Obrazy na stronie
PDF
ePub

339 LECTORI.

De Ænea spectante Carthaginensem picturain belli Trojani scripsit olim bonus Poeta :

Animum pictura pascit inani

Multa gemens......

B

A quique etiamnum eodem exemplo compescere posset alios ejus generis ordinisque togatos non leguleios, sed nebulones. Nam et tales etiamnum ardeliones simili intemperie incitantur, ut allatrent, quorum linguæ, quia meritoriæ sunt, meretricias quoque nunc esse videmus. Non ausim cum Petiliano conferre bonum illum Theodorum, quem quidam vesanum vocant, alii narrant in Posiaca (ut ipse vocavit) velitatione, visum esse valde versutum, si non veteranum, at certe veteratorem. Illud modo dico: cum in Carthaginensi veluti arena multa essent, quæ Petilianum debilitarent, multa vero in Posiaca, quæ adjuvarent Theodorum, factum tamen esse, ut hic non minus quam ille in luto hæserit, cum ventum esset ad questionem de Ecclesia, in qua rursus occurrebat Augustinus, tamquam scopulus. Imo cum Theodorus ille ante primam veluti coitionem, confessionem suæ scilicet fidei, tam suo, quam multorum Gallorum, qui tamen eam numquam legerant, nomine offerret, principio professus est se damnare et detestari sectas omnes et hæreses, quæ olim in Ecclesia damnatæ essent abs sanctis doctoribus, abs Hilarii et Athanasii temporibus usque ad Ambrosium et Cyrillum. Riserunt quidam in illo conventu, tam ineptam quæ tamen tam diu et valde elaborata afferebatur, proferri orationem, quæ conjungeret Ambrosium cum Cyrillo, et significaret magnum quoddam temporis intervallum fuisse inter Athanasium, Hilariumve et Ambrosium, cum tamen ipse Theodorus, mirificus 340 chronologus, nuper ad Polonos scribens, scripserit Hilarium fuisse σúyxpovov Augustini. Sed tales solœcismos, quos scholastica ferula castigaret, barbato magistro tam facile condonarunt boni auditores, quam mirati sunt, sic eum loqui et scribere, ut non modo non videretur damnare hæreses, quæ ante tempora Hilarii damnatæ, sunt, sed etiam significaret approbare se omnia veteris Ecclesiæ judicia a temporibus Hilarii usque ad Cyrillum. Sed qui sedato animo tam confusam et inconditam confessionem audiebant, judicarunt quamdam esse trepidationem hominum ad religiosæ antiquitatis tribunal velut evocatorum et optarunt, ut cum ad se rediissent, tam sibi constarent, ut simpliciter agnoscerent, Ecclesiæ jam inde ab apostolicis temporibus perpetuam consensionem, ubi occurrit, magnæ esse auctoritatis et vero cum ad eam revocatus esset bonus Theodorus, sine fraude poterat lis transigi, si bona ille fide egisset. Nam et ut minus dubitaret, proferebatur quod ab ejus magistro in institutione scriptum erat, Augustinum merito objecisse Donatistis successionem Ecclesiæ continuatæ : non enim dubium esse, nihil interea, nequidem Romæ, mutatum in doctrina ipsa fuisse. Sed cum prospiceret cautus Theodorus, quo recideret, si id confiteretur; neque tamen tam adhuc audax esset, ut id aperte inficiari auderet, elusit, obscure et confuse nescio quid submurmurans, in quo neque confessio neque inficiatio intelligeretur. Sic enim et Petilianus, cum urgeretur ut cum Ecclesiam jampridem degenerando

