Obrazy na stronie
PDF
ePub

nes præferat. Cum tamen in aliquibus discrepet, et A cul dubio codices integros et Remensi antiquiores, diversas lectiones non nullibi exhibeat, ut in adnotationibus suo loco apponendis monebimus, e diverso exemplo descriptus satis proditur. Hujus autem lectiones variantes Sparaverio debemus, ejusque ex observationibus in fine præsentis voluminis referendis illas excerpsimus.

XII. Tandem recentioris quidem ætatis, sed accuratioris librarii codicem suppeditavit Comes Alexander Pompeius, ut proinde Pompeianus appellandus deinceps sit. Ex Pellegrina Familiæ stemate, quod in fronte depictum affabre cernitur cum inscriptione Peregrini Peregrinii, ad eum hujus familiæ illustrem virum olim pertinuisse cognoscitur, qui post medium xv sæculum floruit, et sub idem tempus codex exaratus apparet. Ordo numerusque tractatuum idem ac in Remensi. Additur hymnus de signo Crucis, qui tamen sine ulla inscriptione, uno contextu cum postremo addititio tractatu prima manu scriptus, secunda manu distinctus exhibetur. Præterea Vitam ac Translationem S. Zenonis a monacho Zenoniano lucubratas, et Anonymi Pipiniani fragmentum, ut in ms. monasterii S. Zenonis, postrema paginæ suggerunt. Mirum videri possit in præstantissima capituli Veronensis bibliotheca, in qua tot vetusti codices diligenter servantur, nullum S. Zenonis potuisse reperiri; at cum alii non pauci, quos olim ibidem exstitisse memoriæ proditum est, vicissitudine temporum deperierint, inter hos transvolasse ms. libros S. Zenonis nihil ambigimus. Fuisse quidem ibidem aliquem id generis codicem non tantum conjici po- C test ex Joanne presbytero, mansionario Ecclesiæ Veronensis, quem (ut pluribus adnotabimus dissertatione, prima c. 3, § 1) non alibi Zenonis codicem vidisse et legisse satis probabile est; sed palam etiam fieri videtur ex editione Veneta S. Zenonis, quæ cum codicis meminerit a Guarino inventi in Episcopii Veronensis bibliotheca,nec alia episcopii bibliotheca tradita sit, quam capituli cathedralis ecclesiæ, in hac procul dubio codicem illum inventum exstitisse arbitramur.

ex quibus illæ supplerentur sententiæ, ab aliquo saltem antiquo amanuensi adhibitos palam est; quod quantum conferat tum ad collectionis hujus antiquitatem probandam, tum ad ostendendum veterum exemplarium numerum, nemo est qui non videat.

