Obrazy na stronie
PDF
ePub

martyrum multitudinem. Thermas Maximiani in urbe A mus id factum esse antequam Constantinus rerum Carthaginensi illo tempore exstructas fuisse ait, ut et Diocletiano Romæ aliæ exstruebantur, quibus attollendis serviebant multa millia Christianorum, veluti ad metalla damnatorum. Sed nunc quæritur de Christianis in Africa lapsis, et codicum sacrosanctorum traditionis reis, deque Ecclesiæ Carthaginensis statu et conditione. Ac quidem Optatus narrat quoddam tunc fuisse concilium Cirtense, quod reos illos utcumque absolvit, cum etiam iidem essent prope judices, qui et rei. Factum id est in Numidia, cujus erat Cirta urbs nobilissima et potentissima, quondam (ut ait Mela) domus regum Jubæ et Syphacis, et postea colonia Romanorum, quam 345 Plinius ait vocatam esse Siteranorum olim etiam caput regni Masæsulorum, ut scribit Livius B illo Carthaginensi tot Donatistarum concilio, post

potiretur saltem in Italia aut Africa. Cum autem audio jam tum numerari ab Augustino Donatistas episcopos CCLXX in illo eorum concilio Carthaginensi, neque multo plures convenisse centum post annis ad Collationem contra Catholicos meminerim, ut postea dicam, suspicatus submendosum esse numerum in Augustino, præsertim cum vix credibile videatur tam multos tam cito fuisse antistites Donatistarum. Itaque suspicabar posse detrahi ducentos, ut septuaginta tantum relinquantur, quot diximus eo tempore convenisse contra Cæcilianum : et fortasse crediderit aliquis idem fuisse concilium. Sed nihil hie temere audeo vel affirmare, vel mutare. Illud valde memorabile est, quod Augustinus adjicit in

longam deliberationem dierum 75 decretum fuisse, ut traditoribus etiam non rebaptizatis communicaretur. Quod quidem magis convenit cum iis, quæ in Cirtensi sua synodo decreverant, quam cum iis quæ in Carthaginensi contra Cæcilianum. Porro quid consecutum sit, cum Cæciliani causam ad Constantinum imperat. septem post annis Donatista retulissent, et Constantinus modo judices episcopos Romæ dedisset, modo deinde alios Arelati, et denique ipse, cum esset Mediolani, de ea judicasset, repetere oportet partim ex Optat., partim ex Aug. Nam in Optato desiderantur, quæ de judicio Arelat. et Constant. sententia Mediolanensi, qua Cæcilianus postremo absolutus est, suggerit Augustinus in epist. 162 et lib. in contra Crescon. cap. 71, ne quis alioqui ex Optato temere colligat, sic Constantinum rejecisse appellationem Donatistarum de Melchiadis sententia conquerentium, ut nullos præterea dare judices voluerit: aut simpliciter tunc pronuntiarit a re bene judicata temere appellari, sicuti quidam tradidit. Imo vero sciamus Constantinum dedisse judices hujus appellationis, non quidem ipsum Arelatensem episcopum (quod temere putavit Calvinus, cum non observasset eum jam Romæ cum Melchiade judicem fuisse), sed alios episcopos qui Arelati convenerant. Porro si quis roget de tempore, quo Donatistæ non contenti suo Carthaginensi concilio appellarunt Constantinum in Optati libro primo scriptum est, Constantino I et Licinio nu coss.

