Obrazy na stronie
PDF

nes præferat. Cum tamen in aliquibus discrepet, et A cul dubio codices integros et Remensi amtiquiores,

diversas lecliones non nullibi exhibeat, ut in adnotationibus suo loco apponendis monebimus, e diverso exemplo descriptus satis proditur. Hujus autem lectiones variantes Sparaverio debemus, ejusque ex observationibus in fine præsentis voluminis referendis illas excerpsimus. XII. Tandem recentioris quidem aetatis, sed acci1ratioris librarii codicem suppeditavit Comes Alexander Pompeius, ut proinde Pompeianus appellandus deinceps sit. Ex Pellegrinæ Familiæ stemate , quod in fronte depictum affabre cernitur cum inscriptione Peregrini Peregrinii, ad eum hujus familiæ illustrem virum olim pertinuisse coguoscitur, qui post iuedium xv sæculum floruit, et sub idem tempus codex exa

ex quibus illæ supplerentur sententiæ, ab aliquo saltem antiquo amanuensi adhibitos palam est; quod quantum conferat tum ad collectionis hujus antiquitatem probandam, tum ad ostendendum veterum exemplarium numerum, nemo est qui non videat. XIV. Quod si de ipsa collectionis origine valde probabiliter conjicere liceat, quod ad multa utile futurum est, eam paulo post S. Episcopi mortem, ipso quarto sæculo exeunte vel ineunte quinto, ex schedis ejus Weronæ relictis eductam atque expressam credimus. Auctorem quidem eam nec parasse, nec edidisse, sermones quidam imperfecti, repetiti, ac mutili prorsus suadent. Una nimirum vel præcipua apud veteres Ecclesiæ Patres cura fuit, opera adver.

ratus apparet. Ordo numerusque tractatuum idem ac B sus Gentes, vel hæreticos lucubrata, aliaque historicumque essent, etiam fragmenta, colligenda sibi A tis universos sermones divideremus in libros duos.

in Remensi. Additur hymnus de signo Crucis, qui tamen sine ulla inscriptione, uno contextu cum postremo addititio tractatu prima manu scriptus, secunda manu distinclus exhibetur. Præterea Wilam ac Translationem S. Zenonis a monacho Zenoniano lucubratas, et Anonymi Pipiniani fragmentuin, ut in ms. monasterii S. Zenonis, postremæ paginæ suggerunt. Miruum videri possil in præstanlissima capiluli Weronensis bibliotlieca, in qua tot vetusti codices diligenler servantur, nullum S. Zenonis potuisse reperiri; at cum alii non pauci, quos olim ibidem exstitisse memoriæ proditum est, vicissitudine temporum deperierint, inter hos transvolasse ms. libros S. Lenonis nihil ambigimus. Fuisse quidem ibidem

aliquem id generis codicem non tantum conjici po- C

test ex Joanne presbytero, mansionario Ecclesiæ Weronensis, quem (ut pluribus adnotabimus dissertatione, prima c. 3, § 1) non alibi Zenonis codicem

vidisse el legisse satis probabile est; sed palam etiam ,

fieri videtur ex editione Weileta S. Zenonis, quæ cum codicis meminerit a Guarino inventi in Episcopii Veronensis bibliotheca,nec alia episcopii bibliotheca tradila sit, quam capituli calhedralis ecclesiæ, in hac procul dubio codicem illum inventum exstitisse arbitramur. XIll. Novem itaque sunt codices, quos habere contigit, et eo utiliores fuere, quod (si Zenonianum chartaceum excipias) omnes S. Zenonis sermones singuli contineant, sicque sermones omnes cum octo codicibus conferre licuit, præter tractalus aliquot, quorum variantes nec Basilicæ Walicauæ codex sero indicatus, nec Sparaverius , imperfectum opus relinquens, suppeditarunt. Etsi autem hi omnes codices, non modo eumdem, qui in antiquissimo Remensi cernitur, sermonum ordinem sequantur, sed uno etiam charactere transcriptos præferant tractatus, qui duplici manu in Remensi exarati leguntur : nemo tamen ex hoc Remensi tamquam ex fonte cæteros profluxisse idcirco existimet. Imo vero cum in Remensi præter variantes lectiones et titulos varianles, aliquot idemtidem sentenlias suo quasque loco notandas librarius per saltum præterierit, quas in aliis manuscriptis suppletas nacti sumus; alios pro

