Obrazy na stronie
PDF
ePub

patris, oves semper pascendo, propemodum peregri- A majus insania, Deo se laudat. Publicanus autem

nus, innocens cum innocentibus deputatus. Hic placuit Deo, unctus in regem, spiratus in vatem : non insolescit in regno: (13) obumbrat neminem prophetæ terrore: injurias suas non exsequitur regia potestate :odientes se diligit : inimicis (14) parcit : parricidalibus filiis ignoscit: persecutorem suum, et, quod magis est, regem aliquoties a Deo in manus traditum sibi, mavult semper timere quam occidere : inverso gratus officio, Deo, Dei munus retinendo, placiturus. Rex mansuetus, pater pius, propheta modestus, totum potest, a toto dissimulat, magnis ac mirabilibus sæculi non immutatur, mitem humilemque retinet ubique pastorem.

V. Post adjecit: Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Videamus ne forte Propheta B ipse se impuguet exaltando animam suam, qui cor suum se non exaltasse gloriatur. Non sibi repugnat, sed ostendit animæ esse sublimitatem superiora vicisse, quia, qui se exaltaverit, humiliatur, et qui se humiliaverit, exaltatur (Matth. xxm, 12): animæ enim depressio cor elatum est: cor cohibitum promotio est animæ. Hujus rei testes sunt nobis duo homines propheticum (15) carmen suis actibus exponentes, Pharisæus et Publicanus Dei stantes in templo (Luc. xvi). Pharisæus insulse manus tendit in cœlum, quæ cædis sæpe, sæpe ministra sunt rapinarum. Oculos impudenter extollit, quorum lenocinio mundus infelix est. Intonat lingua, (16) caret quæ numquam veneno 74 serpentis; et quod omni est mit, contumeliam non ut imperator exsequitur. Viden' C quanta apud Zenonem et verborum et styli mutatio?

(13) Hic locus Sparaverium turbavit, qui legere maluisset, neminem profecto terrore; obumbrat vero quid sit, se non assequi professus est. At Zeno aliis verbis exprimere voluit illa quæ recitavimus ex Hilario, ultionem non ut propheta orat; unde prophetæ nomen haud quaquam est immutandum. Obumbrat autem terrore est terrore circumfundit, terrorem ingerit.

(14) Mss. Urb., Zen. et Pomp., pepercit. In hujus postremi margine emendatum parcit, quod in cæteris iss. et editis legitur.

(15) Carmen propheticum vocatur psal. cxxx, de quo hactenus sermo factus fuit.

(16) Edit. Ven. et ms. Pomp. caretque, sed male, cum non ad Pharisæum referatur sententia, sed ad linguam, quæ idcirco numquam carere dicitur veneno serpentis, quod serpentis lingua in Evam virus transfuderit: quo si spectare credantur harc Zenonis verba (ut probabile quidem videtur) jam placebit Sparaverii emendatio, qui in superiori sententia pro in flore supponendum censuit infelix, ac si S. Antistes Evæ culpam respexerit oculorum lenocinio promotam, ex qua mundi infelicitas derivata est. Ita sane scripsimus in textu, cum rò in flore quum sensum non reddat. Syntaxis porro caret quæ Zenonis propria, ut tr. m, n. 2, utræque cujus exaggerare opulentiam, tr. iv, n. 5, quavis versutia qui fallitur numquam, etc.

(17) Id est non solis manibus in coelum sublatis, non oculis et lingua tantum, ut 'Pharisæus animo superbe sentiens factitabat, sed toto et corpore et spiritu Deum sibi propitium humiliter precabatur.

(18) Relativum a quo, non ad Dominum refertur, sed ad cor, posterius licet nominatum, a quo quidem secundum Domini dictum (Matth. xv, 19), exeunt cogitationes mala, etc. Itaquè hic locus sic construatur : Percutiens crebro pectus, manu verecunda castigat quo

non (17) membratim Deum,'sed totus exorat, quia timore totus est humilis, sua peccata contestans, secundum Domini dictum (Matth. xv, 19), (18) a quo procedunt universa genera peccatorum, pectus crebro percutiens, quodam modo cor suum manu verecunde castigat, postulatque tantum veniam delictorum taciturnitate, non voce. Quorum quis quid sit consecutus accipite. Qui totum sibi ipse promiserat, inanis, qui nihil præsumpsit, justificatus de templo discessit. (19)

TRACTATUS VIII.

De (1) Timore.