C

Ego vero ut Æneidem illam aliquando relegens, quam mihi puero in ludo prælectam fuisse memini, et meorum casuum conditionem comparans varie afficior, multum ipse et terris jactatus et alto: sic in ista Ecclesiæ prope deplorata calamitate et communibus reipublicæ miseriis, quibus non minus quam privatis ærumnis commoveor, moestum animum utcumque pasco veterum historiarum recordatione, in quibus multa etiam occurrunt, quæ me gemitusque meos consolentur. Cum autem id agens forte incidissem in quædam monumenta Ecclesiæ Carthaginensis, in quibus, non ut ille in templo Didonis, pictam belli Trojani historiam sed Ecclesiastica cujusdam de Ecclesia cum Donatistis disputationis nobillissimam descriptionem legebam, sic ejus me lectio recreavit, ut simul cogitans de nostrorum temporum certaminibus sæpe ingemuerim. Memini, cum Ratisbonæ in Germania Carolus V imp. comitia, in quibus de religione quæsitum atque disputatum est, haberet, laudatum fuisse vetus exemplum illius Carthaginensis (ut vocata est) collationis et aliquot post annis, cum in Galliam reversus etiam incidissem in conventum illum Posiacum, in quo non dissimilis collatio rursus instituta esse dicebatur, non dissimulavi exstare in Africana Ecclesiæ historia veteri exemplum memorabile, in quod hæc ætas intueri deberet. Sed quid? Neque Marcellini præsides, neque Augustini antistites nunc rursus occurrunt, ut Cresconii grammatici et Petiliani causidici. Tanto vero magis est necesse ut recurratur ad consilium præsidiumque bonæ antiquitatis, cujus ea est auctoritas, ut audacissimos etiam adversarios sæpe terreat. Feci itaque perlubenter, ut illius Carthaginensis (cujus modo memini) collationis acta, quæ nondum edita mihi communicavit Joannes Tilius Meldensis episcopus doctissimus evolverem, et cum Augustini Breviculo conferrem. Nam et in iis aspersa sunt multa juris nostri veluti emblemata, et actionem disceptationemque continent de Ecclesia prope civilem et ut cognitor atque judex est Marcellinus, D magnum jurisprudentiæ decus, sic actores sunt non imperiti judiciorum forensium. Imo Petilianus, qui malarum partium patronus est in hac causa, versutior fuit causidicus, et forensium cautionum atque cavillationum peritior, quam causa postularet. Non enim cum ad gubernationem ecclesiæ Donatistarum transiisset, oblivisci potuit veteris suæ consuetudinis et artis. Solebat jactare potentiam quondam suam in advocatione forensi, ut Augustinus ait (lib. III contra Petil., cap. 17). Sed bene habet, talem rabulam non modo incidisse in Marcellinum, sed incurrisse in ipsum Augustinum, qui importunum latratum canis impuri et impudentis, justa gravique responsione comprimeret:

:

defecisse causabatur, notaret tempus et definiret con- A vel etiam prævaricatorem esse suspicatus, putavit

:

