Obrazy na stronie
PDF
ePub

altera, ante decem vel undecim sæcula prope velerem S. Zenonis ecclesiam, cum eo nondum essent producta urbis monia, affluere non difficile poterat ; ipsaque præterea vetus ecclesia, in qua S. Zenonis corpus primum jacebat, humiliori ac magis demisso, quam nunc nova basilica est, in solo consistere potuit, ut Athesis undæ in magna ingluvie ad ejus ecclesiæ fenestras commode pervenerint. Cæterum credibile est ecclesiam S. Zenonis in Oratorio illam esse, quæ in inscriptione Pacifici inter ecclesias ab eodem conditas vel renovatas recensetur :

Ecclesiarum fundator, renovator optimus Zenonis, Proculi, Viti, Petri et Laurentii, etc. Pacificus autem cathedralis nostræ ecclesiæ archidiaconus celeberrimus diem obiit anno 846, cum eodem jam ineunte sæculo S. Zenonis translatio contigisset. Porro omittendum non est hanc sacri corporis translationem, cum ex eodem, sed humiliori loco, ad altiorem et magnificentiorem facta fuerit, elevationem æquius appellari, unde ex Petri Cali Miscellaneis sic illam inscripsit P. Henschenius, pag. 75, Historia elevati corporis S. Zenonis; quamquam exempla non desint quibus translatio nuncupata fuit, quæ mera alicujus sacri corporis fuit elevatio. Tandem ecclesiam, ad quam S. Episcopi corpus translatum fuit, eodem translationis sæculo, vel paulo post dedicatam fuisse eo ipso die vi Id. Decembris, quo ejusdem Sancti ordinatio celebrabatur, ex pluribus antiquis Calendariis liquet, de quibus satis dictum est dissert. 1, cap. 3, § 5, et hac ipsa dissertatione cap. 1, § 2. Hic autem prætermittimus aliquot miracula, quæ sive in ipsa translatione, sive post evenisse memorantur; ea enim partim apud monachum Zenonianum, partim apud Jacobum [CXLn] Presbyterum, inter monumenta quæ huic dissertationi subjicientur, legere quisque poterit.

lationis tempus, quod ab eo auctore definitur, Pipi- A in unam partem inclinat aliquantulum, declinat ab no scilicet regnante, ac Rotaldo, confirmant aliqua documenta apud Ughellium, in quibus unum an. 865, pag. 721, fuse recitatum festivitatem S., Zenonis memorans de mense Madio, translationem procul dubio respicit, quæ ex omnibus nostræ Ecclesiæ Calendariis ac ritualibus libris diei 21 Maii affigitur, eodemque die a Rabano et Notkerio ejusdem sæculi 1x auctoribus in matyrologiis signatur. Hinc probabilia etiam sunt quæ de Pipino ac Rotaldo in id opus consentientibus traduntur. Quod porro auctor narrat Benignum et Carum pios ac sanctos viros prope Benacum in angusto et abrupto loco vitam degentes, ad transferendum sacrum corpus [CXLI] fuisse accitos, ab antiquo monumento manare videtur; reliqua vero, quibushistoria ejusmodi circumvestitur, cum quædam B fabulosa perperam inserta præferant, hic prætermittenda duximus, quæ tamen in ipso monumento deinceps ponendo legere quisque poterit. Illa Zenoniani monachi de ipsa sacri corporis elevatione, Dum circa ecclesiam gestaretur, idem corpus ab aliquo vicino loco in novam ecclesiam traductum suadent; sicque vulgatam explodunt opinionem, qua illud ab ecclesia S. Zenonis in Oratorio appellata translatum creditur. Hæc opinio, seu potius hic error ineunte XIV sæculo obtinuisse videtur, cum Joannes Veronensis in Imperiali historia ms. lib. 1 hæc scribat: Cujus corpus primo in monasterio apud civitatem Veronam sepultum fuit, deinde tempore Pipini Regis Italiæ filii Caroli Magni Imperatoris ad ecclesiam S. Zenonis majoris cum gloria est reconditum. Id ex eo præjudicio C habuit originem, quo basilica S. Zenonis e fundamentis de novo erecta creditur, ubi ante nihil ecclesiæ fuerit, cum tamen renovalam, non de novo ædificatam constet ex Ludovici et Lotharii privilegio anni 847, apud Ughellium, pag. 718: Qualiter Pipinus gloriosus Rex cum Roaldo ipsius sedis episcopo ecclesiam S. Zenonis confessoris Christi renovasset: quæ cum monachi Zenoniani verbis mirifice congruunt, scribentis Pipinum et Rotaldum episcopum ædificandæ ecclesiæ consilium iniisse, non ut novam alicubi construerent, sed ut ecclesiæ, utique veteris, angustiam dilatarent. Quin nec ecclesia solum, sed monasterium quoque eidem adjacens reædificatum fuisse ac renovatum proditur ex alio Ludovici pii Pipini fratris diplomate, pag. 705, ex quibus veteri illi ecclesiæ, in qua Zenonis exsuviæ primum quiescebant, antiquis quoque temporibus monasterium adjectum fuisse cognoscimus, quod de ecclesia S. Zenonis in Oratorio suspicari nemo potest. Neque difficultatem urgeas ex miraculo Athesis, ac si non alia ecclesia, quam quæ S. Zenonis in Oratorio appellatur, prope Athesim sita, ejusdem exundantis fluctibus obnoxia haberi queat. Nam præter quam quod in documento apud Ughellium, pag. 699., nominatur monasterium S. Zenonis positum foris civitatem Veronæ, juxta ripam Athesis, quod documentum etsi falsum habeatur, tamen ante sæculum XI confictum atque scriptum creditur. Athesis, quæ cursu rapido multa corrodens,