lib. xxx. Porro illius de quo nunc loquor concilii Cirtensis annum eumdem fuisse indicat Augustinus, cum eosdem, quos dixi, consules nominat. Præerat Secundus Tigisitanus Numidia primas. Iidem vero qui Cirtæ convenerant, postea cum aliquot aliis ejusdem generis in urbe Carthaginensi conveniunt: et quam in Cirtensi conventu fuerant molles et indulgentes, tam in hoc Carthaginensi severi videri voluerunt: Cæcilianumque Carthaginensem episcopum, quem vel traditionis reum faciebant, vel a traditore ordinatum esse clamitabant, inaudituni et absentem damnant, atque abdicare jubent: creant vero quemdam Majorinum, quem illi opponant. Augustinus in Brevic. hoc concilium Carthaginense contra Cæcilianum fuisse episcoporum septuaginta C narrat; sed injustum et iniquum: cujus etiam contra Cæcilianum sententia postea rescissa fuit. Itaque dixi indignum fuisse, quod Magdeburgenses in suis Centuriis referrent inter concilia Ecclesiastica, et fingerent primum fuisse Carthaginense. Hoc autem illud fuit, quod (ut narrat Augustinus in Brevic.) postea Donatistæ in Collatione Carthaginensi, de qua dicturi sumus, potissimum laudabant, sed sine die et consule, ut primum esse videretur, in quo de traditione judicassent: quia opponebatur Cirtense, in quo fuerant indulgentiores. Sed quod sive prius sive posterius sibi jus dixerant, idem profecto jus aliis in eadem causa dicere debebant: neque erant ferendi qui quod in aliis crimen ne convictum quidem, tam acerbe vindicabant, in seipsis etiam con- D Romæ de hac causa judicatum esse ab iis, quos fessis impune esse volebant. Cæterum Carthaginense illud fuisse Cirtensi posterius indicat Optatus lib. 1, cum ait, Non post longum tempus Carthaginem venisse, qui Cirtæ antea convenerant, et simili phrasi utitur Augustinus contra Donat. post Collat. cap. 33. Cæterum eodem tempore oportet aliud fuisse multo majus Carthaginense concilium Donatistarum episcoporum, cum Augustinus, epist. 48, testetur ducentos et septuaginta (adeo statim crevit Donati factio) Carthaginem convenisse annis quadraginta ante Macariana tempora. Hæc autem tempora fuisse tempora Constantis imperat. colligo ex libro tertio Optati. Si ergo retro numeremus annos quadraginta, intelligi

Constantinus primum judices dedit. Augustinus vero habet, factum id esse Constantino tertium et Luciano iterum consulibus. Non dubium est, Luciano mendose scriptum esse pro Licino: sed in Optalo rursus mendose scriptum esse existimo un pro II, et pro, sicuti in numeris facilis est lapsus librariorum. Ut autem magis probem, quod dixi, facit quod August. in lib. contra Donatistas post Collat. cap. 33, ait sequenti auno consules fuisse Volusianum et Anianum. Vivebat ergo etiamnum Diocletianus, sed jampridem abdicatus, cum primum ab Donatistis appellatus est Constantinus. Nam Dioclelianus mortuus est Volusiano et Aniano coss. decimo

anno post suum edictum de abolendis Christiano- A ginensis co evasit, ut non modo tamquam aliquis rum libris. Ut autem toto illo decennio Donatus sui schismatis fundamenta jecit, sic novem post annis hæc causa Constantinum etiam fatigavit : quem August. postremo narrat, cum ipse consul esset cum Crispo, litteras dedisse, quibus Donatistarum exsilium solvebat, et eorum furorem Deo relinquebat. Adeo Donatistarum factio coerceri reprimive non posse videbatur.

Hannibal imperatores Romanos superbe contemneret, sed et tamquam Deus aliquis a suis coleretur, et per ejus nomen, tamquam numen, juraretur: denique illi Deus de coelo respondisse crederetur. Testes sunt August. et Optatus. Sane tamen Hieronynus, in suo Chronico, hunc Donatum Carthagine tandem pulsum esse significat: licet mendosus videatur index temporis, ubi annis triginta floruisse significat tyrannum fuisse Optatus notat. Itaque tali duce incitati Donatistæ nil non audebant. Ac quidem Ariani alicujus sui Imp. Constantii aut Valentis præsidio armati, audebant in Catholicos sævire Donatistæ vero non modo non adjuvantibus, sed etiam reclamantibus principibus statim imitati

