Obrazy na stronie
PDF

Ecclesia, sicque cum eo conjnncta, ut non potuerit A querimoria liquere generaliter contendit, nullam

dividi, quin religio divideretur, hoc est, quin qui ab eo descisceret, schismatis reus esset. Nam qui ab eo deficiebat, ab Ecclesia quoque ipsa deficiebat. Certe orabatur pro hoc regno, ut pro Ecclesia, psalm. lxxvii et cviii : et David propterea dicebatur primogenitus inter reges, psalm. lxxxix. At, inquies, Deus tamen dicitur divisisse regnum Davidis. Fateor, sed longe alio fine, quam ipse Jeroboam schismaticus aut quæ eum secutæ sunt decem tribus, quarum longe aliud fuit, quam Dei consilium. lIæc obiter dicta sunto. Conclusio Augustini contra Petilianum est, fuisse etiam in lsraele prophetas. Audio. Sed tunc fateor Donatistas recte dixisse, commorationis illud fuisse, non communionis, ln Juda vero non modo commora

temporibus Eliæ fuisse Ecclesiam aspectabilem. Atque ipsa historia sacra testatur Eliam tantum loqui de regno Israelis nbi habitabat : in regno autem Judæ eo tempore fuisse illustrem Ecclesiam regnante Josaphat, quem et tamquam alterum Davidem fuisse significat. Imo vero idem Calvinus in ipsa sua Institutione videtur confuse dicere, quod Donatistæ in Collatione dicebant hac in parte. Allegat, Prophetas de Judæis et Israelitis sui saeculi passim clamasse, profana esse conventicula, quibus uon magis consentire liceat, quám Deum abnegare : vel si illæ Ecclesiæ fuerunt, ab Ecclesia Dei alienos fuisse, in Israele quidem, Eliam, Michæam et similes : in Juda autem Isaiam, Jeremiam, Oseam. Concludit autem

uos esse, sed etiam communicasse, dicendum etiam B necesse fuisse, ab eorum cœtuum consensione des

est, ut ante admonui. Hic ego veniam audaciæ peterem, si paulo liberius videor notare in Augustino et ejus collegis, non satis ab iis observatum esse discrimen Judæ et Israelis. Sed pudoris potius quam petulantiæ ullius vestigium in meo facto agnoscet aequus et veritatis 362 studiosus judex. Certe ut mihi integrum non fuit dissimulare quod sentiebam, sic agnosco factum esse quodam impetu disputationis, ad Donatistarum morosissimam importunitatem reprimendam , ut Catholici in Collatione minus distinxerint Judam ab Israele, cum prophetas quantumvis severos vitiorum reprehensores minime omnium fuisse schismaticos ostendere vellent, et Donatistas valde reprehenderent, qui sui schismatis exemplum repetebant a prophetis, quos fugisse suæ gentis sacrificia confuse clamitabant, contrario quodam modo Judæ et Israelis, discrimen confundentes. Caeterum minime alioqui Auguslinum ignorasse quod dixi, imo vero tale discrimen diligenter alias indicasse, testis est ejus liber xvii de Civit. Dei. Ut autem novis hodie Momis, qui totam Collationem Carthaginensem propter μνημονικὸν άμαρτημα irridere, et bonis Patribus insultare vellent, fraenum aliquod injiciam, venit in mentem quod ipse Calvinus novorum censorum princeps, cum sexcentis alioqui in locis annotasset, illud a prophetis toties indicatum discrimen, tamen nescio quomodo ejus oblivisci videtur, ubi in disputatione incaluit. Certe cum primum iratus in me scriberet, etiam illud invertisse videtur. Ait: Quin Hierosolymis vera fuerit

[ocr errors][merged small]