ditionem ejus apostasix, neque quid tune liquido diceret, haberet, causatus est sese jam longa disputatione raucum factum esse, et ea excusatione silentii usus aufugit. Theodorus magis gloriosus miles est, quam ut fugere dignaretur. Sed cum triumphantem sequerentur clientes, nonnulli qui minus erant vesani rogabant nihilne esset quod Petilianus respondere potuerit Augustino objicienti vaticinia prophetarum de Ecclesia toto orbo diffundenda et propaganda, eaque ad suum etiamnum tempus referenti. Theodorus ingeniosior vates nasuto cachinno excepit: Parturient montes, nascetur ridiculus mus. Familiares monuere nimis apertum esse hoc Lucianicum ludibrium. Ergo bonus Poeta, ut aliquid simularet, tamquam nova Sibylla subjecit saltem Donatistas quibus Augustinus opponebat prophetias de futura Ecclesia, potuisse illum Augustino objicere Virgilianum versiculum Ostendent terris hanc tantum fata, nec ultra esse sinent. Cum infinitum id rursus esse diceretur et ineptum, ubi quæritur quando et quomodo Ecclesia aspectabililis esse desierit: sensit acutus Theodorus rursus se premi. Ubi autem diu se torsisset, putavit callide se elabi posse, cum in postrema sua præfatione nuper scripsit, jampridem defecisse Ecclesiæ successionem tantopere olim laudatam : nam et jampridem improbos bonis successisse. Dicebam nullam esse hanc responsionem et alteram esse ineptiam, ubi perinde loquitur, ac si de personarum, et non potius de rerum successione quæreretur, cum tamen in Posiaca disputatione professus C esset nihil se morari successionem personarum, sed doctrinæ et rerum successionem quærere. Verum quale rursus ludibrium est, quod toties rogatus de tempore defectionis, nihil aliud ingeminat quam suum illud jampridem? Imo vero cum diutius reprimere non posset indignationem erumpentem, audio eum in eadem illa sua præfatione militari, quam ut me terreret, Evangelio præfixit, iratum exclamare, cum multa alia indigna, ut Ecclesiam illam, quam cum Augustino defendimus, jugularet, tum vero isla veteribus episcopis numquam in mentem venisse, neque judaizandum, neque (ut loquitur) gentilissandum esse et Christianam propterea religionem cito et turpiter degenerasse in ceremonias vanas, in ludicras liturgias, in manifestam superstitionem, et de- D angelus frontem eorum, qui gemunt, insigniat, quo nique in aðsótta. Equidem obstupui, talia scribere vozov Theodorum, et quod de sua factione dicere poluit, contorquere adversus veterem Ecclesiam, ut quam jampridem defecisse dixit, diceret non minus cito quam turpiter degenerasse. Sed quid nunc non audet impietas Lucianica? Petilianus cum suis Donatistis clamitabat Ecclesiam, quam Augustinus prædicabat, esse apostolicam : et ab iis Catholicos non pro Christianis, sed pro Paganis habitos esse; testes sunt Optatus et Augustinus: atqui Petilianus antislitum modo mores accusabat, non etiam Ecclesiæ illius doctrinam et ritus. Theodorus indigne ferens hunc accusatorem. sive ineptum, sive nimis pudentem,

(ut est homo ingenuus) nihil esse dissimulandum, et tandem agendum esse asperius: neque quia in Posiaca sua velitationé moderatior forte fuisset, semper esse indulgendum. Quidni vero? Sie ipse Gaudentius, alter Donatistarum patronus, qui în Carthaginensi collatione contenderat, suam factionem esse Ecclesiam catholicam : posteaquam sensit id se cvincere non posse, quod Augustinus suæ Ecclesiæ asserebat, ausus est palam diceré, humanum esse figmentum, quicquid de Catholica Ecclesia dicitur. En quo evadunt reciduntve homines vesani.

Equidem minime omnium vellem, cum Ecclesie corpus defenditur, defendi etiam 341 excusarive nævos et maculas et labes. Imo vero hæc hominum B peccata gravissime accusanda sunt. Sed vellem, quem ipsi prophetæ in sua actione modum servarunt, ipsi observaremus, cum illos legimus divinos præcones Ecclesiæ, simul et censores et vitiorum acerrimos accusatores, sicuti etiam dicemus in expositione collationis Carthaginensis. Interea fateor, neque posse quemquam negare scio, qualis quantusque misera situque obsitæ Ecclesiæ nuné squalor sit, qualis deformitas contaminatæ, quanta pessumeuntis inclinatio: qualis denique quantaque desperatio veluti depositæ. Ergo fateor eo rem recidisse, nihil ut nobis supersit, quam ut illam Hieremiæ tristissimam eversæ desertæque Hierosolymæ vastitatem lugentis ingeminemus querimoniam : Expandit Sion manus suas; sed nullus est qui consoletur eam. Verum in mediis ejus ruinis nondom oblivisci potuimus quod psalmus ait, servos Domini etiam diligere rudera et pulverem Sionis, cujus eos miseret. Tantum vero abest, ut iis blandiamur, quos tam domi quam foris illi insultare videmus, ut etiam sæpe in mentem veniat quod alter propheta Ezechiel paulo ante illam calamitatem scripsit sese a Deo jussum esse, perfosso potius pariete et veluti aperta fenestra spectare quid in templo agerent homines impii atque nefarii, ut eorum abominationes execretur. Sed una simul me res consolatur. Eodem enim loco Deus cum horribilem vindictam sese sumpturum esse denuntiat, simul significat sese interea eorum misercri velle, qui cum propheta lugebant, aversi ab illa profaná vel sacrilega colluvione. Jubet ergo, ut ultor

magis dignoscantur atque discernantur ii, quibus parcendum erit, cum terribilem aliorum stragem edet.