1. Timoris quidem, fratres dilectissimi, vocabulum est unum, sed accedente ratione timor discernitur a timore; fiunt enim duo: unus Dei, alter, qui naturæ sit: naturæ, in homine nascitur, Dei (2) autem et discitur et docetur : quia non in trepidatione, sed in doctrinæ ratione consistit; sicut scriptum est: Venite, filii, audite me: timorem Dei docebo vos (Ps. xxxIII, 12). (3) Naturalis ergo non discitur, sed impulsu nobis 75 nostræ infirmitatis occurrit : (4) quia non artis est timere, quod metuas metuis autem, quod tibi nolis accidere. (5) Existit quippe diversis ex modis, cum aut exæstuat aliquo reatu conscientia aut cum hostilis imminens manus gladio salutem premit aut cum (t) viantis itineri erectus in morsum, ardentibus squamis incensus, tumidus sese anguis opponit: aut dorsa fugientis, affectans cœdam modo cor suum, a quo secundum Domini dictum universa genera peccatorum procedunt; et postulat, etc. Textus rara syntaxis cum aliena ab Hilario est, tum perspicue Zenonem præfert. Paulo post omnia pro universa in ms. Urbin.

(19) Ms. Pomp. addit Amen. In ms. autem Rem. hæc clausula præterea legitur: Explicit de humilitate tractatus S. Zenonis feliciter.

TRACT. VIII. — (4) Ex Hilarii commentario in psal. sententiæ a Zenone in hunc tractatum conjunctæ sunt, alio tamen ordine et locutione plane Zenoniana, qua quantum ab Hilarii stylo distet, ex ipsa comparatione sententiarum, que ex litario subjecturi sumus, quisque facile intelligat.

(2) S. Hilarius post recitatum versiculum psalmi : Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos, hæc subjicit Discendus ergo timor est, quia docetur; non enim in terrore, sed in ratione doctrina est. Hinc Zeno præsentem sententiam alium in locum translatam derivavit.

(5) Hilarius ante memoratum psalmi versiculum similia habet; de timore enim naturali loquens, ait : Hic ergo timor non docetur, sed ex naturæ infirmitate occurrit.

:

(4) Duplex membrum quod sequitur duobus scjunctis locis apud Hilarium effertur, primum sic: Neque enim quid timendum sit discimus, alterum vero sic metuentis est id perpeti, quod sibi nolit accidere. (5) Pressius apud Hilarium : Exsistit autem et commovetur in nobis de reatus conscientia, de jure potioris, de impetu fortioris, de ægritudinis casu, de feræ occursu, de omnis mali passione. Quanto luculentius hacc omnia explicantur a Zenone, et stylo quidem, qui vividum auctoris ingenium palam refert.

(6) Viantium apud Sclinum, cap. 42, et Appuleium, Floridor. initio.

dem, vicino fremitu ferina rabies onerare tentaverit: A et diligas eum, et custodias præcepta ejus ex toto corde vel cum amissis gubernaculis inter compugnantes fluctus ac flatus gemens parturit carina naufragium. Inter hæc omnia deterior est conscientiæ timor, quia, quæ diximus et alia his similia, cum (7) passibilitate sui transeunt timor conscientia non deletur.

:

II. Nunc videamus intelligendum quemadmodum nobis sit, Propheta quod ait : Beati omnes qui timent Dominum (Ps. XII, 1). Si omnes qui timent Dominum beati sunt, non beatus est nullus : quia nulla gens est, nulla sunt pecora, animantium denique nulla natura, quæ non timeat Deum. (8) Cum gravamur rumpentibus sonis, concussis undique cardinibus; cum præter morem terrifico fragore intonans concrepat cœlum; cum inter cæcas pinguibus conductas nubibus tenebras, crebræ micantes curvis B ignibus flammæ intercepti diei lumen (9) incunctanter assimilant; cum ardent plura fulminibus; cum terra vel tremit, vel hiatu se recipit in se; nullus hic beatitudinis locus est, ubi non devotionis, sed necessitatis est, quod timetur. Itaque audiamus Scripturamı, quid dicat, cujus ista sunt monita: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus postulat a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus,

(7) Passibilitate scripsit Arnobius, lib. 11, pag. 62. (8) Aliquid simile habet paucis item verbis Hilarius. Nam si idcirco Deus timendus est, quia plura fulminibus arserint, tonitru prostrata sint, terræ nunc molu conciderint, nunc hiatu recepta sint, nullum fidei meritum in timore est, qui ex terrore accidentium commo-` vetur. Conferatur nunc Zenonis et Hilarii locutio, et quis utrosque non plane distinguat, nisi is cui non dicam vel Hilarii vel Zenonis stylus sit plane ignotus, sed legendi et intelligendi facultas desit?

(9) Tres mss. inconstanter scribunt.

(10) Ms. Pomp. ut bene; et post pauca nobis necessario necessarium, quod item legitur in ms. Vat.

(11) Quæ hic S. Zeno una periodo commemorat, duplici et breviori Hilarius sic: Nobis autem timor Domini omnis in amore est, non in metu. Dilectionis autem nostræ hoc proprium officium est, parere monitis, statutis obtemperare, pollicitis confidere.

