Obrazy na stronie
PDF
ePub

Octavus pastor et confessor Zeno martyr inclytus. Guillelmus Pastrengus Veronensis inter sæculi XIV scriptores eruditissimus, cui eum ritum latuisse incredibile plane est, nonne de Zenone scripsit aperte martyrium patitur ?

Neque opponatur S. Zenonem martyrio coronari non potuisse, si post Juliani imperium vixit, ut dissert. 1 ostendimus. Etsi enim post Julianum nullas in Italia adversus Christianos persecutiones fuisse conceditur, de quo satis eadem dissert., cap. 2, § ultimo; adhuc nihilominus S. Zeno occidi potuit in aliquo Paganorum, quibus sese imperterrite objecit, tumultu, quemadmodum simili de causa non multos post annos in finitimis Tridentinis vallibus gloriosam pro Christo mortem oppetierunt tres sancti martyres Anaunenses, et subinde S. Vigilios episcopus vel tot tantasque pro fide propaganda persecutiones potuit obire et pati, quot quantas que passus fuit coævus Brixiæ episcopus sanctus Philastrius, de quo hæc litteris prodidit successor ejus S. Gaudentius in sermone de vita S. Philastrii pag. 241 et 242 : Contra gentiles atque Judæos... et maxime... Arianam perfidiam tanto vigore pugnavit, ut etiam verberibus subderetur, et in corpore suo stigmata Domini nostri Jesu Christi portaret. In hanc sententiam Joannes Veronensis Ecclesiæ presbyter mansionarius in Imperiali Historia manuscripta hæc de Zenone scribit: Post multa supplicia quievit in Christo 11 Idus Aprilis. Licet enim mortem in illis persecutionibus atque supplicis non obierit, nihil tamen id refert, quominus martyr appelletur, unde martyres a S. Cypriano appellantur et illi confessores, qui multa pro Christo passi nondum in suppliciis excesserant, et martyr æque confessor vocatur a S. Paulino Felix Nolanus, et martyres item prædicantur, ac officio martyris coluntur idem S. Felix Nolanus, S. Euseb. Vercel. atque alii, qui cæteroquin quædam solum pro fide passi, in pace mortui deinceps [CXXXIV] sunt. Itaque cum Aloysius Lippomanus an 1554 (Peretto teste in Latinis scholis ad vitam S. Zenonis) universo clero Veronensis diœcesis præcepit, ut de uno martyre pontifice officium celebraretur, quod antea de uno confessore pontifice celebratum fuerat, haud reprehendendus est, neque iis succensendum Ecclesiis, quæ ut ad Veronensis exemplum sese conformarent, hunc cumdem ritum subinde arripuisse satis credibile nobis est, de quibus capite quarto dicemus. Haec sunt, quæcumque pro martyrii Zenoniani sententia colligere potuimus, et hæc quidem majori, qua per nos licuit vi, proposita atque inculcata, lector, vides, ut ne quid roboris huic parti, quam Veronensis Ecclesia nunc sequitur, decerperetur. Nunc de iis, quæ pro contraria sententia suppetunt.