Redeo ad actionem Donatistarum. Nam et nulta mihi nunc in mentem veniunt, cum apud Optatum lego, eos abs Constantino aliquando petiisse judices in Gallia, quibus nescio cur magis confiderent: cumque ex Augustino intelligo eam Arelatensis in Gallia synodi, cujus judicio mandavit Constantinus alteram ejus causæ et provocantium Donatistarum cognitionem, fuisse et fidem et integritatem, ut ii statim senserint frustra et stulte sese ibi sperasse aliquid sive favoris sive patrocinii. Nam iterum damnati sententiam retulerunt qualem merebatur

eorum protervia: neque tune in Gallia minus quam A llic vero cur non serio dolerem eos ludere et mentiri? centum post annis in Carthaginensi foro offenderunt. Quid vero cum talia legimus, nunc cogitare possimus, aliis cogitandum relinquo. Nam et quid nunc agatur, et quo res reciderint, nimis notum est: et talibus malis, inquit Augustinus (ep. 22), magis debentur prolixi gemitus quam prolixi libri. Sed cum olim legimus Donatistas vi et audacia armatos, fuisse etiam eruditos mentiendi artifices, miramur eam eorum fuisse impudentiam, ut non modo semper jactarint sese vicisse, ubi victi erant ; sed etiam in collatione Carthaginensi, Optati librum, qui narrabat eorum damnationem, protulerint tamquam testem suæ victoriæ et absolutionis, cum eum sic mutilassent atque corrupissent, ut omnia invertisse viderentur. Quid vero dicemus, majorem etiamnum esse B impudentiam multorum fabulatorum vesanæ factionis, qui quidvis in rem suam et aliorum fraudem fingunt, cum mendacia et fictiones suas venditant pro historiis et veris narrationibus? Certe fieri non potest, quin qui prospiciunt, quantum hæc impostura et erroris et caliginis offundet misera posteritati, doleant hoc agi, ut (utar verbis legis) veritas rerum, erroribus gestorum vitietur. Olim Augustinus dicebat mirari se Donatistas habere in corpore sanguinem, qui numquam erubescerent toties in manifesto mendacio deprehensi. Quid dixisset de pallida impudentia hominum et falsariorum et sanguinariorum? Cum Cresconium Donatistam grammaticum refelleret, dubitabat, num exclamare posset illud,

frontem periisse de rebus. Sed qui de Pelagianis

agens scripserat, hæreticorum frontem non esse frontem, an dubitaret, si videret verecundiam vesanæ hæreseos? An non etiam illud Ezechielis ingeminaret Frons meretricis facta est tibi: noluisti erubescere? Quid porro, quid si videret patulas aures imperitæ multitudinis impostores audientis ? Dixit olim sectatores ipsius Petiliani, qui mentienti magistro applaudebant, non habere aures in corde, sed cor in auribus? Quid vero, quid cordis superesse iis putaret, qui nonnisi putidis et contumeliosis fabulis pascuntur? Ecce, nondum satiati famosis libellis famosissimæ suæ Bezæ, etiam acta colloquii Posiaci contaminarunt, ut in iis multa fingerent, quæ res ipsa clamat esse falsissima, meque etiam, qui vix interfui, immiscerent, et (quod est ridiculum) narrarent in eo prope fuisse meas partes, quales alicujus scilicet Poitou esse possent, ne dicam quales ipsius Marcellini fuerunt in Carthaginensi. Quid? Æneas spectans picturam cujus ante memini: Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis. Sed quibus oculis legerem, me principibus et gubernatoribus disputationis Posiacæ prope præfuisse? Credo equidem facetos nugatores, ut rideant et ludant, talia fingere. Sed nimis otiosi sunt, quibus vacat tam valde ineptire et nugari in re seria. Imo quia audierant, Donatistas olim cavillatos esse, Marcellinum pretio corruptum in collatione fuisse, ctiam finxerunt 342 nescio qua liberalitate et munificentia Navarrica cumulatum me fuisse.