C

(12) Ita mss. et editi quos vidimus. In sola edit. Patav. pro corrigit scriptum fuit pergit; qua autem auctoritate, latet. Corrigo autem idem quandoque est ac dirigo, cum quid minus rectum, vel in obliquum tendens dirigitur. Sic Plinius, lib. vi, c. 20, digitum corrigere. Seneca in ludo de morte Claudii, pag. 45, curva corriget. Augustus, apud Macrobium, Saturnalium 1, 4, causidico gibboso petenti, ut se corrigeret, si quid male dictum excidisset, per jocum respondisse fertur: Ego te monere possum, corrigere non possum. Forte etiam legi posset corripit pro sese celeriter D recipit.

(13) Hunc locum affert in Annalibus Cardinaliş Baronius ad an. 47, num. 8, ut ostendat acta S. Thecle, que nunc circumferuntur, eadem esse ac qua S. Zeno legit, eaque proinde esse diversa ab illis quæ a quodam Asia presbytero, ipso convicio et con fitente, constructa et nomine Pauli edita Tertullianus Commemorat, quæque Gelasius inter apocrypha retulit. Sed cum nihil affertur, quod hæc ab illis differre persuadeat; tum vero S. Zenonis auctoritas (adde etiam et Ambrosii, qui inter Occidentales ejusdem rei facit sæpe mentionem, præsertim lib. 11, de Virgin., num. 30) non omnino convincit. Nam Patres id quoque ætatis, imo etiam antiquioris, non numquam apocryphis usi sunt, ut patet inter cæleros de S. Ignatio martyre et Papia Hierapolitano,

[ocr errors]

tuo et ex tota anima tua, (10) et bene sit tibi (Deut. x, 12, 13)? Videtisne 76 hunc timorem nobis necessarium? (¡4) qui in Dei amore consistit; qui voluntate sua se parit; divinæ legis agnitione construit decorem; ad omnia genera virtutum intrepidus (12) corrigit; præceptis omnibus fideliter obtemperat; inchoatus innocenter vivit; justitiam percolit; sine fine studet timere, ne quid præter Deum, quem diligit, timeat.

III. Denique hujus suffragio Daniel (Dan. xiv) populis terribilem inermis draconem necal, Iconibus objectus in periculo prandet, qui solet extra pericu lum jejunare. Et Jonas timens Dominum spontaneum non timet adire naufragium (Jon. 1, 11): ceto inhiante miserabilius sepelitur quam præcipitatur, et tamen litus, quo tendebat, invenit antequam videat, felix magis sepulcro, quam navi. In oratione n.ons tremit monti, non apostolis trepidatio est. Petrus æstu marino fertur non naufragus, sed viator (Matth. xiv, 29, 30): timet profundum intercipere non timentem: nec tamen in toto dissimulat, ne per mare pedibus se ambulasse non credat. Adversus (13) Theclam accusator acerrimus linguæ exserit quorum primus, in epist. ad Smyrneos num. 3, locum allegat Evangelii juxta Hebræos, alter vero, in libris de Interpretatione oraculorum Domini, ab Eusebio laudatis lib. III, cap. 39, historiam quamdam ex eodem Evangelio explanavit de Zenone vero ipse fatetur, Baronius in Apparatu ad Annales, num. 7, obstetricis fabulam tract. 8 lib. 11, memoratam ex apocryphis cum hausisse, de qua suo loco plura annotabimus. Illud potius observare malumus, quod etsi Tertulliano teste, de Baptismo c. 7, Asiaticus ille presbyter, Joan. apostolo adhuc vivente, scripturam memoratam construxit, unde ab eodem apostolo de gradu motus fuit; tamen non idcirco quidquid de S. Thecla ibidem narratur, totum fictitium esse convincitur, sed aliqua tantum, quæ a Tertulliano et Hieronymo in ea scriptura notantur. Neque enim credibile est illum presbyterum eo stultitia devenisse, ut sub finem primi sæculi, quo vixit, vel sub initium secundi, tam celebre Thecla martyrium ausus sit totum confingere, nihil metuens quin fictionis reus a quopiam convinceretur. Adde quod vix de quopiam martyre tam frequens et antiqua in Græcis præsertim Ecclesiis mentio, quam de S. Thecla, ut videre licet ex pluribus testibus quos Joan. Ernestus Grabius allegat, tom. 1 Spicilegii Patrum sæculi primi, in annot. ad acta Theck. Credibilene est tantam in ecclesia S. Thecla celebritatem cultumque primis quoque sæculis exstitisse, si quidquid de ea traditum est, id totum ab Asiatico illo presbytero, et publice quidem per Joan. apostolum eam ob causam damnato, confictum fuisset, quod commentum ex tam solemni damnatione omnibus patere debuerat; et non potius cognoscendum est, Thecla personam et martyrium non omnino fuisse conficta, sed vera esse pleraque, quæ de illa traduntur, iisque Asiaticum presbyterum usum, scripturam de periodo Thecla et Pauli construxisse, in qua veris falsa quædam inseruit a Joan. apostolo reprobata. Quidquid id est, nulla de S. Thecla martyrio acta exstitisse videntur præter illa quæ a memorato presbytero lucubrata fuere, unde et istorum tantum habemus præter Græcum textum antiquissimam interpretationem latinam, quam ex Bodleiano codice laudatus Grabius edidit. In hac quidem, sicut et in græco tex1u, continentur quæcumque de ipsa martyre afferuntur a Patribus

