Obrazy na stronie
PDF
ePub

solum colligere licet, quantus, et quam antiquæ ori- A S. Ambrosii, et psallen. S. Zenonis, unusquisque juxta

ginis fuerit hujus sancti cultus, cui tot ecclesiæ in una diœcesi olim nuncupatæ inveniuntur, sed etiam nihil dubitamus, quin, si pares aliarum ecclesiarum codices ad nos fuissent transmissi, ecclesias Zenoni nostro dicatas plures similiter invenire liceret, quam quæ nunc ejus de nomine appellantur. Sed præter ecclesias alia antiqui cultus monumenta apud Mediolanum suppetunt. Ludovicus Muratorius tom. n Rer. Italicarum, part. 11, duo Mediolanensis Ecclesiæ Calendaria edidit, in quibus utrisque S. Zenonis festum notatur ; et in primo quidem pag. 1029 Id. Aprilis S. Zenonis episcopi; in altero pag. 1041 vi Id. Decembris S. Zenonis. P. Mabillonius tom. I Musæi Italici, part. II, pag. 107, mentionem faciens ms. An

devotionem suam faciat. Ex his igitur patet cur S. Zenonis officium, quod vi Idus Decembris olim peragebatur, in commemorationem sensim transicrit, cum officio Conceptionis B. M. V. locus dari cœpit; quod ipsum aliis in Ecclesiis usuvenit, et idcirco quidem in posterioribus officiis, atque in missa sola S. Zenonis commemoratio notatur, qualis nunc quoque legitur in Missalibus Mediolanensibus, atque in Ordinario ejusdem Ecclesiæ præcipitur, hoc etiam recens mutato, quod S. Zeno martyris titulo insigni

tur.

Novocomensis dioecesis tres Zenonis ecclesias nunc recenset, primam parochialem co in loco qui Mons Olompini dicitur, alteram Mandeli, ac tertiam paro

festus vi Idus Decembris sub ritu confessoris Pontificis, Balernæ Canonicis convenientibus, magna cum celebritate peragitur.

[CXLIX] De Brixiana urbe ac diœcesi si vellemus fuse dicere, quam latus campus pateret! Quindecim diœceseos ecclesiæ S. Zenonem patronum agnoscunt, nimirum ecclesiæ Honi, Oduli, Hæni, Goleoni inferioris, Brioni, Burgi S. Zenonis, Maclodii, Boldeniga, Monticelli de Brusatis, Caini, Pastirani, Ronchi, Scarpizoli, Gratacasoli et Salarum Marasini, Ex his primæ novem confessoris ritu diem festum peragunt vi Id. Decembris, reliquæ ritu martyris Pridie Id. Aprilis. In ipsa porro urbe Brixiana duæ sunt S. Zenonis ecclesiæ, quarum altera olim parochialis antiqua, altera autem est adhuc insignis parochia, in qua ejus officium Confessor is ritu vi Id. Decembris celebratum, paucos vero ante annos in diem xi Aprilis translatum, confessoris ritu in ritum martyris commutato, traditur. At licet ad Veronensis Ecclesiæ exemplum non multo ante illa parochialis ecclesia ritum mutaverit, in Rogationum tamen stationibus cathedralis Ecclesia eo accedens, nunc quoque temporis de confessore collectam cum Antiphonis recitat. In hac autem sepultum fertur corpus S. Rusticiani episcopi Brixiensis vita functi an. 585, qui si ibi jam inde ab obitu sepultus fuit, vetustissima multum hæc ecclesia et S. Zenonis ibidem cultus vetustissimus exstitit.