C

D

Credo equidem, si optimus princeps diutius vixisset, spem non fefellisset, quam dederat, fore ut majores melioresque meos labores remuneraretur. Nunc cur eo mortuo nobis insultent adversarii, non nihil fortasse causæ est, præsertim cum jam tandem perfecerint, quod jampridem multis insidiis tentarunt, ut quam spem meæ familiolæ esse putabam, summam calamitatem esse experirer, cumulatam nova hisce diebus et prope incredibili injuria, direptisque etiam meorum studiorum subsidiis. Sed de tali remuneratione gratiave viperina alias querar. Illud modo dico, tali beneficio hanc commentationem, cui, cum id factum est, operam dabam, abruptam fuisse non minus quam alteram, cujus alioqui accessione hanc instituebam augere, cum quident eodem etiam tempore forte rogatus, ut quæ in Constitutionum codice primæ occurrunt leges de religione et Ecclesia, eas leges publice interpretarer, pluribus diebus in juris auditorio Parisiensi id egissem, præsertim cum is esset auditorum concursus et frequentia (nam aliquot millia doctissimorum hominum convenere) eaque attentio et assiduitas, ut meipsum excitarit, ut sapientissimi et fortissimi, et (quod imprimis dicendum erat) religiosissimi principis, hoc est, Theodosii consilia Constantinopolitano quoque concilio confirmata, optimasque constitutiones de Ecclesia concilianda atque in integrum restituenda pluribus verbis exponerem. Ergo nunc optabam, si per Davos, qui interturbant omnia, licuisset, illud exemplum Theodosii patris et consilium, quod

Orientis Ecclesiam servavit, conferre cum ea ratione, quam Honorius filius triginta post annis ad Africanam Ecclesiam liberaudam inivit. Est enim utrumque imprimis memorabile exemplum, quod nunc quoque in simili reipublicæ attonitæ periculo sequantur, qui rempublicum cum Ecclesia salvanı esse volunt. Scio talia nunc irrideri, atque etiam esse odiosa. Sed non quia multi nunc etiam virtu tem irrident tamquam fabulam aut inane nomen, propterea virtutis omnem et effigiem proculcabimus et memoriam abjiciemus. Imo vero quia homines nequam virtutem numquam ne pictam quidem viderunt, invitis etiam obtrudenda est, et tanto ea magis ingerenda, quam antiquitas olim coluit: Virtutem ut videant, intabescantque relicta. Saltem mihi venia detur, si legibus et exemplis bonis ex Ecclesiastica quoque historia repetitis, et sanctioris juris prudentic monumentis delectari me non dissimulo, præ quibus prope jam mihi sordent alia subtiliora scilicet mysteria, quæ juris civilis esse dicuntur, et eo titulo ambitiose jactantur. Per me sane licet ut juris periti, qui volent, se abjiciant vel ad captandas in scholis gloriolas inanium λεπτολογιών, vel ad opes in foro colligendas, vel etiam ad magistratus si non misere ambiendos, at certe damnose emendos: lis ceat modo mihi, bona eorum gratia, iis in solidum relinquere atqué concedere, quod tanti faciunt, ut, quod negligunt, potius amplectar.

343 HISTORIA

CARTHAGINENSIS COLLATIONIS.

Dicturus de nobilissima Catholicorum cum Dona- A sexto capite 43. Operæ pretium autem est, priustistis Collatione Carthaginensi, paulo altius rem repetam ex veteri memoria Ecclesiæ Africanæ. Nam et in Carthaginensibus conciliis indicandis varie abs doctissimis etiam viris peccatur, hanc Ecclesiastica historiæ partem paulo negligentius exponentibus.