D

Addemus solum nonnulla quæ ad S. Zenonis corpus pertinent. Primo Panvinius, qui plurima monumenta vicissitudinibus temporum nunc jam deperdita legit, et non pauca sumpsit ex Historia Imperiali Joannis Veronensis, lib. v Antiquitat. Veronensium, cap. 25: Sub hoc episcopo, id est Adelberto, inquit, Hungarorum gens Italiam consumpsit, Veronam magno impetu invasit, ejusque suburbiis ferro flammaque consumptis, in his Basilicas divorum Zenonis, Proculi, Stephani, Nazarii et Celsi incendio consumpsit. In qua trepidatione, Abbas divi Zenonis et monachi cum eo corpus ejusdem divi penes se conditum (quod ne furto subriperetur magnopere metuerunt) una cum calice cruceque aurea maximi pretii, Pipini dono monasterio concessa, in ædem divæ Mariæ Majoris, in ejus sacrario asservan, da deportarunt. Verum Veronæ rebus aliquot post annis in tranquillo constitutis, contra Canonicorum voluntatem, in priorem basilicam sunt reportata, ubi usque in hodiernam diem suis in locis integra asservantur. Hoc idem factum memorat etiam Hieronymus a Curte lib. IV Hist. Veron., pag. 209. Porro triplex Hungarorum irruptio in Italiam a Luitprando coævo au

tore describitur: prima que incidit in mensem Mar- A villam Ulmæ allatæ, plurimis per hæc tempora clarue

runt miraculis. Ita ille coævus et Germanus [CXLIII] Scriptor, qui duobus annis post, id est an. 1054, e vivis excessit: cui testi plus sane fidei habendum, quam posteriori cuiquam, qui ejus narrationem adaugens, pro reliquiis ipsum corpus Ulmam allatum supposuit. In ecclesia S. Salvatoris de Monte Amiato diœcesens Clusina S. Zenonis reliquia una cum reliquiis S. Proculi aliorumque Sanctorum an. 1056, in ejus basilicæ dedicatione condita traduntur in documento apud Ughellium tom. m, pag. 624. Tarvisina inscriptione an. 1082, ab eodem Ughellio edita pag. 515 tom. v, inter plurium Sanctorum reliquias in ecclesiam S. Nicolai apud Tarvisium conditas, recensentur etiam reliquiæ S. Zenonis confessoris. In diario

tum an. 900, ex lib. 11 cap. iv, Hist., tom. 11, Rer.
Italicar. pag. 345; eam enim subjicit post Arnulfi
mortem, que contigerat sub finem Novembris an.
899 altera, quæ accidit biennio post ex eodem
Luitprandi libro, cap. 11; hanc enim subsecutam pro-
dit statim post Ludovici Bosonis filii obcæcationem,
quæ Veronæ evenit an. 902: tertia post mortem Be-
rengarii I, vita functi an. 924, quo anno Hungaros
Ticinum incendisse prodit libro II, cap. 2. Cum vero
harum irruptionum celeberrima sit prima, de qua
quidem una an. 900 mentionem faciunt Annales Ber-
tiniani eodem tom. 11 Rer. Italicar. pag. 576, et alii
scriptores a Pagio memorati ad an. 900, num. 17 et
seqq., cumque in ea Ilungaros Veronam pervenisse
Luitprandus ipse testetur, hoc anno 900 S. Zenonis B reliquiarum, quæ in Pragensi Metropolitana ecclesia