tiphonarii bibliothecæ Ambrosianæ, in quo universo- B chialem Salorini sub Helvetiorum ditione, ubi dies rum sanctorum festivitates in Mediolanensi Ecclesia celebranda recensentur, has inter ceteras ibidem notatas se legisse testatur: Decembris die vi, Ordinatio S. Ambrosii, postea S. Zenonis, S. Syri, S. Thoma; quibus satis innuitur, S. Zenonis festum vi Idus, seu die vII Decembris Mediolani peractum, ut in uno e Calendariis a Muratorio editis signatur, post quod S. Syri festum v Id. Decembris agebatur. Cum porro hæc tantum quatuor festa mense Decembri ante diem Natalis Domini eo in Antiphonario notata fuerint, ac per pauca similiter aliis in mensibus desribantur; paucissimos olim fuisse sanctos, quorum dies festi in Ecclesia Mediolanensi olim celebrarentur, observatu dignum censuit Mabillonius: Minutiora sunt hæc, inquit pag. 109, et quæ fortasse relatu in- C digna quibusdan videbuntur; sed ex his saltem facile intelligitur, quantum creverint postremis temporibus solemnitates quæ longe pauciores erant in Ecclesia Mediolanensi ante quingentos annos, quo tempore codex ille calamo exaratus est. At inter illos paucissimos S. Zenonem inveniri nonne eximium præcipuæ celebritatis ejus testimonium est? Sexto item Idus Decembris Zenonis nostri officium tribus cum lectionibus peragendum in antiquis ejusdem Ecclesia Breviariis præcipitur. Antiqui etiam missarum libri tum Mediolani, editi an. 1522, 1548 et 1560, tum ille a Pamelio publicatus tom. 1 Liturg. qui maximi penditur, necnon ms. Vaticano-Palatinus 506, xin sæculo exaratus, eamdem omnes missam S. Zenonis propriam propria cum præfatione exhibent. Vide pag. D 458 edit. Pamelii. Romæ autem in bibliotheca PP. Cisterciensium S. Crucis exstat Missale Ambrosianum editum apud Christophorum de Ratispona an. 1482, in quo pariter eo Decemb. die nostri Episcopi orationes et præfatio leguntur propriæ; sed præfatio saltem, quod memoriæ nunc suggeritur, longe est alia ab ea quam Pamelius edidit, cum de Gallieni filia nihil prodatur. Hic tamen observatione dignum est, quod notatur in Breviario Ambrosiano edito an. 1549, in quo hæc vn Idus Decembris post secundas S. Ambrosii vesperas leguntur pag. 129 : Deinde fit commemoratio S. Zenonis. Alii faciunt de Conceptione Virginis, ut in nativitate ejus cum psallen.

In Tridentina diœcesi septem ecclesiæ Zenonem nostrum patronum venerantur; una Tassuli in valle Anauniensi, in villa que de patroni nomine appellatur; secunda Lomasi in villa Flavæi; tertia Thenni in villa Cologna, quæ omnes die octava Decembris festum cum solemni missa, frequentique populorum processione concelebrant. Duæ præterea ecclesiæ in parœcia Muriensi exstant, et ad alteram istarum in loco, qui dicitur il Palu, populus Muriensis ingruente calamitate aliqua, ac præsertim cum pluvia opus est, per æstatem processione indicta frequens confluit, et Sancti patrocinium sibi adesse experitur. Tandem in villa, quæ Nomi appellatur, necnon in parœcia Nogareti prope Roboretum, aliæ duæ perantiquæ S. Zenonis episcopi Veronensis ecclesiæ visuntur; et ad

Neque Patavium S. Episcopi cultum ignorat, nam quinque antiquas ecclesias ejus nomine dicatas in Patavina diœcesi reperimus, Molvenæ, Montagnana, Zoliani, Altichieri, et Montis, Silicis, cujus postremi loci parochialis S. Thomæ Apostoli et S. Zenonis Confessoris Christi memoratur in pluribus documentis ad Venetum S. Zacharia monasterium pertinentibus, eorumque vetustissimum an. 994 recitat Ludovicus Muratorius antiquit. Estens. pag. 128. In tota porro Patavina ecelesia ex antiquo utique cultu S. Zenonis officium ritu confessoris Pontificis nunc quoque temporis peragitur, assignata die 8 Decembris, a quo tamen ob Conceptionis B. Mariæ festum in primam diem non impeditam transfertur.