Balsamon Græcus interpres Nomocanonis, annotat, primum post apostolorum tempora concilium fuisse illud Carthaginense, cui Cyprianus præfuit, cum quæreretur de Baptismo hæreticorum. Sed id non minus inepte dicitur, quam quod consarcinatores Latinæ farraginis conciliorum, et Magdeburgenses exscriptores Centuriarum historiæ Ecclesiasticæ, aiunt primum concilium Carthaginense fuisse illam Donatistarum synodum, in qua Cæcilianus Carthaginensis absens damnatus est. Si quæratur primum B post apostolorum tempora concilium, dicerem potius fuisse illam Cæsariensem in Palæstina synodum, quæ de Pachatis die disputavit tempore Commodi imperatoris sicuti et paulo post Romæ, et in Gallia, et in Achaia, et in Arabia synodos propterca convenisse testis est Eusebius lib. v, cap. 23, et lib. vi, cap. 36 et 37. Deinde ante Cyprianum alia fuit synodus Carthaginensis de Baptismo hæreticorum. Cyprianus ad Jubaianum, Multi (inquit) jam anni sunt et longa ælas, ex quo sub Agrippino bonæ memoriæ viro, convenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerunt, etc. Augustinus tamen lib. Iv de Baptis., c. 6, non multis, sed paucis annis ante Cyprianum hoc accidisse ait: ut intelligamus non adeo multis ante annis id factum esse. Sed neque unum ea de re Cypriani tempore concilium Carthaginense fuit: imo vero tria fuisse, indicat Cyprianus ad Jubaianum. Quod autem ex iis celeberrimum est, quo et Donatistæ potissimum abutebantur, olim etiam quidam dixerunt falsum et fictum esse: neque ab eorum opinione omnino alienum sese esse Augustinus aliquando significavit lib. 1 contra Crescon. cap. 32. Sed tamen in epist. 48, ingenue agnoscit, et ex ipso stylo liquere fatetur, confictum non esse. Cæterum si in Cypriani temporibus prædicanda est aliqua synodus Africana sive Carthaginensis, illa potius laudanda esset, quam Cyprianus lib. iv, epist. 8, narrat convenisse adversus eos, qui circumcisionis exemplo abutentes, nolebant infantes baptizari ante octavum diem. Sed et illi Africani episcopi, qui cum D Cypriano conjuncti scripsere ad Cornelium papam Romanum de pace lapsis poenitentibus danda, laudabilis synodi Carthaginensis adversus Novatum eo tempore speciem edidere, sicuti et eodem tempore quamdam Romanam synodum, cui Afri quoque interfuerint, idem definiisse, testis est Eusebius libro

[ocr errors]

quam ad Donatistas descendamus, aliquid etiam dicere de Novatianis. Nam et his illi veluti successere, et inter eos similia multa fuerunt, et multi etiam olim doctissimi homines hic multa confuderunt, quæ discernenda sunt. Adeo Africanæ historiæ Ecclesiastica, quæ meliori memoria dignissima est, perturbatio magna est. Sic Epiphanius et Theodoretus aiunt Donatistas fuisse Novatianæ hæreseos : imo quod de Donatistis propric dicendum erat imperite ad Novatianos refert Epiphanius, cum hos ait Romæ appellatos esse Montenses. Certe licet in anabaptismo convenirent, tamen in cæremoniis baptismi non conveniebant. Utebantur etiam chrismate Donatistæ, non utebantur Novatiani: neque pœnitentiæ adversarii erant Donatistæ, ut Novatiani, neque secundas, ut bi, nuptias damnabant. Saltem ipse Cresconius Donatista cum negaret sese hæreticum esse, et hæreticos enumeraret, cum quibus nihil haberet commune, Novatianos etiam commemorat : neque Augustinus, cum ei respondit, aliquam Novatianæ hæreseos notam ei inurit, lib. II contra Cresconium cap. 3. Habuit tamen Novatianum schisma similia multa cum schismate Donatistarum: sed Novatiani non ita crudeliter grassati sunt, et in Italia atque Oriente regnarunt potius quam in Africa.

