Obrazy na stronie
PDF

martyrum multitudinem. Thermas Maximiani in urbe A mus id factum esse antequam Constantinus rerum

Carthaginensi illo tempore exstructas fuisse ait, ut et Diocletiano Romæ aliae exstruebantur, quibus attollendis serviebant multa millia Christianorum, veluti ad metalla damnatorum. Sed nunc quæritur de Christianis in Africa lapsis, et codicum sacrosanctorum traditionis reis, deque Ecclesiæ Cartliaginensis statu et conditione. Ac quidem Optatus narrat quoddam tunc fuisse concilium Cirtense, quod reos illos utêumque absolvit, cum etiam iidem essent prope judices, qui et rei. Factum id est in Numidia, cujus erat Cirta urbs nobilissima et potentissima, quondam (ut ait Mela) domus regum Jubæ et Syphacis , et postea colonia Romanorum , quam 345 Plinius ait vocatam esse Siteranorum : olim eliam caput regni Masaesulorum, ut scribit Livius lib. xxx. Porro illius de quo nunc loquor concilii Cirtensis annum eumdem fuisse indicat Augustinus, cum eosdem , quos dixi, consules nominat. Praeerat Secundus Tigisitanus Numidiae primas. Iidem vero qui Cirtæ convenerant, postea cum aliquot aliis ejusdem generis in urbe Carthaginensi conveniunt : et quam in Cirtensi conventu fuerant molles et indulgentes, tam in hoc Carthaginensi severi videri voluerunt : Cæcilianumque Carthaginensem episcopum , quem vel traditionis reum faciebant, vel a traditore ordinatum esse clamitabant, inauditum1 et absentem damnant, atque abdicare jubent : creant vero quemdam Majorinum , quem illi opponant. Augustinus in Brevic. hoc concilium Carthaginense contra Cæcilianum fuisse episcoporum septuaginta narrat; sed injustum et iniquum : cujus etiam contra Cæcilianum sententia postea rescissa fuit. Itaque dixi indignum fuisse, quod Magdeburgenses in suis Centuriis referrent inter. concilia Ecclesiastica, et fingerent primum fuisse Carthaginense. Hoc autem illud fuit, quod (ut narrat Augustinus in Brevic.) postea Donatistæ in Collatione Carthaginensi, de qua dicturi sumus, potissimum laudabant, sed sine die et consule, ut primum esse videretur, in quo de traditione judicassent : quia opponebatur Girtense, in quo fuerant indulgentiores. Sed quod sive prius sive posterius sibi jus dixerant, idem profecto jus aliis in eadem causa dicere debebant : neque erant ferendi : qui quod in aliis crimen ne convictum qui

potiretur saltem in Italia aut Africa. Cum autem audio jam tum numerari ab Augustino Donatistas episcopos cclxx in illo eorum concilio Carthaginensi, neque multo plures convenisse centum post annis ad Collationem contra Catholicos meminerim, ut postea dicam, suspicatus submendosum esse numerum in Augustino, præsertim eum vix credibile videatur tam multos tam cito fuisse antistites Donatistarum. Itaque suspicabar posse detrahi ducentos, ut septuaginta tantum relinquantur, quot diximus eo tempore convenisse contra Cæcilianum : et fortasse crediderit aliquis idem fuisse concilium. Sed nihil hic temere audeo vel affirmare, vel mutare. Illud valde memorabile est, quod Augustinus adjicit in

18 iflo Carthaginensi tot Donatistarum concilio, post

longam deliberationem dierum 75 decretum fuisse, ut traditoribus etiam non rebaptizatis communicaretur. Quod quidem magis convenit cum iis, quæ in Cirtensi sua synodo decreverant, quam cum iis quæ in Carthaginensi contra Cæcilianum. Porro quid consecutum sit, cum Cæciliani causam ad Constantinum imperat. septem post annis Donatistæ retulissent, et Constantinus modo judices episcopos Romæ dedisset, modo deinde alios Arelati, et denique ipse, cum esset Mediolani, de ea judicasset, repetere oportet partim ex 0ptat., partim ex Aug. Nam in Optato desiderantur, quæ de judicio Arelat. et Constant. sententia Mediolanefisi, qua Cæcilianus postremo absolutus est, suggerit Augustinus in epist.

