Obrazy na stronie
PDF

tempore videmus eos qui de religione conteudunt, A Cum primum sese steterunt Donatistæ, cavillati

intempeslive, ut omnia misceant, transilire ad criminationem personarum. Sane quo magis gesta

Collationis Carthaginensis considero, tanto magis sentio. tam ad rem principalem Catholic »s venire statim voluisse, quam Donatistas id refugisse : qui (quemadmodum saepe Augustinus dixit) hoc unum agebant, ut nihil ageretur. Nam et Carlhaginem tantum venisse videntur ut redirent. Dixit etiam aliquando Augustinus in libris contra Julianum Pelagianum, frontem hæreticorum non esse frontem. Id vero de incredibili Donatistarum impudenlia multo magis dici potuit debuitque. Sane cum refelleret Cresconium Donatistam grammaticum , significat prope esse ut exclamet illud Persii, frontem periisse de rebus. Et alio loco dixit se mirari Donatistas, ha

bere in corpore sanguinem, et tamen numquam erubescere. Dicerem, quam crudeles fuerunt sicarii iam

vafros fuisse pragmaticos. Sed acta, de quibus loquor, testabuntur, strophas eorum non tam erudito aliquo artificio tectas, quam meretricia quadam protervia communitas fuisse. Sunt in libris juris explicata hæc verba legis , si calvitur. Sed vix umquammagis quid illud sit, apparuit, quam in Donatistarum

tergiversatione atque frustratione. Ergo Marcellinus

interlocutiones prope sexcentas, ut eorum ludificationi occurreret, interponere coactus fuit, prius quam

ad rem eos restitantes revocare, et ad causam prin

cipalem judicandam venire po;uerit. Et vero opor

tuit non minus civilis, quam divini juris peritum

fuisse, nt hic præstaret quod erat necesse. Nam Do- C nalistæ cum simularent sese causam agere velle tantum ex sacris litteris, sicuti iheologos decebat : tamen praescriptiones infiuitas ex forensi technologia repetebant, quæ sine juris civilis cognitione refelli non poterant. Miraretur aliquis, eos, cum un

diqiie conquirerent omnes (ut vocant ) declinatorias exceptiones, iamen non excepisse, quod Ambrosius antea exceperat ad Walentiniani junioris consistorium, aulica fraude Justinæ evocatus, ut in eo cum Arianis disputaret. Sed dissimilitudinem observare facile licet : el Doiiatistæ sibi gratulari debebant, sese ad aulam Honorii vel transmarinum aliquod tribunal , sicuti antea evocari curarant Cæcilianum, nunc non evocari. In Actis scriptum est hanc Collationem habitam esse in Secretario Thermarum Gargilianarum, quod in urbe Carthaginensi videtur fuisse auditorium aliquod nobile. Cyprianus reus dicitur ad paierimum Proconsulem Carthaginensem adductus fuisse in quoddam Secretarium. Et in codice Constitutionum sæpe vocatur Secretarium judicum, ut Consistorium Principis. Secretarium Prætorii vocat Augustinus libro iii contra Crescon. cap. 56. In Hipponensi Balneo Sosn. sub praesentia populi sese contulisse cum Fortunato Manichæo scribit in libro contra Fortun. In Trullo palatii convenisse synodum Constantinop. non est ignotum. Quod dico , ne quis hic offendatur Thermis Gagilianis. Nunc ad term,

D rem pertinere pronuntiat: et respondet

nescio quid fuerunt, de tempore, quod praestituium fuerat jam elapso. Sed interlocutus est Marcellinus de prorogatione : et tenebat illud Uipiani : Qui pro tribunali cognoscit, nonnumquam tempus judicari prorogat, etc., l. ii de Re judic. Credo equidem, lubenter etiam [)onatistæ submurmurassent illud e medio jure civili, moram purgari non posse, ubi lapsu temporis commissa est. Sed hisce cavillis non erat nunc locus. Cæterum cum ordo Collationis imprimis postnlaret, ut utrinque certi deligerentur actores, idque Marcellinus ediceret , ct Catholici probarent, Donatist;e rursus reclamabant, qui cum prope trecenti convenissent, volebant omues disputare : quod profecto sine tumuluu et confusione fieri non poterat.

