Obrazy na stronie
PDF
ePub

tendos se pœna et proscriptionis et sanguinis, si A das esse non ambigant: quia ferri non potest, ut ultra convenire per publicum exercendi sceleris sui temeritate tentaverint: ne qua vera divinaque reverentia contagione temeretur. Dat. vin kalend. Sept. Honorio x, et Theod. vi, AA. coss.

ANNO DOMINI CCCCXVIII.

XXXVIII. LEX IMP. THEODOSII JUNIORIS.
IN QUA INTER HÆRETICOS QUIBUS NUSQUAM IN ROMANO
SOLO CONVENIENDI ORANDIQUE LOCUS RELINQUITUR
ENUMERANTUR DONATISTE.

(Ibid., L. 65.)

qui nec proprias habere debuerant, ab Orthodoxis possessas, aut conditas, suaque temeritate invasas, ultra detineant. 2° Dein, ut si alios sibi adjungant clericos, vel ut ipsi æstimant, sacerdotes, decem librarum auri mulcta, per singulos, ab eo qui fecerit, et qui fieri passus sit: vel si paupertatem prætendant, de communi clericorum ejusdem superstitionis corpore, vel etiam donariis ipsis, extorta nostro inferatur ærario. 3° Post hæc, quouiam non omnes eadem austeritate plectendi sunt, Arianis quidem, Macedonianis et Apollinarianis, quorum hoc est facinus, quod nocenti meditatione decepti, credunt de veritatis fonte mendacia, intra nullam civitatem ecclesiam habere liceat. Novatianis autem et Sabbatianis

1° Hæreticorum ita est reprimenda insania, ut ante omnia quas ab Orthodoxis abreptas tenent ubicumque Ecclesias, statim catholicæ Ecclesiæ traden- B omnis innovationis adimatur licentia, si quam forte JACOBI GOTHOFREDI COMMENTARIUS.

cæso, ejusque gestis infirmatis d. l. 13, memoria
privatim publice aboleri jussa, Donatistæ et eam si-
mul legem, quæ ad Heraclianum olim ante quin-
quennium anno 410, adversus se lata fuerat, id est,
legem 51, pariter infirmandam et infirmatam jac-
tasse videntur haud aliter atque gesta sub Mar-
cellino post ejus mortem irrita jactabant. Quare Ho-
norius recentari hanc legem voluit et in Africa pro-
poni, cum eadem inscriptione ad Heraclianum Čom.
Africæ, ut ita Donatistis liqueret, quamlibet infir-
matis aliis sub Heracliano gestis, cjusque memoria
privatim publice abolita dict. l. 13, non ideo tamen
eam legem 51, infirmatam: multumque interesse in-
ter ea quæ ipse gessisset, vel etiam a privatis sub
eo gesta, a publicis atque imperatoriis gestis, atque
adeo constitutionibus ad eum directis: pariter ut
superiore lege gesta notione et sollicitudine Marcel- C
lini cognitoris in Collatione Carthaginensi in publica
monumenta translata perpetuam firmitatem habere
voluit. Atque hac interpretatione ab emendatione hæc
lex defendi potest. Ubi etiam observandum, nihil
jam hac lege agi (quod tamen agitur in dict. l. 51 )
de oraculo infirmando, quo Donatistæ ad ritus suos
obrepserant. Cujusmodi sane hac tempestate nullum
emerserat. Atque hoc inter hanc et illam discrimen.

Atque hactenus Honorii imp. constitutiones: sequuntur Theodosii Jun. et Valentiniani III.

XXXVIII. In hæreticos et hæreses,quarum viginti tres hic nominat, est hæc amplissima Theodosii Junioris constitutio data fine mensis Maii anno D. 428, qua cum pleraque anterioribus constitutionibus cauta repetantur, ac nominatim confirmentur: nihil attinet ea sigillatim expendere præsertim cum ejus capita et sententias jam in notis distinxerimus. Quare singularia tantum quædam in ea nunc sectabor. Primum eo notabilis est hæc lex, quod Theodosius Jun. hæreticos non omnes eadem austeritate pleciendos, ait. Quod in argumento de hæreticis sedulo observandum, et vero ex hujus tituli constitutione passin id ipsum discimus. Theodosius certe hac leg. ideo quatuor ut hæreticorum classes, ita et pœnarum gradus constituit. Prima classis est eorum, quibus intra civitates tantum non in agris ecclesiarum jus adimit. Quo in censu ponit tres hos: Arianos, Macedonianos et Apollinarianos: sua proinde quadam his ecclesiæ a Theodosio hac leg. relicta extra civitates. Quod etiam discimus de Macedonianis, ex iis quæ anno proximo 429, contigere: Eo scilicet Macedonianis ablatæ ecclesiæ extra muros urbium quarumdam, et in his Constantinopolitanæ, ca occasione quam memorat Socrates lib. vII, c. 31, et Marcellinus Chronico: 'Apppénσav, inquit Socrales, ἥ τε ἐν Κωνσταντίνου πόλει πρὸ τοῦ παλαιοῦ τείχους