Ut autem quidam olim temere confundebant Donatum Numidam cum Donato Carthaginensi, sic etiam multi Novatum cum Novatiano. Certe Theodoretus de Fab. hæretic. scribit de Novato, quæ de Novatiano potius scribenda erant, et Epiphanius ait Novatum fuisse Romæ tempore persecutionis, cum id potius dicendum videatur de Novatiano. Denique et Zonaras Novatum hæresiarcham dicit fuisse Romanæ Ecclesiæ presbyterum, eodem errore. Sed qui Cyprianum, vel etiam Hieronymum in Catal. vel Paciani epistolas nuper editas legerunt, facile animadvertunt quid Novato, quid Novatiano propric adscribendum sit et tanto propterea magis miror auctores Centuriarum historiæ ecclesiastica scripsisse Novatianum a Novato creatum fuisse diaconum Carthaginensem invito Cypriano. Felicissimum potius dicere debuerant. Sane Novatus Cypriani episcopi Carthaginensis presbyter fuit: qui cum in Italiam venisset, Novatianum Romanum presbyterum 344 veluti antipapam Romæ creari curavit ; cum electionem Cornelii, quam impedire non potuerat, legitimam non esse cavillaretur: sicuti Donatus Numida, cum Cæciliani episcopi Carthaginensis ordinationem accusaret, Majorinum, cui Donatus alter successit ordinari curavit, ut testis est August. in lib. de Hæres. qui etiam propterea adjicit cum in urbe Carthagi

nensi primum erexisse altare contra altare: sicuti A rando, ignosceretur propter eamdem unitatis, in Cyprianus simili formula usus antea dixerat Novatianos idem fecisse, sed Romæ. Atque hoc illud est schismatis summum malum, quod ut in Donatistis, sic et antea in Novatianis accusatum est, magis quam hæreseos crimen. Certe Dionysius Alexandrinus scribens ad Novatianum, eumque sui officii admonens, ait, eum quidvis facere debuisse, potius quam Ecclesiam schismate scindere: neque tam idololatriam, quam schisma fugere debuisse, quia cum hanc fugit, sibi tantum cavet: cum vero illud, universæ Ecclesiæ consulit. Testis est Hieronymus in Catal. Et vero Novatiani, si schismatis rei non fuissent, sux de lapsis deque hæreticorum baptismo opinionis novum et insolens exemplum non esse dicere fortasse potuissent. Quid enim? Ipse Cyprianus in epistola ad Antonianum scribit, apud suos (ut ait) antecessores in sua provincia quosdam episcopos non putavisse dandam pacem mœchis, et in totum clausisse contra adulteria locum pœnitentiæ. Quid vero ut eos utcumque excuset, adjicit? Sed tamen, inquit, a coepiscoporum suorum collegio non recesserunt, neque catholicæ Ecclesiæ unitatem vel duritia vel censuræ suæ obstinatione ruperunt. Atque id quidem etiam Augustinus Cypriano subscribens diligenter observavit epist. 48. Omitto quod ipse Tertullianus jam olim videatur in lib. de Pudicit. acerrime defendisse, quod hic Cyprianus ait quosdam ante se episcopos putavisse. Sed Tertullianus Ecclesiæ unitatem rupit, vel duritiæ, vel censuræ suæ obstinatione.

B

qua nihilominus mansit, charitatem. Novatianis vero schismaticis, qui hoc errore imbuti ab Ecclesia defecerant, non ignosceretur, et multo minus Donatistis. Nam et horum quam illorum opinio, quamvis similis esset, minus excusationis habebat : quia Donatistæ non ignorabant in concilio oecumenico errorem illius Africani concilii, quod Novatiani obtendere potuissent, fuisse damnatum. Inter tempora Novati et Donati Sabellius Afer et veluti medius majus aliquid audet, et Ecclesiæ caput ipsum, hoc est Chri. stum ipsum petit, quem non nisi hominem esse clamitabat atque ut Trinitatis mysterium tolleret, non modo unicam divinitatis ovcíav, sed etiam hypostasin unicam esse contendit et hæc, Pater, Filius, Spiritus Sanctus, non personas, sed voces et verba esse docuit. Denique repetiit quod eodem tempore Paulus Samosatenus antistes Antiochenus inculcabat. Capitalis fuit hæc hæresis, sed Africanam Ecclesiam minus perturbavit quam factio Donati et quia Paulus Samosatenus in Antiochena synodo statim damnatus fuit, Afri Catholici non putarunt esse necesse ut ad Sabellium damnandum cogerent novum concilium : et vero Sabellianismus late in Africa grassatus esse non videtur. Saltem Sabellii non minus quam Praxeæ aut Marcionis, non solum vitia, sed et nomina Africanis provinciis prope ignota suo tempore fuisse Optatus lib. 1 scribit. Prætereo quod Calvinus in sua Institut. scribit Sabellium post Arium fuisse. Constat enim Sabellium C mortuum esse priusquam natus esset Arius. Sed novum non est doctissimos etiam viros in Africanæ Ecclesiæ historia inscite peregrinari.