B Ergo Marcellinus inierloquitur , observandum hic Christianitas nisi invidos sensit ? Si et doctior et acu- A omnia frustrationis diverticula captasse, quæ ne fo

esse, quod in publicis actionibus et corporibus custoditur , ut per certas, sicuti ait, et ordinatas et firmatas personas omnia peragantur, sicuti noster Ulpianus scribit. Quibus permissum est corpus habere collegii sive societatis nomine, eorum proprium esse, ad exemplum Reipublicae habere actorem sive syndicum, per quem, quod communiter agi fierique oporteat, agatur el fiat, l. i, Quod cujusque univers.nom. Ergo tandem placuit 354et convenit,ut septem ex numero Catholicorum, et totidem ex parte Donati deligerentur, qui suæ universilatis nomine et mandato causam agerent, et disputationem praetexerent in hac Collatione. Eorum autem septem princeps veluti fuit hinc Augustinus, illine Petilianus : ut et antea hi scriptis adversariis conflictati inter sese fuerant, et erat in suo quisque ordine præstantissimus. Et Petilianus qui aliquando causidicus fuerat, jactare solebat suam quondam potentiam in advocatione forensi , ut ait Aug. lib. iii contra Petil. cap. 17. Sed res ipsa ostendit nihil aliud quam ineptum rabulam fuisse, qui, quam in Collatione causam de Ecclesia impotenter ageret, ne intelligeret quidem : ut impudentes et garruli causidici in foro educati temere et imperite et confuse balbutire solent de religione. Porro quia Catholici ab imperatore petierant Co!lationem, Donatistae volebant initio sibi edi et nomina legatorum et preces. Quaerebant enim, quod in eo quoque genere arroderent. Marcellinus nihil hoc ad rescripto pragmatico preces inseri non solere. Petitam ab imperatore esse Collationem non omnino audebant Donatistae reprehendere : quia et ipsi priores aliquando id petiissent, et causam Cæciliani olim ad Constantinum retulissent. Sed clam tamen nescio quid submurmurabant : Nobis (inquit Augustinus in lil)ro post Collat.) invidiam concitant, quod apud imperatorem causam agamus Ecclesiæ. Hinc illa Primiami Donatistæ vox : Illi portant multorum imperatorum sacras : nos sola portamus Evangelia. Dixi ea de i e quidpiam in annotat. ad Optatum, ubi et alteram ex Augustino recitavi exprobrationem Petiliani : Quid nobis cum regibus saeculi, quos numquam tior fuisset Petilianus, fortasse potuisset id ita urgere, ut Augustino difficilior fuisset responsio. Et quid si ex Tertulliani Afri Apologet. objecissel illud, Cæsares credidissent Christo, si et Christiani potuissent esse Caesares? Sed Donatistæ obtusiores fuisse videnlur, quam ut potuerint valde pungere premereque adversarium. Saltem fuissent minus aulici, ut adversarios, si qui nimis aulici erant, justiori exprobratione castigasseni. Fateri enim cogimur, optandum esse ut aulicis strophis religio non involvatur ac polluatur, quales nimium ipsis Donatistis familiares fuere. Quid dicam Africanam Ecclesiam, quæ antea domi su;e nullos aut imperatores aut reges viderat, paulo post sensisse quid sit tales habere in suo sinu, quales habuit Wandalos? Tunc igitur, tunc ad eorum tribunal citata, in quo Ariani antistites regnabant, subscripsisset Donatistis exclamantibus apud Optatum , Quid episcopis cum Palatio ? Nunc redirem ad Donatistarum Collationem fugitantium circuitiones atque tergiversationes. Sed quis omnes enumeret? Interea sedati judicis fuit, quidquid tandem jlli dicerent, tametsi sa-pius otiose et frustra inculcarent, patienter id audire : quod quidem Marcellinum fecisse Acta testantur. Sane mira fuit illa eorum cavillatio : quod ubi proferebatur ecclesiasticum concilium cum suo die et consule : propter adjectam hanc temporis notationem, causabantur fictum esse concilium. Rursus, cum aliquod Constantini rescriptuum iis objiciebatur, cui forte adjectus non

rensis quidem causidicus in mala causa invenisset? Etiam post rem judicatam exceptiones obtendebant, et quidem ex jure civili repetitas esse fingebant : de quibus aliquid postea dicam. Denique in iis quæ ad rem principalem alioqui non pertinebant, plus et temporis et verborum consumptum frustra hic fuit, quam in ea quæstione de qua sola collatores agere debebant. Age, nunc de causa principali iterum cognoscatur, et quis ejus status fuerit, videamus. Ut duobus verbis dicam, quæstio fuit de Ecclesia : an haec esset penes Catholicos, an vero Donatistas. Sed tanto difficilior dijudicatio fuit, quod utrobique prope eadem alioqui sonaret doctrina, el forma similis conspice