D

ca, catechetica, vel aliis nominibus utilia ac necessaria litteris mandare et edere; de sermonibus autem, qui a quovis Episcopo ad populuin familiariter habebantur, non tanta exstitit cogitatio, quippe quos nullis litteris consignatos illi fere recitabant ex tempore,veI, si committerent litteris, non tanto studio edolabant, ut in publicum emittendos censereul. Hinc inter infinitos propemodum episcoporum, quos antiquitas eloquentiæ etiam laude commendat, sermones, pauci admodum scripti ad nos pervenere, et ex iis non omnes ab ipsis auctoribus collecti et editi; sed quidam in schedis relicti, alios habuere, qui illos post auctorum mortem colligendos et edendos curarunt. Illud autem inter sermones collectos et editos ab ipsis auctoribus, aut ab aliis interest, quod primi generis sermones integri, æquales, elaborati, et perpoliti inveniuntur; cum ueiuo nihil nisi perfectum et euucleatius lucubratum eluitlere soleat : at alterius generis orationes sæpe rudes, nonnumquam mutilæ imperfectæque cernuntur. Itaque etsi S. Zeno primus sit Latinorum Patrum cujus sermones prodierunt, ut in proœmio ad dissert. 2 ostendetur, ipse tamen hanc collectionem haud parasse et edidisse credendus est; sed quæ in usum sermonum , quos ad populum frequentissimos habuit, post mortem in schedis reliquit, ea ab aliis inventa, ob eximiam Sancti viri existimationeui colligenda naviter visa sunt, idque tanta factum diligentia, ul quidquid reperiri potuit, sive perfectum, sive minus, totum, collectione et editione dignum judicatum sit, fragmentum licet exiguuin esset, vel exordiolum, vel unica etiam periodus. Quæ animadversio iiecessaria omnino fuit ad vindicanda non pauca, quæ in Zenonis tractatibus imperfecta, vel paucis additis, seu mutatis, totidem verbis repetita meminimus: quæ si ipsemet Auctor edenda cogitasset, nihil dubii est, quin suppressisset repetita, cætera autem ad umbilicum perduxisset perpolissetque. Hinc etiam de corruptis non nullis locis, quibus nulli codices remedium adferre potuerunt, conjectatio exoritur, id non omnium amanuensium in eumdem errorem conspirantium vitio evenisse, sed quadam primi forte Collectoris necessitate, qui cum omnia Zenonis, quæsumpsisset, idque ex schedis non nullibi deletis, vel in quibus superductæ, ut in primo exemplo fieri solet, essent voces, aut lineae; alicubi necesse fuit exscribere, quæ non bene legerentur, vel in quibus deesset forte aliquid : quibus de rebus alicubi eumdem collectorem errare, unam vocem pro alia legere, mutilum etiam sensum exhibere oportuit, quos defectus alii posteriores librarii exceperunt, ut spes nulla sit fore, ut ulli alii codices, qui forte alicubi exstant, quibusdam locis medeantur. Itaque si hac in editione pauca quædam loca minus satisfaciant, nemo id neque Auctori vitio det, ac si non ille sit disertissimus et perspicuus orator, qualem aliis ex tractalibus cognoscimus; nec mobis , qui si minus correximus, codicibus nihil opitulantibus, ex arbitrio manus inferre in textum nequaquam debuimus : sed ad collectionis rationem, quam diximus, animum revocet, et æquum cum de Auctore , tum de nobis, imo etiam de ipso antiquo collectore judicium ferat. XV. Hinc autem cognitis quæ ad codices pertinent, quantum nihilominus ex his profecerimus tum ad internoscendos genuinos S. Zenonis sermones a supposititiis, tum ad multa loca emendanda, variantesque lectiones insigniores in adnotationibus cuique tractatui subjectis describendas, ex dissertationibus atque adnotationibus ipsis patebit. Nunc ut de totius editionis partitione ac ordine deque aliis per nos præstitis dicamus, si primo neque codicum, neque editorum divisionem ac ordinem secuti sumus, nemo succenseat. Editorum distributionem et ordinem si essemus secuti, spuria genuinis inserta edenda fuerant; illisque separatis, minus æqualis librorum moles erat futura : ac præterea tractatuum inscriptiones, quæ in editis mutatæ fuerant, exactæ ad codicum fidem, alium non numquam postulare ordinem videbantur. Codicum vero seriem, quæ in omnibus eadem est, ne teneremus, ea cogilatio deterruit, quod in mss. non tantum breves uractauus cum longis admisti sint, quod non minimum videbatur offendere; sed tractatus etiam ejusJem tituli ac argumenti, qui una edendi fuerant, hac illac dispersi ac separati inveniantur, ut me qua ratio cur id factum fuerit satis occurrat, nisi quod primus collector, quidquid quocumque ordine venit in manus, transcripsit, nulla alia in scribendo ratione sibi præstituta, quam ut omnia Zenoniana in schedis inventa referret in codicem. Igitur hac in deliberatione dubitatio non levis diu nos ancipites tenuit; cum præsertim quidquid aliam in rationem constituendum menti obversabatur, exorientibus mox variis undequaque difficultatibus, displicere inciperet, nec satis tuta aperiretur partitionis atque ordinis ratio, quæ nullo ex capite laboraret. Cum vero decidendum aliquid fuerit, ea m.inori reprehensioni obmoxia ratio visa est, ut repetitis fere codicum inscriptionibus, quæ cuique tractatui præfiguntur , eiusdemque inscriptionis tractatibus in unum collec