XIV. Quod si de ipsa collectionis origine valde probabiliter conjicere liceat, quod ad multa utile futurum est, eam paulo post S. Episcopi mortem, ipso quarto sæculo exeunte vel ineunte quinto, ex schedis ejus Verona relictis eductam atque expressam credimus. Auctorem quidem eam nec parasse, nec edidisse, sermones quidam imperfecti, repetiti, ac mutili prorsus suadent. Una nimirum vel præcipua apud veteres Ecclesiæ Patres cura fuit, opera adverB sus Gentes, vel hæreticos lucubrata, aliaque historica, catechetica, vel aliis nominibus utilia ac necessaria litteris mandare et edere; de sermonibus autem, qui a quovis Episcopo ad populum familiariter habebantur, non tanta exstitit cogitatio, quippe quos nullis litteris consignatos illi fere recitabant ex tempore,vel, si committerent litteris, non tanto studio edolabant, ut in publicum emittendos censerent. Hinc inter infinitos propemodum episcoporum, quos antiquitas eloquentiæ etiam laude commendat, sermones, pauci admodum scripti ad nos pervenere, et ex iis non omnes ab ipsis auctoribus collecti et editi; sed quidam in schedis relicti, alios habuere, qui illos post auctorum mortem colligendos et edendos curarunt.. Illud autem inter sermones collectos et editos ab ipsis auctoribus, aut ab aliis interest, quod primi generis sermones integri, æquales, elaborati, et perpoliti inveniuntur; cum nemo nihil nisi perfectum et enucleatius lucubratum emittere soleat at alterius generis orationes sæpe rudes, nonnumquam mutilæ imperfectæque cernuntur. Itaque etsi S. Zeno primus sit Latinorum Patrum cujus sermones prodierunt, ut in proœmio ad dissert. 2 ostendetur, ipse tamen hanc collectionem haud parasse et edidisse credendus est; sed quæ in usum sermonum, quos ad populum frequentissimos habuit, post mortem in schedis reliquit, ea ab aliis inventa, ob eximiam Sancti viri existimationem colligenda naviter visa sunt, idque tanta factum diligentia, ut quidquid reperiri potuit, sive perfectum, sive minus, totum, collectione et editione dignum judicatum sit, fragmentum licet exiguum esset, vel exordiolum, vel unica etiam periodus. Quæ animadversio necessaria omnino fuit ad vindicanda non pauca, quæ in Zenonis tractatibus imperfecta, vel paucis additis, seu mutatis, totidem verbis repetita meminimus: quæ si ipsemet Auctor edenda cogitasset, nihil dubii est, quin suppressisset repetita, cætera autem ad umbilicum perduxisset perpolissetque. Hinc etiam de corruptis non nullis locis, quibus nulli codices remedium adferre potuerunt, conjectatio exoritur, id non omnium amanuensium in eumdein errorem conspirantium vitio evenisse, sed quadam primi forte Collectoris necessitate, qui cum omnia Zenonis, quæ

XIII. Novem itaque sunt codices, quos habere contigit, et eo utiliores fuere, quod (si Zenonianum chartaceum excipias) omnes S. Zenonis sermones singuli contineant, sicque sermones omnes cum octo codicibus conferre licuit, præter tractatus aliquot, D quorum variantes nec Basilica Vaticanæ codex sero indicatus, nec Sparaverius, imperfectum opus relinquens, suppeditarunt. Etsi autem hi omnes codices, non modo eundem, qui in antiquissimo Remensi cernitur, sermonum ordinem sequantur, sed uno etiam charactere transcriptos præferant tractatus, qui duplici manu in Remensi exarati leguntur : nemo tamen ex hoc Remensi tamquam ex fonte cæteros profluxisse idcirco existimet. Immo vero cum in Remensi præter variantes lectiones et titulos varianles, aliquot idemtidem sententias suo quasque loco notandas librarius per saltum præterierit, quas in aliis manuscriptis suppletas nacti sumus; alios pro

cumque essent, etiam fragmenta, colligenda sibi A tis universos sermones divideremus in libros duos. sumpsisset, idque ex schedis non nullibi deletis, vel In primum longiores tractatus conjecimus (quibus in quibus superductæ, ut in primo exemplo fieri so- si inseruimus unum brevissimum de Avaritia, ideo let, essent voces, aut lineæ; alicubi necesse fuit inseruimus, quod illum a duobus ejusdem argumenti exscribere, quæ non bene legerentur, vel in quibus sejungere æquum non fuit) et hi sunt omnes tractadeesset forte aliquid: quibus de rebus alicubi eum- tus de virtutibus et vitiis, cum quatuor aliis longio. dem collectorem errare, unam vocem pro alia lege- ribus, quos sub finem ejusdem libri dabimus. In re, mutilum etiam sensum exhibere oportuit, quos secundo autem libro breviores tractatus describendefectus alii posteriores librarii exceperunt, ut spes tur, qui etsi plures numero, brevitatis tamen causa nulla sit fore, ut ulli alii codices, qui forte alicubi longioribus illis mole aquiles fere sunt et primo exstant, quibusdam locis medeantur. Itaque si hac quidem ponentur qui ad Christum Deum et homiin editione pauca quædam loca minus satisfaciant, nem pertinent, tum illi de Sanctis Veteris Testanemo id neque Auctori vitio det, ac si non ille sit menti, ac tandem tractatus de S. Arcadio, qui unus disertissimus et perspicuus orator, qualem aliis ex ex Novi Testamenti Martyribus a S. Zenone lautractatibus cognoscimus; nec nobis, qui si minus datus invenitur. Sequentur tractatus non nulli in correximus, codicibus nihil opitulantibus, ex arbi- B aliquod Scripturæ testimoniumi; ac postremo subtrio manus inferre in textum nequaquam debuimus : jicientur Paschales multi et breves tractatus, quos sed ad collectionis rationem, quam diximus, ani- præcipua admonitione omnino legenda pramunienmum revocet, et æquum cum de Auctore, tum de dos censuimus. Ne quis vero codicum et editionis nobis, imo etiam de ipso antiquo collectore judi- Veronensis, quæ vulgo allegatur, ordinem desideret, cium ferat. utrumque cum novo collatum distinctis tabulis ante ipsos sermones dabimus.