B retur : imo et eædem formulæ audirentur, sicuti et

Optatus, lib. i, significat. Neque temere est, quod Augustinus in lib. de vera I{elig. cap. 5, non modo in schismaticis id observat, sed etiam in quibusdam hæreticis, ut Arianis el Photiniauis. Manich;cos vero et nonnullos alios ait etiam ritu sacramentorum dis. pares esse voluisse, ut minus mirandum sit, quod hos, minus quam illos, Ecclesia catholica ferre potuerit. Cum ergo Donatisiæ pares esse viderentur doctrina et rilibus, difficilior cum iis fuit de Ecclesiæ agnitione quæstio : et aliis indiciis fuit opus quam doctrinæ et sacramentorum. Et vero si Donalistæ cum Ecclesia catholica communicarent tam in doc

trina fidei, quam in ritibus et cæremoniis, tametsi

cum personis non communicarent , quas tamquam

erat cons. index ipsius anni : propterea cavillaban- C pollutas refugiebant, non nisi cujusdam morositatis

tur falsum et fictum quoque esse. Quid Marceilinus? de conciliis nihil dicit. Nimis enim notum certumque erat, diem, et consulem iis adscribi, ut ficta non esse intel!igantur. Sed pronuntiat, non nocere tamen verilati legum et rescriptorum, si omissa sit hæc femporis uotatio: Cognitor, inquit Augustinus, interlocutus est, evidentissimis legibus definitum esse imperialia constituta , etiamsi consules non legerentur, in dubium non vocari. Scio Constantinum rescripsisse, auctoritate carere personalia beneficia, quæ sine die et consule proferuntur, l. iv C. de divers. l{escript. Sed talium beneficiorum alia ratio est : et ipse Justinianus, licet hoc rescriptum in suum Codicem retulerit, tamen praefatus est id dici non posse de Constitutionibus. Nam nullam dubitationem emergere vull , quod quædam siue die et consule coimpositæ legantur. Sane cum quaereretur de quadam epistola sive cautione, respondit noster Cervidius Scævola , non ideo nullius esse momenti quod sine die et consule sit, I. 34 de Pignor. Et quod in Pandectis non exstat, invenitur quoddam fragmentum ex libris regularum nostri Modestini, nihil noccre testainento, si dies et consul adjecti non sint. Adjici tamen sæpius solebant: licet ubi testamentum aperiebatur, diem et consulem, iuquit noster Ulpianus, non patiebatur Praetor describi vel inspici, ne quid falsi fiat, lib. 11, Quemadmodum testameutum aper. Sed quis mirabitur Donatistas in Collatione