Mantuæ exsistit S. Zenonis parochialis ecclesia, quam a Mathilde exstructam in Mantuanæ Ecclesiæ historia tradit P. Donismondius, part. I lib. iv, pag. 225, qui etiam observat ante Mathildem, id est ante seculum XI hoc in loco fuisse oratorium de ejusdem Sancti nomine nuncupatum, in quʊ S. Audrea monachi officia celebrabant.

harum postremam rector Pomaroli una cum populo A sibi concredito, sacro processionis ritu, die S. Antistiti sacra proficiscitur. Pater Benedictus a Cavalesio strictioris observantiæ S. Francisci, qui nobis hasce notitias communicavit, monuit etiam in villa, quæ dicitur Aldegno, haud procul a Tridento sita, occidentalem plagam versus, tametsi alio titulari sancto nunc gaudeat, olim tamen veluti patronum principem agnovisse et coluisse S. Zenonem episcopum Veronensem, ut nuperus ejus ecclesiæ rector per litteras consultus asseruit: quod aliis quoque ecclesiis accidisse probabilissimum est, ut in ecclesiis Mediolanensibus notavimus. Idem porro P. Benedictus in bibliotheca episcopali diligenti inquisitione usus, præterea affirmavit ibidem reperiri ms. Breviarium cum hac notatione Iste liber fuit olim Domini Georgii de B Liecthenstain, episcopi Tridentini 1420. Huic autem Breviario Calendarium præmittitur, in quo secunda manu bis S. Zenonis fit mentio : Pridie Idus Aprilis S. Zenonis episcopi Veronensis dies obitus ejus sive depositionis, et vi Idus Decembris S. Zenonis episcopi Veronensis translatio, ubi per errorem translatio, pro ordinatione, vel dedicatione scriptum fuit. Id ipsum legitur in alio ms. Breviario, quod an. 1449 Joannis Inderbach, ep. Tridentini, fuit, necnon in aliis tum Breviariis, tum Missalibus mss. quæ in laudata bibliotheca servantur. In Martyrologio quoque ins. ad usum ecclesiæ S. Vigilii, scripto an. 1455, iisdem diebus notatur festum S. Zenonis episcopi et confessoris, ut ne tamen ulla translationis fiat mentio. Ex duobus porro monumentis in Tridentina Ecclesia C S. Zenonis festum fuisse peractum liquet: primum ex Lectionario ms. Archivii capitularis, in quo S. Zenonis Vita in Ix lectiones distributa legitur cum hac inscriptione: In festo S. Zenonis episcopi et confessoris ; alterum ex Calendario perpetuo ad Tridentina Ecclesiæ usum, edito an. 1554, a Donato Fetio, jubente cardinali Christophoro Madrucio, episcopo ejusdem Ecclesiæ, quod in regulas xxxv divisum concinnatumque, hæc die 16 Decembris singulis regulis constanter repetit. a fol. 11 ad fol. 250: Zenonis episcopi et confessoris 8 hujus, scilicet Decembris, quæ ejus festum a die octava ad xvi Decembris transferendum notant. Denique S. Episcopi memoriam in litaniis ejusdem Ecclesiæ inter SS. Confessores Pontifices peractam codex Episcopalis bibliothecæ fidem D et x Cal. Junii in memoriam translationis simile facit.

[CL] Bergomi quinque ecclesias in S. Zenonis honorem dedicatas postremis his diebus accepimus: qua tuor parochiales, Coni, Tresollii, Albiveri, Senici, et quintum oratorium in parœcia Curnascensi.

In Vicetina diœcesi tres parochiales ecclesia, Coltii, Resega, et S. Zenonis in Bassanensi agro eidem Sancto nuncupatæ jam ab antiquo præter omnem memoriam hominum inveniuntur; et duo præterea oratoria, alterum perantiquum in rupe cujusdam montis, ad Costam Fabricam insculptum, alterum campestre Arzignani parochie subjectum eodem titulo gaudent.