A proinde Zenonis non latuisset martyrium, siquidem is, ipso jam episcopo, pro Christiana fide gloriosam mortem oppetiisset. Ambrosius ergo delata ad se Indiciæ Virginis a S. Zenone olim probatæ ac benedictæ causa, cum pro illa multa scripsit ad Syagrium Zenonis successorem, tum vero hujus sancti, qui illam approbaverat, judicium proferens, martyris titulum, qui ad auctoritatem contulisset plurimum, procul dubio non omisisset. At Zenonem sanctæ memoriæ episcopum unice appellat, non martyrem, inquiens: Tu autem sine alicujus fratris consilio hoc judicium præjudicium feceris,ut puellam, Zenonis sanctæ memoriæ judicio probatam ejusque, sanctificatam benedictione, post tot annos sine auctore criminationis, sine accusatore, sine professore delationis, in periculum reaB tus deducendam arbitrarere. Itaque nihil de martyrio ejus Ambrosium cognovisse palam videtur: et si Ambrosius nihil de illo rescivit, jam Zenonem non martyrio, sed naturali morte in pace functum probabilissimum est, nisi quo paris ætatis atque aucto. ritatis documento Ambrosii testimonium elidatur. Præ hoc autem Ambrosii testimonio sequior nimis est S. Gregorii Magni, quae pro martyrio antiquior suppetit,auctoritas. Is enim qui duobus post sæculis vixit, cum Athesis miraculum recitans, martyrem illum appellavit, fieri potuit ut memoria lapsus eum martyrem dictum crediderit, quem Joannes, a quo de miraculo fuerat instructus, simplicem episcopum et confessorem pronuntiaverat : nisi forte ipse Joannes eo in titulo lapsus probabilius credatur. In S. GregoCrio quidem defectus id generis sine exemplo non sunt namn Molano animadvertente in secunda Usuardi editione, S. Juvenalis Narniensis episcopus, cujus festa dies v Nonas Maii in Romano martyrologio signatur, martyr dicitur lib. iv, cap. 12, a S. Gregorio, cum merus confessor fuerit. Aliud nos exemplum adserimus ex epistola olim 73 lib. Ix, nunc 62 1. vi, ubi idem pontifex beatissimum martyrem vocat S. Leucium episcopum Brundusinum, qui in laudato Martyrologio nec non in Calendario ms. Bibliotheca Casanatensis scripto ineunte sæculo x, ad monasterium quoddam Beneventanum olim pertinente, Idus Januarii episcopus et confessor nominatur, atque uti confessor quidem in ipsa ejus Ecclesia Brundusina nunc quoque temporis colitur. VeDrum quidem est Leontium in editionibus post Romanam illum appellari, non Leucium at cum ejus corpus Brundusii requiescens ibidem tradatur, Brundusina autem urbs nullum cujusquam sancti Leontii corpus apud se requiescens umquam agnoverit, ut illud S. Leucii episcopi olim habuit, antequam Beneventum transferretur: melior videtur lectio priorum Gregorii editionum, quæ cum quinque mss. in Benedictina allegatis Leucium præferunt. Ex his autem duobus S. Pontificis lapsibus in martyris titulo Confessoribus tributo; haud temere similis lapsus suspi-. cio exoritur, cum idem S. Pontifex Zenonem martyrem scripsit, quem S. Ambrosius martyrem non agnovit. Coronati Notarii Vita cum pluribus impro

§ II.Asseruntur argumenta contrariæ sententiæ. Antiquissimus omnium, qui Zenonis meminerunt, testis est S. Ambrosius archiepiscopus Mediolanensis, auctor cum pluribus nominibus accuratissimus el maximæ fidei, tum vero Zeuoni suppar, quem

bab:libus, quæ alibi consideravimus, adjunctis scateat, A mox videbimus. Simili plane ratione in ms. Marty