inde D

schisma fuisse videlur. Sed in sua actione sic variarunt, ul sibi ipsis non consentirent, et in Collatione miscerent inconstanter quædam repugnantia. Alioqui dicerem eo recidisse certamen, ut quod in symbolo omnes profitebantur, Ecclesiam unam esse sanctam et catholicam, in Collatione Carthaginensi varie agitatum sit: cum nostri urgerent vaticinia prophetarum, quæ catholicam promittunt : Donatistæ vero opponerent vaticinia, quæ sanctam describunt Ecclesiam. Fateor causam hanc adversus Petilianum , et nervosius et planius egisse Augustinum lib. de Unit. quam in ipsa Collatione : quia scriptionem non interrumpebat adversarius, ut orationem ; sed eadem semper causa fuit. Observemus antem, Catholicos aliam non admiscuisse, quæ institutam disputationem perturbasset. Poterant fortasse Donatistis odiose objicere aliquid 355 Arianismi. Sed nolunt alio excurrere, et malunt amice confiteri, sibi cum iis rem esse, non de capite, id est, Christo, sed de corpore, id est, Ecclesia. Quinimo quæstionem de anabaptismo, cujus erant rei Donatistæ, hic etiam omittunt: et cum iis agunt perinde atque cum Luciferianis, qui eodem tempore in ipsa etiam Africa separatos ab Ecclesia catholica suos cœtus habebant, neque tamen hæretici, sed potius schismatici erant: multo tamen quam Donatistæ modestiores. Quamdam cum his collalionem quodam Carthaginensis cum Donatistis collautrosque conjunctim damnat. Nam in lib. de Agone christiano cap. 50, posteaquam de Donatistis egit: Nec eos, inquit, audiamus, qui quamvis meminem rebaptizent, præcidere se tanem ab unitate, et Luciferiani dici quam Catholici maluerunt. Quod non rebaptizant, non reprobamus : sed quod etiam ipsi præcidi a radice voluerunt, quis non detestandum esse cognoscat ? IIi sunt, de quibus Apostolus dicit : Habentes speciem pielatis, virtutem autem ejus abnegantes. Hanc illi non habent, quia præcisi ab unitate sunt, etc. Sed et Prosper, Augustini discipulus, lib. ii de Promiss. et Prædict. cum Donatistis Luciferianos comparat, et utrosque ait , Christi corpus , id est , Ecclesiam, humanis calumniis insectatos esse : ut alii hæretici, Ecclesiae caput, id est, Christum ipsum, insectabantur. Denique Ilieronymus disputans contra Luciferianos, simul damnat Donatistas, quos vocat Montenses, sicuti eo tempore Romæ vocabantur, et pronuntiat apud eos non Ecclesiam Christi, sed Antichristi esse synagogam. Donatistae clamitabant, Ecclesiam catholicam (ut loquebantur) apostatasse, et cum asylo Romuli eam compararunt, ut ait Augustinus lib. ii contra Cresc. cap. 13. Luciferiani dicel)ant de Ecclesia factum esse lupanar, ut Hieron. contra Lucif. narrat. Utrorumqne similis erat ratio: quia lapsi, vel h;vretici, qui resipiscerent, recipiebantur. Sed schismatis justam excusationem hanc non esse Catholici responderunt. Lucifer Calaritanus in Sardinia episcopus, acerrimus erat Nicænæ fidei defensor, et ab Athanasio, Hilario, Hieronymo, proplerea laudatus est (Et nunc legimus, ejusdem Luciferi ad Constantium imp. libros editos, qui testantur, quam acer hæreticorum hostis esset Lucifer). Sed injusti tamen schismatis non minus quam Donatus, reus fuit, cum dolens Arianis facile ignosci, et existimans eorum communione Ecclesiam pollui', secessit, et catholicam communionem deseruit, inque sua demum Sardinia, ut Donatus in Africa, hoc est, in suo coetu, Ecclesiam superesse dixit. Sic Luciferiani ad Donatistas accessere, et ut propius accederent, in Africam trajecerunt. Sed mihi venit in mentem quod Aumbrosius narrat in oratione de obitu fratris sui Satyri. Laudat fratrem illum suum, qui cum in Africam forte trajecisset, ubi erat Ecclesia Luciferiana, noluit cum ea communicare, quæ cum catholica non cominunicabat : Quamvis enim, inquit Ambrosius, Lucifer pro fide exsulasset, et fidei suæ reliquisset hæredes , tamen non est fides in schismate : et licet fidem erga Deum temeret, tamen erga Dei Ecclesiam non tenebat, cujus patiebatur velut artus dividi, et membra lacerari. Etenim cum propter Ecclesiam Christus passus sit, et Christi corpus Ecclesia sit, non videtur ab his exhiberi Christo fides a quibus evacuatur ejus passio, corpusque distrahitur. Hæc Ambrosius. Feci non invitus, ut obiter de Luciferianis aliquid intersererem, qu0d et Donatistarum conditionem illustret. Nam et ubi illos damnari audimus, multo magis hos damnandos esse intelligimus. Sane Au

tionis exemplo, Hieronymus describit. Augustinus A gustinus, epist. 48, graviter reprehendit eorum