In primum longiores tractatus conjecimus (quibus si inseruimus unum brevissimum de Avaritia, ideo inseruimus, quod illwm a duobus ejusdem argumenti sejungere aequum non fuit) et hi sunt omnes tractatus de virtutibus et vitiis, cum quatuor aliis longioribus, quos sub fiuem ejusdem libri dal)imus. In secundo autem libro breviorcs tractatus describentur, qui etsi plures numero, brevitatis tamen causa longioribus illis mole æquales fere sunt : et primo quidem ponentur qui ad Christum Deum et hominem pertinent, tum illi de Sanctis Veteris Testamenti, ac tandem tractatus de S. Arcadio, qui unus ex Novi Testamenti Martyribus a S. Zenone laudatus invenitur. Sequentur tractatus, non nulli in

B aliquod Scripturæ testimoniuni; ac postremo sub

jicientur Paschales multi et breves tractatus, quos praecipua admonitione omnino legenda præmuniendos censuimus. Ne quis vero codicum et editionis Veronensis, quæ vulgo allegatur, ordinem desideret, utrumque cum novo collatum distinctis tabulis ante ipsos sermones dabimus. XVl. Duos hosce libros, qui sinceros Zenonis tractatus continent, excipiet Appendix, in quam undecim tractatus ipsi perperam adscriptos, ac suis auctoribus restitulos, quos ex peculiari præfatione cognosces, rejecimus. Tractatuum potius quam sermonum, ut erat in antea editis, nomen ipsis sermonibus praescripsimus, cum eam inscriptionem omnes codices constauter præferant, eaque appellatio anti