77 gladium: cum suis sibi ministris publicæ leges A inexstinguibilis pestis incendio totus mundus exarsit ; insaniunt: stimulis acuitur (14) feritas in ferocitatem, et tamen hominibus mitior invenitur. Ne quid scene tam diræ humanitatis deesse videatur, immittuntur etiam (15) marina monstra : (16) laciniis omnibus spoliatur puella, (17) vestitur incendio. Inter tot instrumenta mortis, spectatore 78 metuente, secura calcat genera universa terrorum incolumis, quasi orbe subacto, de illo feralis (18) caveæ jam non miserabilis, sed miserabilis funereo ambitu excedit, vieti sæculi triumphum reportans, quam tot suppliciis omnes crediderant perituram. O necessarius timor! qui nibil aliud agit, nisi ut beatos efficiat : qui timet arte, non casu; voluntate, non necessitate; religione, non culpa qui Deum metuit, non naturam. Vultis scire, cujus proprietatis sit? omnes timores, quoscumque B invaserint, incremento conficiunt: bic solus ad hoc crescit, ut immortalem, quem possederit, faciat. TRACTATUS IX.

De (1) Avaritia. I.

1. Nec singulare, nec (2) frivolum crimen est, fratres, vel maxime christianum cupiditatis compedibus alligari, profundæque noctis feralibus tenebris obcæcatum miserabiliter ad ima deferri. Sed quia

(qui a reprobatis tamen abstinent) exceptis paucis, quæ in aliam rationem a Zenone recensentur, ut ex subjectis annotationibus patebit; quæ nihilominus non tanta esse videntur, ut proinde alia olim exstitisse S. Thecla acta cum Baronio sentiendum sit : hæc enim genuina potius quam corrupta Asiatici presbyteri acta et illorum citius, quam istorum interpretationem ad posteros antiquitas transmisisset.

(14) Feritas hominibus mitior dicitur, quippe quod Thecla bestiis tradatur objecta quidem, at videres quadam naturæ transfusione, ut Ambrosius præclare explicat loco laudato, homines feritatem indutos sævitiam imperare bestiæ, bestiam exosculantem pedes virginis docere, quid homines deberent.

(15) In perantiqua actorum Theck interpretatione, apud Grabium, t. 1, p. 125, post descriptam martyris de feris victoriam hæc subjiciuntur: Et tum complures bestias dimiserunt ei. Illa autem extensis manibus orabat Dominum, et cum consummavit orationem, convertit se, et vidit piscinam magnam plenam aqua, ubi erant bestiæ marinæ, ad quas cogitabant mittere Theclam. Narratur autem Theclam sese in eani aquam immisisse, ut in illa baptizaretur, et monstra nihil obfuisse, quod cœlesti fulgore necata fuerint. Hæc marina monstra in Græcis actis poxa, phoca, vocantur, id est vituli, vel canes marini, qui in aqua natabant. Hoc primum Zenonianæ narrationis discri- D men ab actis, de quo alii judicent.

(16) Laciniis hoc loco pro vestibus, uti penes Appuleium, lib. 1 Met., Unam e duabus laciniis meis

exuo.

(17) Quod dicitur vestitur incendio, si incendium illud significat, quod in Theclam accensum antequam hae leris objiceretur, acta præferunt, S. Zeno narrationis ordinem præterivit. Si vero illud incendium innuitur, quod postremo in certamine taurorum fones accendisse in actis traditur, servatur quidem a Zenone rerum ordo, sed incendium ejusmodi haud tantum fuisse ex actis colligitur, ut Theclam velare potuerit: quod alterum Zenonianæ narrationis discrimen est.

