Obrazy na stronie
PDF
ePub

et protestati sunt, ut testis est Liberatus Carthagi- A tulo ornari in epitaphio, quod Romæ in foro Trajano nensis, cap. decimo tertio.

Postremo et illud observandum est, ut Donatistæ actum agebant, sic Marcellinum juris minime aut novi aut dubii arbitrum fuisse : et facti potius quam juris fuisse quæsitorem, et quidem cognitionem illi potius quam jurisdictionem mandari: denique judicem cum formula dari: ut olim rerum privatarum judices privati a prætore dabantur. Sed neque hic sedere voluit Marcellinus, nisi si assiderent collocutores cum tamen in judicio civili solus sedeat judex, stare autem jubeantur litigatores. Denique protestatur, quod Constantinus in Nicæno concilio protestatus erat sedens in imo subsellio. Et tamen ut Collatio diversa fuit abs forensi aliquo judicio, sic et ab Ecclesiastico concilio, in quo potius judices sunt B antistites. Quam autem demisse, temperanter, modeste, hic se gesserit Marcellinus, acta ipsa melius ostendent. Nullam autem hic fieri mentionem episcopi Romani, non mirabitur, qui, quæ jam dixi, expendet. Eum certe reverebantur et observabant Afri, tametsi in concilio Milevitano et Carthaginensi, cum suam in utroque sententiam de Pelagianis ad eum retulissent, dicantur transmarinas alioqui appellationes inhibuisse. Sed neque prætereundum est quod observant, quo tempore hæc Collatio postulata est, eo tempore Innocentium episcopum Rom., Urbe abs Gothis capta, longe aliud domi habuisse quod ageret. Et quid si dicam eum Honoriano rescripto mandatæ Collationis veluti subscripsisse ? Certe Orosius narrat eum Ravennæ fuisse, quo tempore Romam invase- C runt Gothi. Si tunc Ravenna fuit, fuit cum Imp. Honorio. Adjiciam quod magis mirari aliquis posset, Felicem quemdam, qui se urbis Romæ episcopum esse jactabat, in hac Collatione cum Donatistis fuisse, acta significant, ubi et Romana nescio quæ nobilitas simul adesse dicitur. Sed suspicor aliquem Donatistam pseudoepiscopum, qui Roma suis Donatistis Montensibus (ut ibi appellabantur) præfuerat, urbe capta, Gothos fugientem cum suis in Africam trajecisse, et sese Collationi Carthaginensi, in quam forte incidit, cupide et ambitiose immiscuisse. Nam et Donatistis tempestive submissum videbatur tale auxilium.

Porro cum audimus Marcellinum tribunum et notarium præfuisse huic Collationi, intelligimus virum D sapientem et religiosum, et potestate magna præditum, magistratum dico spectabilem et clarissimum (nam bisce titulis ornabantur tribuni notarii, et Augustinus ipse in epist. 159 et 160, iis ornat hunc Marcellinum) operam dedisse huic cognitioni. Tribunus etiam et notarius fuisse dicitur Dulcitius ille, cui postea in Africa demandatam quoque fuisse curam legum et jussionum imperialium contra Donatistas scribit August. Et Ambros., in epist. 32, ait missum ad se esse ab Imper. Valentiniano Dalmatium tribunum et notarium, qui ad consistorium evocaret Ambrosium in causa religionis. Omitto, Claudianum poetam ejus temporis, tribuni et notarii ti

prostabat. Exstat lib. x cod. titulus vi de Primicerio et notariis, ubi et de tribunis notariis agi. tur. In Theodosii lege scriptum est: Præcipua est nostræ pietatis intentio circa notariorum nomen. Deinde in lege Leonis Imp. Præclaram nobilemque militiam spectabilium tribunorum notariorum, diversis beneficiorum titulis muniendam credimus et augendam. Videntur hi notarii fuisse qui nunc dicuntur secretarii regum in Gallia. Theodosius, in l. xII C. de excus. mun Notarii, inquit, nostri a sordidis muneribus excusentur.