Ex Tarvisinæ Ecclesiæ monumentis a v. cl. Antonio Scotto Canonico editis in additionibus ad Ughellium, ecclesias tres in Tarvisina diœcesi S. Zenoni olim dicatas cognovimus. Subinde vero idem Canonicus, qui novis plurimisque documentis Tarvisinorum episcoporum seriem est illustraturus, monuit duas præterea S. Zenonis ecclesias in eadem diœcesi reperiri, aliaque documenta ad singulas quinque ejusdem Sancti ecclesias pertinentia suggessit, quæ prætermittenda non sunt. In litteris Eugenii Papæ III ad Bonifacium episcopum Tarvisinum, an 1152, apud Ughellium pag. 527, memoratur plebs S. Zenonis de Ruvico, qui pagus est ad Anassi ripas, atque ab immemorabili S. Zenonis patroni festum celebrat die 12 Aprilis de confessore Pontifice. Altera ecclesia in ejusdem Eugenii III litteris memorata in Asulano sita est, castroque S. Zenonis nomen dedit, in quo obsidione cinctus captusque fuit Albericus a Romano Ezzelini frater, quod Rolandinus narrat lib. xi, cap. 13, 14 et 15. Ea ecclesia est parochialis in Zenonis nostri honorem dicata, cujus solemnis festus dies vi Id. Decembris ritu confessoris Pontificis colitur. Die autem x1 Aprilis devotionis, uti vocatur, festum peragitur in mortis ejusdem patroni memoriam, sicut

festum celebratur, cum antea utroque die et officium
et missæ solemni ritu fierent. In Brevi Alexandri
an. 1170, pro Tarvisinæ ecclesiæ Capitulo apud
Ughellium, pag. 526, nominantur terræ vicinæ, quas
habetis, inquit, in S. Zenone, at hujus ecclesiæ nulla
nunc memoria superest. Intra fines parochialis ec-
clesiæ S. Martini, quæ a Tarvisio distat passibus
ferme mille, invenitur adhuc parva ecclesia S. Ze-
noni sacra. Hanc autem perantiquam esse, et monas-
terium quondam fuisse Virginum, quæ Abbati magni
Coenobii S. Zenonis Veronæ exsistentis suberat, col-
ligitur ex charta an. 1238, a laudato Canonico indi-
cata, in qua Domina Agnes, ejus Tarvisini monasterii

486

præfert Conceptio S. Maria Virg. Zenonis episcopi et confessoris, ex quibus ea Ecclesia Sancti ejusdem commemorationem post inductam Conceptionis festivitatem fecisse cognoscitur, cum antea (ut alibi accidit) de S. Zenone officium celebraret.

S. Zenonis monialis, eodem Abbate consentiente A net, vi Idus Decembris hæc in Calendario notata Fratri Matthæo Priori totius ordinis fratrum Heremitanorum eas omnes rationes donavit, quæ in ea S. Zenonis ecclesia sibi erant, uno usufructu sibi, quoad viveret, retento, ita ut solum post ipsius mor· lem lleremitani fratres in earum rationum possessionem venirent: quod quidem suo tempore [CL] fac-, tum ex alia charta ab eodem Canonico inventa atque collecta manifestum est. In bac porro ecclesia hodie quoque sacra de confessore Pontifice peraguntur. Posturna Tarvisinæ pariter diœcesis S. Zenonis ecclesia superest, in qua Pridie Idus Aprilis festum celebratur. Ibi autem idem Sanctus præcipuo honore populorumque finitimorum religione quadam singulari colitur, quippe singulis quartis Dominicis cujusque mensis per æstatem, processione indicta, ad eam ecclesiam frequentissimi confluunt, ut ejus apud Deum patrocinium pro agrorum reditibus sibi deprecentur.

Gradi sæculo nono ecclesiam S. Zenonis jamdiu fabricatam testatur documentum e ms. editum in novissima Ughelli editione tom. v, pag. 1102, ubi Fortunatus Patriarcha Gradensis, qui obiit an. 826, me. morans, quæ legavit ac fecit, recenset inter cætera in S. Zenone in circuitu altare et desuper palcum

unum.