[merged small][ocr errors]

errorem, qui existimabant nihil interesse, in qua quisque parte Christianus sit, sed ubi fidem teneat. Objicit autem, hoc uni Deo congruere, ut in unitate colatur. Narrat etiam, lib. i contra Parmen., Tichonium illum , qni inter Donatistas moderatissirnus simul et doctissimus erat, ingemue quidem agnovisse, Ecclesiam catholicam toto orbe diffusam esse : sed negasse ( quod tamen erat consequens) Donatistas peccare, qui illi non communicabant. Recte quidem solet laudari illud Christi tamquam proverbium : Ubicumque fuerit corpus sive cadaver, illic congregabuntur et aquilæ : ut intelligamus, cum de religione quæritur, in Christum nos intueri, ad eumque accurrere debere, sicuti corvi aut vultures ad cadaver convolant. [Audio Calvinum eo loco annotasse quicumque Christo cohærent esse extra schismalis periculum. Sed ut capiti cohæreamus, corpori insitos nos esse oportet. Neque sane caput sine corpore est, ut neque corpus sine eapite est.] Et vero Christus eodem loco, corporis quoque sui, hoc est, Ecclesiæ catholicæ, cujus veluti ductu ad eum accurramus, gloriam et lucem, quam spectemus, nobis commendat, cum de suo novo regno, et ejns repentina admirabilique propagatione loquens ait, Sicut fulgur erit ab 0riente et apparet ad 0ccidentem, etc. Ergo et Augustinus lib. i Evangel. quæst. cap. 58: Orientis, inquit, et 0ccidentis nomine totum orbem voluit significare, per quem futura erat Ecclesia. Tunc addit : Constituta ergo auctoritate Ecclesiæ per orbem terrarum clara atque manifesta consequenter discipulos Christus admonet atque omnes fideles, ne schismaticis credant, qui occulte congregant tamquam in penetralibus et paucos in deserto, etc. Ut redeam ad gesta Collationis: nihil jam est quod magis observare imprimis oporteat, quam quod Augustinus in lib. de Umit. contra Petilianum scribit : Quia, inquit, cum Donatistis quæstio nobis est, non de capite, sed de corpore: id est, non de ipso Salvatore Jesu Christo, sed de ejus Ecclesia : ipsum caput, de quo consentimus, ostendit nobis corpus suum, de quo dissentimus. Recte. Sed si illi, ut nos, caput illud ostentent : ubi potius corpus esse existimabitur? Augustinus monet, capitis verbis, lioc est sacris lit

D teris id satis indicari. Quibus ? Quæ Ecclesiam osten

dunt esse catholicam. Ubi cum iis hæreticis, cum quibus de capite, id est, de Christo, ejusve sive essentia et natura, sive officio aut beneficio, imprimis quæstio erat, et deinde de corpore, id est, de Ecclesia, ut cum Arianis : Calholici simpliciter contendebant, ad dignoscendum corpus, inspiciendum esse caput, et de capite potissimum agebant. At ubi cum l)onatistis res erat, qui de illo capite consentiebant: alio, ut necesse fuit, argumento corpus, de quo solo controversia erat, penes se esse contenderunt. Difficilis in tanta alioqui siimilitudine fuit hæc dijudicatio. Sed sufficere visa est illa, quam dixi, indicatio, Ergo etsi Donatistæ cum capite fortasse et conspirationis spociosiorem sive faciem sive colo. rem, hoc est, ritus et mores minus vitiosos : tamen prævaluit altera Catliolicorum probatio, qua penes se, Christi corpus, id est, Ecclesiam, esse evicernnt : et simul apud Donatistas non esse ostendernnt. Nam et esse unicam constat. Frustra autem de capite gloriantur, qui de corpore non sunt. Nam ubi alteram non est, neutrum est, cum et fotus Christus caput et corpus sit, ut ait Augustinus. 356 Hinc protritum illud ejusdem contra Donatistas : Eactra Ecclesiam non est salus. Sane Paulus Ecclesiam appellal Christum. Cumque Jehova sit proprium nomen Dei , tamen etiam attribuitur non modo altari Hierosolymitano, sed et novæ Hierusalem, id est, Ecclesiæ. Hæc autem obiter dico, ut magis intelligamus, quanta de re quæratur, cum de Ecclesia quæritur et cum [)0natistis agi de re magna omniumque adeo maxima, meminerimus. Posteaquam autem jam intelligimus τὸ κρινοφμενον, quæramus τὸ κpiriiptov tametsi et hoc jam judicaverimus, illud nolo praeterire quod Chrysostomus in homil. 49 in xxrv cap. Matth., fatetur suo tempore fuisse difficillimum cognoscere et discere et discernere Ecclesiam in tanta confusione similitudinis, cum haeretici ostentarent quæ Catholici ostendebant. Unicum vero reliquum fuisse indicium ex Scripturis. Sed quomodo ? Augustinus id explicat. Donatistæ in Collatione rogabant, quibus testimoniis, divihis an humanis ageretur, et quo judicio lis