Qualis autem quantusque vir fuerit hic Marcellinus, quam æquus arbiter, quam moderatus judex, ipsa bujus Collationis acta melius indicant. Dicerem quod Orosius dicit, virum imprimis prudentem fuisse et industrium, omniumque bonorum studiorum appetentissimum. Sed unius Augustini testimonio contentus sum, ut intelligam virum magnum, et jurisconsultum minime profanum fuisse. Scripsit Augustinus ad eum non solum libros de peccatorum Meritis et Remissione contra Pelagianos, et de Spiritu et Littera sed et eruditissimos illos de Civitate Dei, inchoatos paulo post urbem captam, hoc est, circa tempus Collationis Carthaginensis: sed et epistolas duas 5 et 7, ex quibus apparet, in media reip. gubernatione Marcellinum de religione imprimis sollicitum fuisse, et subtilissimas etiam in eo genere quæstiones intellexisse: imo quemdam veluti spySixty fuisse, qui Augustinumn incitaret. Adde ejusdem Augustini ad eum epistolas duas, 18 et 159, ubi quoque scriptum est, causas Ecclesiasticas ejus excellentiæ potissimum injunctas fuisse. Non erat, ut ille apud Ciceronem ridiculus L. Gellius, qui cum in Asiam iturus, Athenas venisset, putavit sese statim omnes omnium Philosophorum, quos ad se vocavit, controversias obiter definire posse, cum tamen ne eas quidem intelligeret. Noster Marcellinus non divini minus quam humani juris peritus erat. Et vero tales jurisconsulti, tales, inquam, politici viri, tam digni sunt, quibus hæc cura mandetur, quam hujus temporis profanos nescio quos Ulpianos, religionis irrisores et proculcatores, potius quam procuratores, Ecclesia Christi merito exsecratur. Augustinus, epist. 50 ad Bonifacium comitem : Laudo, inquit, et gratulor, et admiror, fili dilectissime Bonifaci, quod inter curas bellorum et armorum vehementer desideras ea nosse, quæ Dei sunt. Sed quanto magis id dicere potuit de Marcellino togato? Exstat et Hieronymi epistola ad hunc Marcellinum, quæ testis est hunc virum subtilissimas Ecclesiæ quæstiones, veluti de origine animæ sollicite proposuisse, et ad discendum magis paratum fuisse quam erat Hieronymus ipse ad respondendum: ac ne hoc quidem studium remisisse in media reip. perturbatione, cum Hieronymus ei rescribens, fateatur sese urbis Romæ vastatione confusum non posse litteris operam dare.

Nolo hoc loco præterire, quod ipse Augustinus in lib. post Collat. cap. 24, ait, Donatistas a primate

tione, sed etiam desperatione, præsertim jam mortuo Stilicone. Gothi Romam ceperant, totamque Italiam evastabant, omnibusque imperii Romani provinciis imminebant. Neque tamen propterea infelix autonitusque Honorius non audit Ecclesiæ Africana preces. Multas et ipse paterno exemplo jam leges tulerat adversus Donatistas. Sed tam suas quam paternas leges veluti suspendi patitur, com audit aliter cum Donatistis nunc agendum esse. Aliquot ante annis edixerat quod ad earum exsecutionem pertinebat, ne eas Donatista putarent refrixisse aut saltem tepuisse, ut loquitur in 1. XLVI C. Th. de Hæret. Sed et eo quoque tempore jusserat, ut publice proponeretur quod in Africam miserat edictum de unitate 1. u C. Th. de

non posse audiebat: et Africanæ Ecclesiæ tamen unitatem omnibus modis restitui optabat.