rum Circumcellionum audacia et furore septi essent. Ipse imperator Constans ad eos coercendos in Asricam aliquando misit Macarium, suum præfectum qui severe animadvertit in Donatistas. Sed talis animadversio non potuit tollere insaniam, quæ animos multorum occupaverat: et Catholici maluissent sine armis agi, et ratione atque disputatione discuti errorem, qui præcipites Donatistas agebat, ut Optatus satis significat. Cæterum Donatistarum audaciam tandem armavit Julianus Apostata, et iis basilicas restituit, quas Constantinus antea abstulerat. Testis est Augustinus 1. и contra Petilianum, cap. 92, qui et sæpe testatur, illum Apostatam propterea laudatum esse a Donatistis. Memorabile autem est, quod Honorius imp. edixit rescriptum, quod abs Juliano impetrarunt proposito programmate publicandum esse, ut Donatistarum desperatio fucata perfidia omnibus innotescat. lib. xxxvu C. Th. de hæret. Vellem exstaret etiamnum illud rescriptum. Sed qualecumque fuerit, Apostata fovebat quoscumque audiebat esse aut apostatas aut Ecclesiæ hostes.

Porro tribus aut quatuor annis post datas illas nimium Donatistis indulgentes litteras, Constantinus adversus Arium, de quo reprimendo magis sollicitus erat, coegit Nicænum concilium, cui etiam interfuisse ipsum Cæcilianum acta indicant. Ac quidem cum ex Libya et Thebaide plures eo venissent, tamen ex Africa tota hunc solum adfuisse, af- B sunt Arianorum sævitiam; cum tamen non nisi suofirmavit etiam in quinta synodo Benignus episcopus Heracleæ, ut ejus synodi acta testantur. Cæterum Nicæni Patres cum toti essent in Arianis refellendis, nescio quomodo Donatistas missos fecere. Neque tamen non aliquid de iis actum esse Nicææ suspicor. Cur autem id suspicer, cum eorum neque Nicæni canones, qui circumferuntur, neque acta, quæ vulgo habentur, meminerint, multi fortasse mirabuntur. Sed in August. libris observavi, quod vulgo non observatur. Ut de Ecclesia, sic de Baptismo magna adversus Donatistas quæstio fuit. Hi enim Carthaginense concilium Cypriani opponebant, cum Baptismum adversariorum, quos judicabant alienos esse ab Ecclesia, ratum non habebant, et propterea in suo cœtu eum iterabant : quod et Aria- C nos fecisse testis est Ambrosius de Basil. traden. Quid Nicænum concilium? In eo reprobatum fuisse quod placuerat Carthaginensi concilio Cypriani Augustinus sæpe significat, cum Carthaginensi 346 huic concilio provinciali opponit concilium (ut vocat) plenarium totius orbis et universæ Ecclesiæ et omnium Gentium: quod quidem post Cypriani passionem, antequam ipse Augustinus natus esset, convenisse scribit lib. n de Baptis. cap. 9, sed de Nicæno alias plura. Sed cum in Nicæno concilio actum sit de Novatianis, et de lapsis, et illis facilius quam his pœnitentibus venia data sit, tacite de Donatistis et eorum dogmate, rursus actum satis esse videtur. Nunc Donati historiam et veluti tragœdiam persequamur.

Primus, ut dixi, Donatistarum episcopus Carthaginensis, qui Cæciliano sese opposuit, et altare contra altare erexit, fuit Majorinus. Huic successit Donatus alter, qui hoc schisma valde confirmavit. Nam et multa cum scripsisse ad suam hæresim pertinentia, testatur Hieronymus in Catal. Sed et eodem tempore Vitellium Afrum hujus factionis acerrimum defensorem fuisse, Gennadius in suo Catalogo illustrium scriptorum testis est. Interea vero Catholicum aliquem scriptorem Donatistas refutasse non legi. Credo nostros (ut dixi) in Arianis refellendis totos fuisse. Ergo in Africa magis atque magis invalescebant Donatista: et vero Donatus ille Cartha

Ergo magis atque magis Donatistæ insolescere cœperunt. Donato autem Carthaginensi successit Parmenianus, qui suam rursus sectam novis libellis propagavit atque confirmavit. Tum vero in Numidia excitatus tandem aliquis nostrorum est, qui illi responderet. Is fuit Optatus. Milevitanus episcopus, qui testatur se illi rescribere et respondere, ut sit D inter absentes quædam veluti collatio. Ac multos quidem desiderasse, ut ad eruendam veritatem, partium conflictus haberetur. Sed Donatistas et accessum prohibuisse, et aditus interclusisse, et concessum vitasse, et colloquium denegasse. Itaque non nisi per litteras cum iis agi potuisse. (Parmeniani tractatum vocat Optatus quem refellit. Scripsit autem præterea hic Parmenianus ad Tichonium epistolam, quam Augustinus tribus libris refutavit.)