(18) Caveam significare non solum septum, quo aves vel feræ clauduntur, nec non graduum seu sub

avaritia, 79 ut putatur, crimen esse desiit, quia neminem, qui se possit arguere, derelinquit: omnes enim passim furore insatiabili turpes præcipitantur in quæstus nec quisquam prorsus inveniri potest, qui ei saltem vel uno momento justitiæ frenos imponat. Inquieta semper exæstuat, sævit, pugnat, rapit, congregat, servat, sui tenax, appetens alieni, non suo, non alieno, non ipso orbe contenta totum possidet, et de inopia queritur semper. Denique ad sua numquam pervenit vota. Quantum fuerit auctior, fit tanto miserior: (3) expers otii, expers satietatis. Per fas atque nefas, artibus multis, modis ac versutiis armata bacchatur, salutis suæ alienæque contemptrix solum metuens ne desit ulli quod radat. Inde est, quod universæ nationes mutuis cadunt per momenta vulneribus concussa gemunt urbes : deleta rura respirare non possunt : maria plus prædonibus sæva sunt quam natura. Obseratæ gladiis viæ humano cruore pinguescunt: testamenta hæredes incognitos ex sese recitari mirantur: (4) amica sub fallacia manus innoxias animas secure conficit ebibita veneni tempestas sepelitur nova odii rabie antequam nascatur matris jam non in utero, sed sepulcro incognitum (5) pecus, quod legitimam nec

selliorum ordines sive in theatro, sive in amphithea tro, in quibus auditores vel spectatores sedebant, unde primæ, secundæ, et tertiæ caveæ occurrit sæpe mentio; sed significare etiam ipsum amphitheatrum, vel imam amphitheatri partem, ubi S. Thecla leonibus objecta excessisse traditur, ex hoc Zenonis testimonio colligimus. Caveam quidem pro arena, in qua gladiatores pugnabant, Tertullianus usurpat in Apolog. cap. 15, et in libro ad Nationes, cap. 10, ac utramque caveam commemorat in libro de Spectacu lis, cap. 30, et distinctam quidem a circo et stadio, theatrum procul dubio, et amphitheatrum eo nomine appellari solitum innuit Salvianus, lib. vi de Guber. Dei, pro amphitheatro aperte accipit, et de hoc sane Zenonem loqui inde potest cognosci, quod caveæ ambitum nominet, qui nonnisi amphitheatro congruebat. Theatrum nihilominus appellat antiquus auctor homiliæ de Cæco nato, editæ tom vi S. Joan. Chrysostomi, in Appendice, pag. 65: Quid prima martyri Thecla nocuit nudam in theatro certare? In antiqua vero actorum versione, qua in parte Græcus textus deest, pag. 108, amphitheatrum et cavea et arena memorantur. In amphitheatro posita est, in cavea in qua erat leæna sævissima, et introivit in arenam pompa spectaculi. Amphitheatrum quoque vocat Cyprianus, Anthiochenus in appendice Cyprianica, p. 30.

TRACT. IX. (1) Hæc manuscriptorum et editorum inscriptio præter edit. Ven.. in qua sie legitur:"De avaritiæ et cupiditatis detestabili vitio.

(2) Ms. Rem., fribulum. Frivolo tamen legimus tract. x, num. 1, sine ulla variante lectione. Fribolum apud Isidorum lib. x, cap. 8, singulari prorsus significatione, quæ antiquiorem auctorem non habet. Utroque autem Zenonis loco sumitur pro levi, inani, fragili, futili et nullius momenti, sicuti apud Plinium, lib. vn, cap. 7, frivola origo, apud Suetonium, in Nervæ vita cap. 12, frivolum auspicium.

(3) Ms. Pomp., et expers.

(4) Legebatur amica at corrigendum amica, ut referatur ad manus sententia persuasit.

(5) Pecus heic accipitur pro fetu in matris utero concepto, cui potione aliqua mors inferatur.

mortem potuit sentire, nec vitam. Recte igitur Apo- A sibi : quod parentes opulenti, abolita sui nominis stolus ait: Radix omnium malorum est avaritia (I Tim. vi, 10): hac enim matre eademque magistra, universa quæ diximus, sed et alia multa, imo omnia undique sine pausa, quæ scaturiunt, mala nascuntur atque concelebrantur, quæ condemnare falso humanitas gestit: (5) camelum enim glutiens, culicem liquat, rejicit stillas criminum, et avaritiæ, unde criminum fluenta funduntur, ebibit fontem.

II. Huic non jura, non leges, non honor ullus obsistit; quia quidquid aut emitur, aut distrahitur, liberum non est: non nobilitas, quia per hanc credit, hanc excolit, per hanc hoc sibi nomen invenit: non sanctitas, non munitio, quia nihil est tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum, quod non expugnari pecunia possit: non necessitudo sanguinis, B non amicitia, quia non suo merito 80 sed auri, argenti facultatumque beneficio quis aut amatur, aut odio est. Denique hæc est causa, quod fratrum pia nomina plerumque magis gladiis amica videmus esse, quam

(6) Proverbium est apud Patres usitatum, ut videre licet in Lucifero Calaritano, lib. 11 ad Constantium pag. 209 tom. IV Biblioth. PP. edit. Lugdun., et in Hieronymo in caput vn Matth., tom. vn edit. Ver., pag. 38, et in cap. xxш, pag. 184.