ostentarent alienjus corporis, hoc est, suæ societatis A pothesi dissensio erat; et cum utrique suas „„„i;

theses ex sacris litteris repeterent, minime conveniebant in fine, usu, interpretatione. Catholici enim cum suam Ecclesiam esse catholicam, hoc est, uoto orbe diffusam, liquere non dubitarent, satis superque esse statuunt, si probent sacris litteris catholicam commeiidari. Ordiuntur autem a Weleris Testamenti libris. Non enim hos repudiabant Donatistæ, ut Manichaei. Et ut a principio res repetatur, promissio facta Abrahæ imprimis proponitur (nam et ex illo foedere dependet quicquid deinde in universa Ecclesia admiramur). Deinde vaticinia Prophetarum de vocatione gentium, quae Christo exhibito futura est,

accumulant. Nam et ea conveniunt cum promissione facta Abrahæ.

B Est autem diligenter observandum, qnod Augnsti

nus graviter observavit et religiose monet concione secunda in psalm. xxx ; nempe, prophetas apertius de Ecclesia quam de Christo locutos esse: idque proplerea, quod viderent in spiritu (ut ait) homines contra Ecclesiam facturos esse particulas, et de Cliristo non tantum litem habituros, sed de Ecclesia inagnas contentiones excitaturos. Ergo illud, de quo majores lites futuræ erant, planitis et apertius prædictum esse. Proponit hujus rei exemplum ex Genoseos cap. xxii, ubi post Isaacum e morte ereptum promittitur Abrahae semen infinitum, atque eo modo Ecclesia aperte prædicatur, cum Christus non nisi figurate. Tandem concludit, pene ubique Christum in aliquo involuto sacramento prædicatum esse a

definiretur? Nostri sacram scripturam, et testem et C Prophetis: Ecclesiam vero aperte, ut eam viderent

judicein sibi fore respondent. Sed quomodo ea utantur, et quid inde repetant, ut evincant quod volunt, observandum etiam est. Cum Augustinus de Baptismo ab hæreticis, id est, extra Ecclesiam administrato, adversus Donatistas disputat, non tantum allegat scripturam , sed apostolicam traditionem et Ecclesiæ usum, consuetuJinem, testimonium, auctoritatem , ut l. n de Baptismo cap. 7, et 1. iv c. 6, et l. v cap. 23, et l. 1 contra Crescon. cap. 31, 52, 55. Sciebat 0ptatum quæstionem de unico Baptismo contra Donalistas voluisse definire ex nudis sacris litteris. Sed infeliciter id eum tentasse agnoscebat: neque ingenuum esse judicavit, locos scripturæ detorquere. Ergo quod 0ptatus de Baptismo dicturus

et qui futuri erant contra illam. Quid Donatistæ? Angustinus, in lib. de Unit. c. 9, ait eos non ausos quidem esse plane dicere falsa esse , qtiæ ex prophetis recitabantur vaticinia de futara amplitudine Ecclesiae christiam;e toto orbe diffusæ, hoc est, catholicæ : sed excepisse tamen, non esse ea impleta, quia homines noluerint. Hic vero multo magis insurgit et clamat Augustinus, nihil hoc aliud esse, quam dicere, prophetiam esse falsam, et prophetas fuisse psendoprophetas. Fateor perversitate ingratorum hominum factum esse, ut multæ Dei promissiones, non dico irritæ fuerint, sed fuerint qnodammodo impeditæ, quatenus erant conditionales appendices fœderis. Sed quod attinet ad principalem,

contra Donatistas provocaverat sacras litteras , et D quæ pura fuit, promissionem, veluti de Messia exhi