Post Parmenianum Carthaginensis Donatistarum antistes fuit Primianus ille, qui abs suo Maximiano diacono, quem damnarat, accusatus effecit, ut Donatistæ inter sese veluti committerentur, et novo schismate suum schisma distraherent, alteraque

dos. Caeterum etsi vix ulla harum legum exsecutio esset, Donatistæ tamen invidiose odioseque clamabant, sese injuste vexari, et suam causam non jure agi, sed vi opprimi. Ac quidem cum paulo post mortem Theodosii Gildo comes Africa, dux perduellium omnia misceret in Africa, ut suam tyranniden stabiliret, præcipuus ejus satelles Optatus quidam latrociniis infamis, sic sese dedit partibus Donatistarum, ut Circumcellionum etiam furorem superare videretur, sicuti Augustinus hujus Optati Gildoniani sæpe meminit. Sed ita agendo suam sectam magis atque magis infamabat, et (ut verbo Augustini utar) maculabat. Ergo Donatista eo tempore potius usi sunt Petiliano, qui ex causidico factus eorum antistes

factionis patronus. Sed bene habet : incidit in Augustinum, qui, quo anno mortuus est Theodosius, factus episcopus Hipponensis, fortis et assiduus Ecclesiæ catholicæ vindex fuit, et restitantes adversarios tandem pertraxit ad Collationem: quæ optima esse visa est eorum convincendorum ratio.

pars alteram veluti discerperet: ut et Arianos in plu- A de multa decem librarum auri, exstat in cod. Theores sectas tandem dissectos fuisse accepimus. Ergo adversus Primianum in urbe Carthaginensi quadraginta tres Donatiste antistites convenerunt, qui suo eum præjudicio, ut ait Augustinus, prædamnarunt. Deinde alterum fuit Cubursussitanum plus quam centum ejus generis episcoporum concilium, qui Primianum magis damnarunt. Testis est Augustinus lib. v contra Crescon. cap. 6. Integram autem et solemnem ejus Concilii sententiam recitat in Psalm. xxxvi. Et quidem ipsum Maximianum in urbe Carthaginensi contra Primianum ab ejusdem erroris centum episcopis ordinatum esse August. ait in lib. de Hares. Quo anno et consule factum id sit, minus liquet. Sed utcumque tamen conjicere licet, cum quidem paulo pot secutum sit contrarium con- B Cirtensis, et deinde Cæsariensis, acerrimus fuit suæ cilium Bagaitanum, idque convenisse uno anno ante mortem Theodosii, Aug. significet lib. I contra Crescon. c. 56. Fuit autem hoc Bagaitanum in Numidia concilium trecentorum et decem antistitum Donatistarum, qui resciderunt sententiam contra Primianum pro Maximiano latam, et illos centum qui non Donatista, sed jam Maximianista vocabantur, male judicisse pronunciarunt, et Primianum in integrum restituerunt. Formulam sententiæ Bagaiensis recitat Augustinus lib. II contra Crescon. cap. 53. Est autem valde necesse, rem illam totam dil genter cognoscere. Nam et illud demum est, quo probat Augustinus Donatistas suo veluti gladio ju gulatos e-se et in Collatione Carthaginensi propterea id illis imprimis objecit, et postea congres sus in Mauritania cum Emerito, recitansque gesta Collationis, auditores valde est obte-tatus, ut attente cognoscerent illam de Maximianistis historiam, quam et eo loco diligenter rursus exponit. Sane cum in collatione Carthaginensi Donati-tarum veluti dux et signifer fuisse dicatur Primianus Carthaginensis eorun antistes; credo, eum ipsum esse quem defendit synodus Bagaitana. Nam et inter hanc atque illam collationem non nisi auni sexdecim intersunt. Postremo observandum est Donatistas, ut sui Bagalensis concilii sententiam exsequerentur, Theodosianam de hæreticis legem protulisse, cujus auctoritate, Maximianistas, tamquam hæreticos expellerent aut coercerent. Atqui ea lex adversus omnes Donatistas, ut et reliquos hæreticos lata erat. Verum D cum ei non parerent Donatistæ, Maximianistas tamen obnoxios esse volebant, ut etiam occuparent eorum basilicas. Ea lex erat, ut qui Ecclesiæ catholicæ non communicarent, nihil Ecclesiæ nomine possiderent, sed potius unitati id restituerent, ut ait Augustinus tractatu sexto in Joannem, et libro i contra Petilian. Mitto alias Theod. leges in hæreticos; quarum Aug. sæpe meminit, et inter quas duæ nobilissimæ fuerunt duobus aut tribus annis ante Bagaitanum illud concilium late. Prior, que severissima est, lata Titiano et Symmacho coss. exstat in Cod. Justin. lib. n, C. de Apost. Altera lata 347 sequenti anno, hoc est, Arcadio n et Rufino coss.

