Obrazy na stronie
PDF
ePub

temporibus Eliæ fuisse Ecclesiam aspectabilem. Atque ipsa historia sacra testatur Eliam tantum loqui de regno Israelis ubi habitabat : in regno autem Judæ eo tempore fuisse illustrem Ecclesiam regnante Josaphat, quem et tamquam alterum Davidem fuisse significat. Imo vero idem Calvinus in ipsa sua Institutione videtur confuse dicere, quod Donatistæ in Collatione dicebant hac in parte. Allegat, Prophetas de Judæis et Israelitis sui sæculi passim clamasse, profana esse conventicula, quibus non magis consentire liceat, quam Deum abnegare vel si illæ Ecclesiæ fuerunt, ab Ecclesia Dei alienos fuisse, in Israele quidem, Eliam, Michæam et similes in Juda autem Isaiam, Jeremiam, Oseam. Concludit autem

Ecclesia, sicque cum eo conjuncta, ut non potuerit A querimonia liquere generaliter contendit, nullam dividi, quin religio divideretur, hoc est, quin qui ab eo descisceret, schismatis reus esset. Nam qui ab eo deficiebat, ab Ecclesia quoque ipsa deficiebat. Certe orabatur pro hoc regno, ut pro Ecclesia, psalm. LXXVII et cvin et David propterea dicebatur primogenitus inter reges, psalm. LXXXIX. At, inquies, Deus tamen dicitur divisisse regnum Davidis. Fateor, sed longe alio fine, quam ipse Jeroboam schismaticus aut quæ eum secutæ sunt decem tribus, quarum longe aliud fuit, quam Dei consilium. Hæc obiter dicta sunto. Conclusio Augustini contra Petilianum est, fuisse etiam in Israele prophetas. Audio. Sed tunc fateor Donatistas recte dixisse, commorationis illud fuisse, non communionis. In Juda vero non modo commoratos esse, sed etiam communicasse, dicendum etiam В necesse fuisse, ab eorum cœtuum consensione desest, ut ante admonui.

Hic ego veniam audacia peterem, si paulo liberius videor notare in Augustino et ejus collegis, non satis ab iis observatum esse discrimen Jude et Israelis. Sed pudoris potius quam petulantia ullius vestigium in meo facto agnoscet aquus et veritatis 362 studiosus judex. Certe ut mihi integrum non fuit dissimulare quod sentiebam, sic agnosco factum esse quodam impetu disputationis, ad Donatistarum morosissimam importunitatem reprimendam, ut Catholici in Collatione minus distinxerint Judam ab Israele, cum prophetas quantumvis severos vitiorum reprehensores minime omnium fuisse schismaticos ostendere vellent, et Donatistas valde repre henderent, qui sui schismatis exemplum repetebant a prophetis, quos fugisse suæ gentis sacrificia confuse clamitabant, contrario quodam modo Judæ et Israelis discrimen confundentes. Ceterum minime alioqui Augustinum ignorasse quod dixi, imo vero. tale discrimen diligenter alias indicasse, testis est ejus liber xvII de Civit. Dei.

Ut autem novis hodie Momis, qui totam Collationem Carthaginensem propter nuovizov άμuptoμa irridere, et bonis Patribus insultare vellent, frænum aliquod injiciam, venit in mentem quod ipse Calvinus novorum censorum princeps, cum sexcentis alioqui in locis annotassel, illud a prophetis toties indicatum discrimen, tamen nescio quomodo ejus oblivisci videtur, ubi in disputatione incaluit. Certe cum primum iratus in me scriberet, etiam illud invertisse videtur. Ait: Quin Hierosolymis vera fuerit Ecclesia, quo tempore sacerdotes a legitimo Dei cultu deflexerant, minime ambigitur. An vero ejus Ecclesiæ auctoritas vigere et valere debuerit apud pios, ex prophetis pater, qui ubique clamant longissime ab impia eorum factione recedendum. Idem paulo post ait, negari non posse, apud Israelitas, qui Jeroboamum secuti sunt, fuisse aliquam Ecclesiam. Addo locum alterum, qui nunc mihi in mentem venit. Nota est querimonia Eliæ prophetæ conquerentis sese relictum esse solum. Eam proprie pertinuisse ad statum Israelis potius quam Judæ Augustinus recte observavit et admonuit lib. xvn de Civitate Dei cap. 22. Calvinus tamen in præfatione suæ Institutionis, ex illa