C quæ ecclesiasticæ locutioni propria, ac frequentius

usurpata inveniatur. Etsi enim tractalus olim vocarentur Episcoporum collocutiones de aliquo Ecclesiæ negotio, ut liquet ex Cypriani epist. 51 et 52, apud Zenonem autem tractatus nonnumquam appellentur disputationes de fide per ea tempora scriptæ et editae, ut palam fiet ex adnotatione 26 in tractatum M lib. i ; tamen sicuti tractare (quod est episcoporum, ut Optatus testatur libro vii in Parmenianum) a Cypriano primum epist. lvi, ac dein ab aliis frequenter accipitur pro concionem habere in publicis Ecclesiæ cœtibus; ita tractatus vox pro episcopali concione ad populum solemni formula invaluit, codemque sensu passim quamplurium antiquorum Patrum concionibus praefigitur, ut ex SS. Gaudentii ,

D Augustini, Leonis Magni, etc.. codicibus, et nonnullis

etiam exactis ad fidem codicum editionibus discimus. De adnotationibus porro, qu;is cuique tractatui subjecimus, illud lectores praemonemus, nos nobismet haud proposuisse solummodo vel correctionum rationem adferre, vel selectas variantes lcctiones apponere, vel difficiliora loca explicare, sed prospexisse etiam alia nonnulla, quæ tum ad confirmandam auctoris ætatem, vum ad Latinae locutionis puritatem vindicandam necessaria fuerunt. Igitur in gratiam nonnullorum, qui præjudiciis aliquot jam inolitis devincti tenentur, oportuit, pares quasdam aliorum iv vel sequioris etiam sæculi Patrum sententias alicubi recitare, quibus aliquas Zenonis formulas, sem testimonia non nulla, antiquioris multo ætatis vulgo existimata , in quartum quoque, vel posterius etiam sæculum cadere probaretur. Voces, seu loquendi rationes aliquot minus usitatas, quæ exoticæ vel infimæ latinitatis videri possent, probauiorum, si fieri potuit, scriptorum indicatis exemplis purgare studuimus, adeo ut perpaucæ illæ , quas apud neminem reperimus, satis ex cæteris vindicatæ maneant, cum praesertim non omnes Romanæ et antiquæ voces in libris veterum inveniantur. Quaedam præterea non numquam attigimus, quæ cum peritis nota sint, prætereunda fortasse quispiam duxerit. Sed hunc , quisquis est, rogatum voltimus, consideret , nos minus eruditis quoque , a quibus etiam Zenonis editio desideratur, debuisse consulere. XVII. Trium porro dissertationum, quæ prolegomena Zemoniama conficiunt , ratio haec est. In prima separatis genuinis Auctoris tractatibus a spuriis, genuinorum defensio ac vindiciae suppetent adversus ea quae a criticis objecta fuerunt, simulque certa Auctoris ætas, unde difficultates potiores impact:e fuerunt, adeo luculenter, ut nobis quidem videtur, probabitur, ut nemo nisi morosus nimis judex non sit assensurus. In altera præjactis in proœmium non

A nullis*de horum tractatuum ad dogmata veterisque disciplinæ præcipua quædam capita cognoscenda utilitate et præstantia, quæ nisi opportunum ibi locum nacta fuissent , hic non erant prætermittenda, his, inquam , præjactis quædam Auctoris paulo duriores vindieabuntur sententiæ; ibique præsertim Arianæ hæreseos Zenoni objecta a Petavio suspicio, explicatis nova quadam interpretatione aliquot ejus non bene hactenus intellectis testimoniis, luculentissime diluetur atque disjicietur. Tertia autem dissertatio, quidqnid ad vitam, mortem, cultumque sanctissim,i Episcopi aliquo in lumine collocandum pertinebit, quatu6r capitibus proponet. €aeterorum, quæ in hanc editionem perficiendam contulimus, rationem (cum ex ipsorum lectione obvia futura sit), ne morosiores simus, prætermittimus. Unum nunc restat, ut Joannem Bragadenum Episcopum. nostrum meritissimum, et Joannem Franciscum Musellium cathedralis Ecclesiæ archipresbyterum , qui huic editioni quam maxime faverunt, eamque ex Seminarii typographia, utrorumque consilio et ope recens instituta et exslructa, voluerunt prodire, honoris causa nominemus, quos ut l)eus Optimus Maximus non minus hujus Ecclesiæ, quam [tei litterariæ bono diu incolumes sospitesque conservet, adprecamur.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