suo per tractoriam fuisse evocatos. Tractoria verbum A na in summa rerum suarum non solum perturba350 est juris nostri, sicuti et in eadem prope significatione, Evectio, quo etiam verbo utitur Augustinus lib. v Confess. Significat autem libellum vel diploma ut missis aut evocatis detur viaticum de publico, et ut uti possint cursu publico. Exstat lib. xn Cod. titul. de Tract. ubi interpres præterea refert quod dam fragmentum cujusdam edicti Constantini facientis mentionem tractoriarum et evectionis publica danda Donatistis propter causam Cæciliani. Superest ut quæramus, quo anno habita sit Collatio Carthaginensis. Quod quidem quo magis necesse sit imprimis rescire, tanto magis miror nusquam ab Augustino expressum aut notatum esse. Nec spes ulla erat, aliunde id posse intelligere. Sed tanto magis mihi gratulatus sum, cum in Actis manuscriptis, at- B Relig. Verum Donatistarum schisma solis edictis tolli que adeo statim in prima pagina legi habitam esse P. C. Varanis kal. Jun. Sic tandem intellexi habitam esse kalendis Junii post consulatum Varanis, hoc est, anno Christi quadringentesimo undecimo, post captam urbem Romam proximo. Sane anno Christi quadringentesimo decimo, kalendis Januarii, nulli fuisse dicuntur creati consules ordinarii, et propterea in quibusdam Fastis reperio eum annum hoc modo notari P. C. imp. Theodosii Junioris A. 1, et Imp. Honorii A. vIII. Sed tamen constat eo anno, kalendis Februarii in Oriente creatum esse Varanem consulem, Romæ vero circa kal. Julias Tertullum. Et propterea in Chronico Prosperi et Cassiodori scriptum est, Varane et Tertullo coss. captam a Gothis urbem Romam fuisse. Sed Tertulli rarior et obscu- C rior fuit memoria. Itaque in Chron. Marcellini scriptum est, Varane solo cos. captam illam fuisse. Scio hujus nominis variam esse scripturam. Nam modo hunc Varonem, modo Vararim, modo Varanum nominari audio. Puto tamen rectius Varanem.

Sequenti anno fateor Theodosium Aug. Iv COS. indicari in Chronico Prosperi, Cassiodori, et Marcellini. Sed Pro-per addit Varanem non solum urbe a Gothis capta solum fuisse Orientalium partium consulem, sed et in sequenti anno obs rvatum id esse. Ergo in Actis quæ dixi, scriptum est P. C. Varanis, hoc est post consulatum Varanis, ad indicandum eum annum qui secutus est illius consulatum.

Captam a Gothis fuisse urbem Romam ix kal. D Septemb. verius est. Eodem autem anno paulo post ab imp. Honorio indictam et imperatam fuisse Collationem Carthaginensem observavi, quia ejus hac. de re rescriptum exstat in illis, quæ dixi actis, quod datum dicitur Ravennæ pridie idus Octobres. Consul non adscribitur, negligentia librarii. Sed ad cribi potest debetque Varanes. Sic quod in hac Historia imprimis quærebatur, et aliunde cognosci non poterat, liquet de tempore Collationis: quod quidem tanto diligentius investigavi, quia et maximum operæ pretium sit imprimis observare tempus, quo Honorius ab Africis Catholicis tam valde interpellatus est contra Donatistarum intemperiem. Desidebat Raven

Denique Ecclesiæ illius curam majorem gessisse videtur, quam suæ Romæ atque Italie. Qua in re fa cile admirabilem Dei providentiani agnoscet, qui quanta hujus principis alioqui sive socordia sive ignavia, sive (ut Ciceronis verbo utar) non curantia, quantaque eorum temporum confusio fuerit, recordabitur. Nempe fecit Deus, ut Honorius hic audierit viros bonos, et ab iis sibi dictari passus sit rescripta, quæ consignaret. Ergo in mandato hujus Collationis diceres Theodosium potius quam Honorium loqui. Ambrosius ait, Theodosium magis de Ecclesiæ, quam animæ suæ salute sollicitum fuisse. Non dicam Honorium filium fuisse omnino ejusdem animi. Sed in hac saltem Donatistarum causa fecit, quod pater fecisset, et edicta emisit plena paternæ pietatis. Vivo Stilicone solebant multi calumniari leges, quæ in Africam mittebantur, tametsi Honorii nomen præ se ferrent, tamen magis abs Stilicone, quam abs Theodosii filio mitti, ut Augustious narrat epist. 129. Nunc mortuo Stilicone dici tale aliquid non potuit. Idem Augustinus, ep. 166, scribit Donatistas conquestos esse de legibus filiorum Theodosii. Sed ipse respondet nihil eas aliud quam repetere atque con· firmare judicium Constantini, Valentiniani, Gratiani, Theodosii: simulque detestatur Julianum Apostatam, qui (ut ait) permiserit libertatem perditioni partis Donati, cum eo modo putaret Christianum nomen posse perire de terris si sacrilegas dissensiones liberas esse permitteret. Donatista contra hoc nomine prædicabant Julianum illum, et apud eum solum solam justitiam locum habere propterea jactabant. Augustious nibil injustius, nihil indignius, nihil perniciosius esse ait. Et quæ, inquit, pejor mors animæ, quam libertas erroris? Interea tamen ne Donatistæ queri possent, aut sibi injuriam fieri, aut sese inauditos damnari placuit, rursus in Collatione tamdiu audiri quamdiu vellent : et interea liberos esse. Sed alioqui semper in Africa permittere altare contra altare, majorem Ecclesia: deformitatem esse judicavit imp. Honorius, quam eo tempore Romæ erat in urbis eversione atque vastitate.