C

D

:

ciscere, quæ nihil aliud erat quam impia adversus Deum conspiratio. Quis non videt hæc confuse dici, ubi distinguendum erat inter Judam et Israelem? Et vero in eadem paulo ante pagina sibi veluti contradicens, dixit quod et volumus, et ad Donatistas refellendos dicimus. Fateor, inquit, prophetas omnes, qui Hierosolymis fuerunt, cum res illic essent admodum corruptæ, nec seorsum sacrificasse, nec separatos ab aliis cœtus habuisse ad orandum. Hlabebant enim Dei mandatum, quo in templum Salomonis convenire jubebantur. Sacerdotes Leviticos, quos, quia sacrorum antistites ordinati erant a Domino, necdum abdicati, utcumque indigni eo honore essent, locum illum adhuc tenere noverant. Sed neque ad ullum superstitiosum cultum adigebantur. › Idem rursus in eadem paulo ante sua Instit. Horrendæ, inquit, sunt illæ descriptiones, quibus, Isaias, Jeremias, Joel, Habacuc et alii Ecclesiæ Hierosolymitanæ morbos deplorant. In plebe, in magistratu, in sacerdotibus, omnia usque adeo corrupta erant, ut clamet Isaias, a vertice capitis usque ad calcem pedis, nihil esse illic sanum. Religio partim contempla, partim contaminata. In moribus passim referuntur furta, rapinæ, perfidiæ, cædes, et similia scelera. Neque tamen propterea aut novas sibi Ecclesias erigebant, aut nova altaria exstruebant prophetæ, in quibus separata sacrificia haberent : sed qualescumque essent homines, quia tamen reputabant Dominum apud eos verbum suum deposuisse et cæremonias instituisse, quibus illic colebatur, in medio impiorum cœtu puras manus ad illum extendebant. Certe si putassent aliquid inde contagionis se contrahere, centies potius mortui fuissent, quam passi fuissent illuc se pertrahi. Nihil ergo eos retinebat, quominus discessionem facerent, quam servandæ unitatis studium. Quod si religio sanciis prophetis fuit, ob plurima et maxima scelera non unius aut alterius hominis, sed propemodum totius populi, se ab Ecclesia alienare nimium nobis arrogamus. si protinus auden:us ab Ecclesiæ communione aencere, ubi non omnium mores vel nostro judicio vel Christianæ etiam professioni satisfaciunt,

Jam Christi et apostolorum sæculum quale fuit? Neque tamen impedire potuit desperata illa Phari

sæorum impietas, et quæ tunc passim regnabat, dis- A puritas et integritas, scelerum odio a legitima Eccle

soluta vivendi licentia, quin iisdem sacris cum populo uterentur, et in unum cum reliquis templum ad publica religionis exercitia convenirent. Unde id? nisi quia sciebant malorum societate minime pollui qui, pura conscientia, iisdem sacris communicarent? Si quem parum movent prophetæ et apostoli; ille saltem Christi auctoritati acquiescat. Bene ergo Cyprianus Etsi videntur, inquit, in Ecclesia zizania, aut vasa impura, non est tamen cur ipsi de Ecclesia recedamus nobis danda opera, et quantum licet innitendum, ut vas aureum et argenteum simus. Cæterum fictilia vasa confringere solius Domini est, cui et virga ferrea data est: nec quisquam sibi quod proprium est soli Filio, vendicet, ut ad aream venti

sia discedunt, dum a factione improborum declinare se putant. Allegant Ecclesiam Christi sanctam esse. Verum ut simul intelligant esse ex bonis et malis permixtam, illam ex ore Christi parabolam audiant, in qua reti comparatur, quo pisces omne genus colliguntur, neque seliguntur, donec in littore sint expositi. Audiant agri esse similem, qui bona froge consitus, zizaniis inimici fraude inficitur quibus non expurgatur donec in aream advecta fuerit messis. Audiant denique aream esse, in qua sic collectum est triticum, ut sub palea delitescat, donec vanno et cribro repurgatum in horreum tandem reconditur. Quod si hoc malo ad diem usque judicii laboraturam Ecclesiam pronuntiavit Dominus, ut improborum