[CXXXV] levissimæ quidem est fidci ; at negari illud non potest, quod cum ille de Zenone affirmavit receptus est in pace, inter tot improbabilia, quæ ad exaggerandam S. Episcopi gloriam ex ipsa populari fama. congessit, nihil de martyrio ejusdem audierat, nihilque id temporis, septimo scilicet vel octavo sæculo, non multo post S. Gregorii obitum, hac ipsa in Veronensi Ecclesia de eodem ferebatur. Adde quod Coronati Vitæ, quæ in perantiquo Remensi Codice legitur, ubi exponitur miraculum Athesis, inserta apparent ipsa S. Gregorii verba, ut in adnotatione 10 ad eamdem Vitam dicemus: et in his pro eo quod apud S. Gregorium scribitur ad ostendendum meritum martyris, ibidem positum fuit ad ostendendum meritum confessoris; unde suspicio est Veronensem, quicumque fuerit, qui cam additionem in ms. illo olim Veronensi, nunc autem Remensi apposuit, ex Gregorii verbis martyrem in confessorem correxisse, sanctumque Pontificem in eo lapsum putasse, quod S. Zeno Veronæ confessor haberetur, non martyr: qua eadem de causa monachus Zenonianus Gregorium appellans, ejusque verba recitans, martyris nomine prætermisso Sancti supposuit scribens, ad ostendendam meritum Sancti, vel, ut in ms. lectionario Brixiano legitur, cujus mentionem facit Maffeius noster in præfatione ad Monachum Zenonianum, pag. 317 Hist. diplom., ad ostendendum meritum confessoris nisi forte hoc ms. lectionarium Brixianum ipsam Coronati Vitam ex simili exemplo Remensi sumptam contineat, uti sane illam continet lectionarium aliud ms. Ecclesiæ Tridentina, quod eamdem additionem et formulam Gregorii verbis præfert. Si porro ex his probabile sit S. Gregorium, dum Zenonem appellavit martyrem, unius nominis errore defecisse, nibil prosunt Pauli Diaconi, Joannis item Diaconi, Rabani Mauri, Notkerii testimonia, quippe quos ex S. Gregorii Dialogis sicuti miraculum Athesis, quod memorant, ita et martyris titulum, quem Zenoni affigunt, derivasse manifestum est. Eadem ratione cadunt etiam cæteri posteriores, Wandelbertus, Usuardus, aut potius Usuardi additamentorum et Adonis auctores, et alii, qui adferri solent, quos vel ex S. Gregorio, vel ex aliis Gregorii asseclis profecisse satis credibile est. Duos tantum codices præcipua consideratione dignos in confirmationem adferre D libet, Vaticanum 5806, superiori paragrapho allegatum, et alium Veronensem monasterii S. Spiritus. Vaticanus, qui Aprili mense S. Zenonis martyris in Calendario meminit, eodem mense in Sacramentario nihil ponit, et solum mense Decembri, in quo Calendarium de eodem Sancto nibil notat, ipsius Missam exhibet, eamdem quæ in nostris codicibus legitur, et in ea ille confessor pontifex unice dicitur, ut ex tertia missa videre poteris. Hæc non aliunde videntur profecta, quam quod martyris nomen mense Aprili in Calendario insertum, e S. Gregorio vel ex alio ejus exscriptore sumptum fuit; missa autem derivavit e Veronensi fonte, cui id nomen ignoratum

rologio monasterii Veronensis S. Spiritus, mense Aprili brevis martyrii S. Zenonis descriptio fit in Martyrologiorum formam iisdem fere verbis, quæ in vulgato Usuardo leguntur, martyriique testimonium e S. Gregorii auctoritate ab aliis Martyrologiorum scriptoribus excepta deduxerunt; at subinde in duobus aliis festis S. Zenonis mense Maio et Decembri, quæ ex solis Veronensibus libris notata sunt, ille confessor pontifex solummodo appellatur.

Argumentum, quod ex antiquo Veronensis Ecclesiæ ritu ducebatur, ut S. Zeno, cujus festa dies ad Lippomanum usque confessoris, non martyris officio ac missa celebrabatur, et celebratur adhuc ex antiqua consuetudine apud plures externas Ecclesias, B uti c. 4 videbimus, hoc, inquam, argumentum ex Veronensis præsertim Ecclesiae ritu ductum, etsi ad martyrium a Zenone adjudicandum non tanti est, quanti illud plures cum Henschenio fecerunt et faciunt, quod superiori paragrapho latius ostendimus : certe tamen quæ ibidem attulimus in medium, non sunt ejusmodi, ut, cum aliquot certi martyres hac in Ecclesia confessorum ritu culti fuerint, martyr etiam convincatur S. Zeno, nisi aliunde probetur. Negari quidem non potest antiphonas missæ S. Zenonis pro paschali tempore in Carpso indicatas, nec non Evangelium ejusdem temporis duobus aliis in codicibus descriptum ejusmodi esse, quæ per id tempus de martyribus dici solent: at ea [cxxxvi] antiquis temporibus paschalis quidem temporis, non tamen martyrum propria fuisse videntur. Enim vero in antiquis Missarum libris a venerabili Cardin. Thomasio editis hæc rubrica, In communi unius martyris, vei confessoris apposita legitur tum in Antiphonario, pag. 281, tum in Lectionario, pag. 80, tum in Capitulare Evangeliorum, pag. 217, et id ipsum quoque notatur in Responsoriale et Antiphonario pro officio temporis paschalis, pag. 314, et pro officio communi, pag. 351, adeo ut quod ex id generis antiphonis et Evangeliis eruitur argumentum, ad statuendum cultum martyris potius, quam confessoris traduci non possit. Illud autem, quod ex missis certum elicere possumus cultus testimonium, sunt orationes, vel gradale responsorium, siquidem proprium Sancti nomen præferat; ibi enim martyris vel confessoris titulus nomini proprio additus, utrum confessor an martyr habitus fuerit, tute indicabit. Omnes vero orationes, quas in sex, mss. Veronensis Ecclesiæ libris, et in omnibus quidem S. Zenonis missis inferius describendis legere licet, unum confessoris pontificis, non autem martyris titulum constanter ingerunt; et responsorium gradale subjectum epistolæ ipso in Carpso designatum, non alio titulo eumdem sanctum appellat: Sancte confessor Zeno, etc. Quis ergo ex antiphonis et Evangelio, quæ pro martyre vel confessore olim communia fuisse deprehenduntur, contra expressum orationum testimonium pro martyrio statuendo arguere velit? Imo hinc potius confirmare licet, cas antiphonas et Évange·