D

τῆς πόλεως, καὶ ἡ ἐν Κυζίκῳ καὶ ἄλλαι πολλαὶ ὧν εἶχον ἐν τοῖς ἐν Ἑλλησπόντῳ ἀγροῖς. Orthodoxi nostri, inquit Marcellinus, Macedonianorum ecclesiam extra urbis muros positam abstulerunt, quoniam, etc. Secunda classis hæreticorum est, eorum quos suis ecclesiis contentos esse jubet, neque alias de novo ædificare (puta Novatianos, Sabbatianos.) Tertia classis est eorum quibus nusquam in Romano solo conveniendi orandique, neque in agris facultatem habere jubet. Postrema in classe sunt Manichæi quos etiam civitatibus expelli jubet. Unde liquet etiam, levissimam Novatianorum et Sabbatianorum conditionem; gravissimam Manichæorum constitui. Nempe Novatiani et Sabbatiani meliore semper loco inter hæreticos habiti fuere : de quo dixi plene ad l. I, et 59 etiam ex Socrate et Sozomeno. At enim Manichæi deterrimo, quos et ideo hic ad imam usque scelerum nequitiam pervenisse ait Theodosius Junior in Novella sua de Judæis 3 vers. superest Deo semper offensos, de quo dixi ad l. 3, et l. 3, 4, de Apostatis. Secundo observetur, Castrensi seu armata militia hæreticos et in his Eunomianos non interdici; et Synesium tamen conqueri videmus epist. 5, de Eunomianorum militia. Sane horum temporum militia armata, ad miscellanea omnis generis hominum venit, barbarorum, hæreticorum. Tertio observetur, hæreticis donandi, lestandi in cerias personas jus concessum fuisse. Quænam vero personæ illæ sint, alibi non expressum. Quarto notetur, hæreticis Catholicos ut servos habere quocumque titulo permittitur, ita mysteriis suis imbuendi, vel prohibendi eos catholicam religionem sequi, pœnam exilii et 10 librarum auri imponi. At enim Judæo neque Christianum mancipium quoquo titulo habere licuit, et id superstitione sua imbuenti capitale fuit: ut docebit titulo ne Christianum mancip. Jud. Postremum notetur, judici pœnas legem neque dissimulare, neque mollire sine fraude licere: cui congruit et lex. 8 sup. de appellationibus, l. ultim. supr. ad L. Jul. de Vi publ. seu 1. VII Cod. eod. Symmachus libro extremo epist. extrema. Alia est conditio Magistratuum, quorum corruptæ videntur esse sententiæ, si sint legibus mitiores : alia dominorum principum potestas, quos decet acrimoniam severi juris inflectere: vid. et Novellam Justin. 82, Quintil. declam 17, 345, l. xv, π. ad municipal. Quid est igitur quod Augustinus in epist. ad Marcellinum 158, scribit: Soleo enim audire in potestate esse judicis mollire sententiam et mitius vindicare quam leges? Nempe de illis legibus id accipio, qua ad terrorem scriptæ, cujusmodi fuere ferme in hæreticos scriptæ. Quod tamen ipsum hac leg. exerte judicibus interdicit.

Tandem certam puto Baronii conjecturam, hane

1433

B

1434

omnia ita custodiri decernimus, ut nulli judicum liceat delatum ad se crimen minori, aut nulli coercitioni mandare, nisi ipse id pati velit, quod aliis dissimulando concesserit. Dat. I Kal. Jun. Constantinop. Felice et Tauro coss.

333 ANNO DOMINI CCCXL.

XXXIX. LEO PAPA I.

AD EPISCOPOS MAURITANIE CÆSARIENSIS.

(Ex epistola prima).

Maximinum quoque ex laico reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticæ pravitatis alienus, ab episcopali, quam quoquo modo adeptus est, non repellimus, dignitate: ita ut et ipse libello ad nos edito, Catholi

cum se esse manifestet.