corpus ad ecclesiam cathedralem traductum opina-
mur: quo anno rexerit necne hanc Ecclesiam Adel-
bertus episcopus, ut e Panvinio proditur, inquirere
et definire nostrum non est. Quo autem tempore
idem sacrum corpus in suum locum restitutum fuerit,
constituere non licet. Solum paucos post annos ibi-
dem fuisse, et exinde ad hæc usque tempora eodem
in loco fuisse religiose servatum, aliquot monumenta
apud Ughellium locuples testimonium præbent, que
indicare non inutile fuerit. Pag. 728, in Notkerii
episcopi testamento, an. 922 memoratur coenobium
S. Zenonis, ubi ejus corpus humatum quiescit. Pag.
727, in diplomate Hugonis Regis Italia, an. 926,
confirmantur jura eidem monasterio concessa, ubi
corpus ejus sanctum quiescit humatum. Similis for- C
mula pariter legitur in documento an. 1021, apud
Muratorium, Antiquit. Estens. pag. 129, necnon in
aliis compluribus, de quibus mentionem facit mar-
chio Maffeius, tom. 1 Verona Illustratæ, pag. 670,
adeo ut in Missali monasterii S. Zenonis, scripto sæ-
culo xiv, de eodem Sancto testimonium prodatur,
qui in præsenti requiescit Ecclesia. Initio libri Juris Ci-
vilis Verona scripti an. 1228, et ms. e Capituli Vero-
nensis nuper editi a Bartholomao Campagnola S.
Cæcilia Archipresbytero hæc sunt: Ad honorem Dei
et gloriosissimæ ejus Genitricis, et beatissimi Zenonis,
cujus sacratissimi corporis consolatione gaudemus, etc.
Hæc eadem sententia aliis verbis repetita legitur in
proœmio Statutorum Veronensium, quod a Silvestro
Lando, Veronensis civitatis cancellario, an. 1450 D
exaratum fuit: ut mittamus alia testimonia, quæ
constantem ejusdem corporis Veronæ in ecclesia S.
Zenonis servati traditionem ad nostram usque æla-
tem perducunt.

Hæc tamen omnia nihil prohibent, quominus aliquæ S. Zenonis reliquiæ alio pervenire potuerint. U prætereamus illas, quas aliquot in ecclesiis Veronensibus Bagata et Peretius commemorant in opere inscripto SS. Episcoporum Veronensium antiqua monumenta; Hermanus Contractus in Chronico ad an. 1052, tom. 1, part. 1, pag. 272 Canisii Antiquarum Lectionum ait : Reliquiæ beati Zenonis Confessoris ex Waltario Veronensi cpiscopo in Alamaniam ad

custodiuntur, notatur, testante P. Henschenio in additionibus ad tom. 11 Aprilis, pag. 958, S. Zenonis episcopi frustum insigne allatum per Carolum Imperatorem, an. 1370. Ticini in sancti Thomæ reliquias S. Zenonis episcopi, quem S. Zenonem Veronensem esse ex dicendis capite sequenti nihil dubii erit, inter alias aliorum sanctorum servatas tradit P. Romualdus a S. Maria in Papia Sacra part. ш, pag. 85. Cæsenæ brachium S. Zenonis in antiquissima parochiali ecclesia de ipsius nomine appellata servari dicitur in Chronologia Cæsenæ Bernardini Manzonii, pag. 62. Alia id generis notare et inquirere non vacavit. Ad insignem autem sanctissimi episcopi cultum demonstrandum quod pertinet, diligentiori cura et inquisitione usi sumus; et is cum nostro Auctori maxime gloriosus futurus sit, separato capite fusius statuendus visus est.

CAPUT IV..

DE ANTIQUISSIMO AC LATE PERVAGATO S. ZENONIS
CULTU.

[ocr errors]

§ I. · Antiquitas et propagatio cultus ad eximia sanctorum merita celebritatemque cognoscendam quantum conferant. Cultus S. Zenonis apud Veronensem Ecclesiam primum exponitur.