[xxxm] DISSERTATIO PRIMA.
DE GENUINIS TRACTATIBUS S. ZENONIS ET DE EJUSDEM AETATE.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

pene annis fuere postcriores. Hujus autem judicii raC tionem subjiciens ait : Nam sermones, qui psalmos a nobis enumeratos ( lxxix, c, cxxvi , cxxvii, cxxviii, cxxix, cxxx) exponunt, descripti sunt ex commentariis Hilarii ne verbo quidem immutato : sermo de Attende tibi una cum alia concione de Livore et invidia, quæ in eodem volumine hunc subsequitur, D. Basilii est. teri vero sermones, sive magis fragmenta sermonum, ob styli diversitatem varios arguunt auctores. Sed et auctor ^ sermonis de Continentia, qui hoc opere continetur, affirmat se a Christi ortu abfuisse annis quadringentis et eo amplius. Idem porro fretus auctoritate Petri de Natalibus Equilini episcopi, qui in Catalogo sanctorum Zenonis vitam describit, nihil ambigit, quin idem Sanctus sub imperatore Gallieno floruerit; et hac in hypothesi memoratos sermones indicatis jam D rationibus ab eodem abjudicandos existimavit.

Post Sixtum C;vsar Baronius, postea cardinalis, in prima Martyrologii Romani editione eadem persu:isione occupatus, adeo ut secutus Galesinii sententiam, Zenonem martyribus, qui sub Gallieno passi sunt, in eodem Martyrologio accensendum nihil du

bitaverit, non hunc, sed Zenonem alium Veronensi A Ecclesiæ, ut putabat, cognitum, qui paulo ante S. Ambrosium vixerit ( ut ex hujus epistolis colligi sibi videbatur) eorum sermonum auctorem censuit, cum præserlim serm. δ lib. iii, ex prima Veneta editione, nunc autem tract. 7 lib. ii, Arii hæresis aperte notetur, id quod auctorem sæculo iv citius adscribendum ostendit. • Hæc cum ita se haberent, S Zenonis sermones Veronæ jubenle cardinali Augustino Walerio Raphaelis Bagatæ et Baptistæ Peretti studio iterum prodeunt ; hi autem intelligentes Veronensis Ecclesiæ perpetua traditione nullum alium : Zenonem episcopum ei cognitum unquam fuisse præter Zenonem episcopum et marlyrem, ut hunc, qui sub Gallieno mar

Zenonis vitam subinde editam an. 1597 suffragia addidit Guillelmi Paslrengi et Michaelis Fossati, qui omnes ante eamdem editionem Zenonis sermonum mentionem feceranl. llanc praefalionem cum legisset Baronius, intelligens a Veronensi Ecclesia unum tantum agnosci Zenonem episcopum, eumdemque esse illum, qui sub Gallieno martyr colitur, sermonumque auctor hal)etur, priorem repudiavit sententiam, decrevitque Martyrologii notationes ea in parie emendare, idque ipsum se faclurum cardinali Walerio Romæ tum degenti recepit, ut liquet ex hujus epistola ad editores Veronenses data die 17 januarii an. 1587, cujus fragmentum Perettus in scholiis ad vitam Zenonis edidit. Enimvero id, quod pollicitus est, præstitit in addi

tyrium obiisse tradebalur, sermonum auctorem esse B tionibus ad Martyrologii notationes, quæ secundæ