landam et purgandam paleam sufficiat, zizaniaque B permixtione oneretur, frustra nullo nævo inspersam

omnia humano judicio segreganda. Superba est ista obstinatio, et sacrilega præsumptio, quam sibi furor pravus assumit, etc. Fixum igitur utrumque istorum maneat, nihil excusationis eum habere, qui externam Ecclesiæ communionem sponte deserit, ubi Dei verbum prædicatur, et sacramenta administrantur : deinde nihil obstare vel paucorum vel multorum vitia quominus illic rite cæremoniis a Deo institutis, fidem nostram profiteamur : quia nec alterius sive pastoris, sive privati, indignitate læditur pia conscientia, nec minus pura sunt et salutaria Domini mysteria homini sancto et recto, quia simul ab impuris attrectentur. Hæc ille, quæ nunc non invitus describo, ut adversarii quoque confessione, causam, quam ago, peragam : et talia subscriptione confirmem conclusionem Carthaginensis Collationis contra Donatistas. Itaque non gravaber ex eadem Institutione repetere ea quæ paulo ante sunt subscripta. Nam ex Augustino repetita videntur, et Donatistas veluti jugulant. 363 Fuerunt, inquit, semper, qui falsa absolutæ sanctimoniæ persuasione imbuti, tamquam aerei quidam dæmones jam facti essent, omnium hominum consortium asperuarentur, in quibus humanum adhuc aliquid subesse cernerent. Tales olim erant Cathari et qui ad eorum vesaniam accedebant, Donatista. Tales hodie sunt ex Anabaptistis nonnulli qui supra alios volunt videri profecisse. Alii sunt qui inconsiderato magis justitiæ zelo, quam insana illa superbia peccant. Dum enim apud eos, quibus Evangelium annuntiatur, ejus doctrinæ non respondere fructum vident, nullam illic esse Ecclesiam, statim judicant. Justissima quidem est offensio, et cui plus satis occasionis hoc miserrimo sæculo præbemus. Nec excusare licet maledictam nostram ignaviam, quam Dominus impunitam esse non sinet: ut jam gravibus flagellis castigare incipit. Væ ergo nobis qui tam dissoluta flagitiorum licentia committimus, ut propter nos vulnerentur imbecilles conscientia. Sed in hoc vicissim peccant illi quos diximus, quod offensioni suæ modum statuere nesciunt. Nam ubi Dominus clementiam exigit, omissa illa, totos se immoderatæ severitati tradunt. Quia enim pop putant esse Ecclesiam, ubi non est solida vitæ

quærunt. Hæc ille. Quæ si nondum sufficiunt ad contundendam nostrorum censorum sive contumaciam sive morositatem, adjiciam quod idem eorum magister scripsit adversus Anabaptistas.

:

Vidimus, inquit, quæ vitia in Ecclesia Judaica Propheta reprehendunt, aut potius contra quas abominationes vociferentur; neque vero reprehensiones illæ competunt in unum genus hominum sed palam denuntiant, a primoribus ad plebem usque, a sum. mis ad infimos omnia sic corrupta et depravata fuisse, ut vix unicum membrum sanum reperiri possit. Hæc enim sunt ipsorum verba. An vero propterea desierunt cum populo iniquo et perverso convenire, ut adorarent Deum, ut offerrent sacrificia, ut

