Obrazy na stronie
PDF

:etate requiescens prodit num. 8, in ea basilica, in A populari rumore suscepta et veris immista cognos

qua primo post mortem conditum fuerat, et Wita ab ipso scripta invenitur in Remensi codice, quem exaratum ante saeculum ix, in generali præfatione ostendimus. Cum porro miraculum Athesis inundationem spectans a S. Gregorio Magno descriptum referat, quod contigit anno 589, seplimo vel octavo sæculo eum floruisse cum P. Henschenio statuendum est : Venerabilis nuncupatione donátur non tam in ms. Remensi. quam iu Lobiensi, quem Molanus vidit; et in hoc postremo Christianissimus præterea appellatur, sicut et a Joanne Weronensis Ecclesiae presbytero et Mansionario. qui in manuscriptæ lmperialis Iiistoriæ l. i, ejus meminit his verbis : Coronatus, vir christiamissimus, Veronæ claruit, qui Vitam beati Zenonis mediocri stylo composuit. Haec Wita anliquis lectionariis inserta legitur, uti in Tridentino capitulari membranaceo et in duobus Wallicellanis, ui et vim, eaque in usu erat, antequam locupletiorem Witam scriberet Monachus Zenonianus, de quo mox dicemus plura. Molanus in annotationibus ad Usuardum eam Lobii se vidisse testatur : Lobii eaestat narratio venerabilis Coronati, christianissimi notarii ; et forte eo allata fuit a Ralherio episcopo Weronensi, qui sæculo x, Lobii sese recepit. Equidem cum haec scripla a nobis fuissent, venerunt a Lobio litteræ ad Sci;ionem Maffeiiim, quibus in codice ipsa ejusdem Ratherii manu exarato inter multa Sermo de Vita S. Zenonis episcopi contimeri traditur. Petrus Calo eamdem in sua Collectanea

B

conjecerat, ut P. lleuschenius in ms. Barberino an- . notavit, pag. 73. Boninus Mombritius viginti circiter C parebit, ut id ipsum de aliis quoque sequioris ævi

annos ante sæculi xvi initium primus illaum edidit tom. ii Vitarum SS. Deinde an. 1653, tom. v Italiæ sacræ ex ms. Abhatiæ S. Salvatoris Montis Amiati eamde mrecusit Ferdinandus Ughellius. Tandem e mss. septem [clvi] P. IIenschenius ipsain inseruit tom. ii Aprilis pag. 70. Nos Remensis codicis antiquissimi lectioiiem secuti plerumque sumus. In hoc autem ms. sicut et in Lobiensi per Ratherium scripto, hæc Vita inscribitur Sermo, sed minus proprie. Coronati vero aetate parum admodum de S. Zenonis vita, quæ nullo antiquiore documento prodita fuerat, universim cognitum, ac populorum memoria conservatum fuisse satis superque prol)at illud, quod ille nihil fere de Zenone scribat nisi miracula quaedam pauca, et haec ipsa vulgari traditione prolata, ut ex annotatione 5 satis colliges : unde paucis vix attactis primo numero de vila Sancti, statim ad miracula fit transitus, his sub ejusdem numeri finem perscriptis : Audiant populi omnes, qui ejus cupiunt miracula; et rursum in fime ex mss. Ilenschenii, Ughellii, et Mombritii : Ecce de multis ejus miraculis ego inutilis Coronatus Notarius quod compertum tenui, etc., quæ tamen, uti a populo conservata et relata, addititiis sæpe fabellis infarta esse solent. Dum antiquiora et magis genuina non suppetunt documenta, hoc omittendum nobis non fuerat. Postremo annotationes, quas in proœmio diss. iii nos huic Vitæ apposituros recepimus, paucis dauntur, ex quibus incredibilia quaedam, vel falsa ^*