C 162 et lib. iii contra Crescon. cap. 71, ne quis alio

qui ex 0ptato temere colligat, sic Constantinum rejecisse appellationem Donatistarum de Melchiadis sententia conquerentium, ut nullos praeterea dare judices voluerit : aut simpliciter tunc pronuntiarit a re bene judicata temere appellari, sicuti quidam tradidit. Imo vero sciamus Constantinum dedisse judices hujus appellationis, non quidem ipsum Arelatensem episcopum (quod temere putavit Calvinus, cum non observasset eum jam Romæ cum Melchiade judicem fuisse), sed alios episcopos qui Arelati convenerant. Porro si quis roget de tempore, quo Donatistæ non contenti suo Carthaginensi concilio appellarunt Constantinum : in 0ptati libro primo scriptiim est, Constantino iiii et Licinio iii coss.

dem, tam acerbe vindicabant, in seipsis etiam con- D Romæ de hac causa judicatum esse ab iis, quos

[merged small][ocr errors]

Constantinus primum judices dedit. Augustinus vero habet, factum id esse Constantino tertium et Luciano iterum consulibus. Non dubium est, Luciano mendose scriptum esse pro Licino : sed in 0ptato rursus mendose scriptum esse existimo mii pro iri, et iii pro ii, sicuti in numeris facilis est lapsus librariorum. Ut autem magis probem, quod dixi, facit quod August. in lib. contra Donatistas post Collat. cap. 33, ait sequenti auno consules fuisse Wolusianum et Anianum. Wivebat ergo etiamnum Diocletianus, sed jampridem abdicatus, cum primum ab Donatistis appellatus est Constantinus. Nam Diocleuianus mortuus est Wolusiano eu Aniano coss. decimo rum libris. Ul autem toto illo decennio Donatus sui schismatis fundamenta jecit, sic novem post annis hæc causa Constantinum etiam fatigavit : quem August. postremo narrat, cum ipse consul esset cum Crispo, litteras dedisse, quibus Donatistarum exsilium solvebat, et eorum furorem Deo relinquebat. Adeo Donatistarum factio coerceri reprimive non posse videbatur.

anno post suum edictum de abolendis Christiano- A ginensis eo evasit, ut non modo- lamquam aliquis

* Porro tribus aut quafuor annis post dalas illas nimium Donatistis indulgentes litteras, Constantinus adversus Arium, de quo reprimendo magis sollicitus erat, coegit Nicænum concilium , cui etiam interfuisse ipsum Cæcilianum acta indicant. Ac quidem cum ex Libya et Thebaide plures eo venissent, tamen ex Africa tota hunc solum adfuisse, affirmavit etiam in quinta synodo Benignus episcopus Heracleæ, ut ejus synodi acta testantur. Cæterum Nicæni Patres cum toti essent in Arianis refellendis, nescio quomodo Donatistas missos fecere. Neque tamen non aliquid de iis actum esse Nicææ suspicor. Cur autem id suspicer, cum eorum neque Nicæni canones, qui circumferuntur, neque acta , quæ vulgo habentur, meminerint, multi fortasse mirabuntur. Sed in August. libris observavi , quod vulgo non observatur. Ut de Ecclesia, sic de Baptismo magna adversus Donatistas quæstio fuit. Hi enim Carthaginense concilium Cypriani opponebant, cum Baptismum adversariorum, quos judicabant alienos esse ab Ecclesia , ratum non habebant, et