Caudirent doctrinam legis? An seorsum, templum aut altare exstruxerunt, ut pura Ecclesia potirentur? Si polluitur fidelis, quod in precibus cum iniquis communicet, in audienda doctrina, in sacramentis recipiendis Prophetæ omnes polluti fuerunt, ac veluti duces qui cæteros exemplo suo in exitium ducerent. Nunc ad Christum Dominum nostrum et ipsius apostolos veniamus. Primum scimus qualis eo tempore fuerit Ecclesiæ Hierosolymitanæ status. Tamen cum cæteris Dominus Jesus circumcidi voluit. Deinde purgationis die ad templum afferri, ut ex solito more Deo offerretur. Si allegent, sancti viri manibus susceptum fuisse respondeo, id totius Ecclesiæ nomine factum quæ tamen spurcitia multa et abominandis vitiis scatebat. Si rursum objiciant, infantem fuisse nec ab eo proprie facta: respondeo ita infantem fuisse in humana natura, quam a nobis acceperat, ut interim providentia sua divina regeretur, qua numquam scivisset se ulla actione contaminari, quæ filiorum Dei puritati repugnaret. Quinetiam vir factus, quod amplius est, cum prædicaret verbum Dei, ac officio suo fungeretur, eam viam persecutus est usque ad extremum diem vitæ. Si offenditur Deus ab eo, qui precandi et testificandæ fidei suæ gratia in cœtum aliquem ingreditur, a quo scelerati non arcentur quid sibi voluit Dominus noster, quale exemplum præbuit, cum templum Hierosolymitanum ingrederetur, ut una cum Scribis et Pharisæis, et populo tunc perditissimo sacra faceret? Protinus, sat

D

ас

edit et bibit. In quibus verbis duo sunt observanda, Primum, indigne panem Domini edere, non esse cum iis qui indigni sunt communicare : sed non rite præparare seipsum, nec expendere fidem propriam et pœnitentiam. Alterum, cum cœna recipienda est, ne initium faciamus ab aliis, quo examinemus ipsos, sed nosmetipsos probemus, et certe si accurate considerentur omnia, qui ita otio abundant ut inquirant in alios, sæpius in re sua sunt negligentes et obliviosi. › Hactenus ille.

Visum fuit superiores aliquet paginas ex ejus viri commentariis describere, cujus ore et confessione Donatistas quoque damnari, et similes hypocritas atque ardeliones accusari, lubenter audio, ut tanto

discipulis, quorum severam scilicet censuram, hoc est, vesanam intemperiem, notari atque coerceri necesse est. Nunc ut ad Collationem revertar : ejus acta significant, Donatistas etiam objecisse quidpiam ex Aggæi prophetæ cap. 11, de fugienda contagione malorum, tametsi Augustinus scribat nonnisi post Collationem id eos allegasse. Quæstio autem fuit de hisce verbis, Quicumque accesserit ad illum, inquinabitur, etc., quæ leguntur in interpretatione LXX. Sed si Catholici observassent, ab interpretibus illis adjecta videri saltem non exstare in contextu Hebraico, magna molestia respondendi facile se liberassent.

scio, excipient, Christum in templum non ascendisse, A bat. Nam qui edit et bibit indigne, judicium sibi ipsi nisi ut vitia et scelera reprehenderet, quæ tum admittebantur: non ut cum eorum sacrificiis et cæteris testificationibus fidei participaret. Verum falsam esse hanc solutionem facile est commonstrare. Non abs re dicit Paulus. eum subditum legi factum (de Christo semper intelligo) ut ab ejus servitute omnes qui ei subjiciebantur, redimeret. De cæremoniali lege nominatim verba facit. Cum igitur ad templum, ac præcipue diebus festis et solemnibus accedebat, quamvis eo veniret, ut meliorem promovendi Evangelii, et corrigendis impiorum vitiis, occasionem nancisci posset: tamen non desinebat sese legis observatorem ostendere, quæ lege jubentur, faciens, ve. niens in templum adorandi et sacrificandi causa. Quod ipsc ore suo confirmavit, cum Samaritanam B magis os obstruatur male feriatis quibusdam ejus conveniret. Loquens enim ex omnium Judæorum persona, ait: Scimus id quod adoramus: at vos, quod adoratis nescitis: quia salus ex Judæis est. Haud certe ab illis se segregat, cum loquitur de adoratione, qua etiam sacrificia continentur: verum sese redigit in communem ordinem cæterorum. Id quod ratio ab eo adjuncta, magis etiam confirmat: nempe, quia salus ex Judæis est. His enim verbis nihil aliud intelligit, quam cultum qui Hierosolymis exhibebatur Deo, ipsi gratum fuisse, tantum ob fœdus quod cum populo illo inierat. Ex quibus perspicimus eum qui sacramentis a Deo institutis cum iniquis communicat, ipsorum congressu non pollui, modo ipse crimine vacet, puraque conscientia sit præditus. Idem Apostoli magistri exemplum secuti fecerunt. Verum ne C prolixiores simus, quam par sit, Paulo uno contenti simus. Omitto quod quemcumque in locum veniret, sine ulla difficultate in synagogam Judæorum ingressus est, ut oraret Deum et de scriptura tractaret. Omitto etiam, quod ei religio non fuit sese in templo exhibere, ut ibi Deum adoraret, et cæremoniis legitimis una cum reliquis uteretur: quamvis summa esset sacerdotum et scribarum, qui tum illic erant, improbitas et nequitia. Non quod illa ad rem non faciant: sed quia clariore probationum genere, quæ calumniis minus eludi possunt, non caremus. Nempe quod conqueritur eos qui ipsum adjuvare debuerant, Christi honore et Ecclesiæ prorogatione posthabitis, privatis commodis suis studuisse. Neque tamen legimus ipsum, ne pollueretur, se ab eorum cœtu segregasse. D