[Sed priusquam de ea dicamus, aliquid rursus repetendum est de aliis Carthaginiensibus conciliis. Nam et video multa de iis tradi et falso et præpostere et confuse. Ac imprimis quidem falsum et fictum plane esse videtur, quod scriptores Centuriarum bistoriæ Ecclesiastica narrant concilium quoddam Carthaginense, quod vocant secundum, convenisse Valentiniano et Theodosio coss. Nam neque hi conC sules simul fuerunt, neque quisquam veterum meminit alicujus concilii Carthaginensis temporibus Theodosii magni, nisi illius, quod dixi fuisse Donatistarum. Quod vero adjiciunt, Cæsario et Attico coss. concilium Carthaginense aliquod fuisse, minus repudio, qui Balsamon id indicat, sed cur tertium illud vocent, viderint. Certe falluntur, cum illi concilio ascribunt canones, qui potius alteri multo celelriori concilio Carthaginensi, quod aliquot post annis habitum est, adscribendi sunt, ut ex Photii No. mocanone intelligi potest. Repudiandum etiam est, quod fingunt de alio concilio Carthaginensi, quod quartum vocant, et duobus annis post superius, quod vocant tertium, hoc est Honorio IV et Euty. chiano coss. convenisse narrant. Nam etsi Balsamon fateatur iis consulibus aliquid in Ecclesia Cartbaginensi decretum fuisse de mittendis legatis ad imperatorein, tamen nescio unde repetuntur tam multi canones, qui huic concilio ascribuntur. Ut autem moleste fero multa fingi de hujus generis conciliis Carthaginensibus, sic miror præteriri Carthaginensem cum Donatistis Collationem, quæ in eorum historia imprimis commemoranda erat. Sed et paulo post coiit nobilissimum coutra Pelagianos concilium Carthaginense, quod Augustinus Africanum vocat. De eo postea viderimus. Nunc ordo postulat, ut agamus de Collatione.]

Jam annis prope centum Donatistæ sic omnia permiscuerant, ut in Africa discerni vix posset quænam

esset Ecclesia, cum quidem altare contra altare A Cum autem in Constantinopolitano quodam conventu passim erectum esset, et utraque pars de Ecclesiæ rursus Arianorum causa agenda esset, Theodosius