(7) Triviale proprie est, quod in triviis geritur, vel ad `trivia quodammodo pertinet. Hinc Quinctilianus, lib. 1, cap. 4, grammaticam trivialem scientiam vocat, quia in triviis discebatur. Stipi igitur triviali dictum est, propterea quod in triviis potissimum populo frequentioribus mendici stipem quærerent: unde Appuleius, lib. 1 Met., pag. 44, stipes in triviis erogatas memorat. Heic autem S. Zeno notat quorumdam patrum avaritiam, qui ne filios alerent, eos stipem in triviis emendicare cogebant.

(8) Ms. Tolent., ipsi immaturæ invasis ; Urbin., ipsi etiam naturæ invasis.

(9) Ms. Rem., oculi parentibus.

(10) Idem ms. testes angustant, urgent saltibus saltus. Urgent quoque in mss. Tol. et Vat., Terras pro testes ex quinque mss. et editis scripsimus jungunt pro urgent ex tribus mss. et editis. Sententia commodior hanc scriptionem suasit. Paulo post ms. Urb. possiderent pro possideant.

(14) Ms. Rem., Construunt prælia, sepulcra detinent, omnemque non timent mortem. Similiter in codicibus Tol. et Basilica Vaticanæ prælia pro prædia, quæ lectio si genuina esset, avaros illos spectaret qui agrorum suorum fines protendere cupientes, vicinorum agros usurpare nituntur, et in eam rem construunt non prædia, sed prælia, quæ sæpe ob fines usurpatos committuntur, et sepulcra deriment, id est, minus timent, vel spernunt (de enim præpositio in compositis minuendi sæpe vim habet, ut detumescere, detonare, etc.) omnemque mortem hæc ob prælia civilia subire non timent et huc quoque referenda essent sequentia: Sic sic interempti plerumque jacent canibus, etc., quod in civilibus illis, seu rusticanis præliis, pro agrorum finibus excitantur, plerumque sane contigisse luculenter probat peculiare S. Gregorii Nyssani testimonium serm. 1, de Oratione, ubi avaritiæ quidem effectum describens, ait: Agricola agriculturam necessariis usibus non metitur, sed ad plura studium semper intendens, dum alienis finibus usurpandis suos agros latius profert, magnum aditum peccato adversus illud studium atque institutum vitæ patefacit. Unde sedatu atque compositu difficiles oriuntur contentiones et lites, de finibus agrorum inter se mutuas controversias excitantibus iis, qui simili avaritiæ morbo tenentur. Hinc iræ, hinc impetus ad malum, hinc aliorum

C

D

sanctitate, filios suos non sine utriusque dedecore patiuntur errare stipi (7) triviali subjectos: quod liberi parentum vitam sua damna judicantes, injecta violenter manu (8) ipsi naturæ, invasis hæreditatibus ante tempus, parentes suos compellunt vivere miseriæ facultatibus mori. Proh nefas! Quid tibi tua tollis infelix? Quid extraneo facias, qui in te avarus es? O detestabili detestabilius malum! invicem dum exspoliant, persequuntur, fallunt, hostes probant, prædones laudant, latrones excusant, nec sui umquam venit in mentem non esse humanæ potestatis crastinum diem (Luc. x1, 20), ac ne ipsum, quo res agitur (Jacob. iv, 14); quia quod volvitur semper, in momento quid afferat, dubium est. Sed (9) oculis patentibus cæci (Luc. xi, 18) dilatant horrea, (10) terras angustant, jungunt saltibus saltus, et si orbem totum possideant, fines oderunt: illicitum putant habere vicinum. (11) Construunt prædia, sepulcra defodiunt, timent omen qui non timeut mortem. 81 Sic sic interempti adversus alios conatus a sanguine et cæde sæpe numero initium sumunt. Quid illustrius, ut trium codicum antiquissimorum lectio prælia in memoratam sententiam confirmetur? Adde præterea, quod non satis apparet, quomodo frequentes interemptiones sepulcrorum effossoribus, quorum vulgata lectio meminit, plerumque evenerint, quibus etsi ea de causa mortem romana olim leges inferebant, non tamen corum corpora feris alitibusque earumdem legum praeceptione tradita feruntur. Imo vero illud supplicium humilioris tantum conditionis hominibus olim decretum Leg. 11 tit. x lib. XLVII, D. Zenoniano ævo jam fuerat sublatum, morte in pecuniariam mulctam commutata Leg. 2, tit. xv11, lib. 1x, Codicis Theodosiani. At cum in hac Remensis lectione nonnulla insint, que a Zenonianæ locutionis proprietate ac puritate abesse videntur, cumque in hujus Zenoniani sæculi legibus tit. xv lib. Ix laudati Codicis frequens occurrat eorum reprehensio, qui sepulcra demoliuntur, Leg. 1 ejusdem tituli; dejiciunt, Leg. 2; subvertunt, Leg. 3; destruunt, Leg. 4; quæ idem sunt ac apud auctorem defodiunt: vulgatam lectionem, quæ cælerorum item est codicum, nihilum immutandam credidimus. Sermo itaque hic est de illis, qui avaritiæ studio sepulcra defodiebant, ve! ut agros suos dilatarent (sepulcra enim agrorum partem occupabant) vel, quod præsertim reprehenditur in laudatis Co dicis Theodosiani legibus, ut sepulcrorum columnas, marmora cæteramque ædificationibus utilem materiem aliis venderent, vel in proprium usum transferrent. De omine autem quod additur, Heraldus, in Animadversiombus ad Arnobium, pag. 100, mendum bic latere judicat: Legendum enim dubio procul, inquit, timeant omen, qui non timent mortem; id est si mortem non timent, qui talia agunt, saltem omen timeant; nam sepulcra cum defodiunt, omen sibi faciunt detestandæ post mortem sortis, et in ipsis Zenonis verbis omen inest, quasi ex deffossis aliorum sepulcris, quo fiebat, ut aliorum ossa et cineres dispergerentur, id omen esset ejus, quod quidem id generis hominibus accidere, quacumque de causa, solebat, ut interempti sine tumulo essent. At cum omen ex idololatria superstitione. quam Patres exsecrabantur, originem duceret; haud credimus S. episcopum ejus ominis metum, etsi per ridiculum, voluisse præcipere. Igitur timent omen reliquimus, uti est in editis et mss. omnibus: et forte innuitur quædam defossorum ejusmodi excusatio, quod ex sepulcrorum propinquitate omen mortis metuerent, cum cæterum re ipsa mortem obire timerent nullam. Sic sic repetitio Zenoni familiaris (ut videre