ac

B

transeamus ad alia.

lium paschalis miss S. Zenonis, quæ martyrum A errare similiter potuisse non statim intelligat? Sed propriæ nunc habentur, confessoribus etiam communia olim fuisse, cum præsertim idem Carpsum et alii rituales libri officium etiam paschale S. Zenonis totum de confessore pontifice recitandum exhibeant, quod non fecissent profecto, si paschalis missa, quæ cum officio concordare debebat, martyris propria judicata fuisset. Hine porro quod oppositum superiori paragrapho fuit ex Micrologo scribente officia Romanorum pontificum cæteroquin martyrum propter excellentiam dignitatis Apostolicæ peracta fuisse de confessoribus, inane prorsus cognoscitur: illi enim martyres explorate dicebantur in orationibus, præterea de iisdem, uti ipse Micrologus eodem loco notat, in officio hymnus, invitatorium, versus Gloria et honore, Posuisti eum, Domine, magna est gloria ejus cantantur ut de martyribus; cum e contra in S. Zenonis officio inter monumenta referendo, hymnus ipse, invitatorium, versus, omnia denique de confessore dicerentur. Equidem illi pontifices, qui certi sunt martyres, in orationibus quoque Sacramentariorum nostræ Veronensis Ecclesiæ martyres nomiHantur, et martyr, non autem confessor inter cæteros vocatur S. Sixtus in orationibus, quæ leguntur sane distinctæ ab illis SS. Felicissimi et Agapiti martyrum, perinde ac Carpsum distinctas ipsorum antiphonas posuit. Similiter etiam S. Blasius, qui confessor dicitur non tam in Calendario Carpsi, quam in alio alterius libri Sacramentorum sæculi XII, preter quam quod in aliis Calendariis mss. martyr inscribitur, in orationibus certe omnium librorum martyris appellatione constanter donatur. De cœleris autem tribus martyribus Adalberto, Bonifacio, Vigilio, quos confessoribus accenset Calendarium Carpsi, Vigilium autem inscriptio in S. Helene, rationem adferre nullam possumus, utrum in orationibus martyres dicerentur necne, cum in tribus memoratis Sacramentorum libris nullibi memorentur. Neque illud prætermittendum, quod in Carpso, unde totum argumentum pendet, aliquot errores occurrant, qui fidem ejus non nihil extenuant. Unum in rem præsentem commodum exempli gratia proponamus. In præmisso Calendario: XV Cal. Augusti Nat. S. Mame et Filastri m.; et in ipso Carpso: In Nat. Sanétorum Mamæ et Filastri a. et ps. et R. et D totum officium de pluribus martyribus. In his mirum profecto accidere debet, S. Philastrium, qui et Brixie et ubique semper confessoris cultu prosecutus fuit, et confessor item appellatur a S. Gaudentio, qui eidem successit, et a Ramperto etiam Brixiano Antistite, nee non in inscriptione nuper memorata Veronensis Ecclesiæ in S. Ilelenæ, ubi legitur S. Philastri confess., hunc eumdem, inquam, S. Philastrium inter martyres nihilominus recenseri in Carpso, et in eo quidem Carpso, qui non nullos pontifices certo martyres confessorum nomine designat. Id ab errore purgari posse [cxxxvn] nemo dixerit. In hac autem parte si Carpsi auctor erravit, quis in aliis