Quid de Aquileiensi Ecclesia dicamus? in cujus antiquo Calendario die vin Decembris festum S. Zenonis episcopi et confessoris cum tribus ad Matutinum lectionibus celebrandum notari observavit P. llenschenius pag. 70. Venetiis quoque simile quidam olim peractum ad sæculum usque xvi ex Peretto liquet, qui Veneta Calendaria typis data allegat in Scholiis Latinis ad Vitam S. Zenonis, pag. 81, edit. 1598, ubi item alia Calendaria Brixie et aliarum CiB vitatum appellat etiam impressa, quæ die x1 Aprilis præferebant S. Zenonis episcopi Veronensis. Canonicus Scotus, cujus nuper meminimus, per epistolas significavit, in manuscripto suæ Tarvisinæ Ecclesiæ Calendario an 1525, quod ab antiquiore exscriptum monet, die octava Decembris hæc legi: S. Zenonis episcopi et confessoris 1x lectio, Conceptio Beatæ Mariæ duplex. Mutinensis Ecclesiæ Calendarium scriptum ineunte sæculo XI editum a Bachinio post Agnellum, novissime autem recusum [CLII] tom. II, part. 1, Rer. Italicar., pag. 218, vi Id. Dec. Dalmatii et Zenonis festum notans, officia de his Mutinæ habita satis indicat. In monasterio quoque montis Cassini nostri Sancti memoria in sacris officiis fiebat, ut ex Calendario ad illud monasterium pertinente, et edito tom. VII Rer. Italicarum, p. 956, in quo ejus festum notatur, licet cognoscere. Quin in universa congregatione Montis Cassini ejusdem Sancti memoriam peractam didicimus ex Calendario, quod præfixum vidimus Psalterio Monastico ordinis S. Benedicti Congregationis Cassinensis S. Jus· tinæ de Padua, Venetiis edito an. 1606, in quo hæc leguntur mense Decembris die octavo Conceptio B. Mariæ Virginis, duplex majus, et Zenonis episcopi et martyris commemoratio; quæ quidem commemoratio, sed cum solo sacerdotis et confessoris titulo, item legitur eodem die in ms. Breviario Benedictino, scripto circa initium xv sæculi, quod ad Ticinense monasterium pertinebat. Hoc autem loco omittere nolumus in Calendario quoque Breviarii ms. Fratrum Minorum, quod in Tridentinae Ecclesiæ bibliotheca prostat, similiter legi: vm Dec. Conceptio S. Mariæ Virginis, et S. Zenonis confessoris ex quibus ab ordine etiam Fratrum Minorum S. Episcopum extra Veronam cultum fuisse cognoscimus. Cum vero illud Breviarium ms. a celeberrimo Bernardo Clesio cardinali et episcopo Tridentino emptum fuerit Augustæ Vindelicorum probabile est Breviarium illud ad aliquem Fratrum Minorum conventum in Germania pertinuisse, ut hoc testimonium ad S. Zenonis cultum extra Italiam propagatum constituendum propius spectet, de quo in sequenti paragrapho erit sermo. Sed ut ad scopum reveriamur, Breviaria et Calendaria, non autem Martyrolo>

Torcelli S. Zenonis cultum demonstrat ecclesia ejus de nomine nuncupata in diplomate Friderici I, dato Leonardo Torcellano episcopo, an. 1177, pag. 3 prodromi præfixi codici juris gentium diplomatico, quem Leibnitius edidit. Hic etiam addemus obser- C vationem non prætermittendam ex ms. membranacèo S. Marie de Domo urbis Veronensis. Hic enim codex scriptus, ut certis ex indiciis liquet, sæculo XI, etsi Veronæ nobis inventus fuit, ex Sanctis tamen, qui in Calendario præfixo ac in litaniis memorantur, patet proprium fuisse Ecclesie Torcellana, aut alterius ex iis, quæ in æstuariis Venetorum positæ erant. Hic ergo liber non solum S. Zenonis festum ea in Ecclesia seu Torcelli, seu alterius æstuariorum Venetorum urbis celebratum prodit vi Id. Decembris; sed ejusdem etiam nomen in litaniis inter Confessores incertum exhibet in Ordine ad dandam pœnitentiam sic: S. Augustine, S. Nicolae, S. Zeno, S. Procule, etc., quibus in litaniis cum temporum ordo in aliis Sanctis recensendis nequaquam tenea- 1) tur, nihil mirum, si S. Zeno præter aliarum litaniarum rationem S. Proculo pra fertur. Cum porro in laudato Calendario vi Id. Decembris Zenonis episcopi festum ponatur; inde factum credimus ut Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus, iis in partibus degens, cum observasset in Ecclesiis sibi notis ejus Sancti memoriam eo die notatam, putaverit eumdemn diem Zenonis emortualem fuisse, ac proinde in catalogo SS. lib. 1, cap. 43, scripserit ; In pace migravit ad Dominum vi Id. Decembris.