XVI. Duos hosce libros, qui sinceros Zenon is tractatus continent, excipiet Appendix, in quam undecim tractatus ipsi perperam adscriptos, ac suis auctoribus restitutos, quos ex peculiari præfatione cognosces, rejecimus. Tractatuum potius quam sermonum, ut erat in antea editis, nomen ipsis sermonibus præscripsimus, cum eam inscriptionem omnes codices constanter præferant, eaque appellatio anti

XV. Hinc autem cognitis quæ ad codices pertinent, quantum nihilominus ex his profecerimus tum ad internoscendos genuinos S. Zenonis sermones a supposititiis, tum ad multa loca emendanda, variantesque lectiones insigniores in adnotationibus cuique tractatui subjectis describendas, ex dissertationibus atque adnotationibus ipsis patebit. Nunc ut de totius editionis partitione ac ordine deque aliis per nos præstitis dicamus, si primo neque codicum, neque editorum divisionem ac ordinem secuti su C quæ ecclesiasticæ locutioni propria, ac frequentius mus, nemo succenseat. Editorum distributionem et ordinem si essemus secuti, spuria genuinis inserta edenda fuerant; illisque separatis, minus æqualis librorum moles erat futura ac præterea tractatuum inscriptiones, quæ in editis mutatæ fuerant, exactæ ad codicum fidem, alium non numquam postulare ordinem videbantur. Codicum vero scriem, quæ in omnibus eadem est, ne teneremus, ea cogitatio deterruit, quod in mss. non tantum breves tractatus cum longis admisti sint, quod non minimum videbatur offendere; sed tractatus etiam ejusdem tituli ac argumenti, qui una edendi fuerant, hac illac dispersi ac separati inveniantur, ut ne qua ratio cur id factum fuerit satis occurrat, nisi quod primus collector, quidquid quocumque ordine venit in D Augustini, Leonis Magni, etc.. codicibus, et nonnullis

manus, transcripsit, nulla alia in scribendo ratione sibi præstituta, quam ut omnia Zenoniana in schedis inventa referret in codicem. Igitur hac in delibera tione dubitatio non levis diu nos ancipites tenuit; cum præsertim quidquid aliam in rationem constituendum menti obversabatur, exorientibus mox variis undequaque difficultatibus, displicere inciperet, nec satis tuta aperiretur partitionis atque ordinis ratio, quæ nullo ex capite laboraret. Cum vero decidendum aliquid fuerit, ea minori reprehensioni obnoxia ratio visa est, ut repetitis fere codicum inscriptionibus, quae cuique tractatui præfiguntur, ejusdemque inscriptionis tractatibus in unum collec

usurpata inveniatur. Etsi enim tractatus olim vocarentur Episcoporum collocutiones de aliquo Ecclesiæ negotio, ut liquet ex Cypriani epist. 51 et 52, apud Zenonem autem tractatus nonnumquam appellentur disputationes de fide per ea tempora scriptæ et editæ, ut palam fiet ex adnotatione 26 in tractatum 1 lib. 1; tamen sicuti tractare (quod est episcoporum, ut Optatus testatur libro vi in Parmenianum) a Cypriano primum epist. Lvi, ac dein ab aliis frequenter accipitur pro concionem habere in publicis Ecclesie cœtibus; ita tractatus vox pro episcopali concione ad populum solemni formula invaluit, codemque sensu passim quamplurium antiquorum Patrum concionibus præfigitur, ut ex SS. Gaudentii,