Si quis antiquorum sanctorum virtutes et merita, quæ ex ipsis rebus gestis ob Actorum defectum cognoscere minime liceat, aliunde velit colligere; nullum certius et insignius monumentum suppetit, quam si antiquum longiusque pervagatum eorumdem cultum ostendere quispiam possit. Etsi enim sancti viri semper in tota Ecclesia venerationi fuerint, ibique præsertim, ubi præclaris laboribus pro Deo et Ecclesia functi sunt, obitus ipsorum dies solemni ritu celebrata sit; antiquis tamen temporibus non ita præcipuus eorum exstitit cultus, ut statim: post mortem invaluerit, et extra solum proprium longius prodiret, nisi præcipua admodum ipsorum sanctitas et celebritas fuerit, quæ eo major esse debuit quo et citius a morte, et latius eorum cultus propagatus invenitur. Ilinc plurium episcoporum, quos quævis antiqua sedes inter sanctos colit, memoria intra exiguos fines circumscripta olim fuit, nec nisi admodum paucis,

176

quem edidit Franciscus Blanchinius in Prolegomenis ad Anastasium, tom. II, pag. 51, hæc leguntur : Exaudi, Christe... nostro ill, a Deo electo Pontifice Vita. II. S. Firme. Respondetur : Tu illum adjuva. S. Procule. Respondetur: Tu illum adjuva. Sancte Zeno. Tu illum adjuva. Hunc Veronenses olim patronum sibi maximum elegerunt, unde a Ratherio episcopo in Apologetico pag. 366, tom. 1 Spicilegii Acheriani, peculiaris noster patronus; et in synodica ad presbyteros pag. 377, specialis noster doctor atque provisor vocatur. Civitatis Veronæ patronus atque gubernator similiter dicitur in Othonis imperatoris privilegio, an. 988. apud Ughellium pag. 745, uti et in alio an. 996, pag. 749, in quibus utrisque Veronen.

qui celebriores fuere, contigit, ut aliis quoque in ur- A et Lotharii Augustorum et Ermingardis Augustæ, bibus atque provinciis colerentur. Ne cuipiam sanctorum ex comparatione injuria fiat, neminem nominamus at quod affirmavimus, antiquitatum ecclesiasticarum peritis exploratissimum est. Illud unum in rem nostram nemini injuriosum constituere hujus est capitis, S. Zenonem inter illos fuisse, quos omnibus præcipui cultus testimoniis antiquitas longe lateque prosecuta [CXLIV] est: quod eo majorem ejus in gloriam cedit, si confessor tantum, non martyr fuit, cum vix ulli confessori, sed solum nonnullis martyribus fere contigerit, ut antiquis temporibus cultus extra proprium solum latiores limites produceret. Inter cultus testimonia quæ plura recenseri queunt, hæc præcipua sunt: ecclesiarum in Sancti nomine dedicatio, officia ac missæ propriæ, ejus nomen in Ca- B sis episcopus Vicarius S. Zenonis honoris causa nononem ac litanias insertum, et id generis alia quæ si de Zenone nostro omnia jam inde ab antiquis temporibus et Veronæ et alibi latissime propagata nonnullis antiquis et certis documentis statuerimus; ad cultum et sanctitatem ejus insignem demonstrandam nihil desiderabitur. De ejus cultu apud Veronam primum dicamus.

C

minatur. In proœmio statutorum Veronensium patroni, protectoris et defensoris nominibus appellatur ; magnusque eidem cultus aliquot in capitibus ejusdem Statuti aliisque in partibus, uti vocant, quas in Civitatis cancellaria videre licet, decretus semper fuit. Tandem præcipuum Veronensis Ecclesiæ ritum nunc quoque vigentem notare libet, nimirum S. Zenonis commemorationem fieri a Clericis sæcularibus, et a Regularibus utriusque sexus in Matutinis et Vesperis, cum suffragia recitantur, nec non in Collecta A cunctis post Apostolorum Petri et Pauli commemorationem qui ritus præceptus a Jo. Matthæo Giberto episcopo in Constitutionibus, tit. 2, cap. 2, duobus sarculis ante et eo amplius in Synodalibus mss. Theboldi episcopi constitutionibus a Petro Scaligero in alia Synodo confirmatis præscriptus legitur, ut ex monumentis subjiciendis patebit. Ex his satis, ut credimus, colligi potest, quanto in honore S. Zeno apud Veronenses olim fuerit; cumdemque cultum nunc quoque iidem confoventes, processiones cum oblationibus ad [CXLV] ejus basilicam, ubi sacrum corpus quiescit, statis diebus faciunt, ac idemtidem eo tota civitas magna cum frequentia confluit, ut magni patroni opem sibi in egestatibus apud Deum interponat. § II.-Cultus S. Zenonis quam late in aliis Italiæ Ecclesiis propagatus sit.