Ecclesia, quo tempore sacerdotes a legitimo Dei cultu

deflexerant, minime ambigitur. An vero ejus Ecclesiæ auctoritas vigere et valere debuerit apud pios, ex prophetis patet, qui ubique clamant longissime ab impia eorum factione recedendum. Idem paulo post ait, negari non posse, apud Israelitas, qui Jeroboamum secuti sunt, fuisse aliquam Ecclesiam. Addo lociim alterum, qui nunc mihi in mentem venit. Nota est querimonia Eliæ prophetæ conquerentis sese relictum esse solum. Eam proprie pertinuisse ad statum Israelis potius quam Judæ Auguslinus recle observavit et admonuit lib. xvii de Civitate Dei cap. 22. Calvi. nus tamen in præfatione suæ Institutionis, ex illa

ciscere, quae nihil aliud erat quam impia adversus Deum conspiratio. Quis non videt haec confuse dici, ubi distinguendum erat inter Judam et Israelem ? Et vero in eadem paulo ante pagina sibi veluti contradicens, dixit quod et volumus, et ad Donatistas refellendos dicimus. ' Fateor, inquit, prophetas omnes, qui Hierosolymis fuerunt, cum res illic essent admodum corruptae, nec seorsum sacrificasse, nec separatos ab aliis coetus habuisse ad orandum. Ilabebant enim Dei mandatum, quo in templum Salomonis convenire jubebantur. Sacerdotes Leviticos, quos, quia sacrorum antistites ordinati eraiit a Domino, necdnm abdicati, utcumque indigni eo honore essent, locum illum adhuc tenere noverant. Sed neque ad ullum superstitiosum cultum adigebantur. » Idem rursus in eadem paulo ante sua Instit.: t HorrenJae, inquit, sunt illæ descriptiones, quibus, Isaias, Jeremias, Joel, Habacuc et alii Ecclesiæ Hierosolymitanæ morbos deplorant. In plebe, in magistratu, in sacerdotibus, omnia usque adeo corrupta erant, ut clamet Isaias, a vertice capitis usque ad calcem pedis, nihil esse illic sanum. Religio partim contempia, partim contaminata. In moribus passim referuntur furta, rapinae, perfidiæ, cædes, et similia scelera. Neque tamen propterea aut novas sibi Ecclesias erigebant, aut nova altaria exstruebant prophetae, in quibus separata sacrificia haberent : sed qualescumque essent homines, quia tamen reputabant Dominum apud eos verbum suum deposuisse et cæremonias instituisse, quibus illic colebatur, in medio impiorum cœtu puras manus ad illum extendebant. Certe si putassent aliquid inde contagionis se contrahere, centies potius mortui fuissent, quam passi fuissent illuc se pertrahi. Nihil ergo eos retinebat, quominus discessionem facerent, quam servandæ uiuitatis studium. Quod si religio sanciis prophetis fuit, ob plurima et maxima scelera non unius aut alterius hominis, sed propemodum totius populi, se ab Ecclesia alienare : nimium nobis arrogamus. si protinus auden;us ab Ecclesiæ communione denrere, ubi non omnium mores vel nostro judicio vel Christianæ etiam professioni satisfaciunt. « Jam Christi et apostolorum sæculum quale fuiu ? Neque tamen impedire potuit desperata illa Pharisoluta vivendi licentia, quin iisdem sacris cum populo uterentur, et in unum cum reliquis templum ad publica religionis exercitia convenirent. Unde id? misi quia sciebant malorum societate minime pollui qui, pura conscientia, iisdem sacris communicarent? Si quem parum movent prophetæ et apostoli ; ille saltem Christi auctoritati acquiescat. Bene ergo Cyprianus : Etsi videntur, inquit, in Ecclesia zizania, aut vasa impura, non est tamen cur ipsi de Ecclesia recedamus : nobis danda opera, et quantum licet iiunitendum, ul vas aureum et argenteum simus. Cæterum fictilia vasa confríngere solius Domini est, cui et virga ferrea data est : nec quis quam sibi quod proprium est soli Filio, vendicet, ut ad aream ventilandam et purgandam paleam sufficiat, zizaniaque omnia humano judicio segreganda. Superba est ista obstinatio, et sacrilega præsumptio, quam sibi furor pravus assumit, etc. Fixum igitur utrumque istorum maneat, nihil excusationis eum habere, qui externam Ecclesiæ communionem sponte deserit, ubi Dei verbum prædicatur, et sacramenta adminislrantur : deinde nihil obstare vel paucorum vel multorum vitia quominus illic rite cæremoniis a Deo ii.stitutis, fidem nostram profileamur : quia nec alterius sive pastoris, sive privati, indignitate læditur pia conscientia, nec minus pura sunt et salutaria Domini mysteria homini sancto et recto, quia simul ab impuris attrectentur. » Hæc ille, quæ nunc non invitus describo, ut adversarii quoque confessione, causam, quam ago, peragam : et talia subscriptione confirmem conclusionem Carthaginensis Collationis contra Donatistas. Itaque non gravabor ex eadem Institutione repetere ea quæ paulo ante sunt subscripta. Nam ex Augustino repetita videntur, et Donatistas veluti jugulant. 363 Fuerunt, inquit, semper, qui falsa absolutæ sanctimoniæ persuasione imbuti, tamquam aerei quidam daemones jam facti essent, omnium hominum consortium aspernarentur, in quibus humanum adhuc aliquid subesse cernerent. Tales olim erant Cathari et qui ad eorum vesaniam accedebant, Donatistæ. Tales hodie sunt ex Anabaptistis nonnulli qni supra alios volunt videri profecisse. Alii sunt qui inconsiderato magis justitiæ zelo, quam insana illa superbia peccant. Dum enim apud eos, quibus Evangelium annuntiatur, ejus doctrinæ non respondere fructum vident, nullam illic esse Ecclesiam, statim judicant. Juslissima quidem est offensio, et cui plus satis occasionis hoc miserrimo sæculo præbemus. Nec excusare licet maledictam nostram ignaviam, quam Dominus impunitam esse non sinet: ut jam gravibus flagellis castigare incipit. Væ ergo nobis qui tam dissoluta flagitiorum licemuia committimus, ut propter nos vulnerentur imbecilles conscientiae. Sed in hoc vicissim peccant illi quos djximns, quod offensioni suæ modum statuere nesciunt. Nam ubi Dominus clementiam exigit, omissa illa, tolos se immoderatæ severitati tradunt. Quia enim non putant esse Ecclesiam, ubi non est solida vitæ