etiam exactis ad fidem codicum editionibus discimus. De adnotationibus porro, quas cuique tractatui subjecimus, illud lectores præmonemus, nos nobismet haud proposuisse solummodo vel correctionum rationem adferre, vel selectas variantes lectiones apponere, vel difficiliora loca explicare, sed prospexisse etiam alia nonnulla, quæ tum ad confirmandam auctoris ætatem, tum ad Latine locutionis puritatem vindicandam necessaria fuerunt. Igitur in gratiam nonnullorum, qui præjudiciis aliquot jam inolitis devincti tenentur, oportuit, pares quasdam aliorum Iv vel sequioris etiam sæculi Patrum sententias alicubi recitare, quibus aliquas Zenonis for

mulas, sen testimonia non nulla, antiquioris multo A nullis de horum tractatuum ad dogmata yeterisque ætatis vulgo existimata, in quartum quoque, vel posterius etiam sæculum cadere probaretur. Voces, seu loquendi rationes aliquot minus usitatas, quæ exoticæ vel infimæ latinitatis videri possent, probatiorum, si fieri potuit, scriptorum indicatis exemplis purgare studuimus, adeo ut perpaucæ illæ, quas apud neminem reperimus, satis ex cæteris vindicatæ maneant, cum præsertim non omnes Romanæ et antiquæ voces in libris veterum inveniantur. Quædam præterea non numquam attigimus, quæ cum peritis nota sint, prætereunda fortasse quispiam duxerit. Sed hunc, quisquis est, rogatum volumus, consideret, nos minus eruditis quoque, a quibus etiam Zenonis editio desideratur, debuisse consulere.

XVII. Trium porro dissertationum, quæ prolegomena Zenoniana conficiunt, ratio hæc est. In prima separatis genuinis Auctoris tractatibus a spuriis, genuinorum defensio ac vindiciæ suppetent adversus ea quæ a criticis objecta fuerunt, simulque certa Auctoris ætas, unde difficultates potiores impacte fuerunt, adeo luculenter, ut nobis quidem videtur, probabitur, ut nemo nisi morosus nimis judex non sit assensurus. In altera præjactis in proœmium non

disciplinæ præcipua quædam capita cognoscenda utilitate et præstantia, quæ nisi opportunum ibi locum nacta fuissent, hic non erant prætermittenda, his, inquam, præjactis quædam Auctoris paulo duriores vindicabuntur sententiæ; ibique præsertim Arianæ hæreseos Zenoni objecta a Petavio suspicio, explicatis nova quadam interpretatione aliquot ejus non bene hactenus intellectis testimoniis, luculentissime diluetur atque disjicietur. Tertia autem dissertatio, quidquid ad vitam, mortem, cultumque sanctissimi Episcopi aliquo in lumine collocandum pertinebit, quatuor capitibus proponet. Exterorum, quæ in hanc editionem perficiendam contulimus, rationem (cum ex ipsorum lectione obvia futura sit), B ne morosiores simus, prætermittimus. Unum nunc restat, ut Joannem Bragadenum Episcopum. nos trum meritissimum, et Joannem Franciscum Musellium cathedralis Ecclesiae archipresbyterum, qui huic editioni quam maxime faverunt, eamque ex Seminarii typographia, utrorumque consilio et ope recens instituta et exstructa, voluerunt prodire, honoris causa nominemus, quos ut Deus Optimus Maximus non minus hujus Ecclesiæ, quam Rei litterariæ bono diu incolumes sospitesque conservet, adprecamur.

DISSERTATIONES

DE S. ZENONIS OPERIBUS, ACTIS, CULTU ET ÆTATE (4).

[XXX] DISSERTATIO PRIMA.

DE GENUINIS TRACTATIBUS S. ZENONIS ET DE EJUSDEM ÆTATE.