[ocr errors]

centur, simulque palam fiet, quam pusilla auctoritate nitantur, qui ex hoc monumento Gallieno imperatori coævum S. Zenonem inculcant. II. Haec, quam Coronotus scripsit, S. Zenonis Wita ut primum apparuit in lucem, novitate sua rapuit statim et illexit hominum animos, qui nihil ad id usque tempus de S. Episcopo litteris consignatum legerant, et proinde illam judicarunt dignam, quam non solum in lectionaria referrent, ex eaque antiphonas sacrorum officiorum decerperent, sed quam etiam quispiam ignotus scriptor exponeret Rhythmo, quem, nullo licet versuum discrimine, in nis. Capitulari sæculi noni repertum communicavit Bartholomæus Campagnola ejusdem capituli cancellarius, a quo alia item e mss. Capitularibus ostensa nobis fuerunt. Hic autem Ithythmus cum eadem repetat, quæ Coronatus, Auctorque eadem sæpe Coronati verba in lthythmi formam deflectens, parum felici calamo usus sit, amanuenseinque sit sortitus valde negligentem, qui nonnulla corrupisse videtur, et duas fortassis etiam strophas (quot desunt, ul totidem strophæ totidem litteris alphabeti sibi ab Auctore in Rhythmo lucubrando præstituli respondeant); his, inquam, de causis in generis Rhythmus haud imprimendus videbatur. At ut manifestum fiat, quæcumque de Gallieni ævo Zenonem attingente prodita sunt litteris, ea a Coronato excepta fuisse; omitteiidum hoc antiquum ignotum hactenus documentum non putavimus, cujus auctor Coronatum adamussim secutus ap

monumentis sitjudicandum. Ignotas Patrias legendum apud Coronatum, ut ex Remensi codice edemus, hic hymniis prol)at. Juverit etiam quaedam Italicæ linguæ semina ibidem deprehendere, uti particulam perque, quam Italice perche efferimus. Notanda praeterea erunt quædam praecipua, uti cum imperii, imperium, etc., pro imperatoris, imperator constanter scribitur. ]cLv11] III. Sequetur historia Translationis S. Zenonis, quæ nono ineunte sæculo peracta fuit. Hujus historiæ auctor, qui S. Zenonis Vitam praemisit, monachum se prodere videtur, qui aliquamdiu in ipso S. Zenonis monasterio vixerit; inquit enim paulo post initium Vitæ : Neque prætereunda sunt quæ religiosi viri, quibuscum stetimus, fidelibus oculis viderunt ; et hinc etiam peritum se in iis documentis ostendit, quæ non nisi in eodem n1onasterio legere potuerat : nec alia forte de causa in ejusdem coenobii laudes eum excurrisse credibile est, quam quod id plurimum ad se pertineret. Solum verba quibuscum stetimus, et locus ille, quibus ipsum S. Zenonis monasterium intelligit, suspicionem ingerunt eum, cum haec scriberet, eodem in monasterio amplius non fuisse : quae tamen conciliari cum superioribus animadversionibus ea ratione possunt, si dicamus fuisse quidem eum monasterii Zenoniani monachum, at subinde in aliqua eidem monasterio subjecta coenobiola migrasse, ubi hoc opusculum lucubrarit. Ilis autem argumentis ducti, opusculi memorati auctoappellandum censuimus, ut ne tamen hac de re, si quis contra sentiat, velimus laborare. Ad statuendum vero hujus auctoris tempus, duo characteres manu dueunt. Nostros Imperatores primo appellans, si Weronæ opusculum scripsit, ul probabiliter credimus, vixisse se prodit cum Werona sub imperatorum ditione esset, a qua subducta fuit sub finem sæculi xii. Dein postremum miraculum narrans, menlionem facit inventi Mantuæ sanguinis Cliristi, qui bis inventus traditur, primum an. 804, et rursus an. 1049. Vide Doiiesmondi Hist. Eccl. Manl., lib. iii, pag. 159 et seqq., et pag. 195 et seqq. Cum autem ad primuim tempus, quo forte S. Zenonis Iranslatio nondum contigerat, illud miraculum post translationem patratum pertinere nequeat, et minus multo Monachi ætas, qui plurium imperatorum dona post Pipinum S. Zenonis monasterio tradita memorat ; jam

rem, ut distingueremus, Zenonianum monachum A divisa apparet : in ms. autem monialium ordiseilian;e, qui inter cætera Ferreti carmen continet, A Zenonem pertineat, fragmentum illud, quod tria h;vc

nis S. Francisci in lectiones novem Vita, et in totidem Translatio dispertita legitur : ubi tamen advertendum est, in id generis libris omisso auctoris prologo, qui in aliis mss. legitur, Vitæ initium aliud esse in ms. monialium, in ms. Compagiiolæ aliud, illud autem, quod prostat in ms. monialium, idem omnino reperiri in alio lectionario Brixiano, cujus meminit Scipio Maffeius, pag. 516 Hist. Diplomaticæ, necnon in lectionario Wallicellano signato num. iii, quod sæculo xiii scriptum existimatur, atque in pervetusto lectionario membranaceo, quod in archivio capituli Ecclesiæ Trideniina. Servatur : 'I'l:e tamen tria lectionaria S. Zenonis Vitam a C.,_

."0nato, non autem a monacho scriptam exliibent.