quod ex testamenti tabulis de voluntate testatoris judicandum esse jurisconsulti aiunt, huc retulerat: id Augustinus, in psalm. xxi, ita imitatus est, ut tamen in quæstione de Ecclesia potius hoc diceret. Nam in graviori hac causa sentiebat scripturam liquidius probare quod aiebat. Atque ita etiam in libro de Unitate Eccles. contra Petilianum : Non audiamus, inquit, Ilaec dico, hæc dicis; sed audiamus, hæc dicit Dominus. Sunt certe libri Dominici, quorum auctoritati utrique consentimus, utrique eredimus, utrique servimus. Ibi quæramus Ecclesiam, ibi discutiamus c(tusum noslram. Non recusarunt hanc legem Donatistæ: sed in hy

bendo, et ejus regno instaurando atque propagando, Apostolus profitetur eam non potuisse impediri hominum indignitate. Fateor etiam multa de Ecclesiae excellentia et majestate prophetas prædixisse, quæ in coelis impleantur. Sed in terris saltem inchoari nemo negaverit. Apud Isaiam Deus loquens de Ecclesiæ amplificatione, cum jurejurando ait : Mihi flectetur omne genu. Id autem Paulus refert ad finem mundi, et postremum (ut vocatur) judicium. Sed interea , non negat quin suo etiam quodam modo id fiat in Ecclesia christiana. Cum Donatistæ negare non possent aliquam catholicam Ecclesiam exstare, suæ Ecclesiæ hunc titulum

arrogarunt : et cum adversarios negabant esse, quod A tertio contra Crescon., cap. 65, arripit, quod ipse

dicebantur, Catholicos : tum vero in Collatione sese nuncuparunt episcopos et defensores catholicæ Ecclesiæ et veritatis. Hic vero coepit esse quæstio facti, potius quam juris : et tanto rursus difficilior, quod Donatistæ doctrinam fidei catholicam retinere etiam videbantur, neque apostasiae in eo genere accusabantur. Adversus alios hæreticos veluti contra Manichæos et Arianos facilior fuit hujus quæstionis dijudicatio. Sane Lactantius, lib. iv, cap. 50, scribit, singulos coelus h;erelicorum existimasse suam esse Ecclesiam catholicam. Saltem id jactarunt, cum viderent primam hanc esse Ecclesiæ christianæ conditionem. Sed cum ad probationem ventum erat, erant ridiculi. Imo etiam eveniebat, ut nostris tandem concederent, quod temere imprudentes, iis eripere voluerant. Aug. contra ep. Manich..cap. 4: In catholicæ, inquit , Ecclesiæ gremio me tenet ipsum nomen catholicæ : quod non sine causa inter tam multas reses sic ista Ecclesia sola obtinuit, ut cum omnes haeretici se catholicos dici velint, quærenti tamen peregrino alicui, ubi ad catholicam conveniatur, nullus hæreticorum, vel basilicam suam, vel domum audeat ostendere. ldem Augustinus, in lib. de vera Relig. cap. 7: Tenenda est, inquit, ejus Ecclesiæ communicatio quæ catholica est, et catholica nominatur, non solum a suis, verum etiam ab omnibus inimicis. Velint enim, nolint, ipsi quoque hæretici et schismatum alumni, quando non cum suis, sed cum extraneis loquuntur, catholicam nihil aliud quam catholicam vocant. Non enim possunt intelligi, nisi hoc eam nomine discernant, quod ab universo 357 orbe nuncupatur. Sed et rursus in lib. de Util. creden. cap. 7, scribit quidem omnes hæreticos velle videri et dici catholicos : sed unam tamen esse (ut omnes concedunl) catholicam Ecclesiam, multitudine refertiorem , si totum orbem consideres, et veritate sinceriorem cæteris omnibus. Ex quo (ut ait) liqueat judicanlibus arbitris, quos nulla impedit gratia, cui sit catliolicum nomen tribuendum , quod omnes ambiunt. Sed et postea audiemus ex Victore Uticensi Arianos in quadain Carlhaginensi Collatione imprimis de hoc titulo litem movisse. Sane Novatianos aliquando id irrisisse, quia (ut aiebaiit) sub Apostolis nemo calholicus vocabalur, observavi in quadam epistola Paciaiui Barcinonensis ad Sympronianum Novatianum. Quid autem ut hoc nomen tueretur, responderit Paciamus, magnus olim in Ecclesia antistes, eadem epistola suggerit: quam et Donatistæ legisse potuerunt. Praeterea quid paulo ante Augustinum ipse imp. Theodosius lege lata edixerit ea de re lib. 1, cap. de summa Trinit. Nunc videamus quid Donatistæ obtenderent, ut hunc titulum sibi arrogarent,nostris autem detraherent.Cresconius Donatista clamitabat, Ecclesiam, cui Augustinus communicabat, non esse catliolicam, quia totus ei orbis non communicaret, cum quidem multæ adhuc genles barbaræ, quæ in Christum nondum crediderant , et multæ hæreses sub nomine Christi, alienae a societate communionis Augustini essent. Augustinus libro