iis forte occurrisset quoddam caput tamquam fragmentum Gestorum Collationis Carthaginensis, quod tum in illo Orientali concilio prolatum fuit annis plusquam centum et quadraginta posteaquam fuerat scriptum in Africa; existimavi me nactum esse aliquid, quod minime in hoc commentario negligendum esset. Est autem ejusmodi: Ex Gestis, quæ apud Marcellinum V. C. tribunum et notarium acta sunt, cap. 188, Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit: Non in hominibus spes ponenda est Ecclesiæ, si boni sunt, neque, si mali sunt, judicanda est Dei Ecclesia periisse. Sed tamen ipsorum causam tamquam fratrum nostrorum suscipimus; et, si nobis ostendi potuerint criminosi, hodie illos anathematizamus : non

bitam deserimus et relinquimus.

Hoc fragmentum et cap. 187 Gestorum Collationis deerat etiam in Tiliano exemplari, quod multis aliis modis mancum et mutilum est. Sed interea dum exspectabimus, ut aliquando integra illa Gesta reperiantur et edantur, præcipuam partem hujusce Collationis exponamus.

Nunc veniendum est ad Acta, sive (ut appellaban- A pore fuit, et quintum oecumenicum esse dicitur, et tur) gesta Collationis: quæ quidem olim studiose excepta, conscripta, collataque fuerant, sed temporis injuria, posteritatisque negligentia interciderant. Ergo cum nuper majorem melioremque eorum partem, beneficio Jo. Tilii nactus essem, existimavi magnum mihi quemdam thesaurum oblatum esse. Nam etsi ex Augustino summa capita facile repetere liceat: tamen multa, quæ ille præteriit, desiderabam, et memineram quam valde olim Ecclesia voluisset integra hæc Acta legi, eorumque memoriam conservari. Nam et ipse Augustinus in lib. de Gestis cum Emerito narrat, apud omnes (ut ait) diligentes Ecclesias Africanas quotannis ca a capite ad finem usque ordine recitata fuisse, quo tempore populo maxime integrum erat audire. Fateor non modo lep- B tamen propter illos Ecclesiam a Deo promissam et exhitologica, sed et prope battologica posse videri : quia recitentur omnes Donatistarum cavillationes, ac ne verbum quidem ullum prætermittatur. Sed Ecclesiæ et reipub. interfuit, singula 351 eo modo conscribi atque exponi. Et tamen ne eorum forte longitudo lectores deterreret, Augustinus epitomen etiam conscripsit, quam vocavit Breviculum: et rursus cadem de re scripsit in lib. Post Collat., et denique ex synodo Cirtensi eamdem narrationem repetit, epist. 152, quam quidem epistolam indicat, cum ad Marcellinum scribens de hisce suis laboribus in epist. 158: Mihi, inquit, fuit breviatio gestorum Collationis nostræ satis operosa, cum viderem neminem velle tanto aggeri litterarum legendo se committere: sicut mihi fuit etiam epistola ad ipsos laicos Donatistas de hac eadem Col- C latione nostra. Scribit autem ad Marcellinum, ut publicentur gesta in causa quorumdam crudelium Donatistarum in judicio convictorum. Nam et talia recitari per omnes Ecclesias optat non minus quam gesta ipsius Collationis. Adeo historia Donatistarum visa est digna, quæ inculcaretur. Obiter autem admoneo, falli Erasmum, qui in argumento ejus ad Marcellinum epistolæ annotat, Augustinum ad Marcell. petere, ut quæ adversus Donatistas in concilio episcoporum decreta sunt, publicentur. Certe in concilio episcoporum non decernebatur quod pro tribunali Marcellini. Porro ut gaudebat Augustinus Marcellinum Collationis cognitorem fuisse, sic et Bonifacium Comitem optabat ejus historiam cognoscere. Itaque ad eum scribens epist. 50: Quoniam, inquit, valde D prolixa sunt gesta, et tibi aliis rebus Romanæ paci necessariis occupato, multum est ut legantur, breviarium eorum tibi legi poterit. Quid multis? Existimavit in iis sitam esse Ecclesiæ victoriam. Itaque in epist. 204 ad quemdam Donatistam: Præstitit, inquit, misericordia Dei, ut et nos et episcopi vestri tam frequenti numerosoque conventu Carthaginem veniremus, atque inter nos de ipsa dissensione ordinatissime conferremus. Gesta conscripta sunt, nostræ etiam subscriptiones tenentur. Lege vel patere ut tibi legantur: et tunc elige quod volueris.