Multæ inprimis ecclesiæ tum in urbe, tum in diœcesi Veronensi S. Zenonis titulo nuncupantur, quas numerare nimis esset longum. Præterea tres festi dies in ejusdem Sancti memoriam celebres per plura sæcula in antiquis monumentis notantur, quos solemni ritu Veronensis Ecclesia quotannis peregit : pridie Idus Aprilis depositio S. Zenonis, XII Cal. Junii ejusdem translatio, et vt Id. Decembris in aliquibus monumentis S. Zenonis dedicatio, vel consecratio, in plerisque autem dedicatio basilice S. Zenonis; in hac autem basilica quartum festum ordinationis adjectum, quod nunc dedicationis festo subrogatum celebratur, qua de re pluribus diss. 1, cap. 3, § 5, et hac diss. cap. 1, § 2, missæ, bymni, antiphona, benedictiones, suffragia, responsoriaque leguntur propria in nostræ Ecclesiæ mss. libris, quæ inter monumenta inferius describentur. In Sacramentariis autem tribus x sæculi missa S. Zenonis propria cum propria item ipsius præfatione continetur, quorum unum Rege Othone et Wolfango episcopo scriptum, missam S. Zenonis primo loco positam aureis characteribus descriptam præfert. Zenonis nomen Canoni inter confessores insertum quatuor Sacramentorum D libri exhibent, quorum mentionem fecimus cap. 2, § 2, et tres ex his Capitulares non tam in Communicantes, quam post orationem Dominicam eumdem invocant sic: Libera nos, quæsumus, Domine, etc., et Sanctis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea, et Beatis confessoribus tuis Martino, Proculo, Zenone, atque Benedicto cum omnibus sanctis, etc. In litaniis quoque, quas aliquot in mss. XIII et XIV sæculi tum in Bibliotheca Capituli Veronensis, tum alibi legimus, necnon in quibusdam orationibus ac benedictionibus, quæ iisdem in mss. continentur. S. Zeno inter cæteros sanctos confessores invocatur. In Romano Ordine Capitulari scripto temporibus Ludovici

At non Veronæ solum, de qua rebus præclare gestis benemeritissimus fuit, præcipuo cultu S. Zeno prosecutus est, sed apud alias non tam finitimas, quam remotas etiam civitates atque provincias, jam inde ab antiquis temporibus insignem cultum est consecutus, quo ad sanctitatis ejus magnitudinem celebritatemque comprobandam nihil reperiri potest illustrius. Cum Coronatus Notarius, descripto miraculo Athesis, cujus alibi mentionem fecimus, scribat: Unde accrevit veneratio et timor circa Christi sacerdotem; post id miraculum quod a S. Gregorio pontifice in dialogis promulgatum fuit, cultum ejus extra Veronam propagari cœptum nonnulli fortasse existiment. Pistorii in Hetruria quidem cathedralis ecclesia S. Zenonis nomine dedicata traditur ab Ughellio post an. 595, cum ejus urbis flumen exundans,