plerumque jacent canibus, alitibus, ferisque donati, A liciter quærit, quas feliciter non habet, dives, cum

ubique dispersi, utrobique deperditi, semesis ossibus, etiam suis carnibus nudi. Conspicite rem avaro condignani. Ille ille, amplum qui habuit censum, exiguum non habet tumulum, quos Propheta egregius hactenus increpat dicens: Quid profuit nobis superbia ? aut quid divitiarum ambitio contulit nobis? transierunt ista omnia tamquam umbra (Sap. v, 8, 9): Sed et Dominus ipse dicit : Quid prodest unicuique lucrari mundum et animæ suæ pati detrimentum (Matth. XVI, 26)?

III. nunc, insatiabilis homo, et in detestabilis congestionis lucra letifera etiam ipsa elementa novis artibus coge. Licet radient tibi pretiosorum lapidum discoloribus formis referta penetralia, gemat terra sub pondere argenti, auro ardens tota domus pugnet sua flamma cum Sole, honorumque exinanitus a te gradus non inveniat, (12) quid 82 tibi præstet; meminisse tamen debes, quia mors non timet nec divitias, nec honores. O cæca mens hominum! quam varie, unam tamen contendit in mortem, pauper, cum opes infe

est in tract. iv, num. 3, et alibi) ex mss. reddita, cum legeretur si sic.

(12) Placuit ex ms. Tolent. quid, scribere pro quod; et nisi liberior esset emendatio scripsissemus etiam, exinaniti a le gradus non inveniant, quid sibi præstent. (15) Ms. Urbin., patitur.

(14) Ms. Rem., satial in hormen, quia cum. ms. Pomp. et Zen., satial in ormen quod cum. Tandem mss. Tol. et Urb., satiat in ormen, quam quod cum. Haec manuscriptorum concordia in scribenda voce in hormen valde movet, ut de ea voce, quam non facile intelligas, ab editoribus abjecta suspicemur. Abundare certe videtur. Hormum legitur in Appuleio, lib. x Met. pag. 592, ex Græco pun, quod impetum subitumque impulsum significat, et hormum canebat bellicosum dixit pro classicum canebat Num heic quoque satiat in hormen (quæ scriptura Græcæ magis congruit, quam hormum) est satiat in impetu, seu ictu oculi, ut solemus vulgo dicere? sed ita in hormen idem es et ac uno momento, vana prorsus repetitione elatum. Potius facili mutatione scribendum videretur in eo omne, ut significetur tumulum uno momento pauperem una, et divitem quare et satiare in eo omni quod aurum non potest. At quo minus hoc inseramus textui, durities quædam a Zenoniano stylo aliena in caussa est. Addemus tandem aliam conjectationem. Fortassis posita virgula post verbum saliat scribendum est enorme quod, etc., ut referatur ad aurum, et construendum sit, quod aurum enorme id est quantitatis enormis, non potest com tota magnitudine sua. S militer quidem inormi pro enormi in duobus codicibus scriptum legitur tract. LV, lib. D 11, et lucrorum enormitas pro magno lucri excessu adhibetur tract. x, num. 1. Sed alii feliciores alia meliora conjiciant.