TROOEMIUM.

pene annis fuere posteriores. Hujus autem judicii ra

In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus re- C tionem subjiciens ait : Nam sermones, qui psalmos a

censitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui potiorum difficultatum origo fuerunt, quidquid de cæteris genuinis hac in dissertatione statuendum est, proponitur.

Antequam genuina S. Zenonis opera secernimus ab iis, quæ ipsi perperam tributa fuerunt, eumque certum ipsorum auctorem statuimus: quid hae super re eruditi homines senserint, quæque eos moverint argumenta, proponendum nobis esse intelligimus. A Sixto Senensi, qui difficultates non exiguas primus objecit, cæterisque facem prætulit, exordiendum. Hic ergo lib. IV Bibliothecæ enumeratis sermonibus, qui in editione Veneta an. 1508 recensentur, hoc de jisdem judicium tulit: Constat hos sermones majori ex D parte collectos esse ex diversis auctoribus, qui ducentis

(1) In editione Balleriniana præcedunt indices intra paginas XXVI et xxx contenti consultoque a nobis prætermissi, ut pote nihil utilitatis nostræe editioni conferentes. Enn.

nobis enumeratos (LXXIX, C, CXXVI, CXXVII, CXXVIII, CXXIX, CXXX) exponunt, descripti sunt ex commentariis Hilarii ne verbo quidem immutalo: sermo de Allende tibi una cum alia concione de Livore et invidia, quæ in eodem volumine hunc subsequitur, D. Basilii est. Cæteri vero sermones, sive magis fragmenta sermonum, ob styli diversitatem varios arguunt auctores. Sed et auctor sermonis de Continentia, qui hoc opere continetur, affirmat se a Christi ortu abfuisse annis quadringentis et eo amplius. Idem porro fretus auctoritate Petri de Natalibus Equilini episcopi, qui in Catalogo sanctorum Zenonis vitam describit, nihil ambigit, quin idem Sanctus sub imperatore Gallieno floruerit; et hac in hypothesi memoratos sermones indicatis jam rationibus ab eodem abjudicandos existimavit.

Post Sixtum Casar Baronius, postea cardinalis, in prima Martyrologii Romani editione eadem persu»sione occupatus, adeo ut secutus Galesinii sententiam, Zenonem martyribus, qui sub Gallieno passi sunt, in eodem Martyrologio accensendum nihil du

didit Guillelmi Pastrengi et Michaelis Fossati, qui omnes ante eamdem editionen Zenonis sermonum mentionem fecerant.

bitaverit, non hunc, sed Zenonem alium Veronensi A Zenonis vitam subinde editam an. 1597 sufragia adEcclesiæ, ut putabat, cognitum, qui paulo ante S. Ambrosium vixerit ( ut ex hujus epistolis colligi sibi videbatur) eorum sermonum auctorem censuit, cum præsertim serm. 5 lib. II, ex prima Veneta editione, nunc autem tract. 7 lib. 1, Arii hæresis aperte notetur, id quod auctorem sæculo Iv citius adscribendum ostendit.