Duo documenta Veronensis Ecclesia superiori paragrapho allegata pro martyrii titulo quis cum aliis quam pluribus contrariis comparet? His iisdem, quæ contrariam ejusdem Ecclesiæ traditionem luculentissime videntur statuere, infirmari quoque seu potius elidi videtur Anonymi Pipiniani et Guillelmi Pastrengi scriptorum licet Veronensium auctoritas, quos in appellatione martyris unum S. Gregorium secutos credibile est. Quin Anonymus Pipinianus cum S. Zenonem martyrem una et confessorem appellet, vel ex hoc apparet, cum inscium, martyrne, an confessor S. Zeno fuerit, utrique, quæ ferebatur, appellationi, ne erraret, voluisse satisfacere, et idcirco martyris titulum a S. Gregorio ita sumpsisse, ut confessoris tamen nomen ex antiqua totque testimoniis firmata suæ Ecclesiæ traditione prætermittendum nequaquam putaret; qua eadem de causa accidisse quispiam existimet, ut tum in ms. Medoetiensi Pauli Diaconi tom. 1 Rerum Italic. pag. 447, tum in uno e duobus objectis documentis utrumque nomen pariter jungatur. Monumenta autem Veronensis Ecclesiæ, quæ cum unum confessoris titulum præferant, traditionis Ecclesiæ ejusdem testes exsistunt, plura suppetunt apud Ughellium tom. v Italiæ sacræ a pag. 705, et alia non pauca, que ex archiviis addi possent : quibus omnibus antiquitate præstat charta anno 769, in vico Campelione Mediolanensis diœcesis scripta, et edita a marchione Maffeio inter monumenta, quæ ipsi in VeCronensi historia illustranda usui fuerunt part. 1, pag. 575; in hac autem memoratur Basilica beatissimi et confessoris Christi Zenonis. His adde inscriptiones. Præter illam in S. Helena superius allegatam idem Scipio Maffeius aliam publici juris fecit tom. n Veronæ lustr. pag. 515, quæ anno 1123, in ipso S. Zenonis monasterio collocata confessorem Zenonem solummodo nominat. Aliam addere licet in ecclesia Montis Aurei dioecesis Veronensis sitam, quam nondum hactenus editam, et a P. Josepho Blanchinio olim diligenter exscriptam hic appingendam puta

mus.

AN. D. M. LX. IND. XIII. T
SECR. E. H. ÆСCLA. XVI. CAL.
SEP. AD HON. S. † ET S. MIL.
ET. SCUR. MAR. CASTORII..
ET. VICTORIS. ET. SCOR. CF
MARTINI. ZENONIS

ET. REMIGII. A. T. V. EPO

id est: Anno Domini 1060, indictione 13, consecrata est hæc ecclesia, 16 Cal. Septembris, ad honoremt Sanctæ Crucis et S. Michaelis, et Sanctorum martyrum Castorii et Victoris, et Sanctorum Confessorum Martini, Zenonis, et Remigii a Teopaldo Veronensi episcopo. Præterea in lectionibus, quæ ante Lippomanum in S. Zenonis festo lectæ fuerunt, nulla martyrii occurrit mentio; et solum ibidem legitur : Re

honorificis quidem titulis allegat, nec manuscripti tractatus ejus continentes, inter quos kemensis antiquissimus huic ipsi Ecclesiæ inter sacra officia inservivit, nec Calendaria sive nostra, sive aliena, quorum plura vidit indicatque P. Henschenius cap. 1, num. 3, pag. 70, martyrem illum vocant, sed solo confessoris titulo insigniunt.