Sane cum super incidissem in Acta concilii Constantinopolitani secundi, quod Justiniani nostri tem

Ac imprimis quidem observo magnum et celebrem fuisse conventum cum catholici episcopi ducenti et octoginta sex, Donatistæ vero ducenti septuaginta novem convenissent. Et tamen paulo ante multo plures Donatista convenerant in Bagaiensi concilio adversus suos Maximianistas, alteram Donatistarum sectam. Adeo in Africa invaluerat Donati suboles: neque non de sua multitudine illi gloriabantur non minus quam alias de sua paucitate. Augustinus vanitatis eos redarguere vult, qui? jactarent sese esse plusquam quadringentos in Africa antistites. Sed si suos Maximianistas sibi adjungi patiebantur, revera erant plusquam quadringenti. Maximianistas autem, qui non minus optabant huic Collationi interesse, quam reliqui Donatistæ eam refugiebant, non modo Donatista rejecerunt, sed et Catholici excluserunt. Cur id factum sit, indicat Augustinus in libro tertio contra Julianum: Cupientes, inquit, exiguitatem suam nomine saltem certaminis consolari, et idco videri aliquid apud eos quibus contemptibiles erant, quia inire nobiscum sinerentur examen, interpellantes eos et libellum dantes provocantesque contempsimus. Magis enim de certamine nominari desiderabant, quam formidabant in certamine superari : nec sperabant victoriæ gloriam, sed fumam requirebant Collationis, quia multitudinis non habebant.

Hæc ille qui inde probat non esse consequens, ut qui conferre in aliquo judicio volunt nec sinuntur, putari debeant de veritate confidere: idque objicit Pelagianis, qui cum jam damnati in concilio episcoporum fuissent, jactabant quasdam litteras imperatorias, ex quibus ad novam Collationem catholicos provocabant, eamque Catholicis recusantibus, victores se e se stolide gloriabantur.

Porro quam ultro sese offerebant Maximianistæ, qui repulsi sunt, tam reliqui Donatistæ, qui restita

Nicænos voluisse. Sed hæc ex Ecclesiæ usu atque utilitate a stimanda atque metienda esse nemo negaverit, ut ubi justa causa postularet, ille Canon cedat. Qualis causa esse visa est, ut Donatistis antistitibus, quos ambitio retinebat, objiceretur spes aliqua honoris, si resipiscerent : detrahereturque timor infamiæ et ignominiosæ abdicationis, si ad Ecclesiam catholicam redirent. Nam et ipsi quoque Nicæni Patres cum agerent de Novatianis, id tribui posse confessi sunt. Sed et Arianis, qui jam aliquot annis Ecclesiæ gubernationem in Oriente occupaverant, et de ea possessione si sanari nollent, decedere abs Theodosio jubebantur, non dissimilis conditio fuit oblata : quo etiam tempore Meletius episcopus Antiochenus,