[ocr errors][merged small]

Cresconius confessus erat, totum quotidie mundum verti in nomen Christianum : et respondet, Ecclesiam ad residua occupanda quotidie diffundi. Fortunius Donalista audiens illam deinum Ecclesiam esse catholicam, quæ toto se terrarum orbe diffunderet, ausus est dicere, suam ubique terrarum esse communionem. Augustinus, epist. 165, ut ei respondeat, rogat, num possit, epistolas Formatas, quo velit, dare. Sic enim facillime terminari posse hanc quaestionem. Erant hæ epistolæ communicatoriæ, certa formula conceptæ, quas ultro citroque mittebant episcopi, ut testes et veluti tesseras suæ confessionis. Sic Optatus, lib. ii contra Donatistas, ait suos cum Damaso communicare, cum quo totus orbis commercio Formatarum concordat. Donatistæ jactabant saltem magnam esse multitudinem suae sectæ, et ut caim ostentarent, tam multi certatim confertimque concurrerant Carthaginem ad Collationem : conquestique etiam sunt, injuriam sibi fieri ab iis, qui eos non esse multos dixerant. Sed tamen cum pr;e catholicis pauci esse viderentur, pauciualem nihilominus suam voluerunl esse indicium Ecclesiae, quia (ut eorum patronus Cresconius dicebat) in paucis frequenter sit veritas : errare autem multorum sit. Augustinus, lib. iii contra Crescon. cap. 66, respondet bonos verosque Christianos, qui per seipsos multi sunt, in comparatione malorum falsorumque itidem paucos esse. ldem, lib. ii contra Advers. leg. cap. 12, cum audisset quemdam Manichæum commendare suorum paucitatem, quia (ut dicebat) paucorum sit sapientia : respondet hoc omnibus hæreticis adversariis Ecclesiæ catholicæ, quæ per omnes terras copiosa fertilitate diffunditur, in sua cujusque propria vanitate commune esse. Oinnes de sua paucitate gloriari, el seducere multitudinem si possint, velle. Sane Socrates, Ilist. Eccles. lib. v, cap. 10, narrat, Arianos primum gloriatos esse de sua multitudine. Ubi vero abs Theodosio repressi et civitatibus ejecti essent, jactasse in desertis suis synagogis illud, Multi vocati, pauci electi. Cuiu senlirent Donatistæ sese numero et multitudine non posse evincere nomen Catholicorum, confugiunt ad aliam cavillalionem. Nam acta Collatiotiis narrant, Gaudentium dixisse, hoc esse catholicum

D quod sacramentis plenum est, quod perfectum , quod

immaculatum. Sic et Augustinus, in Brevic., scribit, Donatistas respondisse, Catholicum nomen non ex universitale Gentium, sed ex plenitudine sacramentorum esse institutum. Verum inepta et inanis erat haec argutiola : Acutum aliquid sibi dicere videbantur, inquil August. epist. 49, cum Catholicæ nomen non er totius orbis communione interpretantur, sed ex observatione præceptorum omnium et sacramentorum. Augustinus respondet, aliam esse hujus vocis significationeim , et tamen se non in ea hærere, sed divinis oraculis inniti promiuentibus Ecclesiam toto orbe diffusam. Et vero ille idem Gaudentius tandem eo recidit, ul cum urgeri se sentiret, indiguabundus ex

« PoprzedniaDalej »