Hæc cum ita se haberent, S Zenonis sermones Veronæ jubente cardinali Augustino Valerio Raphaelis Bagatæ et Baptista Peretti studio iterum prodeunt; hi autem intelligentes Veronensis Ecclesiæ perpetua traditione nullum alium Zenonem episcopum ei cognitum unquam fuisse præter Zenonem episcopum et marlyrem, ut hunc, qui sub Gallieno martyrium obiisse tradebatur, sermonum auctorem esse B defenderent, Sixti Senensis aperte, Baronii autem. suppresso nomine argumenta diluere in præfatione conati sunt. Ad id igitur, quod ex Ambrosii epistolis Baronius objecit, reposuerunt nihil esse, quod Zenonem ibidem memoratum [xxxiv] Veronensem episcopum esse convincat.Arianismi porro errores satis aiunt potuisse a Zenone impugnari adversus Origenem, qui ex Epiphanio Arii pater fuit. Quod autem ex quadrigentorum annorum notatione in tract. 5 de Continentia Sixtus Senensis collegit: mendum irrepsisse in numerum nihil dubitant, ac proinde eo in tractatu ducentos pro quadringentos supposuere. De quatuor vero sermonibus, qui inter S. Basilii homilias Græce scripti reperiuntur, argumenta sibi non deesse inquiunt, quibus probare liceret eos quoque Græcos ser- C mones ad S. Zenonem nostrum pertinere, ex eo scilicet, quod hunc multo ante S. Basilium in Oriente prædicasse existiment. Sed hac re derelicta, quod contentiosi esse nolint, transeunt ad quinque tractatus, qui in S. Hilarii commentariis totidem verbis recensentur; cumque præter hos quinque unus alius exstet in psalmum cxxx ab ipsis inscriptus ( a nobis autem ex mss. de Humilitate, tract. 7 lib. 1) qui dubio procul Zenonianus est, quippe qui in Hilarii operibus non legitur: Zenonianum quoque esse alium tractatum similem in eumdem psalmum nequaquam ambigunt, propterea quod easdem sententias eademque non nunquam verba refert, et sicut hunc, ita et alios quatuor eidem auctori tribuendos colligunt, omnesque in Hilarii commentarium ab aliquo fuisse in- D sertos arbitrantur. Omnes vero tum Basilii, tum Hilarii, uti a censoribus vocabantur, tractatus, cum in vetusto, quem appellant, codice una cum Zenonianis repererint,defraudare,inquiunt, S.Zenonem debitæ suæ laudis possessione ausi non sumus. Quæ porro objectio ex stylo et brevitate a Sixto urgetur, satis bene diluitur. Tandem confirmaturi sanctum Zenonem i sæculi auctorem eos sermones scripsisse, quædam ex iisdem antiquitatis indicia colligere student, quorum præcipuum persecutionum martyrumque mentionem special, Petrique de Natalibus episcopi Equilini ac Flavii Blondi, qui primæ editioni præcesserunt, testimonia allegant, Perettus vero in Latinis scholiis ad

Hanc præfationem cum legisset Baronius, intelligens a Veronensi Ecclesia unum tantum agnosci Zenonem episcopum, eumdemque esse illum, qui sub Gallieno martyr colitur, sermonumque auctor babetur, priorem repudiavit sententiam, decrevitque Martyrologii notationes ea in parte emendare, idque ipsum se facturum cardinali Valerio Romæ tum degenti recepit, ut liquet ex hujus epistola ad editores Veronenses data die 17 januarii an. 1587, cujus fragmentum Perettus in scholiis ad vitam Zenonis edidit. Enimvero id, quod pollicitus est, præstitit in additionibus ad Martyrologii notationes, quæ secunda editioni insertæ sunt, ubi Zenoni martyri sub Gallieno tractatus omnes ejusdem nomine inscriptos vindicare non ambigit, iis tantummodo exceptis, qui contra Arianos explorate disserunt, et hos quidem inter. Zenonianos ab amanuensibus perperam intrusos opinatur, cum novum non sit in operibus unius veteri scriptoris aliquid alterius admisceri. Hæc autem opinio ita Baronii animo inhæsit, ut scripserit, errare certe illos sibi videri, qui unum adserentes Zenonem, eum Ambrosii temporibus vixisse volunt, eaque potissimum ratione, quod auctor in serm. de Pudicitia ( melius de Continentia) numeret ab apostoli Pauli ad Corinth. primam scribentis epistolam tempore annos, ul ail, ferme cccc et eo amplius. Cui oppositioni responsurus addit: Certe si quis numeret annos quadringentos ab an. Domini 57 quo illam esse a Paulo scriptam epistolam in Annalibus demonstravimus; oportuit auctorem eum scripsisse an. 457, post obitum vero Ambrosii, qui, ut habet Marcellinus in Chronico, obiit an. Domini 397. Quamobrem cum illa numeri nota nec, ul volunt, Ambrosii temporibus aptari possit, mendo· sam esse neminem puto jure posse negare: et ita e nendationem ducentos ab editoribus Veronensibus factam probat. Zenonem autem tertii, non quarti sæculi scriptorem fuisse tribus argumentis confirmare nititur. Primo quod auctor invehatur vehementer in feminas gentilibus nubentes, idolorumque templa tunc fuisse patentia, victimasque immolari solitas prodat, quæ Constantini et Constantii legibus vetita, et Ambrosii proinde avo aliena Baronius censet. Dein idololatriæ signa ipsaque idola in nummis sculpta colligit ex serm. 2 de Avaritia, qui nunc est tr. 10 I. 1, quod ad ætatem, in qua ethnici imperatores dominarentur,referendum indubie [xxxv] statuit: nam a Constantino Magno, inquit, jussum esse, ut nummus Crucis signo imprimeretur, testatur Sozomenus lib. 1, cap. 8, idque ex aliis aliorum Constantini successorum numismatibus, quæ exstant, multo luculentius demonstrari affirmat. Hanc tandem animadversionem tertio loco urget Cum auctor in sermone de Spiritu Edificat. domus Dei plane demonstret, eo tempore nullum templum, aut perrarum fuisse erectum, quod posset comparari cum ædibus idolorum, prorsus significat,