propterea in suo cœtu eum iterabant : quod et Aria- C

nos fecisse testis est Ambrosius de Basil. traden. Quid Nicænum concilium? In eo reprobatum fuisse quod placuerat Carthaginensi concilio Cypriani Augustinus sæpe significat, cum Carthaginensi 346 huic concilioprovinciali opponit concilium (ut vocat) plenarium totiusorbis et universæ Ecclesiæ et omnium Gentium : quod quidem post Cypriani passionem, antequam ipse Augustinus natus esset, convenisse scribit lib. ii de Baptis. cap. 9, sed de Nicæno alias plura. Sed cum in Nicæno coneilio actum sit de Novatianis, et de lapsis, et illis facilius quam his poenitentibus venia data sit, tacite de Donatistis et eorum dogmate, rursus actum satis esse videtur. Nunc Donati historiam et veluti tragœdiam persequamur. Primns, ut dixi , Donatistarum episcopus Carthaginensis, qui Cæciliano sese opposuit, et altare contra` altare erexit, fuit Majorimus. Huic successit Donatus alter, qui hoc schisma valde confirmavit. Nam et multa eum scripsisse ad suam hæresim pertinentia, testatur Hieronymus in Catal. Sed et eodem tempore Witellium Afrum hujus factionis acerrimum defensorem fuisse, Gennadius in suo Catalogo illustrium scriptorum testis est. Interea vero Catholieum aliquem scriptorem Donatistas refutasse non legi. Credo nostros (ut dixi) in Arianis refellendis iotos fuisse. Ergo in Africa magis atque magis invalescebanl Donatistæ : et vero Domatus ille Cartha

Hannibal imperatores Romanos superbe contemneret, sed et tamquam Deus aliquis a suis coleretur, et per ejus nomen , tamquam numen , juraretur: denique illi Deus de cœlo respondisse crederetur. Testes sunt August. et Optatus. Sane taumen Hieronymus, in suo Chronico, hunc Donatum Carthagine tandem pulsum esse significat : licet mendosus videatur index temporis, ubi annis triginta floruisse significat : tyrannum fuisse Optatus notat. Itaque tali duce incitati Donatistæ nil non audebant. Ac quidem Ariani alicujus sui Imp. Constantii aut Walentis præsidio armati, audebant in Catholicos sævire : Donatistæ vero non modo non adjuvantibus, sed etiam reclamantibus principibus statim imitati

B sunt Arianorum sævitiam; cum tamen non nisi suo

rum Circumcellionum audacia et furore sepui essent. Ipse imperator Constans ad eos coercendos in Africam aliquando misit Macarium, suum præfectum qu i severe animadvertit in Donatistas. Sed talis animadversio non potuit tollere insaniam, quæ animos multorum occupaverat: et Catholici maluissent sine armis agi, et ratione atque disputatione discuti errorem , qui præcipites Donatistas agebat, ut 0ptatus satis significat. Cæterum Donatistarum audaciam tandem armavit Julianus Apostata, et iis basilicas restituit, quas Constantinus antea abstulerat. Testis est Augustinus l. ii contra Petilianum, cap. 92, qui et sæpe testatur, illum Apostatam propterea laudatum esse a Donatistis. Memorabile autem est, quod Honorius imp. edixit rescriptum, quod abs Julian0 impetrarunt proposito programmate publicandum esse, ut Donatistarum desperatio fucata perfidia omnibus innotescat. lib. xxxvii C. Th. de hæret. Wellem exstaret etiamnum illud rescriptum. Sed qualecumque fuerit, Apostata fovebat quoscumque audiebat esse aut apostatas aut Ecclesiæ hostes. Ergo magis atque magis Donatistæ insolescere cœperunt. Donato autem Carthaginensi successit Parmenianus, qui suam rursus sectam novis libellis propagavit atque confirniavit. Tum vero in Numidia excitatus tandem aliquis nostrorum est, qui illi responderet. Is fuit 0ptatus Milevitanus episcopus, qui testatur se illi rescribere et respondere, ut sit