sæorum impietas, et quæ tunc passim regnabat, dis- A puritas et integritas, scelerum odio a legitima Eccle. scio, excipient, Christum in templum non ascendisse, A bat. Nam qui edit et bibit indigne, judicium sibi ipsi

[ocr errors]

sia discedunt, dum a factione improborum declinnro se putant. Allegant Ecclesiam Christi sanctam esse. Verum ut simul intelligant esse ex bonis et malis permixtam, illam ex ore Christi parabolam audiant, in qua reti comparatur, quo pisces omne genus colliguntur, neque seliguntur, donec in littore sint expositi. Audiant agri esse similem, qui bona fruge consitus, zizaniis inimici fraude inficitur quibus non expurgatur donec in aream advecta fuerit messis. Audiant denique aream esse, in qua sic collectum est triticum, ut sub palea delitescat, donec vanno et cribro repurgatum in horreum tandem reconditnr. Quod si hoc malo ad diem usque judicii laboraturam Ecclesiam pronuntiavit Dominus, ut improborum permixtione oneretur, frustra nullo nævo inspersam quærunt. » Ilaec ille. Quæ si nondum sufficiunt ad contundendam nostrorum censorum sive contumaciam sive morositatem, adjiciam quod idem eorum magister scripsit adversus Anabaptistas. t Vidimus, inquit, quæ vitia in Ecclesia Judaica Propheta: reprehendunt, aut potius contra quas abominationes vociferentur; neque vero reprehensiones illæ competunt in unum genus hominum : sed palam denuntiant, a primoribus ad plebem usque, a sum. mis ad infiinos omnia sic corrupta et depravata fuisse, ut vix unicum membrum sanum reperiri possit. H;ec enim sunt ipsorum verba. An vero propterea desierunt cum populo iniquo et perverso convenire, ut adorarent Deum, ut olferrent sacrificia, ut audirent doctrinam legis? An seorsum, templum aut altare exstruxerunt, ut pura Ecclesia potirentur? Si polluitur fidelis, quod in precibus cum iniquis communicet, in audienda doctrina, in sacramentis recipiendis : Prophetæ omnes polluti fuerunt, ac veluti duces qui cæteros exemplo suo in exitium ducerent. Nunc ad Christum Dominum nostrum et ipsius apostolos veniamus. Primum scimus qualis eo tempore fuerit Ecclesiae llierosolymitanæ status. Tamen cum cæteris Dominus Jesus circumcidi voluit. Deinde purgationis die ad templum afferri, ut ex solito more Deo oflerretur. Si allegent, sancti viri manibus susceptum fuisse : respondeo, id totius Ecclesiæ nomine factum : quæ tamen spurcitia multa et abominandis vitiis scatebat. Si rursum objiciant, infantem fuisse nec ab eo proprie facta : respondeo ita infantem fuisse in humana natura, quam a nobis acceperat, ut interim providentia sua divina regeretur, qua numquam scivisset se ulla actione contaminari, quæ filiorum Dei puritati repugnaret. Quinetiam vir factus, ac quod amplius est, cum praedicaret verbum Dei, ac officio suo fungeretur, eam viam persecutus est usque ad extremum diem vitæ. Si offenditur Deus ab eo, qui precandi et testificandæ fidei suæ gratia in cœtum aliquem ingreditur, a quo scelerati non arcentur : quid sibi voluit Dominus noster, quale exemplnm pr;ebuit, cum templum Hierosolymitanum ingrederelur, ut una cum Scribis et Pharisæis, et populo tunc perditissimo sacra faceret ? Protinus, sat