In Canali Forojuliensi pago sub imperatoris ditione S. Zenonis ecclesia exstat; et Breviarium ms. sæculi XIV, quod ad Forojuliensem ecclesiam perti

solus in Germania exstitit qui S. Zenonem tam præcipuo honore coluerit: nam Josephus Tertius Frisingensis episcopus, electus an. 749, monasterium Isa, nense in honorem S. Zenonis Veronensis episcopi erexit, uti prodit idem P. Meichelbeck, pag. 50, et seqq., ubi duas donationum paginas recitat, quæ S. Zenonis ecclesiæ traditæ fuerunt. Ad locum quod attinet, animadvertit pag. 52: Nostra ætate Isana est municipium Frisingense; et divi Zenonis Collegiatam, ut vocant, ecclesiam jam sæculares Canonici a multis sæculis obtinent.

gia allegavimus; nam in Calendaria et Breviaria Ec- A getam suum electus, in hunc usque diem annuo officio clesiarum, vel Religiosorum ordinum plerumque eo- in Frisingensi Ecclesia colatur. Neque S. Corbinianus rum solummodo Sanctorum nomina relata fuerunt, quorum officia ibidem peragebantur (ex quo plerique dies in illis vacant, quo feriarum officia dicerentur), cum e contra in Martyrologiis discriberentur plerique, quibus nibil præcipui cultus deferretur. Cum itaque S. Zeno non solum in iis Ecclesiis, vel Civitatibus, quarum erat patronus, sed in aliis et Civitatibus, et Ecclesiis, et Religiosorum ordinum congregationibus universim vel officio proprio, vel propria saltem commemoratione (quam in Conceptionis Beatæ Mariæ gratiam veteri S. Zenonis officio suffectam credibile est) coleretur: quis præcipuum ejus cultum celebritatemque mirificam tanti Episcopi non statim intelligat?

Dein Halla in diœcesi Salisburgensi, qui locus nunc dicitur Reichenhall, est celebre monasterium B S. Zenonis, de quo plura Viguleius Hundius tom. 1, pag. 9, Metropolis Salisburgensis, et tom. n, pag. 505, necnon PP. Franciscus et Paulus Mezgerii in istoria Salisburgensi, lib. iv, cap. 10, pag. 383, et lib. vi, pag. 1255, nonnulla vero P. Hansizius tom. 11 Germaniæ Sacra. Olim erat parochia, quæ subinde, instituta Præpositura, a Conrado I, Archiepiscopo Salisburgensi, qui e vivis excessit anno 1147, canonicis Regularibus tradita fuit, ut idem Hansizius demonstrat. In hoc autem monasterio tres dies festi S. Zenonis hodie quoque celebrantur cum peculiaribus orationibus inter monumenta describendis, quæ ab antiquis tribus missis propriis originem ducunt. Exstat præterea ibidem argentea S. Zenonis statua, anno 1480 constructa, in cujus pectore pars quædam notabilis sacrarum reliquiarum ejusdem episcopi continetur cum hac epigraphe: Mandibula cum uno dente S. Zenonis Episcopi.