$3 ante Constantini tempora claruisse, cujus ope- A secuti, nihil novi intulerunt), etsi præviderit eos ra certum est tam in Occidente, præsertim vero Romæ, quam in Oriente, ut Hierosolymis, Antiochiæ, et Constantinopoli, aliisque in locis augustissimas erectas esse basilicas. Ejusmodi est postrema cardinalis Baronii sententia, ut mirum sit maxime, hunc a P. Lab. beo inter eos accenseri, qui Zenoni Veronensi hos sermones falso tribui opinati sunt. Vossius quidem de Hist. Latinit. lib. 1, p. 4, cap. 2, id exploratum habens, Hic Baronius tamen, inquit, complures sallem sermones esse genuinos haud diffitetur.

Ut Possevinum prætereamus omnia fere exscribentem ex Sixto, venimus ad Bellarminum, qui præmittit nullam de Zenone fieri mentionem sive ab Eusebio in Historia, sive ab Hieronymo in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis; tum vero lilarii Basiliique sermonibus notatis, de reliquis quid dicat, nihil habere se aid, præter aliorum brevitatem, et repetitionem aliorum ac obscuritatem. Illud tanden penes se omnium maxime valere šeštate, de his ser monibus nullam exstare apud veteres mentionem, prinumque, qui illos invenerit, esse Guarinum oratoren Veronensem.

Barthius, qui Zenonis sermones legerat, eosdemque plurimi faciebat, censuit, lib. XLII cap. 18 Adversar., tantam esse sermonum illorum diversitatem, ut multos inesse operi illi non solum non ejus eloquentissimi Antistitis existimet, sed etiam longe recentiores quam quilibet de grege cæterarum concionum.

tractatus a quibusdam doctis Zenoni Veronensi adjudicari, nihilo tamen minus ea opinione impeditus, qua Gallieno imperante, Zeno vixisse traditur, editores Veronenses in adserendis eidem sermonibus oleum operamque apud idoneos judices perdidisse, nec ad eorum sententiam se posse accedere confessus est. Nonaginta eosdem sermones esse ait, cum sint multo plures, aliorumque criticorum censuras repetit et statuit, eo potissimum præjudicio innixus, quod Zeno obierit martyr sæculo . Dein observat, et recte quidem, Zenonem episcopum Veronensem illum videri, qui in Ambrosii epistola nominatur, quique idcirco ad tertium saculum evehi non potest (id quod probavit etiam cum recentioribus pene omnibus B P. Henschenius ad diem 12 Aprilis); at hoc satis probabilibus argumentis præter rem suam constituto, propositi [xxxvi] proprii velut oblitus, intactam reliquit.controversiam, utrum huic sermones adjudicari possint, ac debeant nec ne.