B Ilanc monachi Vitam eadem e Coronato repetentem

alteram sanguinis inventionem postremum illud ini

raculum spectat. Equidem idem miraculum auctor narrans, meminit excelsæ turris, quæ ædificabatur : hujus aulem turris ædificari cœptæ tempus perspicue docet inscriptio in ejusdem turris calce posita, in qua ea anno 1045 inchoata notatur, quod cum an. 1049, dum adhuc ædificatio procederet, optime congruit. Itaque monachi ætas inter medium xi sæculum, et ante finem xii collocanda est. Quod si postremum saltem illud miraculum ex illis fuit, quæ religiosi, quibuscum steterat, suismet oculis viderunt; aequius in finem sæculi xi ipsius aetas referenda videtur. Haec quidem duo monachi opuscula descripta leguntur ms. lectionario sæculi xii, quod Bartholomæus Compagnola S. Cæciliae archipresbyter possidet. Quod si Zeno ille præpositus monasterii, quem ob religionis et sapientire meritum Salomonem agnominabant (ut in uno e miraculis proditur) est ille Salomon, qui memoratur in inscriptione basilicæ S. Zenonis sculpta an. 1178, ac sita in pariete, ubi insigne vas prophyreticum servatur; sequior aliquanto hujus monachi ætas collocanda esset. At alius a Zenone præposito hic Salomon esse potest; et si in ordinem temporum miracula ab auctore prodita sunt, Zeno Salomon ab hoc memoratus, ante an. 1049, cum Mantuæ Christi sanguis inventus est, postremum;que Zenone intercedente miraculum contigit, vivere debuit. Sed de monachi ætate satis. Translationis historiæ auctor vitam S. Zenonis præmisit, quæ e Coronato Notario in partem maximam sumpta, in mss. S. Zenonis, et in sacris officiis pro Coronati Vita locum fere occupavit. Legitur scilicet multis in mss. post sermones [clviii] S. Zenonis in Tolentinaue, Zenoniano, Pompeiano, ac in duobus item Vaticamis 1255 et 1234, quorum notitiam nuper habuimus, ac praeterea in mss. alterius generis Muselliano, Saibanteo, Maffeiano, et, ut mittamus alios codices, in lectionario Bartholomæi Campagnolæ, ac in altero monialium S. Mariæ de campo Martio. In lectionario Campagnolæ, cum ad marginem octo numeri appositi cernalitur, Vita in octo lectiones

C.

recudere nimium esset molestum. Satis itaque erit '"nere, quæ monachus præter Coronatum adjecit. Non Gallieni imperatoris solum, sed S. Dionysii Romani pontificis etiam temporibus Zenonem florentem prodit, et miraculum referens quo filia Gallieni a dæmone liberata fuit, nonnulla fusiori calamo addit, uti illud trium piscium, quos S. Episcopus e piscando redux, legatis ab imperatore missis dono dedit, et quarti per eosdem sublati, qui cum cæteris coqui non potuit. Mortuum fluvio abreptum vitæ redditum memorat, cujus miraculi, a Coronato licet praetermissi, testimonium profert Anonymus Pipinianus, ut nos ex duobus mss. restituimus. Tum Sanctum inducit loquentem, descripto pro prima concione toto tractatu 52, lib. ii, et fragmento tractatus 42 ejusdem libri, pro sccunda autem initio et fine tractatus 6 lib. 1. Tandem multa sub vitae exitum ab eo ad suos dicta fuse commemorat, eumdemque, quem Gallieno supparem fecit, obiisse prodit ex editione Maffeiana pridie Idus Aprilis anno Domini tercentesimo primo ; quae tamen anni annotatio cum in codice Bartholomæi Compagnolae necnon in Muselliano desit, in Pompeiani autem margine apposita posteriori manu legatur, eam non al) ipso monaclio auctore scriptam, sed ex margine in textum aliquorum mss. irrepsisse satis credibile est, uti legitur in eo quo Maffeius est usus, necnon in Yaticano 1235. Hic vero annotare obiter libet, quod si etiam ab aliis hæc annotatio adjecta fuit, ut probabilius vide