quievit, aut receptus est in pace. In Veronensis civita- A nec Ratherius, qui S. Zenonem suis in operibus et tis Statutis, et in iis, quæ adbuc vigent, cum S. Zcno magnus urbis Patronus nominatur, Confessor tantum dicitur, id ipsumque accidit in cæteris civitatis decretis,quæ pro ejus cultu lata fuerunt. In omnibus litaniis tum nostræ tum aliarum Ecclesiarum, quas cap. 4 [CXXXVI] indicabimus, ille inter confessores constanter recensetur,et in illis quoque litaniis adhuc post Lippomanum in commendatione animæ recitari solitis in Ecclesia Veronensi, quæ a Joanne Matthæo Giberto an. 1556 primum impressæ in libro catechumenorum ad usum Ecclesiæ cathedralis Veronæ, anno subinde 1573, Augustino Valerio episcopo nihilum immutante recusæ fuerunt: quam quidem mutationem solum anno 1609, sub Alberto Valerio factam legimus in Rituali Veronensis ecclesiæ, S. Zenone a confes soribus ad martyres in iisdem litaniis traducto pag. 86, et iterum in aliis post Psalmos pœnitentiales, pag. 209. Quatuor præterea Sacramentorum libri Veronensis Ecclesiæ, nimirum tres Capitulares, el unus Sodalitii S. Maria de Domo, in Canone missæ S. Zenonem inter confessores referunt, et tres ex his, nimirum Capitulares, ita S. Zenonem confessoribus addunt, ut SS. Firmum et Rusticum inter martyres recitent sic: Communicantes........ Laurentii, Firmi et Rustici, Crysogoni, Joannis et Pauli, Cosma et Damiani, Hilarii, Martini, Augustini,Gregorii, Hieronymi, atque Benedicti, Proculi et Zenonis, etc. Nullum, ut credimus, exemplum adferre quispiam poterit, quo aliquis martyr sive in litaniis sive in Canone missæ inter confessores positus ostendatur: et si S. Zeno noster vere fuisset martyr, sicut Sanctos Firmum' et Rusticum inter martyres inserere non dubitarunt, ita S. Zenonem magnum Patronum inter eosdem multo magis recensendum judicassent. Simili quidem ratione in suffragiis, quæ vel olim hac in Ecclesia inter officia recitabantur, etsi Tebaldus an. 1305, in ipsa constitutione ab episcopo Petro Scaligero eodem sæculo confirmata, qua eadem suffragia indixit, de S. Zenone Patre et Patrono hujus Civitatis primum honorificentissimam mentionem faciat, tum vero SS. martyrum Georgii et Firmi ac Rustici: tamen suffragiorum ordinem adsignans, SS. martyrum primo loco, dein S. Zenonis commemorationem agendam insinuat, quod sane factum non fuisset, nisi quod hac in Ecclesia confessor haberetur S. Zeno, non martyr commemorationes autem martyrum, confessorum commemorationibus semper præeunt. Hinc in vetustiori quoque codice Capitulari sæculi circiter XIII, in quo orationes, lectiones, et antiphone per annum et propriæ et communes Sanctorum continentur, hæc suffragia eodem ordine præscripta reperiuntur in matutinis et vesperis: ut primum de Cruce, tum de pace, dein de S. Maria (cujus quotidie mutabatur Antiphona) postea de S. Georgio, de SS. Hermagora et Fortunato, Firmo et Rustico, subinde de S. Zenone, et tandem de omnibus Sanctis; et in ipsis quidem suffragiis, quæ ex eodem codice dabimus, S. Zeno solo Confessoris nomine gaudet. Adde quod