Hæc sunt, quæ partim ex editis Italia monumen. tis, partim per litteras a nonnullis amicis de cultu S. Zenonis per Italiam colligere potuimus; nihilque dubitamus, quin si majorem in exquirendo diligentiam collocare per tempus vel per amicos licuisset, aliis quoque in civitatibus ac provinciis, in quibus nulla inquirendi occasio, nec idoneum tempus patuit, aliæ Zenonis invenirentur ecclesiæ, aliaque antiqui cultus testimonia suppeterent, cum inter eas civitates, e quibus petite a nobis fuerunt notitie, nulla hactenus fuerit inventa, quæ aliquot id generis monumenta non suggesserit. Ex his igitur quæ de paucis Italiæ urbibus attigimus, reliqua lectores per se colligant et cum antiquum lateque tota Italia pervagatum S. Zenonis cultum agnoscent, tum vero C antiquam, perraram, paucisque sanctis communem Patroni nostri celebritatem admirentur. § III. De cultu S. Zenonis extra Italiam pervagato. Quid si non intra Italiæ solum, amplissimos cateroquin fines, sed extra ipsos sancti Zenonis fama cultusque jam inde ab antiquis temporibus longe lateque propagatus est? Displicet quidem commodum non fuisse litterarum communicatione variis e partibus notitias exquirere, quibus eum et plurium ecclesiarum patronum et pluribus etiam in Calendariis vel litaniis insertum nos nacturos fuisse nihil ambi gimus. Ex iis tamen paucis, quæ e nonnullis editis libris collegimus, arguere quisque poterit quanto plura afferre possemus, si plurium extra Italiam ecclesiarum monumenta licuisset, inspicere. Zenonis sane [CL] cultum in Germaniam olim pervagatum ex Frisingensi ecclesia in primis cognoscimus. S. Corbinianus, primus episcopus Frisingensis, qui diem obiit an. 750, teste Aribone quarto Frisingensi episcopo ejusdem sæculi octavi, in ejus Vita apud Mabillonium Act. SS. sæculi 1, part. 1, cap. 20, p. 48 Venetæ editionis, S. Corbinianus, inquam, apud Maias Frisingensis dioecesis in Baioaria Basilicam ædificavit, et Valentini atque B. Zenonis in ea patrocinia collocavit, et in eorum dedicavit honorem: et hinc factumlest, animadvertente P. Meichelbeck, tom. 1 list. Frisingensis in Vita S. Corbiniani, § 8, pag. 16, ut S. Zeno episcopus Veronensis a Corbiniano in Ever.

D

Nostri Antistitis nomen ad Helvetios etiam pervenit. Hartmanus enim monachus Sangallensis, qui sæculo 1x floruit, litanias versibus scripsit, quæ diebus Dominicis ad processionem canerentur. Edidit has primo Henricus Canisius Antiquarum Lectionum tom. v, pag. 732, in novissima editione tom. II, part. , pag. 195. Easdem non Echerardus solum memorat in Notkerii Vita, sed Metzlerus etiam Sangallensis Monachus Canisii amicus, qui suo quoque tempore easdem statis diebus adhibitas testatur: Has litanias, inquit, canonizavit Nicolaus 111, P. M. et nostri (monachi Sangallenses) in Rogationum diebus publice canunt. Easdem rursum hymni nomine typis

dedit venerabilis cardinalis Thomasius ex ms. ordine Vallicellano, in opere inscripto, Antiqui libri Missarum Ecclesiæ Romanæ, ad feriam secundam in litania minore pag. 118. In his autem litaniis S. Zeno inter Confessores cum S. Proculo nostro item ep scopo recensetur; et si S. Proculus Zenoni postponitur, id metri, non ætatis causa, factum nemo dubitet. En ipsa litaniarum verba :

Silvester, Damasus, Gregorius, Ambrosiusque,
Hilarius, Zeno, Maximus, atque Leo.
Martinus, Proculus, Cæsarius, Eusebiusque
Orent pro nostris criminibus variis.
Ordo sacratus Confessorum præcipuorum,
Auxilio tutos undique redde tuos.

mentio, ex toto monumentis in unius Zenonis Veronensis cultum conspirantibus concludi haud temere poterit, eum quoque non alium Zenonem esse habendum; uti sane affirmare simili ratione non dubitamus de iis altaribus, quæ variis in ecclesiis de S. Zenonis nomine appellata accepimus, a quibus tamen inquirendis ac referendis, ne longius nimis procederet caput, supersedendum putavimus.

Neque Gallos Zenonis celebritas latuit. In monas- A solius S. Zenonis episcopi seu Confessoris reperiatur terio S. Benedicti Floriacensi nongentorum et eo amplius annorum codex reperitur, e quo P. Martene part. I de Antiquis Ecclesiæ ritibus, lib. 1, cap. 15, edidit ordinem inter varios ritus ad juvandos morientes, et in eo litaniæ continentur quæ in agone recitandæ præcipiuntur. His autem in litaniis cum Proculo prædecessore suo Zeno insertus legitur, et ut ad usum Ecclesiæ [CLIV] Gallicanæ ille codex fuisse probetur, refertur inter episcopos Galliæ hoc ordine: S. Remigi, S. Procule, S. Zeno, S. Anniane, S.Audoene, etc. Reliqua, si placet, videsis apud Martene, pag. 592.