D tur, et in aliis etiam aliorum inferioris ætatis quidem

auctorum codicibus eam nos legisse meminimus (uti in opere ms. Saibanteo 658, quod Blasius Rossetus de Episcopis Veronensibus ad Petrum Lippomanum iiiscripsit, ubi in Zenone hæc habel : Obiit egregius pontifex et pater patriæ die sabbati, pridie Idus Aprilis anno a Christo nato ccci, et similiter in antiquiore ms. monasterii S. Zenonis scripto circa medium xv sæculum, in catalogo SS. episcoporum Weronensium hæc alterius posterioris manus annotatio legitur: Moritur an. 501, cujus corpus requiescit in ea, non omnino constans igitur exstitit de ætate S. Zenonis Gallieni imperium attingentis sententia, quin alii aliter senscrint. llinc etiam in ms. Bibliolhecæ Muqiiod exinde in Rerum Italicarum tom. ix editum est, S. Zeiio Weronensis Ecclesiæ episcopus octavus circa annum 522 vixisse traditur ab auctore operis, [clix] quod ducentarum urbium brevem notitiam exliibet; ubi cum Irenæi Pacifici (non illius veteris archidiaconi, ut nonnulli crediderunt, sed alterius multo posterioris, quem mansionarium Ecclesiæ majoris Veronæ appellat) Lexicon quoddam, et Chronicon allegatur; tum vero non satis perspicitur utrum quæ de Zenone traduntur ad ipsius testimonium ex Lexico ibidem recitatum pertineant, necne. Præterea duos sæculi xv auctores reperimus, qui S. Zenonem quarto s;eculo viventem, et Ambrosii coævum prodidere, nimirum Flavium Blondum, qui in Italia Illustrata

miracula continet, sul)jiciemus. [clx] Hunc autem Jacobum presbyterum auctore:;a esse seculi xv manifestum fit ex secundo, quod afferremus, niraculo, ubi mentionem facit litis, quam quidam Weronensis apud Senatum Venetum prosecutus, in ea victoriam obtinuit: hinc enim Weronam jam id temporis sub Venet e Reipublicæ ditione fuisse liquet, quod non nisi sæculo xv accidit. Ex his etiam conjici potest Benedictum et Catharinam Saracenam, quos tertium miraculum memorat, esse parentes, vel consanguineos ejus Antonii Zenonis Saraceni, quem ex Veronensi clerico Sixtus iv archidiaconum elegit an. 1475, ex documento apud Ughellium pag. 945. Jacobi porro integrum carmen constans ex versibus 244, in

regione 9 illius scripta Ambrosianam, quam imitatus B tabula inscriptum olim fuerat; tum a Patre Cherulino

est, eloquentiam redolentia pronuntiat, et S. Bernardinum Senensem, qui serm. 47, art. 2, cap. 5, pag. 244 tom. 1, edit. Lugdun., lepidum quoddam exemplum recitans, quod S. Zenoni attribuit, hunc S. Ambrosii clericum (a) ante episcopatum vocat: quæ duo testimonia etsi Zenonem quam par est juniorem efficiant; ad ostendendum tamen, sæculi xv de S. Zenonis ætate sententiam non eam fuisse, quæ illum Gallieno imperante vixisse praedicat, multum conferunt. Sed ut ad Zenonianum monachum revertamur, si quis ea, quae paulo ante indicavimus, et apud Coronatum non leguntur, penes ipsum monachum legere cupiat, adire poterit Ilistoriam Diplomaticam Maffeii nostri : qui hujus monachi opusculum Zenonis Wilam ac translationem complectens, inter aliquot monumenta integrum edidit, omissis postremis miraculis quæ ab Henschenio ex Petri Calo collectaneis edita fuerant. Nos solam translationis historiam, quæ in Coronato deesl, cum duobus mss. Muselliano et Pompeiano collatam et suppletám dabimus. De hac translatione fusius dictum nobis est diss. iii, cap. 5, ubi monachus antiquiori aliquo documenlo usum conjecimus, etsi nonnulla miiius credibilia vel fabulosa ex vulgi fama adjecerit, uti illud de merula, cui fabellæ occasionem dedisse antiquam christianam lucernam ex metallo, in columbæ formam in subterraneo Melsinensis ecclesiæ servatam, de qua vulgus adhuc fabulas nectit, marchio Maffeius satis probabiliter collegit pag. 519. IV. Cum porro post Zenonianum Monachuim Miracula S. Zenonis hexametro carmine Jacobus presbytcr scripserit, in quibus præter ea, quæ ab eodem Monacho recensentur, adduntur alia tria, quæ subinde evenerunt; ne quid desiderari queat, quod ad