Augustus Buchnerus, qui Zenonem item legit, diss. 389, pag. 257, non modo tractatus ejus laudat, sed C vindicandos etiam pluribus contendit, adductis in ter cætera testimoniis non solum Bagata et Peretti atque cardinalis Baronii, sed ipsius Casauboni etiam, qui hunc Zenonem vetustissimum Patrem nominat, et Deciorum tempore scripsisse diserte tradit.

Robertus Cocus, heterodoxus Anglicanus in libro Londini edito an. 1623, cui titulus: Censura quorumdam scriptorum, quæ sub nominibus sanctorum Patrum el veterum auctorum citari solent, p. 84, dictatorio more hæc de Zenonis sermonibus pronuntiat : Zeno Veronensis est supposititius : et Sixti, Baronii, Bellarminique difficultates inculcat.

Andreas Rivetus pariter heterodoxus lib. IV Critici sacri cum Sixti Senensis mentem non bene assecutus esset, hoc unum de suo adjecit, quod neque ejus Zenonis scriptorum aliquid exstabat ante an. 1508, quo tempore sub ejus nomine ediți sunt sermones non pauci a Guarino Veronensi Oratore Venetiis: ac si Guarinus eo anno vivens sermonum ejusmodi auctor et editor fuerit, quam sententiam alii subinde exscripsere.

Ughellius, tom. v Italiæ sacræ in Veronensibus episcopis antiquam Baronii opinionem repetens, duos Zenones recensuit, quorum alter sub Gallieno, alter vero Ambrosii ævo floruerit; et hunc postremum ser. monum auctorem esse opinatus est.

P. Labbeus (ut mittamus reliquos intermedios, qui plerumque Sixtum, Baronium ac Bellarminum

D

Caveus Labbeum in omnibus sequitur. Solum post. quam cum eo scripsit: Nec de his umquam vel levissima mentio habita est, antequam eos primus ediderit Guarinus, hæc adjecit de suo: Nuperrime vero monente D. Alixio didici Zenonis Veronensis Episcopi sermonem laudari a Ratherio Veronensi decimi sæculi scriptore apud D. Acherium Spicileg. tom. 11. At subinde indecisum reliquit, an hic ex illorum numero sit qui sub ejus nomine hodie circumferuntur.

Ludovici Ellies Dupinii censura omnium acerbissima totidem verbis exscribenda est ex interpretatione Latina Certum est conciones, quæ sub nomine Zenonis exstant non posse esse illius, quem sub Gallieno martyrio fuisse affectum supponunt: earum enim Auc tor in concione quinta (hane allegasse videtur ex Baronio, quæ nunc est tract. 7 lib. 1) loquitur de Divinitate Christi adversus hæreticos, qui Verbum esse Deum fatentes, non credebant Patri esse coæternum, putabantque tempus fuisse, quo non exstiterat, quod aperte ostendit Arianorum hæresim ejus temporibus jam tum obtinuisse. Hæ conciones ne quidem esse possunt Zenonis Veronensis, qui sub Constantio et Juliano vixit, quia fragmenta sunt ex mullis auctoribus deprompta. Quatuor ex illis integra Basilii sunt. Omnes homiliæ in Psalmos ad verbum ex Commentariis Hilarii de

promptæ sunt : id quod explicans in subjectis adnotationibus, Conciones, inquit, in psalmos CXXVI, CXXVII, CXXVIII, CXXIX, el cxxx, sunt Hilarii. Conciones in psalmos XLIX, LXXIX, et a, illius etiam esse possunt, quia hujus Patris Commentaria in hos psalmos perierunt. Tum sequitur in textu : Unde liquet has conciones Zenoni Veronensi adscriptas, collectionem esse concionum plurimorum auctorum incomposite factam. Aliæ sunt brevissimæ, aliæ vero longæ; quædum stylo pleno et accurato, non nullæ demisso et incompto scriptæ sunt; aliæ sunt claræ, aliæ obscuræ; denique nihil inæqualius. In concione de Continentia plures quam 400 annos numeral, ex quo Paulus epistolam suam ad Corin thios scripserat, et tamen in aliis homiliis de templis,

« PoprzedniaDalej »