Interim ut eo, unde egressa est, redeat oratio, seu potius ut exitum habeat, si cultus S. Zenonis tam est antiquus, ut hujus monumenta sæculo circiter post mortem tradita reperire licuerit, hæcque non Verona solum, sed aliis in civitatibus provinciisque Italia, in Germania, in Helvetiis, in Gallia,

Cum ad Ecclesiam Andegavensem pertineret, ipsiusque usui esset Missale ms. in quo specialis missa S. Zenonis legitur (hujus codicis notitiam in Admo- B ubi ecclesias percelebres, eximia monasteria, Canonitione ad Monumenta fusius dabimus) S. Zenonis cultum eo propagatum non fit improbabile.

Alia aliarum regionum documenta, quæ possimus consulere, vel nondum sunt edita, vel ad manus nostras non pervenere: nec ex quo primum tempore hujus argumenti tractandi consilium cepimus, ea ipsa, quæ Veronæ sunt, documenta adire omnia, cum typographi urgeant, potuimus. Illud addimus in eorum subsidium, qui aliquando addere forte alia huic capiti velint, quod sicubi S. Zenonis ecclesiam vel documentum aliquod cultus in Occidente reperiatur ; ut ad Zenonem nostrum hæc spectare certo coneludat, non in illud solum adtendat, quamplurimas S. Zenonis per Occidentem ecclesias a nobis hactenus inventas non fuisse, nisi S. Zenonis episcopi Vero- C nensis, et similiter S. Zenonem litaniis insertum alium non fuisse: sed ad ecclesias quod pertinet, festum diem in iisdem celebratum, si fieri potest, exquirat, et inveniet incidere vel in diem xu Aprilis, vel in diem vIII Decembris, vel forte alicubi in diem XXI Maii, qui tres dies non alio Zenoni quam nostro sacri sunt: in litaniis autem vel aliis similibus precibus cum S. Proculo Veronensi episcopo inter Confessores copulatus plerumque recensebitur; vel si

nicorum Collegia de S. Zenone noncupata, patroci· nium ejus in litaniis ac publicis precibus apud Deum interpositum, eumdem pagorum urbiumque ipsarum præcipuum patronum ab antiquis temporibus adscitum, officiis, processionibus ac aliis pie religionis significationibus, non in dicatis ejus nomine ecclesiis solum, sed in totis diœcesibus cultum nacti sumus, quæ præsertim aliis sanctis Confessoribus non nisi valde celebribus et paucissimis contigisse inveniuntur, quis non maximam de S. Zenonis Veronensis sanctitate ac celebritate tot veteris pervagati multiplicisque cultus testimoniis probata opinionem induat? Et, si eum vulgari quadam formula cum S. Martino episcopo Turonensi inter celeberrimos sanctos semper habito copulatum sæculo decimo apud Ratherium in testimonio, quod superiori paragrapho recitavimus, repetet, nimium multum eidem a vulgo tributum nequaquam sentiet. Hæc diligentius considerare, atque consideranda proponere nobis curæ fuit, non ut quidpiam gloriæ ac venerationi alicui cæte rorum sanctorum decerptum sit, sed ut excitetur promoveaturque tanti Patroni cultus, qui sensim, ut fieri solet in rebus antiquis, apud nonnullos vetustæ celebritatis minus conscios refriguit.

{CLV] MONUMENTA

DE SANCTO ZENONE

EPISCOPO VERONENSI.

ADMONITIO.

1. Antequam monumenta ad S. Zenonis vitam per- D S. Zenonis, illum recentioribus scriptoribus accen

tinentia cum missis et hymnis aliisque documentis liturgicis propriis ejusdem Sancti, quae in antiquis. libris reperimus, damus, nonnulla de aliquibus minus notis præfari libet. Coronatus Notarius primi monumenti auctor primus fuit, qui S. Zenonis Vitam litteris tradidit. Perettus in latinis scholiis ad Vitam

suit, et fere parem fecit Petro de Natalibus, qui sæculo XIV floruit. At eumdem vixisse ante translationem corporis S. Zenonis, quæ sæculo x ineunte facta fuit, non ex eo solum colligitur, quod ejusdem translationis nullam faciat mentionem, sed ex eo potissimum, quod et sacrum Zenonis corpus sua adhuc

« PoprzedniaDalej »