bant, invitabantur : et ut in his evocandis cogendis- A cum episcopus esset, publice recitari sæpius Canones que multum negotii fuit: sic etiain, cum jam venissent, in pertrahendis ad Collationem, ejus licet æquissimæ conditiones proponerentur. Lepidum autem est, quod cum Marcellinus in suo secretario sive auditorio, honoris causa, rogaret Donatistas, ut sederent, sicuti Catholici sedebant, illi recusando responderunt scriptum in psalmo xxxvi esse, Cum impiis non sedebo: apposite vero nostri replicarunt, jam eos tamen fecisse, quod in eodem psalmo David subjicit et cum iniquis non ingrediar. Sed addendum erat, quod in eodem psalmo David adjicit, sese ita odisse impiorum societatem, ut tamen propter eos non sit deserturus templum aut altare Domini. Et certe mirum est Donatistas nimis inepte morosos stare quam sedere maluisse, cum illud reorum, hoc B pacis retinendæ causa, Paulino, qui separatos alioqui judicum sit. Imo cum reus sedere jubebatur, abso. lutus esse intelligebatur, neque alia absolutionis formula usi erant eorum majores in primo illo suo Cirtensi concilio, cujus antea mentionem feci. Fuit profecto incredibilis quidam fastus horum hypocritarum. Sed factum est justo Dei judicio, ut honorem nimis liberaliter is oblatum, quo indigni erant, recusarent. Optatus, lib. 1, narrat indigne etiam tulisse, quod fratres a Catholicis appellarentur: et multis post annis, atque adeo in ipsa Collatione hanc nostrorum humanitatem superbe respuerunt. Augustinus, lib. I contra Gaudent.: An, inquit, irasceris, quia te fratrem voco? Hoc enim nomen a nobis etiam in nostra Collatione respuistis, etc.

habebat suos cœtus, non dissimili prætextu quo Donatisiæ, obtulit, ut conciliatio fieret, societatem sui episcopatus, ea lege, ut altero mortuo, alter, qui superstes esset, in solidum episcopus maneret. Quid moror? Augustinus, in epist. 163, narrat, cum Melchiades Romanus episcopus ex sententia suorum collegarum damnaret Donatum, Donatistis, qui resipiscere vellent, ita pepercisse, ut sanitatis recuperande, inquit Augustinus, optionem liberam iis fecerit, paratus communicatorias litteras mittere etiam iis, quos a Majorino ordinatos esse constaret : ita ut quibuscumque locis duo essent episcopi, quos dissensio geminasset, eum confirmari vellet, qui fuisset ordinatus prior: alteri autem eorum plebs alia regenda provideretur. De hac Melchiadis sententia loquens Augustinus exclamat: Quam innocens! quam integra! quam provida atque pacifica? O virum optimum ! o filium Christianæ pacis, et patrem Christianæ. plebis! Idem Augustinus, epist. 50, eamdem historiam recitat, et simul significat Catholicos hoc deinde exemplum secutos esse in recipiendis Arianis, qui, cum resipiscerent, clerici et episcopi, ut antea fuerant, in eodem ordine manerent. Narrat etiam id tam displicuisse Lucifero, ut propterea desciverit ab Ecclesia: quod et narrat Hieronymus contra Luciferianos. Sed injusta schismatis causa hæc esse nostris visa est. Illud nunc inculcare volo, Melchiadis illius judicium secutos paulo post esse Nicænos quoque Patres, cum de Novatianis agerent. Nam licet eos,

Cum multa sint in gestis hujus Collationis singu- C lariter observanda, tum vero illud memorabile est, quod Catholici, ut Donatistis uterentur æquioribus, non recusant iniquam ultro subire conditionem, adversariis vero deferre utilem. Offerunt enim, si in hac Collatione vincantur, sese abdicaturos, ut verbo Romano utar: sin vincant, nihilominus ut victis adversariis integrum sit non abdicare: sed victores iis resipiscentibus communicent honorem et dignitatem muneris episcopalis, ut in eadem Ecclesia duo tolerentur episcopi, tamquam collegæ, 352 et ut olim Romæ consules : sed ita, ut sit inter eos quædam (ut Græcorum jurisconsultorum verbo utar) ¿λλnλoxλnpovopia et quoddam veluti jus accrescendi ut qui prior decedet, socium relinquat Episcopum tamquam hæredem in solidum. Sane Canon Nicæni con- D quos lapsos vocabant, ad se Ecclesiæ quidem comcilii prohibebat duos in una urbe esse episcopos. Nam prospiciebat incommoda talis societatis, et ut Romæ non nisi unus erat princeps Senatus, quamvis essent consules duo: sic visum fuit, collegio pres. byterorum non nisi unum esse præficiendum. Sed, ut id placuit, pacis fovendæ causa: sic etiam ubi conciliationis ratio visa est postulare, ut duo tolerarentur, cum alter expelli vix posset, Canonis finem et sententiam potius quam verba intueri oportuit. Sane tamen cum Augustinus passus esset sese Valerii episcopi Hipponensis collegam creari, ut esset veluti coepiscopus; ignotum sibi Canonem Nicanum fuisse dixit. Et propterea Possidius narrat, eum,