titulo et possessione contenderet. Ergo jampridem multi optabant ut aliqua legitima disceptatione hæc quaestio definiretur, et populus id non minus quam res ipsa postulabat. Scimus (inquit Augustinus in lib. post. coll.) quam multi vestrum et forte omnes, aut pene omnes dicere soletis : 0 si in locum unum convenirent! O si aliquando conferrent, et illis disputantibus veritas appareret! Sed quam propterea Catholici optabant cum Donatistis congredi, tam congressum refugiebant Donatistæ. Augustinus, in epist. 166 ad Donatistas : Vestri, inquit, episcopi conventi a nobis numquam nobiscum pacifice conferre voluerunt, quasi fugientes cum peccatoribus loqui. Sane cum aliquando diceretur quidam episcopus Donatista dixisse, velle se B bonis viris sedentibus conferre cum Aug., Augustinus nihil non fecit, ut ei ultro occurreret, atque etiam currentem incitaret, epist. 47. Denique cum non impetraret, quod tantopere opt bat, curat ut clerici sui Hipponenses Januarium Carthaginensem Donatistarum archiepiscopum sollicitent. Exstat eorum epistola, quæ inter Augustini epistolas est 68. Ea autem impriinis urget, ut quoniam jam olim in hac causa appellatus est imperator, hujus auctoritate instituatur publica Collatio : quia et ille demum sit, qui cum legibus jam latis non teneatur, liberius poterit et collationem indicere, et de re tota statuere: cum præfectis, qui legibus jam latis serviunt, tantom non liceat. Et quia Donatistæ eo, quem dixi, prætextu recusarunt cum nostris congredi: Hipponenses clerici eo se demittunt, ut etiam allegent Christum ipsum cum diabolo de lege locutum esse : et cum Paulo non solum Judæos, sed et Epicureos contulisse. Donatistæ rursus excipiebant, dialecticas disputationes non convenire Christianæ religioni, et Augustinum nihil aliud esse quam contentiosum disputatorem, qui fugiendus potius et cavendus, quam refellendus revincendusque esset. Quid huic cavillationi responderit Augustinus, legi potest primo ejus libro contra Cresconium. Idem libro quarto, Studium, inquit, pro veritate certandi, quia sæpe voluimus cum vestris conferre, ut errore sublato, fraterna charitas pacis vinculo necteretur, contentionis et animositatis vitioso nomine reprehendis.

Sed notat hoc Donatistas obtendisse, quia, ut ait, mallent causam malam cooperire excusatione, quam disputatione finire. Et in eodem libro, Puto, inquit, quod facillime intelligas, non devitanda contentionis causa, quæ nulla est, cum veritas quæritur, vel non pro vana gloria litigatur, sed causæ malæ diffidentia, vos nobiscum nolle conferre.

[Hic vero operæ pretium est obiter observare disputationes in causa religionis modo bonas et utiles, modo perniciosas esse. Certe quidnam sit, de quo qu'eratur, videndum est, et modus semper est tenendus. Tertullianus de Prescript. negat cum hæreticis disputandum esse. Sed Nicæni patres nihilominus cum Arianis semel disputare non recusarunt.

C

D

laudavit eorum consilium, qui, ne toties actum ageretur, non tam disputationibus novis, quam veterum præjudiciis et auctoritate urgendos adversarios esse dicebant. Postremo Augustinus, cum quibus et quatenus, et quando et quomodo disputandum esset, recte vidit. Qua de re quid statuerit, intelligere licet, ex his que scribit lib. de Civitate Dei cap 1, et lib. 1 de peccat. Mer. et Remis. c. ult., et in Enchirid. cap. 69, et in epist. 111 et 121. Tandem ex sententia concilii Chalcedonensis sapientissima et religiosissima lege lata, vetuit Martianus imper. ne quis de fide Christiana publice turbis, ut ait, coadunatis et audientibus tractet : neque res judicatas et recte dispositas di-putando atque contendendo revolvat, ne ex hujusmodi certamine profanet veneranda mysteria, lib. I C. de summa Trinit. Sed hoc demum edictum 348 fait de mysteriis fidei, et post quatuor concilia œcumenica, et cum jam in tertio, hoc est, in Ephesino decretam esset, ut symbolo fidei nihil adjiceretur: denique cum infinitis ea de re disputationibus, earumque petulantia et procacitati frænum injiciendum esset. Cæterum ut nihil hoc ad causam Donatistarum, sic neque ad ætatem aut personam Augustini. Et vero hic unus demum ostendit, quænam esset hæc ratio tuendæ veri.atis : et quomodo ea utendum esset, expertus quoque sæpe fuerat: sed numquam magis quam in illa de qua nunc loqui institui, cum Donatistis collatione.]