(15) Edit. Ven, humanum, alii editi et mss. humum : nihil dubitamus, quin legendum sit hamum, ut sententia efflagitat.

(16) Hæe locutio fenebris pecuniæ propria: fenus enum a pariendo dicitur, Varrone teste, lib. in de ling. lat, ex quo Gellius lib. vi, cap. 12. Fenus autem dictum a feiu, et quasi a ́fetura quadam pecuniæ parientis atque increscentis. Id ipsum etiam altirinat Nounius cap. 1, qui præterea notavit, fenus a Græcis τόκος appellari ἀπὸ τοῦ τίκτειν, quod est parere.

(17) Dies nominantur, cum hoc pecuniæ fenebris proprium sit, ut parere incipiat a primo die, quo fenebris contractus stipulatus est, ut animadvertePATROL. XI.

divitias putat se non habere, quas habet; in uno (13) nititur avaritia, bacchatur in alio, in utroque crescit. in utroque non desinit. Verumtamen eos uno momento exigua humus et peræquat et (14) satiat, quod cum tota ambitione sua non potest aurum.

IV. Ilinc unus pecuniam suam tanquam (15) hamum proponit, ut facultates ad se attrahat alienas, quam peregrinantem ferali supputatione nutrire non desinit, ut summam quærat, non quam commodatio dedit, sed quam ei (16) pepererint armati numero (17) dies, (18) menses, 83 et (19) digiti. At plerumque cum sua sibi industria fenerator etiam ipse nudatur, ei cum casu aliquo fraus, inopia, fuga, mors extorserint debitorem: (20) avaritiæ enim naturale est, ut Bavariorem faciat plerumque plus (21) tulit avaro, quam præstat: ac sic sæpe contingit, ut merito perdat etiam sua, qui desiderat aliena. Illic alius vias viantibus cludit; arcet ab herbis, arcet a silvis, arcet ab aquis. Et quidem (22) copiosis vacantibus plurimis, negat hominibus, quod avibus, serpentibus,

runt S. Basilius, hom. in psal. xiv, tom. 1, pag. 139, et S. Ambrosius de Tobia cap.12. Vide etiam Paulum jurisconsultum, in fin. Leg, 40. Dig. de rebus creditis. Hinc lib. xvm, Cod. Th od., de lustrali collatione usura dicitur crescentis in dies singulos pecuniæ accessio.

(18) Menses videntur memorari, quod usuræ olim fere in menses singulos penderentur, unde Ambrosius de Tob. c. xII: Veniunt Kalendæ, parit sors centesimam; veniunt menses singuli, generantur usura. Hinc etiam liber, in quo usuræ solutæ, vel solvende describebantur, Kalendarium dici solebat, quod Kalendarum dies usuris menstruis solvendis dictus esset. Huc spectant illa Horatii Epod 2: Quærit kalendis ponere; et Ambrosii c. : Kalendis feneratori usuras

dabis.

(19) Cur digiti appellentur, indicat S. Ambrosius eodem lib. de Tob. num. 25, inquiens: Ambobus in digitis usurarum repetitur sæpius calculatio. Mos nimirum erat digitis uti ad computandum quantum quis deberet; unde solemnis apud scriptores Latinos formula, computare in digitos. Huc pertinet etiam illud Luciani in Gallo prope finem: Vides hunc quoque curis invigilantem et usurarum rationem iterantem digitis contortis.

(20) Ms. Pomp., naturalis est, in margine autem additur res; ms. Tolent. avaritia enim naturalis est, ut, etc. Melius in Urbin. avaritia enim natura talis est, ut, elc.

(21) Ferre pro auferre apud Latinos Scriptores non raro invemes. Virgil, Eclog. 1x, 51 :

Omnia fert ætas, animum quoque.

Ovidius, 1. 1 Trist., Eleg. 2:

Quodque dedit, cum volet, ipse feret.

(22) Copiis legendum videtur. Sed si copiosis legas, ut in m-s. et edatis scribitur, copiosi intelligendi sunt divites, sicut apud Marcellinum lib. xxvm, cap 4: Subsident aliqui copiosos homines.... ad voluntates condendus allicientes. Dvite autem vacantes dici videntur, qui divitias otiosas habent; et sensus est, quod licet plures divites bonis pluribus iisdemque oliosis utantur; avaritia tamen negat hominibus (utique indigentibus) quæ avibus, serpentibus, feris non potest denegare. Id autem ad superiorem, ut apparet, sententiam refertur, qua scriptum fuerat: Alius vias viantibus claudit, arcet ab herbis, arcet a silvis, arcet ab aquis; et notantur illi, qui timentes, ne quid

11

« PoprzedniaDalej »