Item, cum vitia illa horrenda, quibus Corinthii et Galatæ laborabant, reprehendit non vetat eos qui puri sunt et immunes, ullam cum cæteris communionem habere quoad bene purgata fuerint 364 omnia: sed tantum adhortatur ut vitia quæ suo quæque loco reprehendit, corrigant, nulla mentione facta de ejusmodi segregatione, qualem isti fanatici introducere volunt.

Quid vero necesse est adeo disputare? Cum Apostolus ipse alio in loco tractans, quo quisque modo præparari debeat ad recipiendam, ut decet, cœnam Domini, non jubet unumquemque proximi sui vitia examinare sed ita loquitur, Probet seipsum homo, ac sic de pane illo edat, et de calice bi

:

Donatistæ non tam fuerunt vel ingeniosi, vel acres, vel facundi, vel vehementes, quam alii quidam in accusanda Ecclesia, a qua defecerant. Imo multa, quæ suo schismati speciose obtendere poterant, nescio quomodo præterisse videntur. Saltem hodie novi censores et illorum alioqui prope patroni, Ecclesiæque accusatores aiunt eos prævaricatos posse videri, et bonam causam male egisse, jusque suum ignorasse: ignorasse conditionem Ecclesiæ, a qua defecerant, ignorasse ejus maculas et vitia. Aiunt Aerium, Jovinianum, Vigilantium, Faustum Manichæum, et similes diligentius notasse que reprehenderent: et quia hos reprehensores Ecclesia damnarit, iterum ream esse debere. Sed nunc nihil attinet suggerere Donatistis novam criminationem: tametsi facile quoque sit eam refellere. Possem etiam exaggerare populi Carthaginensis extremam corruptionem et horrenda infinitaque scelera, quæ Salvianus episcopus Massiliensis descripsit lib. vi de Provident. Sed ne ea quidem sufficiebant ad excusandum schisma Donatista rum, Sane cum multa vulgo male fieri fatebatur et deplorabat Augustinus, in iis fugiendis consentientem habuere Donatista. Sed quæ Ecclesia recte probabat, graviter defendit diluens adversariorum ca. lumnias: et ut multa illi exprobrarentur, tamen Ecclesiam Christi esse constantissime contendit, præsertim cum auctores illa bonos haberet, et promissa laudataque esset a prophetis, qualis post Christum exhibita est, totoque orbe diffusa : neque aliam ostendere Donatiste possent, ad quam vaticinia illa Prophetarum referri possent. Itaque deficere ab ea Ecclesia catholica non debuisse Donatistas, conclu

dit : et (quod mirum est) eadem est nunc eorum con- A clusio, qui alioqui illius quoque temporis Ecclesiam acerrime accusant, et sibi licere propterea volunt, quod tamen Donatistis negant. Quæ porro Donatistæ dicebant, ut suam factionem probarent esse veram Ecclesiam Christi, putidiora sunt quam ut pluribus refelli debeant: audiamus tamen.