nisi ut vitia et scelera reprehenderet, quæ tum admittebantur: non ut cum eorum sacrificiis et cæteris testificationibus fidei participaret. Verum falsam esse hanc solutionem facile est commonstrare. Non abs re dicit Paulus, eum subditum legi factum (de Christo semper intelligo) ut ab ejus servitute omnes qui ei subjiciebantur, redimeret. De cæremoniali lege nominatim verba facit. Cum igitur ad templum, ac præcipue diebus festis et solemnibus accedebat, quamvis eo veniret, ut meliorem promovendi Evangelii, et corrigendis impiorum vitiis, occasionem nancisci possel : tamen non desinebat sese legis observatorem ostendere, quæ lege jubentur, faciens, vemiens in templum adorandi et sacrificandi causa. Quod ipse ore suo confirmavit, cum Samaritanam conveniret. Loquens enim ex omnium Judæorum persona, ait : Scimus id quod adoramus : at vos, quod adoratis nescitis : quia salus ex Judæis est. Haud certe ab illis se segregat, cum loquitur de adoratione, qua etiam sacrificia continentur : verum sese redigit in communem ordinem cæterorum. ld quod ratio ab eo adjuncta, magis etiam confirmat : nempe, quia salus ex Judæis est. His enim verbis nihil aliud intelligit, quam cultum qui Hierosolymis exliibebatur Deo, ipsi gratum fuisse, tantum ob foedus quod cum populo illo inierat. Ex quibus perspicimus eum qui sacramentis a Deo institutis cum iniquis communicat, ipsorum congressu non pollui, modo ipse crimine vacet, puraque conscientia sit præditus. Idem Apos

edit et bibit. In quibus verbis duo sunt observanda. Primum, indigne panem Domini edere, non esse cum iis qui indigni sunt communicare : sed non rite praeparare seipsum, nec expendere fidem propriam et pœnitentiam. Alterum, cum coena recipienda est, ne initium faciamus ab aliis, quo examinemus ipsos, sed nosmetipsos probemus, et certe si accurate considerentur omnia, qui ita otio abundant ut inquirant in alios, sæpius in re sua siint negligentes et obliviosi. , Hactenus ille. Wisum fuit superiores aliquot paginas ex ejus viri commentariis describere, cujus ore et confessione Donatistas quoque damnari, et similes hypocritas atque ardelioiies accusari, lubenter audio, ut tanto

B magis os obstruatur male feriatis quibusdam ejus

discipulis, quorum severam scilicet censuram, hoc est, vesanam intemperiem, notari atque coerceri necesse est. Nunc ut ad Collationem revertar : ejus acta significant, Donatistas etiäm objecisse quidpiam ex Aggæi prophetæ cap. ii, de fugienda contagione malorum, tametsi Augustinus scribat nonnisi post Collationem id eos allegasse. Quæstio autem fuit de hisce verbis, Quicumque accesserit ad illum, inquinabitur, etc., quæ leguntur in interpretatione LXX. Sed si Catholici observassent, ab interpretibus illisadjecta videri: saltem non exstare in contextu Hebraico, magna molestia respondendi facile se liberassent.