Videtur etiam difficile, S. Zenonem, qui Gratiano, Valentiniano Juniore, et Theodosio imperantibus e vivis excessit, persecutionibus jam consopitis, passum fuisse martyrium: quod si a Paganis tumultuantibus illi obvenisset, ut Anaunensibus martyribus ac S. Vigilio Tridentino episcopo accidit, id factum non minus fuisset celebre, quam in Tridentinis illis marB tyribus exstitit, ejusque mentio aliqua, ad genus mortis quod pertinet, posteritati transmissa fuisset. Probabile quidem est illum, ut Veronam ad fidem perduceret, dum sese Paganorum superstitioni fortiter opponens, idola destruenda fanaque subvertenda curavit, ab ethnicis præsertim rusticis multa fuisse perpessum, vel etiam ab Arianis, dum corum artes detegere, impetusque reprimere, eorumque pestem a sua diœcesi arcere naviter laboravit, ut S. Philastrio episcopo Brixiano evenisse S. Gaudentius commemorat. At sicut S. Philastrius numquam ideirco martyr est habitus, ita nec S. Zeno; unde ab Ambrosio martyr dictus non fuit. Neque Carpsi oppona_ tur auctoritas, qui eumdem Philastrium martyrem prodit; is enim, ut vidimus paulo ante, manifestus Cest error, quem ad Philastrii martyrium statuendum transferre non licet, et multo minus ad martyrium S. Zenonis, [cxXXIX] qui eodem in Carpso confessor solummodo traditur. Sed ut finis aliquis huic disputationi imponatur, hæc sunt argumenta, quæ utrinque ad ferri queunt, inter quæ nostrum judicium ne exquiras, lector; nobis enim hac in controversia illud unum jam ab initio proposuimus, omnia, quæ in utramque partem suppetunt, colligere et explicare, non autem sententiam dicere ac proinde Patris Henschenil prudens consilium secuti, his ejus verbis concludimus, quæ ille propositis aliquot utrinque argumentis scripta reliquit sub finem cap. 2, pag. 73: Nos omnia judicio prudentium virorum permittimus. Solum historice notitiæ causa addemus Franciscum Mariam de Aste, archiepiscopum Hydruntinum, qui luculentissimas disceptationes in Martyrologium Romanum Beneventi edidit an. 1716, sub auspiciis Cardinalis Ursini, qui postea fuit Benedictus XIII, hoc in opere laudato disertis litteris Clementis XI tum regnantis, Henschenii argumentis motum, noluisse controversiam decidere, et hoc interim tutius suggessisse consilium, ut in eodem Martyrologio ad instar Molani inquit, enuntietur: Verona S. Zenonis episcopi, qui inter procellas persecutionis eam Ecclesiam rexit, et mulla passus vitam finivit; quibus verbis et vocem passio, et has Gallieni tempore martyrio coronatus est ita subducendas putavit, ut multa tamen Sanctus noster passus non negetur. Sed hæc quoque cum eodem

D

archiepiscopo saniorum placito subjicimus.

CAPUT III.

DE IIS, QUÆ POST S. ZENONIS OBITUM INSIGNIORA
FERUNTUR.

A quinquennium,id est quinquennium inceptum,non completum, excurrit. Hunc autem annum alia Gregorianæ descriptionis nota certissime figit: tradit enim eam exundationem Athesis evenisse, quando apud hanc Ro· manam urbem alveum suum Tiberis egressus est, tantum crescens, ut ejus unda super muros urbis influeret, atque inde jam magnas regiones occuparet. Porro hujus Tiberinæ exundationis annum aperte colligimus ex coævo auctore Gregorio Turonensi, qui lib. n flist. Franc., cap. 1, eam mensi nono seu Novembris an. 389 distinctis characteribus tribuit. Itaque si in idem tempus Athesis exundatio ex Gregorio magno incidit, profecto xvi Cal. Novembris an. 389 adjudicanda est. Hoc Athesis miraculum, multaque alia in dies perpetrata cum sanctum Episcopum quotidie magis

[ocr errors]

Cum ea, quæ ad mortem usque S. Zenonis contigerunt, hactenus prosecuti simus, subjicienda nunc sunt, quæ ipsius mortem excepere. Sancto itaque vita functo, cum non tam anteactæ vitæ merita, quam prodigia ac signa ipso cum vivente, tum mortno peracta maximam eidem celebritatem peperissent, statim a morte ecclesia, ubi corpus ejus quiesceret, exstructa fuit a quodam, ut Coronatus appellat, num. 8, ex genere Gallieni, ejus nimirum Gallieni, cujus filiam S. Zeno a dæmone vexatam sanaverat id quod verisimile satis est, si intelliga- B celebrem reddiderunt, tum Pipinum Italiæ regem, tur consanguineus ejus Gallieni quarto sæculo viventis, de quo conjecimus aliquid diss., c. 3. §. 4; si vero intelligendus sit consanguineus Gallieni imperatoris, quem Coronatus perperam appellat, incredibile omnino fuerit iis, qui totam ejus imperatoris progeniem una cum ipso internecione deletam ex Aurelio Victore norunt. Hæc ecclesia Coronati ipsius ætate, septimo scilicet vel octavo sæculo, haud procul a fluvio Athesis sita erat, et extra Veronensis urbis muros, ut a Paulo Diacono traditur lib. m de Gestis Longobardorum, cap. 23, quam cum nonnulli eam fuisse censent, quæ nunc S. Zenonis in Oratorio vocatur, perperam opinantur, ut inferius videbimus, cum de Translatione erit sermo.