D inter absentes quædam veluti collatio. Ac multos

quidem desiderasse, ut ad eruendam veritatem, partium conflictus haberetur. Sed Donatistas et accessum prohibuisse, et aditus interclusisse, et concessum vitasse, et colloquium denegasse. Itaque iion nisi per litteras cum iis agi potuisse. (Parmeniani tractatum vocat 0ptatus quem refellit. Scripsit autem præterea hic Parmenianus ad Tichonium epistolam , quam Augustinus tribus libris refutavit.) Post Parmenianum Carthaginensis Donatistarum antistes fuit Primianus ille, qui abs suo Maximiano diacono , quem damnarat, accusatus effecit , ut Donatistæ inter sese veluti committerentur, et no

vo schismate suum schisma distraherent, alteraque res sectas tandem dissectos fuisse accepimus. Ergo adversus Primianum in urbe Carthaginensi quadraginta tres Donatist:e antistites convenerunt, qui suo eum præjudicio, ut ait Augustinus, prædamnarunt. Deinde alterum fuit Cubursussitanum plus quam centum ejus generis episcoporum concilium, qui Primianum magis damnarunt. Testis est Augustinus lib. v contra Crescon. cap. 6. Integram autem et solemnem ejus Concilii sententiam recitat in Psalm. xxxvi. Et quidem ipsum Maximianum in urbe Carthaginensi contra Primianum ab ejusdem erroris centum episcopis ordinatum esse August. ait in lib. de Hæres. Quo anno et consule factum id sit, minus liquet. Sed utcumque tamen conjicere licet , cum quidem paulo post seculum sit contrarium concilium Bagaitanum , idque convenisse uno anno ante mortem Theodosii, Aug. significet lib. iii contra Crescon. c. 56. Fuit autem hoc Bagaitanum in Numidia concilium trecentorum et decem anlistitum Donatistarum, qui resciderunt senteutiam contra Primiannm pro Maximiano latam , et illos centum qui non Donatistæ, sed jam Maximianistæ vocabantur, male judic isse pronunciarunt , et Primianam in integrum restituerunt. Formulam sententiæ Bagaiensis recitat Augustinus lib. iii contra Crescon. cap. 55. Est autem valde necesse, rem illam totam dil genier cognoscere. Nam et illud demum est, quo probat Augustinus Donatistas suo veluti gladio jugulatos esse : et in Collatione Carlhaginensi propterea id illis imprimis objecit, et rostea congres sus in Maurilania cum Emerito, . recitansque gesta Collationis, auditores valde est obte- tatus, ut attente cognoscerent illam de Maximianistis historiam, quam et eo loco diligenter rursus exponit. Sane cum in collatione Carthagiuensi I)onali-tarum veluti dux el signifer fuisse dicatur Primianus Carthagineusis eoru m antistes; credo, eum ipsum esse quem defendit synodus Bagaitana. Nam et inter hanc atque illam collationem non nisi ammi sexdecim intersunt. Poslreino observandum est Donatisias, ut sui Bagaiensis concilii sentenliam exsequerentur, Theodosianam de hæreticis legem protulisse, cujus auctoritate, Maximianistas, tamquam hæreticos expellerent aut coercerent. Atqui ea lex adversus omnes Donatistas, ut et reliquos hæreticos lata erat. Verum , cum ei non parerent Donatistæ, Maximianistas tamen obnoxios esse volebant, ut etiam occuparent eorum basilicas. Ea lex erat, ut qui Ecclesiae catholic;e non communicarent, nihil Ecclesiæ nomine possiderent, sed potius unitati id restituerent, ut ait Augustinus tractatu sexto in Joannem, et libro ii contra Petiliam. Mitto alias Theol. leges in hæreticos; quarum Aug. sæpe meminit, et inter quas duæ nobilissimæ fuerunt duobus aut tribus annis ante Bagaitanum illud concilium latae. Prior, quae severissima est, lata Titiano et Symmacho coss. exstat in Cod. Justin. lib. ni , C. de Apost. Altera lata 347 sequenti anno, hoc est, Arcadio ii et Rufino coss.

pars alteram veluti discerperet : ut et Arianos in plu- A de multa decem librarum auri, exstat in cod. Thcoesset Ecclesia, cum quidem altare contra altare A Cum autem iu Constantinopolitano quodam conventu