Prima Augustini, necdum episcopi, sed tantum presbyteri publica hujus generis conflictatio fuit duobus diebus cum Fortunato Manichæo in urbe Hipponensi. Aderant notarii, qui singula exciperent atque consignarent. Populus auditor erat disputationis. Sed alioqui nullus judex aderat. Etsi autem plane conversus non fuerit infelix ille Fortunatus, at saltem perculsus in eo certamine fuit.

Altera in eadem urbe fuit tribus diebus Augustini disputatio non dissimilis cum Felice Manichæo : sed exitu feliciore. Acrior fuit et celebrior eodem in loco cum Maximino episcopo Ariano, sed minime eodem successu. Exstant harum Collationum acta in libris Augustini. Fuit et alia cum Pascentio comite Ariano in urbe Carthaginensi : sed prima ejus coitio molestior fuit, quia adversarius notarios consignatores adesse principio nolebat, pactisque conventis minime stabat. Tandem tamen legem Collationis accepit, neque solum notarios adhiberi passus est, sed et Laurentium quondam judicem tulit, et ab eo sententiam ferri non recusavit. Testis est Augustinus epist. 174 et 178. Sed nulla vel utilior vel nobilior tametsi fuerit de quæstione minus subtili et magis populari, quam cum: Donatis is collatio fuit. Ac jam antea privatim et obiter Augustinus cum Fortunio quodam Donatista episcopo congressus fuerat in populari quadam turba. Cumque hæc suo strepitu ipsos quoque notarios exceptores intertur

baret, et disputatio propterea abrupta fuisset, roga- A tros abs Constantino datos, Epiphanius numerat

rat August., epist. 163, ut in aliquo recessu tuto et
tranquillo hæc perageretur. Sed multo magis quod
optabat, impetravit, cum instituta fuit Collatio Car-
thaginensis. Possidius, qui interfuit, scribit eam po-
tissimum ab Augustino procuratam fuisse magno
cum Ecclesiæ bono, adjuvante, ut ait, gloriosissimo
et religiosissimo imperatore Honorio, qui ad id per-
ficiendum etiam a suo latere tribunum et notarium
Marcellinum, in Africam judicem misit. Nempe ex
consilio Augustini miserant catholici Afri legatos in
Italiam ad Honorium, qui hoc postularent. Videbant
enim sine principis auctoritate, atque præsidio, ne-
que conventum talem indici, neque adversarios ad
eum cogi, neque ut disputationem non eluderent,
contineri posse. Sane ut Constantinus civilibus con- B
ciliis civitatum et provinciarum Africa, liberam tri-
buerat potestatem, ut sua desideria ad principem
deinde referrent., l. 1 C. Th. de Legat. et decr. le-
gat. sie Theodosius et Honorius descripserunt for-
mam talium conciliorum provincialium et extraordi-
nariorum, 1. x et XIII C. Th. eod. tit. Sed jam
agebatur de desiderio Ecclesiæ Africanæ, et de au-
ctoritate conventus aut concilii Ecclesiastici.

Ne quis autem miretur causam hanc ecclesiasticam
ad principes relatam, et ab his ejus cognitionem
magistratui civili demandatam esse, meminerit ex-
traordinarium quoddam et singulare exemplum fuisse
propter necessitatem, quæ legem non habere dicitur :
proptereaque ad consequentiam trahi non debere. Id
ipse Augustinus indicat lib. I contra Julianun. Pe- C
lagiani post episcoporum concilia provincialia, pro-
vocabant ad nescio quam ut vocant) oecumenicam
synodum, et ab imperatore litteras eo nomine impe-
trarant. Catholici id recusant, cum intelligerent id
peti non minus insidiose quam ambitiose. Pelagiani
objiciebant exemplum, de quo agimus. Augustinus
iis respondens: Nec vero, inquit, vos et alios decipia-
tis, velut talem vocem habentes adversus nos, qualem
nos adversus Donatistas, quos ad Collationem nobiscum
venire per imperialia jussa compulimus. Illorum enim
furor occupaverat Africam totam, nec prædicari a Ca-
tholicis veritatem contra suum patiebantur errorem rio-
lentis aggressionibus, latrociniis, rapinis, ignibus, cœ-
dibus, multa vastantes, cuncta terrentes. Cum quibus
apud episcopos, quos communes non habebamus, nihil D
agere poteramus. Quod vero ante centum ferme annos
majores nostri cum iis egerant, jam populorum memo-
riam non tenebat. Hæc igitur necessitas compulit, ut
saltem gestis nostra collatione confectis, eorum contun-
deremus inverecundiam, et reprimeremus audaciam.
Hæc ille. Etsi autem hoc genus Collationis quodam
modo extraordinarium fuerit, et in Africa magis
quam alibi, fuerit usitatum, tamen memini Epipha-
nium scripsisse non dissimilem disputandi præsenti-
bus notariis, qui gesta exciperent, potestatem con-
eessam ab imperatore Constantino fuisse Photino
hæretico jam alioqui in Sardicensi synodo damnato:
et quidem inter auditores ejus disputationis et arbi-