in bibliotheca Vaticana servatur cod. 5833, et in indice Decadis secundæ, pag. 281, habetur: De templis D. Mercurialis episcopi Liviensis et Zenonis Veronensis extra portam Hadrianam. Si vero ex his probabile sit ecclesiam quoque S. Zenonis in Cæsarea de eodem Veronensi episcopo nuncupatam fuisse; cum hæc ab Agnello archiepiscopo reconciliata tradatur, fuit procul dubio sub Gothorum potestate, ac inter eas quidem, quas Ariani Gothi, ac præsertim Theodoricus Gothorum primus in Italia rex ædificasse traditur. Itaque inter annum 493, quo Gothi Ravennam primo occuparunt, et annum 552, quo ab ea urbe penitus fuerunt exclusi, Ravennæ in Cæsarea in S. Zenonis Veronensis honorem ecclesia Deo dicata fuit; et forte Theodorico ipsi, qui Veronæ aliquamdiu regnavit, et ipso anno 493 Ravennam cœpit, ea ædificatio referenda est. Neque opponas credibile non videri Arianum regem ædificasse ecclesiam ejus nomine, qui Arianos impugnaverat acerrime; nam et S. Martino Arianorum item impugnatori præstantissimo ecclesia ab eodem rege Ravennæ exstructa, et ab Agnello similiter reconciliata eodem capite 2 traditur. Itaque centum annos et paulo amplius post S. Zenonis mortem, et ante ipsum Athesis miraculum, ipsius S. Zenonis cultus extra Veronam late propagatus est: quod cum nemini aliorum Confessorum contigerit præter S. Martinum Turonensem, cujus cultum Vitam ejus a Sulpicio scriptam promovisse plurimum credibile est (unde nemini alii confessori, sed solis martyribus reliquiæ Ravennatis ecclesiæ sacræ traduntur), jam S. Zenonem, si præsertim confessor unice fuit, multo per sese celebrem cognoscere licet, qui ad similem cultum pervenit, ut ne ulla Vitæ commendatione proveheretur. Quo respiscere videntur illa Ratherii in Proloquiorum lib. v, pag. 330, tom. Ix, noviss. Collect. vet. Script. P. Martene, quibus nonnullos loquentes inducens, qui Sanctum aliquem celeberrimum nominare vellent, S. Zenonem ac S. Martinum nuncupare solitos prodit, ac si æquali celebritate in ore vulgi utrique versarentur. Hic est, dicent, novellus propheta, recens apostolus, subito angelus effectus. Iste sanctus Martinus, Zeno est iste sanctus, modo de cœlis emissus.

Zenone in vocato, coercitus mirifice fuit. Vide tom. in A nunc (quod sciamus) nihil superest nisi index, qui Italiæ sacræ, pag. 284, ubi Pistorienses ad invocandum eo in casu S Zenonem ex recenti et divulgato vix id temporis miraculo Athesis excitati videntur. Sed Pistoriensis auctor, ex quo additiones in Ughellium excerptæ sunt,cum Ughelli sententiam nullo fundamento subnixam affirmare non dubitavit ; et cum in ejus narratione quædam reprehendit, quæ hic referre nihil interest, tum vero antiquius aliquanto eam ecclesiam Zenoni fuisse sacram pronuntiat, ex quo factum subinde fuit, ut Pistorienses S. Zenonem sibi patronum delegerint, ejusque memoriam duobus diebus adhuc quoque colant, Prid. Id. Aprilis, et solemniori festo vi. Id. Decembris, quod quam nostro Antistiti perhonorificum sit nemo non videt. Equidem etsi post miraculum Athesis, quod incidit in an. 589, S. B Zenonis cultum magis multo promotum fuisse nihil sit ambigendum: tamen ante id quoque tempus me moriam ejus cultumque extra Veronam late pervasisse illud demonstrat quod tradit Agnellus in Pontificali Ravennate edito primum a P. Bacchinio, nuper autem inserto Rerum Italicarum tomo secundo. Ne quid dubitationis ingeratur, res ab initio repetenda est. Gothi, Ariane sectæ homines, Ravennam occupaverant an. 493. Licet autem eam urbem an. 540 Belisarius recuperaverit, tamen paulo post in Gothorum potestatem rediit, sub eorumque ditione stetit usque ad an. 552. Anno sequenti Agnellus, catholicæ fidei antistes, in ejus urbis cathedram ascendit, eique Justinianus imperator quidquid ad eorum Gothorum jus, vel ritum pertinere potuit, con- C donavit et concessit. Recenset autem inter cætera aras et templa. Tum vero hæc historicus subjicit cap. 2, pag. 113: Igitur iste beatissimus omnes Gothorum ecclesias reconciliavit, quæ Gothorum temporibus, vel Regis Theodorici constructa sunt. Porro hasce ecclesias tum urbanas, tum rusticanas enumerans, recenset inter cæteras ecclesiam Beati Zenonis in Casarea. Hanc eamdem esse ac illam, quam Urbanus IV, in Bulla an. 1262 ad Canonicos Cardinales Ravennæ apud Rubeum lib. vi Hist. Raven., pag. 458, edit. 2, ecclesiam S. Zenonis ad Puteum vocat, illud indicio est, quod eodem in loco, ubi olim exstitit Caesarea, via adhuc sit, quæ Puleorum nominatur. Porro S Zenonem, cui hæc ecclesia nuncupata fuit, esse S. Zenonem episcopum Veronensem, etsi nulla D documenta hactenus nobis cognita explorate tradant, colligere tamen licet ex eo quod veteres aliæ ecclesiæ, quæ alibi per finitimas Italice provincias de S. Zenonis nomine appellantur, omnes non alium quam Veronensem episcopum patronum agnoscant, ut ex dicendis patebit: ac præterea in eadem Ravennate diœcesi alia extra Hadrianam portam S. Zenonis ecclesia exstitit, quam eumdem nostrum episcopum patronum babuisse Jo. Ferretus Ravennas, Lavellinatium episcopus, diserte testatur. Is enim, qui sub medium xvi sæculum e vivis excessit, decades Ilistorie Ravennatis ab Ughellio lectas, et memoratas tom. vu, pag. 743, in schedis reliquit, ex quibus [CXLVI]