[ocr errors][merged small]

dos. C;eterum etsi vix ulla harum legum exsecutio esset, Doiiatistæ tamen invidiose odioseque clamabant, sese injuste vexari , el suam causam non jure agi , sed vi opprimi. Ac quidem cum paulo post mortem Theodosii Gildo comes Africæ, dux perduellium omnia misceret in Africa. ut suam tyrannidem stabiliret, praecipuus ejus satelles Optatus quidam latrociniis infamis, sic sese dedit partibus Douatistarum, ut Circumcellionum etiam furorem superare videretur, sicuti Augustinus hujus Optati Gildoniani sæpe meminit. Sed ita agendo suam sectam magis atque magis infamabat, et (ut verbo Augustini utar) maculabat. Ergo Donatistæ eo tempore potius usi sunt Petiliano, qui ex causidico factus eorum antistes Cirtensis, et deinde Cæsariensis, acerrimus fuit suæ factionis patronus. Sed bene liabet : incidit in Augustinum , qui, quo anno mortuus est Theodosius, factus episcopus Hipponensis, fortis et assiduus Ecclesiæ catholicæ vindex fuit, et restitantes adversarios tandem pertraxit ad Collationem : quæ optima esse visa est eorum convincendorum ratio. [Sed priusquam de ea dicamus, aliquid rursus repetendum est de aliis Carlhaginiensibus conciliis. Nam et video multa de iis tradi et falso et præpostere et confuse. Ac imprimis quidem falsum et fictum plane esse videtur, quod scriptores Centuriarum historiae Ecclesiasticæ narrant concilium quoddam Carthaginense, quod vocant secundum, convenisse Walentiniano et Theodosio coss. Nam neque Iii consules simul fuerunt, neque quisquam veterum meminit alicujus concilii Carthaginensis temporibus Theodosii magni , nisi illius, quod dixi fuisse Donatistarum. Quod vero adjiciunt, Cæsario et Attico coss. concilium Carthaginense aliquod fuisse, minus repudio, qui , Balsamon id indicat, sed cur tertium illud vocent, viderint. Certe falluntur, cum illi concilio ascribunt canones, qui potius alteri multo celeliriori concilio Carthaginensi , quod aliquot post annis habitum est, adscribendi sunt, ut ex Photii Nomocanone intelligi potest. Repudiandum etiam est , quod fingunt de alio concilio Carthaginensi, quod quartum vocant, et duobus amnis post superius, quod vocant tertium, hoc est Honorio IV el Euiy. chiano coss. conveiiisse narrant. Nam elsi Balsamon