defenderent, Sixti Senensis aperte, Baronii autem. suppresso nomine argumenta diluere in præfatione conati sunt. Ad id igitur, quod ex Ambrosii epistolis Baronius objecit, reposuerunt nihil esse, quod Zenonem ibidem memoratum [xxxiv] Veronensem episcopum esse convincal.Arianismi porro errores satis aiunt potuisse a Zenone impugnari adversus Origeuem, qui ex Epiphanio Arii pater fuiu. Quod autem ex quadrigenlorum annorum notatione in tract. 5 de Continentia Sixtus Senensis collegit : mendum irrepsisse in numerum nihil dubitant, ac proinde eo in tractatu ducentos pro quadringentos supposuere. De quatuor vero sermonibus, qui inter S. Basilii homilias Graece scripti reperiunlur, argumenta sibi non deesse inquiunt, quibus probare liceret eos quoque Græcos ser- C mones ad S. Zenonem nostrum pertinere, ex eo scilicet, quod hunc multo ante S. Basilium in Oriente prædicasse existiment. Sed hac re derelicta, quod contentiosi esse nolint, transeunt ad quinque traclatus, qui in S. Hilarii commentariis totidem verbis recensentur; cumque præter hos quiuque unus alius exstet in psalmum cxxx ab ipsis inscriptus ( a nobis autem ex mss. de Humilitate, tract. 7 lib. 1) qui dubio procul Zenonianus est, quippe qui in Ililarii operibus non legitur: Zeuonianum quoque esse alium tractatum similem in eumdem psalmum nequaquam ambigunt, propterea quod easdem sententias eademque non nunquam verba refert, et sicut hunc, ita et alios quatuor eidem auctori tribuendos colligunt, om

editioni insertæ sunt, ubi Zenoni martyri sub Gallieno tractatus omnes ejusdem nomine inscriptos viudicare non ambigit, iis tantummodo exceptis, qui contra Arianos explorate disserunt, et hos quidem inter. Zenonianos ab amanueusibus perperain intrusos opiflatur, cum novum non sit in operibus unius veteri scriptoris aliquid alterius admisceri. H;ec autem opinio ita Baronii animo inhæsit, ut scripserit, errare certe illos sibi videri, qui unum adserentes Zenonem, eum Ambrosii temporibus vixisse volunt, eaque potissimum ratione, quod auctor in serm. de Pudicitia (melius de Contiuentia) numeret ab apostoli Pauli ad Corinth. primam scribentis epistolam tempore annos, ut ait, ferme cccc et eo amplius. Cui oppositioni responsurus addit: Certe si quis numeret annos quadringentos ab an. Domini 57 quo illam esse a Paulo scriptam epistolam in Annalibus demonstravimus ; oportuit auclorem eum scripsisse an. 457, post obitum vero Ambrosii, qui, ut habet Marcellimus in Chronico, obiit an. Domini 397. Quamobrem cum illa numeri nota nec, ut volunt, Ambrosii temporibus aptari possit, mendo. sam esse neminem puto jure posse negare : et ita e mendationem ducentos ab editoribus Weroneusibus factam probat. Zenonem autem tertii, non quarti sæculi scriptorem fuisse tribus argumentis confirmare mititur. Primo quod auctor invehatur vehementer in feminas gentilibus nubentes, idolorumque templa tunc fuisse patentia, victimasque immolari solitas pr0dat, quæ Constantiui et Constantii legibus vetita, et

nesque in Hilarii commentarium ab aliquo fuisse in- D Ambrosii proinde aevo aliena Baronius censet. Dein se ante Constantini tempora claruisse, cujus ope- A secuti, nihil novi intulerunt), etsi præviderit eos

sertos arbitrantur. Omnes vero tum Basilii, tum Hilarii, uti a censoribus vocabantur, tractatus, cum in vetusto, quem appellant, codice una cum Zenonianis repererint,defraudare,inquiunt,S.Zenonem debitæ suæ laudis possessione ausi non sumus. Quæ porro objectio ex stylo el brevitale a Sixto urgetur, satis bene diluitur. Tandem confirmaturi sanctum Zenonem ui sæculi auctorem eos sermones scripsisse, quædam ex iisdem antiquitatis indicia colligere student, quorum præcipuum persecutionum marlyrumque menlionem spectat, Petrique de Natalibus episcopi Equilini ac Flavii Blondi, qui primæ editioni praecesserunt, teslimonia allegant, Perelius vero in Latinis scholiis ad