(a) Bernardini verba hic apponenda ducimus, cum erémplum nullo alio documento, quod sciamus, indicaturh proferant : non quod ei, falsæ saltem de discipulatu S. Ambrosii hypothesi inniaeo, fides habenda sit, sed ne quid, quod ad S. Zenonem pertinet, ab aliis memoratuin prætermittamus. S. Zeno episcopiis Veromensis, inquit, cum essel B. Ambrosii clericus et alolescentülus sanctus et purus, beatumque Ambrosium sequeretur per civitatem, cum esset m9rum gravitaté maturus, insolita levitate risum fecit. Quod öum adverueret S. Antistes, et miraretur, causam

Lazzaronio editum in libro, cui titulus Pastor Veromensis, necnon ab IHenschenio tom. ii Aprilis, pag.76.

V. His monumentis ad vitam et miracula S. Zenonis pertinentibus subjiciemus Missas et alia ad diurnum nocturnumque officium spectantia, quæ S. Zenonis propria in liturgicis libris reperimus, de quibus indicare quaedam necesse est. Missas sex nacti sumus. Prima legitur in tribus mss. vetustis libris Sacramentorum Weronensis Ecclesiæ in Capitulari bibliotheca custoditis, quorum unus inter cæteros integer et perdiligenter elaboratus, cum in quadam oratione fegem nostrum 0thonem nominet, ante undecimum saeculum scriptus agnoscitur, missamque S. Zenonis primo loco, et aureis litteris elegantissime

C descriptam exhibet. Eadem missa, at sine præfatione

et oratione ultima, invenitur etiam in alio libro Sacramentorum cujusdam scholæ S. Mariæ de Domo nuncupatae, pag. ciii, die xii Aprilis, qui liber ex noiinullis characteribus exaratus apparet sæculo xi. Etenim pag. in describitur paschalis tabula, quae cum incipiat ab anno 1064, circa eumdem annum scripta censeri potest : ut simili ratione venerabilis cardimalis Thomasius pag. 40 tempus constituit, quo mus. Antiplionarium bibliothecæ Angelicæ Augustinianorum lucubratum fuit. Equidem in margine ejusdem paginæ recentiori charactere adnotatio apposita legitur in qua fit mentio Pecorarii, qui fuit Weronæ potestas anno 1225, his verbis : Anni Domini ducenti mille erunt viginti et tres, cum ille regit Veronam. Hæc

D quoque missa continetur sine præfatione pariter et

sine ultima oratione in alio Missali capituli Weronensis scripto sub finem sæculi xii, et ponitur die viii Decembris sub hoc titulo : Dedicatio S. Zenonis, nec in eo Missali aliae Missæ alibi uspiam de S. Zenone

levitatis quæsivit. Cui innoeens adolescentulus ait : Vidi, Pater, dæmonem super caudam illius mulieris, quæ nos antecessit, dormientem. Dumque illa, ne in transitu illo lutoso inficeretur, caudam levaret, dæmon dormiens in lutum devolutus est, totumque coinquinatum prospicit eum. Quod considerans S.AmI)rosius, munditiam cordis et perspicaciam intellectus in clerico suo cognoscens, Deo gratias egit, seque talem perspicaciam in videndo dæmonem non hábuisse humiliter recognovit. Ilinc forte S. episcopus Zeno ridenti vultu insculpi et pingi solet.