Porro quod Novatiani baptizatos in Ecclesia, quam ut pollutam accusabant, et a qua tamquam profana desciverant, non habebant pro baptizatis, proptereaque rebaptizabant : faciebant quod hæreticos antea ausos non esse, indicat Cyprian. in epist. ad Jub. et ad Pomp., et Aug. 1. m de Bapt., cap. 10. Sed tamen principio quodam nitebantur, quod plerique in Africa Catholici sequebantur, et Africanis (ut dixi) quibusdam conciliis confirmatum esse videbatur. Ergo ut Novatus baptismum abs Cypriano administratum non habebat ratum: sic neque Cyprianus eum, cujus minister fuisset Novatus aut Novatianus. Cæterum hoc interfuit, quod Cyprianus ab iis, qui baptismum non esse iterandum credebant, sic dissensit, ut tamen propterea non refugerit eorum D communionem, neque unitatis vinculum ruperit, neque alicujus schismatis auctor fuerit. Ergo Augustinus Cypriani quidem errorem de baptismo reprehendit, sed laudat illam unitatis charitatem, qua peccatum cooperiri ait, et rebaptizantes tempore Cypriani, nec tamen ab unitatis (ut loquitur) compagine recedentes profitetur eadem dilectione pacis ad veniam pertinere, qua Cyprianus ipse tolerabat admissos in Ecclesiam sine alio quam hæreticorum baptismo: ut quemadmodum propter unitatis custodiam (sic enim loquitur) Cyprianus ignoscebat iis, quos alioqui in baptismo non iterando errare putabat sic Cypriano revera erranti in baptismo itePATROL. XI.

:

Sabellium Pentapolis emiserat: et ecce paulo post in vicina Ægypto Arius, ex Numidia vero (altero Africæ extremo) Donatus majores dant turbas, ille in Alexandrina, hic in Carthag. Ecclesia. Et quidem ut Optat. 1. de Donato agens ait, in Africa de scintilla conflatum esse incendium: sic et Euseb. 1. I de Vita Constant., quemadmodum ex modica scintilla ingens ignis accenditur, Arianum incendium pervasisse ipsam quoque Libyam. Sed de Donatiana tragedia nunc tantum quærimus, quæ et prior fuit, et minus subtilis. Originem et veluti protasim diligenter exponit Optat. 1. 1, ex quo etiam August. hanc historiam repetere nos jubet 1. 1 contra Parm. c. 3, ut et quædam in Optati libris desiderantur, quæ ex Augustino repetenda sunt.

Ac quidem imprimis observo, quod Augustinus scribit lib. vi de Bapt. cap. 7, post Cypriani passionem annis quadraginta factam esse illam codicum in Africa traditionem, cujus quæstio Donatiani schismatis prima veluti si non causa, at certe occasio fuisse dicitur. Idem August., lib. II contra Crescon. cap. 27, indicat imp. Diocletianum vin et Maximianum vit Consules fuissé, cum edixerunt, ut Christianorum libri flammis abolerentur. Describit Eusebius lib. vi tragœdiam postremæ illius persecutionis. Sed de Africa tantum ait innumerabilem in ea fuisse 46

« PoprzedniaDalej »