Sed a Ravennate urbe alio transeamus; plures enim ecclesiæ S. Zenoni alibi sacræ leguntur, quarum initia etsi non perinde constant, ut de Ravennate statuimus, tamen cum ab immemorabili pleræque condita fuerint, satis credibile est ad idem ferme tempus quasdam saltem pertingere. Cæsenæ quidem monasterium SS. Laurentij et Zenonis nominatur a S. Gregorio, ac ante vi proinde sæculum ædificatum fuisse discimus ex epist. 6 lib. xiv ejusdem Gregorii an. 604, ad Marinianum episcopum Ravennatem perscripta, ubi hæc habentur, pag. 1264 tom. edit. novissimæ Fortunatus itaque lator præsentium, in monasterio Sanctorum Laurentii et Zenonis, quod in Cæsenati castro est constitutum, a Natali quondam episcopo officium sibi Abbatis asserens

esse commissum, etc. Idem hoc SS. Laurentii et Ze- A Hist. manuscriptá, Longobardorum tempore exstitisse,

nouis monasterium memoratum pariter legitur in
quibusdam documentis sæculo x1, et deinceps scri-
ptis apud Ughellium in Episcopis Cæsenatibus tom. II
Italiæ sacræ. Hunc porro S. Zenonem, qui cum
S. Laurentio celeberrimo martyre copulatur (quod ad
ejus celebritatem demonstrandam plurimum confert)
non alium fuisse quam Zenonem Veronensem Epi-
scopum non solum ea ratio suadet, quam pro Ra-
vennate ecclesia S. Zenonis in Cæsarea allegavimus
paulo ante; sed præterea Caseuæ nunc quoque ex-
stat ecclesia parochialis nostro Sancto nuncupata, cu-
jus Bernardinus Manzonius meminit in Chronologia
Cæsenæ pag. 62, quæ cum olim monasterium fuisse
tradatur in aliquot monumentis Cæsenatibus, eadem
illa profecto est, ac illa quæ S. Gregorii ævo cele- B
bris, de SS. Laurentii ac Zenonis nominibus appel-
labatur. Alia item erat ecclesia S. Zenonis extra
portam quæ Cerviam ducit, memoratæ parochiali
subjecta; quæ subinde titulo Visitationis B. Mariæ
Virginis nuncupata fuit. Tres in laudata parochiali
festi S. Zenonis dies nunc quoque celebrantur, quo-
rum tamen præcipuus sexto Id. Decembris pera-
gitur.

Pisis opulentissimum monasterium olim fuisse acce-
pimus, quod S. Zenonis titulo donatur in documento
sæculi xi, tom. In Ughellii, pag. 364. Hujus autem
monasterii ecclesia [CXLV] subinde in parochiam mi-
gravit, quæ eodem titulo nunc quoque gaudet, atque
ut Zenonis nostri esse palam sit, diem festum cele-
brat vild. Decembris ritu confessoris pontificis, C
que dies nostro Episcopo sacra est. Neque vero Pi-
sis eo solo in monasterio, nunc autem parochia, Ze-
nonis memoria culta fuit, vel colitur, sed tota in Pi-
sana Ecclesia die sequenti sub ritu semiduplici nunc
celebratur, translato hujus Episcopi officio, ut Con-
ceptionis S. Mariæ festo locus detur, quod profecto
ex antiquissimo sancti Zenonis apud eam Ecclesiam
cultu originem ducit.

Capella S. Zenonis posita in Castro Montis Casuli dloecesis Regiensis in Emilia nominatur in documento Anselmi arcbiep. Ravennatis an. 1156, tom. II Ughelii, pag. 37.

Clusii in veteri ecclesia monasterii S. Salvatoris de monte Amiato S. Zenonem cultum fuisse verişimile est, cum an. 1036 ejusdem Sancti reliquias ibidem conditas observavimus, cap. 3, in fine, ac præterea ex ejus monasterii lectionario ms. Ughellius ediderit S. Zenonis Vitam a Coronato Notario exaratam, quæ inter sacri officii lectiones ex ipsius codicis ratione recitata apparel.