Jactabant in Collatione, sese antistites et defensores esse sinceræ Ecclesiæ, quæ (ut aiebant) persecutionem patitur, et non facit. Crucem enim et patientiam esse quædam insignia Ecclesiæ profitebantur. Sed Augustinus contendit eos facere potius quam pati vel si quid interdum patiuntur, juste eos pati quod injuste faciunt. Immo in sua epistola L, probat non esse consequens, ut Ecclesia vera sit, quæ persecutionem patitur, non quæ facit: et refutat Donatistas, qui non quærunt causas, quare quisque faciat persecutionem, vel quare patiatur: sed hoc putant esse signum veri Christiani, si persecutionem patia tur, non autem faciat.

B

Sane quia aliquando ab imperatore missus erat Macarius præfectus ad coercendam Donatistarum insolentiam, Parmenianus Donatista Catholicis exprobrans (ut vocabat) Macarianam vim invidiose clamitaverat : Non potest dici Ecclesia, quæ cruentis morsibus pascitur, et sanctorum sanguine opimatur. Sed Optatus lib. 11, justa recriminatione id in adversarium retorserat: Et ostendam, inquit, partem vestram cruentis morsibus pastam, et sanguine Christianorum opimatam, etc. Postea tamen Petilianus Donatista multo et odiosius et verbosius repetitam Parmeniani C sui sive querimoniam sive exprobrationem ingeminavit. Sed Augustinus futiles calumnias et inania maledicta esse ostendit: imo vero probat Donatistas impudenter aliis objicere, quod ipsi committebant.

Jactabant Donatiste suos martyres ; et Parmenianus invidiose nostris eos antea objecerat. Sed Augustinus graviter talem jactationem refutaverat lib. I contra Parmenianum cap. 7. Nihilominus tamen Petilianus eamdem cantilenam canit. Ergo Augustinus eamdem responsionem repetit, ostenditque, non pœnam, sed causam efficere martyres. Et tamen Donatistas occidi negat. Imo vero ipsos sese furiose præcipitare, sibique mortem ultro consciscere probat. Legatur ejus epistola quinquagesima ad Bonifacium et adjungatur Cyprianus Christi martyr, qui multo ante tempora Donatistarum, etiam dixerat, extra Ecclesiam non posse esse martyrem, neque in morte coronari posse, sicuti et multis post Augustinum sæculis ipse Bernardus ostendit etiam diabolum habere suos martyres et eleganter ait, mirum non esse, si qui potest homines impellere, ut sibi ipsis mortem inferant, possit iis persuadere, ut patiantur sese ab aliis occidi. Sane et Eusebius, lib. v, cap. 6, scribit jam olim Montanistas jactasse suos quoque martyres, et ad hanc gloriam, tamquam ad sacram anchoram, confugisse, ut suam sectani commendarent atque celebrarent. Sed res ipsa loquitur fuisse fatuam κενοδοξίαν.

D

Porro quia Donatistæ audiebant Ecclesiam catholicam, non modo sanctis martyriis, sed et illustribus miraculis fuisse ornatam, jactarunt etiam suæ partis nescio quæ miracula, quasi certa indicia testimoniaque Ecclesiæ. Sed acute Augustinus ea retorquet, ut potius pro signis Antichristi vel pseudoprophetarum habeantur.

365 Quid non ausi sunt Donatistæ, quid non tentarunt ut Ecclesiam penes se esse probarent? Jactarunt etiam angelum cœlestem apparuisse, qui eorum causam confirmaret. Sed Augustinus in epist. CLXV, altius assurgit, et illi etiam, si quis fuisset, audet denuntiare anathema, fretus vaticiniis prophetarum catholicam Ecclesiam promittentium. Et has, inquit, promissiones tenenti, si tibi angelus de cœlo di

ceret, dimitte Christianitatem orbis et tene partes Do

nati, anathema esse deberet. Donatiste tandem eo evaserunt, ut etiam dicerent Deum ipsum de cœlo respondisse Donato prope ut de suo auctore dicerent, auditam esse Dei vocem illam, Ipsum audite. Verum quod, ubi miracula jactarunt responsum audierunt, idem nunc eis Augustinus objicit. Aut falluntur, inquit, aut fallunt. Et contra istos, ut ita loquar, mirabiliarios: cautum me fecit Deus meus, dicens: In novissimis temporibus exurgent pseudoprophetæ, facientes signa et portenta, ut in errorem inducant, si fieri potest, etiam electos. Ecce prædixi vobis. Ergo cautos nos fecit sponsus, quia et miraculis decipi non debemus.