reperiuntur, propterea quod cum h:ec dies vi Idus Decembris prima sit ex illis tribus, quæ S. Zenoni consecratæ sunt (Missale enim incipit ab Adventu), h;cc eadem missa aliis quoque diebus legebatur. Exsiat quoque Missale ms. sæculi xiv circiter, peruiuens ad monasterium S. Zenonis majoris, in quo quatuor missae ejusdem Sancti exhibentur, nimirum ures pro tribus diebus festis, una pro die depositionis, aJtera pro die translationis, tertia pro die ordinationis, quarta vero nulli festo assignata, communis satis proditur. In hoc autem prima haec missa diei depositionis attribuitur cum titulo Depositio S. Zemonis. ltaque hæc prima Missa manuscriptis in sex liljris Sacramentorum Weronensis Ecclesiæ continetur, ac proinde illa esse cognoscitur, quæ universim in nostra Ecclesia adhibita fuit. Missam secundam in Translatione S. Zenonis in solo ms. Missali monasterii Zenoniani reperimus. Missa vero tertia in Sacramentario sæculi x, Othone rege, ut antea diximus, scripto, et die quidem vi Idus Decembris legitur, [clvi] cui pr;efigitur inscriptio : vi Idus Decembris, Natalis S. Zenonis; cum tamen ea die in Calendario praemisso aunotetur : S. Zenonis confessoris et episcopi dedicatio. Reperitur etiam multo emendatior in lauJato Missali monasterii S. Zenonis cum hac inscript onc : In festo S. Zenonis in Adventu Domini nostri Jesu Christi. Hæc eadem Missa per errorem v ldus pro vi Idus Decembris assignata, eodem titulo quo in Capitulari manuscripto, habetur etiam in codice vaticano 3806, qui auro minioque conscriptus, uti judicatur, saeculo circiter ix, hanc inscriptionem præfert : Liber Sacramentorum expositus a S. Gregorio papa Romano, editus ex authentico bibliothecae cubiculi : et hunc codicem eum fuisse credimus quo usus est Angelus Rocca, cum sacramentarium Gregorianum ex antiquissimo, uti vocat, ms. Vaticano in I{omana S. Gregorii editione publicavit, ubi sane eodem errore eadem S. Zenonis Missa v Idus Decembris legitur tom. v, pag. 265. llinc porro colligitur, hanc Missam, erroribus licet nonnullis vitiatam, valde antiquam esse, et ab aliis etiam Ecclesiis, ubi S. Zeno colebatur, fuisse susceptam. ln hac autem Missa annotandum præcipue est, quod S. Zenonis pontificatus memoratur, ae si ea die S. Episcopi orJinatio celebraretur. Quartam Missam suppetit idem Mi-sale monasterii S. Zenonis, quæ coinmunis fuisse cognoscitiir; tum quod nullo titulo prænotata, mulli dici nu'lique festo adjudicatur, tum etiam quod prima ejus oratio Propitiare in alio ms. ejusdem monasterii S. Lupicino episcopo Weronensi in S. Zenonis hasilica sepulto attribuitur; et in ms. capitulari xiii s;vculi, qui lectiones, orationes, et antiphomas de Sanctis et per annum recitandas exhibet, eadem oratio legitur ante commune Confessorum cum hac iuscriptione : S. Zenonis vel alterius oratio. Quinta missa in uno ms. scholæ S. Mariæ de Domo jnter saiictos Decembris descripta, spectare cognoscitur ad diem octavam ejusdem mensis. Antequam a Veronensis Ecclesiæ Missis ad alia transiimus, sub