Donatistæ non tam fuerunl vel ingeniosi, vel acres, vel facundi, vel vehementes, quam alii quidam in ac

toli magistri exemplum secuti fecerunt. Werum nc C cusanda Ecclesia, a qua defecerant. Imo multa, quæ

prolixiores simus, quam par sit, Paulo uno contenti simus. Omitto quod quemcumque in locum veniret, sine ulla difficultate in synagogam Judæorum ingressus est, ut oraret Deum et de scriptura tractaret. Omitto etiam, quod ei religio non fuit sese in templo exhibere, ut ibi Deum adoraret, et cæremoniis legitiimis una cum reliquis uteretur : quamvis summa esset sacerdotum et scribarum, qui tum illic erant, umprobitas et nequitia. Non quod illa ad rem non faciant : sed quia clariore probationum genere, quæ calumniis minus eludi possunt, non caremus. Nempe quod conqueritur eos qui ipsum adjuvare debuerant, Christi honore et Ecclesiæ prorogatione posthabitis, privatis commodis suis studuisse. Neque tamen legimus

ipsum, me pollueretur, se ab eorum coetu segregasse. D

« Item, cum vitia illa horrenda, quibus Corinthii et Galatæ laborabant, reprehendit : non vetat eos qui puri sunt et immunes, ullam cum cæteris communionem habere quoad bene purgata fuerint 364 omnia: sed tantum adhortatur ut vitia quæ suo quæque loco reprehendit, corrigant, nulla mentione facta

de ejusmodi segregatione, qualem isti famatici introducere volunt. « Quid vero necesse est adeo disputare ? Cum Apostolus ipse alio in loco tractans, quo quisque modo praeparari debeat ad recipiendam, ut decet, coenam Domini, non jubet unumquemque proximi sui vitia examinare : sed ita loquitur, Probet seipsum homo, ac sic de pane illo edat, et de calice bi

suo schismati speciose obtendere poterant, nescio quomodo præterisse videntur. Saltem hodie novi censores et illorum alioqui prope patroni, Ecclesiæque accusatores aiunt eos prævaricatos posse videri, et bonam causam male egisse, jusque suum ignorasse: ignorasse conditionem Ecclesiæ, a qua defecerant, ignorasse ejus maculas et vitia. Aiunt Aerium, Jovinianum, Wigilantium, Faustum Manichæum, et similes diligentius notasse quæ reprehenderent : et quia hos reprehensores Ecclesia damnarit, iterum ream esse debere. Sed nunc nihil attinet suggerere Donatistis novam criminationem : tametsi facile quoque sit eam refellere. Possem etiam exaggerare populi Carthaginensis extremam corruptionem et horrenda infinitaque scelera, quæ Salvianus episcopus Massiliensis descripsit lib. viii de Provident. Sed ne ea quidem sufficiebant ad excusandum schisma Donatista rum. Sane cum multa vulgo male fieri fatebatur et deplorabat Augustinus, in iis fugiendis consentientcm habuere Donatistæ. Sed quæ Ecclesia recte probabat, graviter defendit diluens adversariorum calumnias : et ut multa illi exprobrarentur, tamen Ecclesiam Christi esse constantissime contendit, praesertim cum auctores illa bonos haberet, et promissa laudataque esset a prophetis, qualis post Christum exhibita est, totoque orbe diffusa : neque aliam ostendere l)onatistæ possent, ad quam vauicinia ilia Prophetarum referri possent. Itaque deficere ab ea Ecclesia catholica non debuisse Donatistas, concluclusio, qui alioqui illius quoque temporis Ecclesiam acerrime accusant, et sibi licere propterea volunt, quod tamen Donatistis negant. Quæ porro Donatistæ dicebant, ut suam factionem probarent esse veram Ecclesiam Christi, putidiora sunt quam ut pluribus refelli debeant : audiamus tamen. Jactabant in Collatione, sese antistites et defensores esse sinceræ Ecclesiæ, quæ (ut aiebant) persecutionem patitur, et non facit. Crucem enim et patientiam esse quaedam insignia Ecclesiæ profitebantur. Sed Augustinus contendit eos facere potius quam pati : vel si quid interdum patiuntur, juste eos pati quod injuste faciunt. Immo in sua epistola l, probat non esse consequens, ut Ecclesia vera sit, quæ perse