idololatriæ signa ipsaque idola in nummis sculpta colligit ex serm. 2 de Avaritia, qui nunc est tr. 10 I. 1, quod ad ætatem, in qua ethnici imperatores dominarentur,referendum indubie [xxxv] statuit : nam a Constantino Magno, inquit, jussum esse, ut nummus Crucis signo imprimeretur, testalur Sozomenus lib. 1, cap. 8, idque ex aliis aliorum Constantini successorum numismalibus, quæ exstant, multo luculentius demonstrari affirmat. Hanc tandem animadversioiiem tertio loco urgel : Cum auctor in sermone de Spiritu Ædificat. domus Dei plane demonstret, eo tempore nullum templum, aut perrarum fuisse erectum , quod posset comparari cum ædibus idolorum, prorsus significat, ra certum est tum in 0ccidente , præsertim vero Romæ, quam in 0riente, ut Hierosolymis, Antiochiæ, et Constantinopoli, aliisque in locis augustissimas erectas esse basilicas. Ejusmodi est postrema cardinalis Baronii sententia, ut mirum sit maxime, hunc a P. Labbeo inler eos accenseri, qui Zenoni Veronensi hos sermones falso tribui opinati sunt. Vossius quidem de lIist. I.atiuit. lib. iii, p. 4, cap. 2, id exploratum habens, Hic Baronius tamen, inquit, complures saltem sermones esse genuinos haud diffitetur. Ut Possevinum praetereamus omnia fere exscribentem ex Sixto, venimus ad Bellarminum, qui præmittit nullam de Zenone fieri mentionem sive ab Eusebio in Ilistoria, sive ab Hieronymo in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis; tum vero Ililarii Basiliique sermonibus notatis, de reliquis quid dicat, nihil habere se ait, præter aliorum brevitatem, et repetitionem aliorum ac obscuritatem. Illud tandem penes se omnium maxime valere $e$tatû£,*de his sermonibus nullam erstare apud veterés mentionem, prinuumque, qui illos invenerit, esse Guarinum orat%xein Veronensem. : • , • • * • . , Barthius, qui Zenonis sermones legerat, eosdemque plurimi faciebat, censuit, lib. xlii cap. 18 Ad. versar., tantam esse sermonum illorum diversitatem, ut multos inesse operi illi non solum non ejus eloquentissimi Antistitis existimet, sed etiam longe recentiores quam quilibet de grege caeterarum conciomum. Auguslus Buchnerus, qui Zenonem item legit, diss. 589 , pag. 257, non modo tractatus ejus laudat, sed vindicandos etiam pluribus contendit, adductis in . ter cætera testimoniis non solum Bagata: et Perelli atque cardinalis Barouii, sed ipsius Casauboni etiam, qui humc Zenonem vetustissimum Patrem nominat, et Deciorum tempore scripsisse diserte tradit. Robertus Cocus, heterodoxus Anglicanus in libro Londini edito an. 1625, cui titulus : Censura quorumdam scriptorum, quæ sub nominibus sanctorum Patrum et veterum auctorum citari solent, p. 84, dictalorio more ha:c de Zenonis sermonibus pronuntiat : Zeno Veronensis est supposititius : et Sixti, Baronii, Bellarminique difficultates inculcat. Andreas Rivetus pariter heterodoxus lib. iv Critici sacri cum Sixti Senensis mentem non bene assecutus esset, hoc unum de suo adjecit, quod neque ejus Zenonis scriptorum aliquid exstabat ante an. 1508, quo tempore sub ejus nomine editi sunt sermones non pauci a Guarino Veronensi 0ratore Veneliis : ac si Guarinus eo anno vivens sermonum ejusmodi auctor et editor fuerit, quam sententiam alii subinde exscripsere. Ughellius, tom. v Italiæ sacræ in Weronensibus episcopis antiquam Baronii opinionem repetens, duos Zenones recensuit, quorum alter sub Gallieno, alter vero Ambrosii ævo florueril; el hunc postremum sermonum auctorem esse opinatus est. P. Labbeus (ut mittamus reliquos intermedios, qui plerumque Sixtum, Baronium ac Bellarminum