D fateatur iis consulibus aliquid in Ecclesia Carthagi

nensi decretum fuisse de mittendis legatis ad imperatoreim, tamen nescio unde repetuntur tam multi canones, qui huic concilio ascribuntur. Ut autem moleste fero multa fingi de hujus generis conciliis Carthaginensibus , sic miror præteriri Carlhaginensem cum Donatistis Collationem, quæ in eorum historia imprimis commemoranda erat. Sed el paulo post coiit nobilissimum contra Pelagianos concilium Carih'ginense, quod Augustinus Africanum vocat. De eo postea viderimus. Nunc ordo postulat, ut agamus de Collatione.] Jam annis prope centum Donatisiæ sic omnia permiscuerant, ut in Africa discerni vix posset quænam passim erectum esset, et utraque pars de Ecclesiæ titulo et possessione contenderel. Ergo jampridem multi optabant ut aliqua legitima disceptatione hæc quæstio definiretur, et populus id non minus quam res ipsa postulabat. Scimus (inquit Augustinus in lib. post. coll.) quam multi vestrum et forte omnes, aut pene omnes dicere soletis : 0 si in locum unum convenirent ! 6 si aliquando conferrent, et illis disputantibus veritas appareret ! Sed quam propterea Catholici optabant cum l)onatistis congredi, tam congressum refugiebant Donatistæ. Augustinus, in epist. 166 ad Donatistas : Vestri, inquit, episcopi contenti a nobis numquam nobiscum pacifice conferre voluerunt, quasi fugientes cum peccatoribus loqui. Sane cum aliquando diceretur quidam episcopus Donatista dixisse , velle se bonis viris sedentibus conferre cum Aug., Augustinus nihil non fecit, ut ei ultro occurreret, atque etiam currentem incitaret, epist. 47. Denique cum non impelraret , quod tantopere optabat, curat ut clerici sui Ilipponenses Januarium Carthaginensem Donauistarum archiepiscopum sollicitent. Exsiat eorum epistola , quæ inter Augustini epistolas est 68. Ea autem impriinis urget, ul quoniam jam olim iu hac causa appellatus est imperator, hujus auctoritate institu;itur publica Collatio : quia et ille demum sit , qui cum legibus jam latis non leneatur , liberius poterit et collationem indicere, et de re tota statuere : cum præfectis, qui legibus jam latis serviunt , tantuum non liceat. Et quia Donatistæ eo, quem dixi, prætextu recusarunt cum nostris congredi : Hippo- C nenses clerici eo se demittunt, ut etiam allegent Christum ipsum cum diabolo de lege locutum esse : et cum Paulo non solum Judæos , sed et Epicureos contulisse. Donatistæ rursus excipiebant, dialecticas disputationes non convenire Christianæ religioni, et Augustinum nihil aliud esse quam contentiosum disputatorem , qui fugiendus potius et cavendus, quam refellendus revincendusque esset. Quid huic cavillationi responderit Augustinus, legi potest primo ejus libro contra Cresconium. Idem libro quarto, Studium, inquit, pro veritate certandi, quia sæpe voluimus cum vestris comferre, ut errore sublato, fraterna charitas pacis vinculo necteretur, contentiouis et animositatis vitioso nomine reprehendis. Sed notat hoc Donatistas obtendisse , quia, ut ait, mallent causam malam cooperire excusatione, quam disputatione finire. Et in eodem libro, Puto, inquit, quod facillime intelligas, non devitamdæ contentionis causa, quae mulla est, cum veritas quæritur, vel non pro vana gloria litigatur, sed causæ malæ diffidentia, vos nobiscum nolle conferre. [Hic vero operæ pretium est obiter observare disputationes in causa religionis modo bonas et utiles, modo perniciosas esse. Certe quidnam sit , de quo quaeratur , villendum est, et modus semper est tenendus. Tertullianus de Pr;escript. negat cum hæreticis disputandum esse. Sed Nicaeiii palres nihilominus cum Arianis semel disputare non recusarunt.

rursus Arianorum causa agenda esset, Theolosius laudavit eorum consilium, qui, ne toties actum ageretur, non tam disputationibus novis, quam veterum præjudiciis et auctoritate urgendos adversarios esse dicebant. Postremo Augustinus, cum quibus et quatenus, et quando et quomodo disputandum esset, recte vidit. Qua de re quid statuerit, intelligere licet, ex his que scribit lib. ii de Civitate Dei cap 1, et lib. 1 de peccat. Mer. et Remis. c. ult., et in Enchirid. cap. 69, et in epist. M 11 et 121. Tandem ex sententia concilii Chalcedonensis sapientissima et religiosissiina lege fata, veluit Martianus imper. ne quis de fide Christiana publice turbis, ut ait, coadunatis et audientibus tractet : neque res judica

B tas et recte dispositas di-putando atque contendendo contineri posse. Sane ut Constantinus civilibus con- B nem trahi poterant nisi imperio magistratus: quique