munionem post exomologesim admittendos, non etiam ad ullum ordinem cleri vel ministerii ecclesiastici, decrevissent: Novatianis tamen resipiscentibus non modo remiserunt duriorem longioris cxomologeseos conditionem; sed et ministerii ecclesiastici functiones permiserunt. Cur erga Donatistas Afri antistites duriores essent, nulla causa erat: magna vero, ut etiam essent indulgentiores, si forte hac conditione redimere unitatis et Ecclesiæ pacem possent. Omitto quod jam olim de sua erga lapsos humanitate Cyprianus ad Cornelium Papam scripsit, antistes alioqui et ipse Afer et severus et rigidus. Illud dico in resipiscentium hæreticorum causa qui

errore peccassent, magis quam in lapsorum, qui A absolutum et Donatistarum propterea calumnias

metu, auditam fuisse veterem illam legem xu Tab. :
Sanalibus idem jus esto quod fortibus. Porró non
modo obtulerunt Catholici Donatistis conditionem,
quam jam dixi; sed etiam liberaliter addiderunt
alteram, quam didici ex Augustini libro de Gestis
cum Emerito, ubi et narrat aliquid memorabile acci-
disse, cum de ea proponenda Catholici inter se deli-
berarent. Recitabatur in quodam convento Maurita-
niæ Cæsariensis notaria abs Catholicis in Collatione
Carthaginensi proposita. Cum ventum est ad hunc
locum: Si forte populi Christiani singulis delectentur
episcopis, et duorum consortium inusitata rerum facie
tolerare non possunt, utrique de medio discedamus, et
Ecclesiis singulis damnata schismatis causa, in unitate
pacifica constitutis, ab his singulis in Ecclesiis singu- В
lis annuentibus, unitati factæ, per loca necessaria sin-
guli constituantur episcopi; Augustinus episcopus
dixit Dicam charitati vestræ et commemorem
rem dulcissimam et suavissimam, quam Domino ad-
juvante sumus experti. Cum ante ipsam Collationem
inter nos aliqui fratres, de hac re colloqueremur :
quia pro pace Christi episcopi debent esse aut de-
bent non esse: quod vobis fatendum est, circum-
spicientes omnes fratres et coepiscopos nostros, non
facile nobis occurrebant, qui hoc vellent suspicere,
et de hac humilitate Domino sacrificare: dicebamus
ut fieri solet ille potest, ille non potest: ille con-
sentit hoc, ille non tolerat loquentes magis pro su-
spicionibus nostris, qui corda illorum,minime videre
poteramus. Quando autem ventum est, ut hoc palam C
fieret in concilio universorum tam frequenti pene
trecentorum episcoporum, sic placuit omnibus, sic
exarserunt omnes, ut parati essent episcopatum pro
Christi unitate deponere et non perdere, sed Deo
tutius commendare. Duo ibi vix inventi sunt, quibus
displiceret. Unus annosus senex, qui hoc etiam di-
cere liberius ausus est: alter voluntatem suam tacito
vultu significavit. Sed posteaquam illum liberius
hoc dicentem obruit omnium fraterna correptio, illo
mutante sententiam, vultum etiam ille mutavit. ›
Hæc Augustinus. Quæ quidem tanto magis recitata,
quod in actis Collationis sint permissa, et tamen me-
morabile exemplum sit, et imprimis sit utile: quo-
ties de pontificatu certatur, et ambitio contenden-
tium perturbandae Ecclesiæ causa est.