Caroli Magni filium, et Rotaldum nostrum episcopum moverunt, ut de ejus corpore in decentiorem locum transferendo cogitarent, quod ex Zenoniano monacho auctore opusculi de Translatione S. Zenonis intelligimus. Utrique enim dum quadam die puriter S. Zenonis ædem ingrederentur, et tam de auditis, quam de visis mirabilibus hujus loquerentur, rationabiliter et digne proposuerunt, ut magnum thesaurum humilius quam oporteret positum, decentius et sublimius locarent, et ecclesiæ angustiam dilatarent. Itaque amplam ac magnificentiorem inchoarunt ecclesiam, ac in ea antrum opacum (ut idem auctor appellat Confessionem, seu subterraneum illud, in quo nunc quoque sanctum corpus jacet) columnis subnixum, et

Ad illam autem ecclesiam, quam Athesi proximam C lapidibus pavimentatum construxerunt, ubi eminentem e Coronato didicimus, duobus circiter sæculis post S. Episcopi obitum contigit percelebre illud miraculum, quod S. Gregorius Magnus ex Joannis Tribuni, qui cum rege Authari et Pçonulpho comite præsens aderat, testimonio auditum Dialogorum lib. II, cap. 19, inseruit. Cum scilicet quodam die eam in ecclesiam frequens populus convenisset, Athesis repente supra aggeres excrescens et erumpens, ad eamdem ecclesiam magno impetu pervenit, nec tamen in apertas fores ingressus est: quin ad fenestras usque ecclesiæ sensim ascendens, januam quidem totam aqua eccupavit, atque interclusit, sed, ac si solida esset, nequaquam difluit. Integram hujus miraculi descriptionem ipsis S. Pontificis verbis inter selecta testimonia dabimus. Porro [CXL] hujus miraculi diem fuisse 1) XVI Cal. Novembris, quo quidem tempore exundationes fluminum solent contingere, ex Paulo Diacono statutum nobis est hac ipsa in dissertatione cap. 1, §. 4. Annus vero ut statuatur, cum S. Gregorius in eo miraculo describendo affirmet id evenisse ante hoc ferme quinquennium, quinque ferme annis antequam dialogorum libros ederet, miraculum evenisse exploratum est, eaque de causa cum Dialogorum libros editos P. Henschenius existimet an. 593, Athesis miraenlum affigit anno 588. Verum etsi detur dialogorum libros anno 593 fuisse perfectos et editos; tanien Athesis miraculum xvi Cal. Nov.an.589 contigisse nihil dubitamus, a quo quidem tempore ad an. 593 ferme PATROL. XI.

aggerem (sic vocat ipsum tumulum) expolitis marmo ribus ediderunt, quem sacrosancti tumulum corporis devoverunt. Hac autem subterranea ædificatione perfecta, antequam ipsa perficeretur ecclesia (nam aliquid pecuniæ sibi ab Imperatore traditum, ex quo perficere deberent Basilicam S. Zenonis, Ratherius duobus ferme sæculis post in Apologetico, pag. 366, tom. 1 Spicileg. Acheriani testatur), ipsa sacri corporis translatio peracta est. Etsi vero hujus translationis scriptor posterior sit aliquanto, quippe qui sæculo XI exeunte, vel ineunte x vixit, ut in Admonitione ad monumenta statuemus, in eadem autem describenda non nihil falsi potuerit inserere, ut in ejusmodi scriptis perfacile accidit : ex antiquo tamen documento rei ipsius substantia proficiscitur eamdem plane in rationem, qua vita S. Zenonis ab eodem concinnata, a Coronato Notario in partem maximam sumpta est, ut ne tamen ejus mentionem uspiam fecerit. Equidem antiquo tempore eamdem translationem ab aliquo scriptam, subindicat manuscriptus liber Remensis, qui post medium 1x sæculum, id est L circiter post translationem annos, in Galliam transiit: ibi enim post descriptam S. Zenonis Vitam, quam Coronatus lucubravit, hæc altera manu adjecta leguntur : Translatio ejus restat, quæ verba S. Zenonis translationem id temporis scriptam, eamque in Vita a Coronato lucubrata, ac ibidem descripta desiderari, ac subjiciendam superesse satis insinuant. Itaque trans

6

« PoprzedniaDalej »