revolvat, ne ex hujusmodi certamine profanet veneranda mysteria, lib. iii C. de summa Trinit. Sed hoc demum edictum 348 fuit de mysteriis fidei, et post quatuor concilia œcumenica, et cum jam in tertio, hoc est, in Ephesino decreiuin esset, ut syml)olo fidei nihil adjiceretur : denique cum infinitis ea de re disputationibus, earumque petulantiæ et procacitati frænum injiciendum esset. Cæterum ut nihil hoc ad causam Donatistarum , sic neque ad ætatem aut personam Augustini. Et vero hic unus demum ostendit, quænam esset hæc ratio tuendæ veri,atis : et quomodo ea utendum esset, expertus quoque sæpe fuerat : sed numquam magis quam in illa de qua nunc loqui institui, cum Donatistis collatione.] Prima Augustini , necdum episcopi , sed tantum presbyteri publica hujus generis conflictatio fuit duobus diebus cum Fortunato Manich;eo in urbe Hipponensi. Aderant notarii, qui singula exciperent atque consignarent. Populus auditor erat disputationis. Sed alioqui nullus judex aderat. Etsi autem plane conversus non fuerit infelix ille Fortunatus, at saltem perculsus in eo certamine fuit. Altera in eadem urbe fuit tribus diebus Augustini disputatio non dissimilis cum Felice Manichæo : sed exitu feliciore. Acrior fuit et celebrior eodem in loco cum Maximino episcopo Ariano, sed minime eodem successu. Exstant harum Collationum acta in libris Angustini. Fuit et alia cum Pascentio comite Ariano in urbe Carthaginensi : sed prima ejus coitio molestior fuit, quia adversarius molarios consigiiatores adesse principio nolebat, pactisque conventis minime stabat. Tandem tamen legem Collationis accepit, neque solum notarios adhiberi passus est, sed et Laurentium quondam judicem tulit, et ab eo sententiam ferri non recusavit. Testis est Augustinus epist. 174 et 178. Sed nulla vel utilior vel nobilior tamelsi fuerit de quæstione minus subiili et magis populari , quam cum: Donatistis collatio fuit. Ac jam antea privatim et obiter Augustinus cum F rtunio quodam Donatista episcopo congressus fuerat in populari quadam turba. Cumque haec suo strepitu ipsos quoque notarios exceptores intertur

haret, et dispntatio propterea abrupta fuisset, roga- A rat August., epist. 163, nt in aliquo recessu tuto et tranquillo hæe perageretur. Sed multo magis quod optabat, impetravit, cum instituta fuit Collatio Carthaginensis. Possidius, qui interfuit, scribit eam potissimum ab Augustino procuratam fuisse magno cum Ecclesiæ bomo, adjuvante, ut ait, gloriosissimo et religiosissimo imperatore Honorio, qui ad id perfieiendum etiam a suo latere tribunum et notarium Mareellinum, in Africam judicem misit. Nempe ex consilio Augustini miserant catholiei Afri legatos in Italiam ad Honorium, qui hoc postularent. Videbant enim sine principis auetoritate, atque præsidio, neque conventum talem indici, neque adversarios ad eum cogi, neque ut disputationem non eluderent,

tros ahs Constantino datos , Epipbanins numerat quemdam Marcellinum. Fuit autem illa inter Photinum et Basilium Ancyranum Collatio de quæstione multo subtiliori quam quæ cum Donatistis habita est. Nam caput, hoc est, Christum ipsum oppugnabat Photinus; Donatistæ vero non nisi corpus, hoc est, Ecclesiam. Adde, contra Donatistas fuisse quamdam velut “immixtam causam, cui etiam inerat quaedam civilis quæstio facti de Cæciliano et ejus ordinalore Felice : quam et ipsi Donatistæ olim priores retulerant ad Constantinum , quamque hic imperator partim suis in Africa præfectis, partim ecclesiastieis in Gallia et Italia antislitibus mandarat. Postea erevit Donatistarum intemperies, qui pro offensione jaetabant victoriam, neque tamen in jus sive ad Collatìo