traclatus a quibusdam doctis Zenoni Weronensi adjudicari, nihilo tamen minus ea opinione impeditiis, qua Gallieno imperante, Zeno vixisse uraditur, edi1ores Weronenses in adserendis eidem sermonibus oleum operamque apud idoneos judices perdidisse, nec ad eorum sententiam se posse accedere confessus est. Nonaginta eosdem sermones esse ait, cum sint multo plures, aliorumque criticorum censuras repetit et statuit, eo potissimum praejudicio innixus, quod Zeno obierit martyr sæculo iii. Deiis observat, et recte quidem, Zenonem episcopum Weronensem illum videri, qui in Ambrosii epistola nominatur, quique idcirco ad tertium sæculum evehi non potest (id quod probavit etiam cum recenlioribus pene omnibus B P. Henschenius ad diem 12 Aprilis); at hoc satis probabilibus argumentis præter rem suam constituto, propositi [xxxvi] proprii velut oblitus, intactam reliquit.controversiam, utrum huic sermones adjudicari possint, ae debeant nec ne. Caveus Labbeum in omnibus sequitur. Solum post(|nam eutm» eo scripsit : Nec de his umquam vel levissimu• mentio habita est, antequam eos primus ediderit Guarinus, hæc adjecit de suo : Nuperrime vero momente D. Aliacio didici Zenonis Veronensis Episcopi sermonem luudari a Ratherio Veronensi decimi sæculi scriptore apud D. Acherium Spicileg. tom. ii. At subinde indecisum reliquit, an hic ex illorum numero sit qui sub ejus nomine hodie circumferuntur. Ludovici Ellies Dupinii censura omnium acerbisC sima totidein verbis exscribenda est ex interpretatione Latina : Certum est conciones, quæ sub nomine Zenonis exstant non posse esse illius, quem sub Gallieno martyrio fuisse affectum supponunt : earum enim Auctor in concione quinta (hanc allegasse videtur ex Baronio, quæ nunc est tract. 7 lib. II) loquitur de Divinitate Christi adversus hæreticos, qui Verbum esse Deum fatentes, non credebant Patri esse coæternum, putabamtque tempus fuisse, quo non exstiterat, quod aperte ostendit Arianorum hæresim ejus temporibus jam tum obtinuisse. conciones ne quidem esse possunt Zenonis Veronensis, qui sub ('onstantio et Juliano vivit, quia fragmenta sunt ex multis auctoribus deprompta. Quatuor ea, illis integræ Basilii sunt. 0mnes homiliæ in Psalmos ad verbum ex Commentariis Hilarii deD promptæ sunt : id quod explicans in sul)jectis adnotationibus, Conciones, inquit, in psalmos cxxvi, cxxvii, cxxvui, cxxix, et cxxx, sunt Hilarii. Conciones in psalmos xlix, lxxix, et c, illius etiam esse possunt, quia hujus Patris Commentaria in hos psalmos perierunt. Tum sequitur in textu : Unde liquet has conciones Zenoni Veronensi adscriptas, collectionem esse comcionum plurimorum auctorum incomposite factam. Aliæ sunt brevissimæ, aliæ vero longæ; quædum stylo pleno et accurato, non nullæ demisso et incompto scriptæ sunt; aliæ sunt claræ, aliæ obscuræ; denique nihil inæqualius. In concione de Continentia plures quam 400 annos numeral, et quo Paulus epistolam suam ud Corinthios scripserat, et tamen in aliis homiliis de templis,

s

« PoprzedniaDalej »