Redeo ad gesta Collationis. Ut citius ad rem veniretur, et de gravioris causæ statu ageretur, Catholici voluerunt disjungere atque separare causam Cacciliani, et eam quæstionem missam facere, quæ facti magis erat quam juris. Nam et privata et personalis erat ea causa, quæ cum altera (ut ita dicam) reali et generali, nempe de Ecclesia, nihil habebat commune. Itaque non recusabant ultro hoc largiri, quod tamen falso prætexebant Donatistæ, Cæcilianum fuisse traditorem. Nam ne tum quidem ab Ecclesia Catholica, quæ ei communicasset, Donatistas desciscere debuisse, nostri aiebant. Nihil certe erat facilius quam probare Cæcilianum talem non fuisse, et recte fuisse

retegere, impudentiamque prope incredibilem, Scd 353 tamen Donatista in ea cavillatione perstabant, potius quam ad juris quæstionem de Ecclesia pertrahi se paterentur. Sic enim multa confuse miscendo tenebras offundere, ut elaberentur, volebant. Cumque alias in ore habere solerent forensem illam præscriptionem: Nec causa causæ, nec persona personæ præjudicat. Tamen indigne ferebant eam exceptionem sibi objici, ubi Cæciliani causam cum Ecclesiæ causa ita conjungebant, ut banc ex illa pendere vellent. Certe Augustinus, epist. 204, ait, nibil ̧in actis Collationis fuisse quod Donatistæ magis deleri voluissent. Fuit sane vetus illud hæreticorum artificium, ut, frustrationis ergo, cum suum dogma tueri non possent, suos mores quos laudabant allegarent: aut cum adversariorum doctrinam refellere non possent, mores eorum accusarent. Sed hæc diverticula sunt eorum, qui eludere volunt. Sane ante Collationem Petilianus Augustinum, cum quo certabat, multis conviciis propterea impetebat, ut jam de Augustini persona potius quam de Ecclesia, de qua instituta erat disputatio, quereretur: Me, inquit Augustinus, facit causam, cum defecisset in causa. Item: Relicto negotio publico, privata quadam simultate, hominis unius vitam maledicis opprobriis insectalus est, quasi homo ille esset causa, quæ inquiritur. Sed ut Augustinus indicat quorsum id faceret astutus adversarius, sic obstat, ne ille tali astu eludat: et injuriam privatam pati mavult, quam alio excurrendo, descrere causam publicam. Ergo et Cresconio Donatistæ respondens, Desine, inquit, talibus. Unus homo sum : Ecclesiæ inter nos agitur causa, non mea. Sicque etiam constrinxit Pelagianos, qui in disputatione captabant, quod Donatiste : Quod (inquit lib. I conta Julianum) ad mores nostros pertinet, quemadmodum vivamus, in promptu est eis, cum quibus vivimus. Nunc de Catholico agitur dogmate. Manichæi, quamvis minus essent Rhetoricis illis artibus eruditi, tamen non dissimilia rursus diverticula quasierunt: neque solum mores alienos accusarunt, sed etiam cum essent impurissimi, suos prædicarunt. Sic Fortunatus Manichæus de fide rogatus, de sua suorumque vita respondet. Quid Augustinus? in lib. contra Fortun. : Alia, inquit, est quæstio de fide, alia de moribus. Ac D quidem alias Donatistarum Manichæorumque mores accusavit, et suorum constantissime defendit. Sed non patitur causam religionis cum tali actione permisceri. Sic et Hieronymus contra Rufinum im. primis hoc agit et urget, ut non conjungantur captiose, quæ disjungenda sunt: Non est, inquit, necesse, ut in Ecclesiasticis tractatibus rem tribunalem ventilemus. Item: quis nostrorum, omissa causa, in superflua criminum objectatione versatus est? Quæ non chartæ Ecclesiastica, sed libelli judicum debent continere? Aut quid refert si causa cadas, el crimine superes? Istæ machinæ hæreticorum sunt, ut convicti de perfidia, ad maledicta se conferant. Hæc ille. Est autem operæ pretium talia diligenter observare, quia hoc quoque

« PoprzedniaDalej »