A jicientur reliqua in Missis dicenda, quæ ex ms. loties laudato Zenouiano Iribus prioribus Missis subjecta, iisdem videntur fuisse communia. At monachorum apparent propria; Ecclesia enim Veronensis alio introitu, etc., usa cognoscitur ex Carpso pluries memorato, qui ad diem depositionis haec habet : Ad introitum. a. (id est antipliona ) Protexisti me Domine : p. (id est psalmus) Exaudi or. cum deprecor : all. de resurrectione. all. all. û. ( responsorium ) Suncte confessor Zeno : off. ( offertorium ) Posuisti Domine. co. ( communio ) Lætabitur justus. Ila-c excipiet Missa Ambrosiana , quam excerpsimus ex Missali Ambrosiano edito a Jacobo Pamelio, tom. i Liturgicon Ecclesiæ Latinæ pag. 458, necnon ex aliis tribus Missalibus Ambrosianis editis an. 1522, 1548, B et 1560. P. Josephus Blanchinius, qui pro sua eximia in Patronum nostrum pietate in procurandis uransmittendisque ad nos variis documentis ex nonnullis sacris codicibus, Romanis præsertim , naviter laboravit, hanc sextam Miissam reperiri significavit in ms. Vaticano Palatirio 506 scripto circa sæculum xiii, cui hic est titulus : Missale yemale et aestivum Ambrosianum ad honorem beati Mauritii, qui natione Mediolanensis, S. Ambrosii discipulus fuisse traditur. lIunc autem codicem pertinuisse ad Ecclesiam Andegavensem duo suadent. Primum in præfixo Calendario die 15 Septembris hæc leguntur : Depositio S. Mauritii episcopi et confessoris. Et jacet in Civitate Audegavensi, quæ est in comfinibus inter Franziam et Britaneum, cujus est istud Missale. Dein in calce libri recentiori manu haec annotatio apposita est : Ego presbyter Gervasius de Bruzano Cappellanus [clxii] Ecclesiæ S. Mauritii, et Maziconius Sanctæ Mariæ Majoris devovo hoc meum Missale Ecclesiæ Sancti Mauritii pro utilitate canendi Missam, eo tenore, ut officiales presbyteri hujus ecclesiæ semper habeant memoriam hoc parum beneficium factum a me, et non sit licentia alicui episcopo, sacerdoti, nec vicinis donandi, vendendi, pignorare, nec transmutare, etc., ex quibus in usu ejusdem Andegavensis Ecclesiae hoc Missale fuisse videtur. Ilic autem illud præterea aunolare libet, duas primas hujus sextæ Missæ orationes legi in Breviario Ambrosiano anni 1549. Addemus tandem orationes tres, quæ in tribus festis S. Zenonis in Collegio Canonicorum Regularium D S. Augustini ßeichenhall nuncupato nunc quoque recitantur, et ex antiquis Missalibus videntur excerptæ, ut dis. iii, cap. 4, § 5, monuimus. VI. De Missis hactenus. Ad officium vero quod attinet, primum dabimus antiphonas cum responsoriis ex ms. Capitulari sæculi circiter x, qnæ eædem in ms. saeculi xv Monialium S. Mariæ de Campo Martio continentur, indicanturque etiam in Carpso : in quibus, si quid erit diversum, in subjectis adnotationibus innuetur. Dein ex alio ms capitulari sæculi x breves lectiones et hymnos duos S. 7enonis proprios, ac nostra in Ecclesia usitatos subjiciemus. Tum ex ms. monasterii S. Zenonis sæculi xv tres hymnos addemus; qui Bencdiclinis Monachis usui furre,

[ocr errors]

et lii suut, qui paucis mutatis nunc in Weronensi of- A cetur, ex alio tamen ms. Capitulari, qui orationes

ficio adhibenlur : tertium vero e duobus mss. Breviariis Monialium S. Luciæ jam promulgatum ab Editoribus Weronensibus, codicibus tractatuum S. Zemonis præmissum Barthius perperam credidit lib. ii, Advers. cap. 12, et lib. xiv, cap. 20. Alium subinde edemus hymnum, qui in ms. Vaticano 1255 S. Zenonis tractatibus subjectus legitur. Orationem porro in Weronensis Ecclesiæ officio recitari solitam haud dabimus; hæc enim etsi in laudatis mss. non indi

ad horas continet, et ex Martyrologio Monialium de Campo Martio colligitur fuisse oratio Deus qui nos, quæ in prima Missa secundo loco describitur. Monachos vero Zenonianos primam orationem cujusque Missæ pro quoque festo propriam inter officia dixisse cognoscimus ex duobus mss. qui ad officia sacra monasterii Zenoniani spectant. Tandem dabimus anti . qua suffragia de S. Zenone, ac alia nonnulla ; quæ unde sumpta fuerint, suo loco dicemus.

[clxiii] SERMO VENERABILIS CORONATI NOTARII DE VITA SANCTI ZENONIS.

1. In diebus illis (a) in provincia (b) Italia, in civi- B et ideo quia in omiiem terram exiit sonus conversa

tate Verona, in qua beati Zenonis acla claruerunt, (c) evolvimus tanti viri virtutes. Sic enim est humana mens ad investigandas Sanctorum vitas, tamquam quis ille sitiens ardore solis adustus, concupiscat fontium fluenta, aut quis desideratissimum nuntium audire cupiat, vel etiam quis deliciarum epulis enutritus, in quodam longinquo itinere positus, ad rem pervenire suæ mentis satietatem cupiat. Ita et ego tanti viri, quamvis ad omnia quæque egit vel in conversatione, vel etiam in miraculis, explere non valeo ; attamen quantum attingere pro parte possum, enarrare non desisto, ne quis ille lector deroget, aut audiens legentem desidioso animo detrahat, cum scriptum sit : Qui retribuunt mihi mala pro bonis, detrahunt mihi. Et quia ipse Dominus dixit bona operantibus : Priusquam te formarem in utero novi te, et aniequam erires dg ventre sanctificavi te. llle enim a cunabulis [clxiv] benedictus, et (d) a ventre sanctificatus erat, et ad hoc pertingere meruit, ut per vitam sanctam pastor in populo esse mereretur;

(a) Ab hoc discrepat prologus apud Ughellium et Hein§chenium , qui postremus observat, eumdem in plerisque mss. diversa phrasi, sed absque ulla his'ofiæ détrimento proponi. Lectio prologi apud MomBritium ad ms. Remensem plerumque accedit.