ciliis civitatum et provinciarum Africæ, liberam tribuerat potestatem, ut sua desideria ad principem deinde referrent., l. 1 C. Th. de Legat. et deer. legat. sie Theodosius et Honorius deseripserunt formam talium conciliorum provincialium et extraordinariorum, l. xn et xiii C. Th. eod. tit. Sed jam agebatur de desiderio Ecclesiæ Africanæ, et de auctoritate eonventus aut concilii Ecclesiastici. Ne quis antem miretur causam hane ecclesiasticam ad principes relatam, et ab his ejus eognitionem magistratui civili demandatam esse, meminerit extraordinarium quoddam et singulare exemplum fuisse propter necessitatem, quæ legem non habere dicitur : proptereaque ad consequentiam trahi non debere. Id ipse Augustinus indicat lib. iii contra Julianum. Pe- C lagiani post episcoporum concilia provincialia, provocabant ad nescio quam ( ut vocant) œcumenicam synodum, et ab imperatore litteras eo nomine impetrarant. Catholici id recusant , cum intelligerent id peti non minns insidiose quam ambitiose. Pelagiani objiciebant exemplum , de quo agimus. Auguslinus iis respondens : Nec vero, inquit, vos et alios decipiatis, velut talem voçem habentes adversus nos, qualem nos adversus Donatistas, quos ad Collationem nobiscum venire per imperialia jussa compulimus. Illorum enim furor oceupaverat Africam totam, nec prædicari a Catholicis veritatem contra suum patiebantur errorem riolentis aggressionibus, latrociniis, rapinis, ignibus, dibus, multa vastantes, cuncta terrentes. Cum quibus

in Collatione, ut ad rem venirent, cogi non poteraut, nisi ejusdem potestatis præsidio et auctoritate. Denique quorum furor militaris et Circumcellionum gladiis armatus coerceri non poterat, nisi terrore principali. Erant mirabiles pragmatici, magisque versipelles et versuti calumniatores, quam ulli umquam fuerint in suo foro causidici. Erant etiam gladiatores magis sanguinarii, quam ulli in eastris educati milites, qui non ex jure manu consertum , sed mage ferro, ut ait Ennius, rem repetunt. Et vero mi Marcellinus aliquis cum sua apparitione adfuisset, periculum erat ne Collationem efficerent, qnalis paulo post mortem Augustini fuit Ephesina illa furiosa synodus, quæ ληστptx) appellata fuit. Certe non dubitassent Auguslinum tractare, ut in ea synodo Flavianum tractarunt Nesloriani. Quid enim ? Possidius, bonus imprimis auctor, narrat Doiiatistas, cum ad moderatam disputationem provocarentur, furiose exclamasse Augustinum tamquam lupum esse opprimendum, et eos, qui eum Irucilassont, abs Deo veniam facile impetraturos esse. Credo, propter has causas Honorium voluisse suum Marcellinum cum armata apparitione adesse huic Collatioui. Alioqui sane voluisset Augustinus 349tale præsidium abesse. Nam et in epist. 203, cum Donatistas provocat, Cessabit, inquit, a nostris partibus timor temporalium potestatum; cesset etiam a vestris partibus terror congregatorum Circumcellionum. Et in epist. 175 provocans Crispinum Donatistam ad Collalionem, Map

apud episcopos, quos communes non habebamus, nihil D palienses, inquit, ambos nos audiant, ita ut scribantur

agere poteramus. Quod vero ante centum ferme annos majores nostri cum iis egerant, jam populorum memoriam non tenebat. Hæc igitur necessitas compulit, ut saltem gestis nostra collatione confectis, eorum contunderemus inverecundiam, et reprimeremus audaciam. Hæc ille. Etsi autem hoc genus Collationis quodam modo extraordinarium fuerit, et in Africa magis quam alibi, fuerit usitatum, tamen memini Epiphanium seripsisse non dissimilem disputandi praesentibus motariis , qui gesta exciperent, potestatem coneessam ab imperatore Constantino fuisse Photino hæretico jam alioqui in Sardicensi synodo damnato: et quidem inter auditores ejus disputationis el arbi

quæ dicemus, et a nobis scripta eis Punice interpretentur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint. Denique prospiciebat quod Catholici merito exprobrarunt improbo illi Ephesino et armato concilio, quod reprobabant. Nam fuit haec eorum, qui Flaviani causam postea egerunt in Chalcedonensi synodo, exceptio, Ubi gladii et fustes, qualis synodus est? Interea patres qui ad Chalcedouensem synodum convenere, cum metuerent Eutychianorum tumultus et arma, rogarunt per legatos Leonis papæ imperatorem Martianum, ut adesset ad vim inhibendam; alioqui sine tali præsidio nolle se convenire dixerunt

« PoprzedniaDalej »