cutionem patitur, non quæ facit : et refutat Dona- B

tistas, qui non quærunt causas, quare quisque faciat persecutionem, vel quare patiatur : sed huc putant esse signum veri Christiani, si persecutionem patiatur, non autem faciat. Sane quia aliquando ab imperatore missus erat Macarius præfectus ad coercendam Donalistarum insolentiam, Parmenianus Donatista Catholicis exprobrans (ut vocabat) Macarianam vim invidiose clamitaverat : Non potest dici Ecclesia, quæ cruentis morsibus pascitur, et sanctorum sanguine opimatur. Sed Optatus lib. ii, justa recriminatione id in adversarium retorserat: Et ostendam, inquit, partem vestram cruentis morsibus pastam, et sanguine Christianorum opimatam, etc. Postea tamen Petilianus Donatista multo et odiosius et verbosius repetitam Parmeniani sui sive querimoniam sive exprobrationem ingeminavit. Sed Augustinus futiles calumnias et inania maledicta esse ostendit : imo vero probat Donatistas impudenter aliis oljicere, quod ipsi committebant. Jactabant Donatist;e suos martyres : et Parmenianus invidiose nostris eos antea objecerat. Sed Augustinus graviter talem jactationem refutaverat lib. 1 contra Parmenianum cap. 7. Nihilominus tamen Petilianus eamdem cantileiiam canit. Ergo Augustinus eamdem responsionem repetit, ostenditque, non pœnam, sed causam efficere martyres. Et tamen Donatistas occidi iiegat. Imo vero ipsos sese furiose praecipitare, sibique mortem ultro consciscere

probat. Legatur ejus epistola quinquagesima ad Bo- D.

nifacium : et adjungatur Cyprianus Christi* martyr, qui multo ante tempora Donatistarum, etiam dixerat, extra Ecclesiam non posse esse martyrem, neque in morte coronari posse, sicuti et multis post Augustinum sæculis ipse Bernardus ostendit etiam diabolum habere suos martyres : et eleganter ait, mirum iion esse, si qui potest homines impellere, ut sibi ipsis mortem inferant, possit iis persuadere, ut patiantur sese ab aliis occidi. Sane et Eusebius, lib. v, cap. 6, scrihit jam o!im Monianistas jactasse suos quoque mariyres, et ad hanc gloriam, tamquam ad sacram anchoram, confugisse, ut suam sectam commendarent atquo celebrarent. Scd res ipsa loquitur fuisse fàtuam xsvo6o6i«v.