Redeo ad acta Collationis, ut audiam ecquid tandem de Donatistis pronuntiarit Marcellinus. Nibil enim alioqui actum esset. Augustinus in Breviculo ait eum pronuntiasse confutatos esse a Catholicis Donatistas, omnium documentorum manifestatione. Integram sententiam, quæ longior est, et edicti formam habet, continent acta de quibus loquor. Est autem in ea imprimis memorabile, quod jubet fidem publicam evocatis Donatistis datam (vulgo salvumconductum vocant) servari, ut iis liberum et integrum sit tuto domum redire. Sed interea non posse se diutius differre legum contra eos latarum executionem, proptereaque jubet ut eorum cœtus dissolvantur, et Basilica quas occuparant, Catholicis re stituantur.

Possidius, qui etiam interfuit, ait Donatistas sententia cognitoris notatos esse, et post eorum appellationem, piissimi regis responso juste inter hæreticos esse condemnatos. Nempe sententiam Marcellini consecuta est lex imperatoria. Nam et quæ in Codice Theodosiano lib. XLIV, de Hæret. exstat Honorii constitutio contra Donatistas, data Ravennæ Constantio et Constante coss. nonnisi duobus post Collationem Carthaginensem annis edita est. Atque ita quidem olim solebant Christiani imperatores sancire decreta conciliorum. Præfatur autem Ilonorius Imp. sese hactenus pepercisse Donatistis, quos inquit, patientia clementiæ nostræ servavit. Id vero non satis intelligeretur, nisi meminerimus quam patienter et benigne paulo ante auditi in Collatione fuissent.

Neque tamen plane novum est, quod Honorius jubet A nempe vinci posse, persuaderi non posse. Et tamen eos esse intestabiles, nullamque potestatem ullius, ut loquitur, ineundi, habere ait. Certe Theodosiana quoque lex fuit, qua iis vel faciendi testamenta, vel per donationes alicui quid conferendi facultas adimitur, vel ex donationibus testamentisve aliquid capiendi, ut ipse Augustinus recitat ad finem lib. I contra Parmenian. Sed et ad jus civile pertinet, proptereaque minus præterire possum quod eodem loco narrat Augustinus, cum homo quidam nobilis imperatoribus supplicasset, quia soror ejus quæ de parte Donati fuerat, cum defungeretur, in aliquos communionis suæ plurima contulisset, præceptum esse, ut omnia fratri restituerentur. Hic ergo locum non habuit lex Papia de caducis, ex qua fiscus ca

multos qui sanabiles erant, resipuisse ipse Augustinus testatur in lib. de Gestis cum Emerito ubi de hac Collatione loquens: Donatistas, inquit, in nomine Christi in gremium catholicum magna ex parte suscepimus, ita ut pene omnes communioni catholicæ sociatos esse gaudeamus. Idem Augustinus in epist. L, ad Bonifacium, ait, Maxime post Collationem quæ inter nos et episcopos eorum apud Carthaginem fuit ex magna parte correcti sunt. Ergo effecit hæc Collatio quod vix umquam efficere potuerunt maxima et optima alioqui concilia. Sed vellem etiam quod Augustinus optabat, effecisset ut Catholici mali, quorum depravatio irritabat Donatistas, horum tumultibus correcti et emendati fuissent. At quam

piebat, quod relictum erat ei qui capere non pote- B potius facti sint deteriores, bonus est testis Salvia