Ticini ecclesiam existere S. Zenonis Longobardorum saltem ætate exstructam tradit P. Romualdus a S. Maria in Papia sacra, part, ш, pag. 86: Ubi dicitur in porta Palatii, inquit, adsurgere cernitur antiquum delubrum hoc, quod licet ex Breventano habeatur opus fuisse nobilium Ticinensium de Mediabarba Hist. Pap., fol. 95, id censendum est de restauratione... constans siquidem est apud Hieronymum Calcagnum

D

quod frequenter devote adibant. Monet porro hanc ecclesiam olim nuncupatam titulo sanctorum Zenonis et Vitalis; nunc vero temporis inquit, de S. Zenonis dumtaxat nomine appellatur. Probat tandem ibi fuisse insigne Canonicorum collegium, cui Præpositus præsidebat, et chartas allegat sæculi x, in quibus hujus ecclesiæ mentio est. In diœcesi porro Ticinensi in loco, qui Lardiragus vocatur, exstat adhuc ecclesia S. Zenonis, cujus festum die 8 Decembris celebra

tur.

Mediolanensis ecclesiæ cultum ut exponamus, ab ecclesiis est exordiendum. Ex Mediolanensi archivio J'P. Cisterciensium S. Ambrosii marchio Maffeius noster in Veronæ illustratæ parte 1, duo documenta iv et v edidit, quorum alterum Aistulli Longobardorum regis anno vin, id est an. 757, alterum vero Desiderii anno XII, et Adelchii anno x1, id est an. 769, scriptum fuit, et in utrisque mentio fit basilica beatissimi et confessoris Christi Zeronis in vico Campellione, vulgo Campione, quam in Mediolanensi diœcesi Magneradæ parentes ædificaverant, nonnullis autem subinde redditibus ipsamet Magnerada et Valderata ditaverant. Fortunate porro accidit inventum fuisse in bibliotheca Capituli metropolitani codicem membranaceum inscriptum : De vitis, ecclesiis, et memorabilibus ecelesiæ et diœcesis Mediolanensis, auctore Guffrido de Buxero, parocho Rodelli in plebe Applani, qui vixisse traditur circa annum 1500, in quo codice num. 456, exstat Memoria ecclesiarum S. Zenonis, quæ his verbis recensentur: Decino ecclesia S. Zenonis. In plebe Roxate loco Vermezo ecclesia S. Zenonis. In plebe Cornaliano loco Albignano ecclesia S. Zenonis. In plebe Olzate loco Cayrate altare S. Zenonis et Syri in ecclesia S. Petri. In plebe Valisio loco Lixago ecclesia S. Zenonis. In plebe Gallarote loco Crenna ecclesia S. Zenonis. Gerenzano altare S. Zenonis. In plebe Vilmercato loco Uxinate ecclesia S. Zenonis et Margarite. Vonale altare S. Zenonis in ecclesia S.Pauli. Marliano ecclesia S. Zenonis. Calugo ecclesia S. Zenonis. In plebe Alliate loco Zuccorino ecclesia S. Zenonis. In plebe Dayrago loco Castano ecclesia S. Zenonis. In plebe Travalia loco Locimo ecclesia S. Zenonis. In plebe incino loco Serzana ecclesia S. Zenonis. In plebe Brivio loco Porchera ecclesia S. Zenonis. In plebe Missalia loco Massaliora ecclesia S. Zenonis. In plebe Bollate loco Garbagnate ecclesia S. Zenonis. In plebe Pontirolo loco Oxio ecclesia S. Zenonis. Tretio altare S.Zenonisin ecclesia S. Protaxii. Item Mediolani ecclesiæ duæ. [CLXVI] Itaque præter altaria quatuor, duæ tunc temporis erant ecclesiæ in urbe Mediolanensi S. Zenonis nomine dicatæ, in dioecesi autem viginti : cum modo mutatis subinde, ut in novis ædificationibus, vel restaurationibus fieri nonnumquam solet, titularibus, ut vocant, nonnisi una ccclesia reperiatur in urbe, et in dioecesi novem, inter quas una posterius ædificata in recitato catalogo non continetur; sicuti neque illa, quam in vico Campellione sitam duo vi sæculi documenta testantur. Hinc porro non

« PoprzedniaDalej »