dit: et (quod mirum est) eadem est nunc eorum con- A

- Porro quia Donatistæ audiebant Ecclesiam catholicam, non modo sanctis martyriis, sed et illustribus miraculis fuisse ornatam, jactarunt etiam suae partis nescio quæ miracula, quasi certa indicia testimoniaque Ecclesiæ. Sed acute Augustinus ea retorquet, ut potius pro signis Antichristi vel pseudoproplietarum habeantur. 365Quid non ausi sunt Donatistæ, quid non tenlarunt ut Ecclesiam penes se esse probarent? Jactarunt etiam angelum coelestem apparuisse, qui eorum causam confirmaret. Sed Angustinus in epist. clxv, altius assurgit, et illi etiam , si quis fuisset, audet denuntiare anathema, fretus vaticiniis prophetarum catholicam Ecclesiam promittentium. Et has, inquit, promissiones tenenti, si tibi angelus de caelo diceret, dimitte Christianitatem orbis et tene partes Donati , anathema esse deberet. Donatistæ tandem eo evaserunt, ut etiam dicerent Deum ipsum de coelo respondisse Donato : prope ut de suo auctore dice. rent, auditam esse Dei vocem illam, Ipsum audite. Verum quod, ubi miracula jactarunt responsum audierunt, idem nunc eis Augustinus objicit. Aut falluntur, inquit, aut fallunt. Et contra istos, ut ita loquar, mirabiliarios : cautum me fecit Deus meus, dicens: In novissimis temporibus exurgent pseudoprophetæ, facientes signa et portenta, ut in errorem inducant, si fieri potest, etiam electos. Ecce prædiri vobis. Ergo cautos nos fecit sponsus, quia et miraculis decipi non debemus. Redeo ad acta Collationis, ut audiam ecquid tandem de Donatistis pronuntiariu Marcellinus. Nihil enim alioqui actum esset. Augustinus in Breviculo ait eum pronuntiasse confulatos esse a Catholicis Donatistas, omnium documentorum manifestatione. Integram sententiam, quæ longior est, et edicti formam habet, continent acta de quibus loquor. Est autem in ea imprimis memorabile, quod jubet fidem publicam evocatis Donatistis datam (vulgo salvumconductum vocant) servari, ut iis liberum et integrum sit tuto domum redire. Sed interea non posse se diutius differre legum contra eos latarum executionem, proptereaque jubet ut eorum caelus dissolvantur, et Basilicæ quas occuparant, Catholicis re sliluantur. Possidius, qui etiam interfuit, ait Donatistas sententia cognitoris notatos esse, et post eorum appellationem, piissimi regis responso juste inter hærelicos esse condemnatos. Nempe sententiam Marcelliiui consecuta est lex imperatoria. Nam et quæ in Codice Theolosiano lib. xliv, de Hæret. exstat Honorii constitutio contra Donatistas, data Ravennæ Constantio et Constante coss. nonnisi duobus post Collationem Carthaginensem annis edita est. Atque ita quidem olim solebanl Christiani imperatores sancire decreta couciliorum. Præfatur autem Ilonorius Imp. sese hactenus pepercisse Donatistis, quos inquit, patientia clementiæ nostrae servavit. Id vero non satis intelligeretur, nisi meminerimus quam patienter et benigne paulo ante auditi in Collatione fuissent. eos esse intestabiles, nullamque potestatem ullius, ut loquitur, ineundi, habere ait. Certe Theodosiana quoque lex fuit, qua iis vel faciendi testamenta, vel per donationes alicui quid conferendi facultas adimitur , vel ex donationibus testamentisve aliquid capiendi , ut ipse Augustinus recitat ad finem lib. i contra Parmenian. Sed et ad jus civile pertinet, proptereaque minus præterire possum quod eodem loco narrat Augustinus, cum homo quidam nobilis imperatoribus supplicasset, quia soror ejus quæ de parte Donati fuerat, cum defungeretur, in aliquos communionis suæ plurima contulisset, praeceplum esse, ut omnia fratri restituerentur. Hic ergo locum non habuit lex Papia de caducis, ex qua fiscus capiebat, quod relictum erat ei qui capere non poterat. Sed etsi frater ille fuisset praeterius vel exhæredatus, jure communi potuisset rescindere sororis testamentum, in quo turpes et infames personæ (quales erant Donatistae) fuissent institutæ. Sed quia nunc de jure civili disputandi locus non est, prætereo quod pluribus verbis ea de re dici posset. Momeo tamen leclorem, ut conferat quam hujus legis depravationem postea in Africa edidit Ilunericus Wandalus, ut Wictor Uticensis lib. iii narrat. lllud praeterea ex lil). xvi Cod. Theodos. tit. v, c. 5, didicimus, quod huc omnino referendum est, non multo post Collationem mortuum fuisse Marcellinum, proptereaque quæsitum fuisse, an ejus morte acta Collationis labefactarentur. Imperatorem vero Ilonorium duobus circiter mensibus post superiorem legem suo ea edicto iterum confirmasse. Sic enim Juliano proconsuli Africæ rescribit: Notione et sollicitudine Marcellini spectabilis memoriæ viri contra Donatistas gesta sunt ea quæ translata in publica monimenta habere volumus perpetuam firmitatem. Neque enim morte cognitoris perire debet publica fides. Dat. iii kalend. Septemb., Rom., Constantio et Constante coss. Sed ad hujus legis sive rescripti sententiam intelligendam, necessaria fuit Collationis historia quam exposui. Et ut fragmenta colligam quæ dispersa dissectaque non intelliguntur : nunc adjiciam quod flonorius scribit, et ad hunc locum pertinet, inquit lib. vii, cap. 42: His diebus præripiente Honorio, pax et unitas per universam Africam Ecclesiæ catholicæ reddita est, et corpus Christi (quod nos sumus) redintegrata discissione sanatum est, imposita eaecutione sancti præcepti Marcellino tribuno viro imprimis prudenti et industrio omniumque studiorum bonorum appetentissimo, quem Marinus comes apud Carthaginem incertum, zelo stimulatus, an auro corruptus, occidit : qui continuo revocatus er Africa, factusque privatus, vel ad pœnam, vel ad paenitentiam, conscientiæ suæ dimissus est. Hæc Orosius. Qu;e quidem indicant quis fuerit sive fructus, sive exitus Collationis cum Donatistis, et quid eam consecu:um sit, ut et iis satisfiat qui quærunt ecquid illa profuerit ? Ac quidem primum respondeo de Donatistis, quod Hieronymus de Luciferianis eorum prope sociis,