quemdam Marcellinum. Fuit autem illa inter Photinum et Basilium Ancyranum Collatio de quæstione multo subtiliori quam quæ cum Donatistis habita est. Nam caput, hoc est, Christum ipsum oppugnabat Photinus; Donatistæ vero non nisi corpus, hoc est, Ecclesiam. Adde, contra Donatistas fuisse quamdam velut immixtam causam, cui etiam inerat quædam civilis quæstio facti de Cæciliano et ejus ordinatore Felice quam et ipsi Donatistæ olim priores retulerant ad Constantinum, quamque hic imperator partim suis in Africa præfectis, partim ecclesiasticis in Gallia et Italia antistitibus mandaral. Postea erevit Donatistarum intemperies, qui pro offensione jaelabant victoriam, neque tamen in jus sive ad Collationem trahi poterant nisi imperio magistratus : quique in Collatione, ut ad rem venirent, cogi non poterant, nisi ejusdem potestatis præsidio et auctoritate. Denique quorum furor militaris et Circumcellionum gladiis armatus coerceri non poterat, nisi terrore principali. Erant mirabiles pragmatici, magisque versipelles et versuti calumniatores, quam ulli umquam fuerint in suo foro causidici. Erant etiam gladiatores magis sanguinarii, quam ulli in castris educati milites, qui non ex jure manu consertum, sed mage ferro, ut ait Ennius, rem repetunt. Et vero ni Marcellinus aliquis cum sua apparitione adfuisset, periculum erat ne Collationem efficerent, qualis paulo post mortem Augustini fuit Ephesina illa furiosa synodus, quæ λnotpixò appellata fuit. Certe non dubitassent Augustinum tractare, ut in ea synodo Flavianum tractarunt Nestoriani. Quid enim? Possidius, bonus imprimis auctor, narrat Donatistas, cum ad moderatam disputationem provocarentur, furiose exclamasse Augustinum tamquam lupum esse opprimendum, et eos, qui eum trucidassont, abs Deo veniam facile impetraturos esse. Credo, propter has causas Honorium voluisse suum Marcellinum cum armata apparitione adesse huic Collationi. Alioqui sane voluisset Augustinus 349 tale præsidium abesse. Nam et in epist. 203, cum Donatistas provocat, Cessabit, inquit, a nostris partibus timor temporalium potestatum; cesset etiam a vestris partibus terror congregatorum Circumcellionum. Et in epist. 173 provocans Crispinum Donatistam ad Collationem, Mappalienses, inquit, ambos nos audiant, ita ut scribantur quæ dicemus, et a nobis scripta eis Punice interpretentur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint.

Denique prospiciebat quod Catholici merito exprobrarunt improbo illi Ephesino et armato concilio, quod reprobabant. Nam fuit hæc eorum, qui Flaviani causam postea egerunt in Chalcedonensi synodo, exceptio, Ubi gladii et fustes, qualis synodus est? Interea patres qui ad Chalcedouensem synodum convenere, cum metuerent Eutychianorum tumultus et arma, rogarunt per legatos Leonis papæ imperatorem Martianum, ut adesset ad vim inhibendam; alioqui sine tali præsidio nolle se convenire dixerunt

« PoprzedniaDalej »