rat. Sed etsi frater ille fuisset præteritus vel exhæ-
redatus, jure communi potuisset rescindere sororis
testamentum, in quo turpes et infames persona
(quales erant Donatista) fuissent institutæ. Sed quia
nunc de jure civili disputandi locus non est, præter-
eo quod pluribus verbis ea de re dici posset. Mo-
neo tamen lectorem, ut conferat quam hujus legis
depravationem postea in Africa edidit Hunericus
Vandalus, ut Victor Uticensis lib. In narrat. Illud
præterea ex lib. XVI Cod. Theodos. tit. v, c. 5, di-
dicimus, quod huc omnino referendum est, non mul-
to post Collationem mortuum fuisse Marcellinum,
proptereaque quæsitum fuisse, an ejus morte acta
Collationis labefactarentur. Imperatorem vero llo-
norium duobus circiter mensibus post superiorem C
legem suo ea edicto iterum confirmasse. Sic enim
Juliano proconsuli Africæ rescribit: Notione et sol-
licitudine Marcellini spectabilis memoriæ viri contra
Donatistas gesta sunt ea quæ translata in publica
monimenta habere volumus perpetuam firmitatem.
Neque enim morte cognitoris perire debet publica fides.
Dal. In kalend. Septemb., Rom., Constantio el Con-
stante coss. Sed ad hujus legis sive rescripti senten-
tiam intelligendam, necessaria fuit Collationis bi-
storia quam exposui. Et ut fragmenta colligam quæ
dispersa dissectaque non intelliguntur: nunc adji-
ciam quod Honorius scribit, et ad hunc locum per-
tinet, inquit lib. vii, cap. 42: His diebus præcipiente
Honorio, pax et unitas per universam Africam Eccle-

auro

nus Massiliensis in lib. de Provid. et Judic., ubi Carthaginensium incredibilem insaniam et projectam nequitiam describit. Ergo non multo post Collationem accidit ut hostes Donatistis longe immaniores in Africam inundarint, qui terribile divinæ ultionis adversus deploratam improbitatem exemplum ediderunt, excisis plusquam quadraginta Ecclesiis, et ipsa denique Carthagine eversa; moriensque Augustinus talem calamitatem ita deflevit, ut tamen in ea gemens justum Dei judicium agnosceret, sicuti Possidius narrat. Interea gratulandum est Donatistis, si qui sanabiles erant, nullum scandalum obstitisse quominus ad eam redirent, quam in Collatione Ecclesiam agnoverant. Sane Possidius, qui Collationi, ut dixi, interfuit, testatur, 366 potissimum per hanc Collationem factum esse, ut Augustino palmam Deus dederit, et in dies ageretur pacis unitas et Ecclesiae confraternitas, et multi Donatistarum episcopi ad pacem catholicam redierint, et quidvis co nomine ab Donatistis passi sint. Interea tamen idem Possidius adjicit non defuisse qui calumniose dicerent non fuisse permissos Donatistas apud potestatem quæ causam audivit, dicere omnia pro suis partibus, quoniam catholicæ communionis cognitor suæ favebat Ecclesiæ. Sed inanem fuisse hanc cavillationem Possidius ostendit. Alii fingebant pretio corruptum Marcellinum fuisse. Sed hoc eadem impudentia dicebant qua olim cum appellassent Constantinum, et is Cæcilianum absolvisset damnas

siæ catholicæ reddita est, et corpus Christi (quod nos D setque Donatum, cavillati sunt corruptum fuisse sumus) redintegrata discissione sanatum est, imposita executione sancti præcepti Marcellino tribuno viro imprimis prudenti et industrio omniumque studiorum bonorum appetentissimo, quem Marinus comes apud Carthaginem incertum, zelo stimulatus, an corruptus, occidit: qui continuo revocatus ex Africa, factusque privatus, vel ad pœnam, vel ad pœnitentiam, conscientiæ suæ dimissus est. Hæc Orosius. Quæ quidem indicant quis fuerit sive fructus, sive exitus Collationis cum Donatistis, et quid eam consecutum sit, ut et iis satisfiat qui quærunt ecquid illa profuerit? Ac quidem primum respondeo de Donatistis, quod Hieronymus de Luciferianis eorum prope sociis,

imperatorem. Atque ut intelligamus nihil non eos captasse, quod calumniarentur, etiam conquesti sunt noctu Marcellinum judicasse. Ipsi cavillando in Collatione jam diem consumpserant, ut in tenebris effugerent. Judex volens sua patientia iis præcidere omnem in posterum occasionem justæ querimoniæ, adjiciebat clepsydram, et patiebatur eos quidvis dicere, potius quam actionem interrumperet. Sed tamen tandem, sententiam tulit, cum illi dixissent, et dixisse se confessi essent: neque, quia scrius judicaverat, propterea rem judicatam eludi passus est. Gellius libro decimo quarto scribit senatusconsultum nec ante exortum, nec post occasum solem factum,

« PoprzedniaDalej »