Neque tamen plane novum est, quod Ilonorius jubet A nempe vinci posse, persuaderi non posse. Et tamen

multos qui sanabiles erant, resipuisse ipse Augusti

nus testatur in lib. de Gestis cum Emerito ubi de hac

Collatione loquens: Donatistas, inquit, in nomine

Christi in gremium catholicum magna ex parte susce

pimus, ita ut pene omnes communioni catholicæ so

ciatos esse gaudeamus. Idem Augustiuus in epist. 1.,

ad Bonifacium, ait, Maxime post Collationem quæ

inter nos et episcopos eorum apud Carthaginem fuit

ex magna parte correcti sunt. Ergo effecit hæc Colla

tio quod vix umquam efficere potuerunt maxima et

optima alioqui concilia. Sed vellem etiam quod

Augustinus optabat, effecisset ut Catholici mali,

quorum depravatio irritabat Donatistas, horum

tumultibus correcti et emendati fuissent. At quam B potius facti sint deteriores, bonus est testis Salvianus Massiliensis in lib. de Provid. et Judic., ubi Carthaginensium incredibilem insaniam et projectam nequitiam describit. Ergo non multo post Collationem accidit ut hostes Douatistis longe immaniores in Africam inundarint, qui terribile divinae ultionis adversus deploratam improbitatem exemplum ediderunt, excisis plusquam quadraginta Ecclesiis, et ipsa denique Carthagine eversa ; moriensque Augustinus talem calamitatem ita deflevit, ut tamen in ea gemens justum Dei judicium agnosceret, sicuti Possidius narrat. Interea gratulandum est Donatistis, si qui sanabiles erant, nullum scandalum obstitisse quominus ad eam redirent, quam in Collatione Ecclesiam agnoverant. Sane Possidius, qui Collationi, ut dixi , interfuit, testatur , 366 potissimum per hanc Collationem factum esse, ut Augustino palmam Deus dederit , et in dies ageretur pacis unitas et Ecclesi;e confraternitas, et multi Donatistarum episcopi ad pacem catholicam redierint, et quidvis eo nomine ab Donatistis passi sint. Interea tamen idem Possidius adjicit non defuisse qui calumniose dicerent non fuisse permissos Donatistas apud potestatem quæ causam audivit, dicere omnia pro siiis partibus, quoniam catholicæ communionis cognitor suæ favebat Ecclesiae. Sed inanem fuisse hanc cavillationem Possidius ostendit. Alii fingebant pretio corruptiim Marcellinum fuisse. Sed hoc eadem impudentia dicebant qua olim cum appellassenl Constantinum , et is Cæcilianum absolvisset damnassetque Donatum , cavillati sunt corruptum fuisse imperatorem. Atque ut intelligamus nihil non eos captasse, quod calumniarentur, etiam conquesti sunt noctu Marcellinum judicasse. Ipsi cavillando in Collatione jam diem consumpserant, ut in tenebris effugerent. Judex volens sua patientia iis præcidere omnem in posterum occasionem justæ querimoniæ, aljiciebat clepsydram , et patiebatur eos qnidvis dicere, potius quam actionem interrumperet. Sed tamen tanlem, sententiam tulit, cum illi dixissent, et dixisse se confessi essent : neque, quia serius judicaverat, propterea rem judicatam eludi passus est. Gellius libro decimo quarto scribit senatusconsulium nec ante exortum , nec post occasum solem factum,

[ocr errors]

D

« PoprzedniaDalej »