(b) Apud Mombrilium perperam Tusciæ.

(c) Cave, ne ex hac voce evolvimus scriptum aliquid ante Coronatum existimes de Zenonis gestis, ünde is, quae litteris consignavit, ebiberit. Nam præterquam quod incertum est an hic prologus ipsius Coronati $it, cum in aliis mss. et elitis nihil tale legatur, evolvimus pro descripsimus ex barbaro quodam loquendi genere positum videtur, ut ex contextu colligi potest. Cæterum in proœmio apud Ughellium tom. v Italiæ Sacræ, pag. 680, alia prorsus ratione nihil scriptum palam proditur, nisi in populi mentibus, e quibus tantum eruta, seu (ut memorato verbo uiamur) evoluta apparent, quæ iii hanc Witam Coronatus conjecit. Integra ejus prooemii verba hic appendimus, cum præterea satis insinuent, confirmentque, quæ alibi diximus, nihil de S. Zenonis virtulibus proditum fuisse, sed de miraculis t intum, de quibus tamen ipsa sola populi memoria supererat. B. Zeno. nis Veronensium Præsulis, licet omuia miracula, quibus claruit, idonei non inveniamur posse vobis narratione tradere competenti, magis uamen ut videretur ratum est, ut sermonis offensu serie, aliqua ex eo dica

[merged small][ocr errors]

tionis ejus, et sanctitas emicuit : audiant populi omnes, qui ejus cupiunt miracula. II Erat enim sedens in (e) monasterio, in secretiori parte, in oppido Veronensi, continuis jejuniis et crebris orationibus a Domino petens, ut sibi dignaretur aditum praedicationis in populos aperire. Denique ad convertendos in Christi amorem animos hominum de die in diem deditus erat. Revera quia in ipso Spiritus sanctiis doctor erat, sicut ipsa veritas per se loquitur dicens : « Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. » Et illud: “ Ego sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis. » Ita ergo in sernionc affabilis erat, et in mansuetudine, et in habitu mitis, ut Deus in ipso collaudaretur ab omnibus venientibus ad se ; et ita alacer, ut mox relictis idolis Domino Jesu Christo crederent. llI. Per idem vero tempus cum juxta civitatem Veronam, quæ in propinquo erat itinere, et egrediente eodem viro a monasterio, in fluvio Athesi .

mus, quam tacitis virtutibus ejus, unde quondam satis micuerat, ignorantiæ tenebris habeatur obscurus. Scimus quippe, eum Sanctorum cætui jure deberi, sed multo magis humanis obsequiis honorari, cum populorum intellectui ejus fucta scripta fuerint, quæ debeant recitari. (d) Haec apud Ughellium desunt : similia tamen apud alios leguntur, quæ nemini docto persuasum iri coiifidimus. (e) Monaslerium hoc, de quo pluries inferius mentio fiet, si Coronato credendum sit , multis monachis una cum S. Episcopo degentibus frequens erat. Alonasteria autem cum non nisi quarto saeculo cœperint, Gallieni iiuperio non conveniunt. Neque vero iv sæculo S. Zenonem in monasterio degisse putamus. Licet enim mulieri;m monasterium Veronae id temporis per Zenonem fuerit conditum. uti dissertatione iii, cap. 1, § 5, ostendimus : nihil tamen de monasterio virorum traditum accepimus : nec Episcopiis tamquam monasterii Abbatem se gessisse, sed cum suo clero ad summum exstitisse dici potest. Neque opponat quis, in Actis SS. Firmi et Itustici monasterii esse mentionem, in quo S. Proculus S. Zenonis praedecessor sub ipsam Diocletiani et Maximiani persecutionem latitasse proditur : nam ibi monasterium locum remotum significat, in quo unus solitariam vitam exigebat : quam antiquam siguificationem

« PoprzedniaDalej »