XL. FASTIDIOSUS ARIANUS.

(Apud Fulgentium; Ep. 1x.)

tentaverint. Eunomiani vero, Valentiniani, Mon- A tionis faciendæ utrique deneganda licentia. Quæ tanista, seu Priscillianistaæ, Fryges, Marcianista, Borboriani, Messaliani, Euchytæ, sive Enthysiastæ, Donatistæ, Audiani, Hydroparastatæ, Ascodrogitæ, Fotiniani, Pauliani, Marcelliani, et qui ad imam Manichæi usque scelerum nequitiam pervenerunt, nusquam in Romano solo conveniendi, orandique habeant facultatem, Manichæis etiam de civitatibus expellendis quoniam nihil his omnibus relinquendi loci est, in quo ipsis etiam elementis fiat injuria. Nulla his penitus præter cohortalinam in provinciis, et castrensem, indulgenda militia. Nullo donationis faciendæ invicem, nullo testamenti aut voluntatis ultimæ penitus jure concesso. Cunctisque legibus, quæ contra hos, cæterosque, qui nostræ fidei refragantur, olim latæ sunt, diversisque promulgatæ temporibus, semper viridi observantia valituris, sive de donationibus in hæreticorum factis ecclesias, sive 332 ex ultima voluntate rebus qualitercumque relictis : sive de privatis ædificiis, in quæ Domino permittente, vel cohibente convenerint, venerandæ nobis catholicæ vindicandis Ecclesia: sive de procuratore, qui hoc nesciente domino fecerit, decem librarum auri mulctam, vel exilium, si sit ingenuus subituro metallum vero post verbera, si servilis conditionis sit ita ut nec in publico convenire loco, nec ædificare sibi ecclesias, nec ad circumscriptionem legum quicquam meditari valeant: omni civili et militari, Curiarum etiam, et defensorum, et judicum, sub viginti librarum auri interminatione, prohibendi auxilio. Illis etiam in sua omnibus manentibus fir- C mitate, quæ de militia et donandi jure, ac testamenti factione, vel negandi penitus, vel in certas vix concessa personas, pœnisque variis de diversis sunt hæreticis promulgatæ : ita ut nec speciale quidem beneficium adversus leges valeat impetratum. Nulli hæreticorum danda licentia, vel ingenuos, vel servos proprios, qui Orthodoxorum sunt initiati mysteriis, ad suum rursus baptisma deducendi : nec vero illos quos emerint, vel qualitercumque habuerint, necdum sue superstitioni conjunctos, prohibendi catholicæ sequi religionem Ecclesiæ. Quod qui fecerit, vel cum sit ingenuus, in se fieri passus sit, vel factum non detulerit, exilio ac decem librarum auri mulcta damnabitur, testamenti et dona

JACOBI GOTHOFREDI

leg. a Theodosio Jun. promulgatam, Nestorii (qui his coss., superiore mense, 4 idus Aprilis episcopus Constantinopolitanus creatus fuit, quod testatur Socrates lib. vil, c. 29) persuasione. Ñam non Vincentius Lerinensis tantum (qui octennio post hanc leg. scribebat), testatur eum cunctarum hæreseon blasphemias insectatum: verum et Socrates diserte d. cap. 29, scribit, eum simul ac episcopus creatus fuit, oratione ad imp. Theodosium Jun. habita, hæc, quæ postea in multorum ore fuerunt, inter cætera dixisse Mihi, o imperator, terram hæreticis purgatam tribue, et ego tibi cælum tribuam. Tu mihi in profligandis hæreticis subveni, et ego tibi in profligandis Persis subveniam : Δός μοι, ὦ Βασιλεῦ, καθαρὰν τὴν γῆν τῶν αἱρετικῶν, καγώ σοι τὸν οὐρανὸν ἀντιδώσω : συγκαθελέ μοι τοὺς αἱρετικοὺς, καγώ συγναθελῶ σοι τοὺς

D

Donatistis etiam prædicantibus communione malorum bonos pollui. Et postea. Donatiana quippe vanitas non attendit ad hoc collatum hominibus baptismi beneficium, ut qui originaliter alienis gravantur erroribus, gratiæ medentis auxilio relevati, propria deinceps tantummodo bajularent, nec communio sacramenti, sed consensus damnaret unumquemque peccati.

[ocr errors]

XLI. SANCTUS PETRUS CHRYSOLOGUS.

ARCHIEPISCOPUS RAVENNATIS.

(Serm. 13.)

Consiliis suis se diabolus prodit. Mitte te deorsum. Lapsus quærit, præcipitia imperat, et tali consilio per Africam martyres facit, sine clamore dicendo: Si vis martyr esse, mitte te deorsum, ut eos impellat de alto ad mortem, non de humili tollat et elevet ad coronam.

XLII. CASSIODORUS.
(In Psal. LX.)

Audiant Donatistæ a finibus terræ Ecclesiam clamare, et ipsi eam localem dicere protinus conquiescant. Contra vocem mundi quis possit audiri? Impudentissimum est adversum trium testimonium lequi, et contra generalem sententiam non erubescunt COMMENTARIUS.

пépaas. Quæ verba, ut etiam ab iis, quibus odio
erant hæretici, accepta fuerint, subjicit etiam eodem
cap. 29, quid in Arianos, Novatianos, Quartodeci-
manos molitus sit ad tumultum et incendium usque :
impetum tamen ejus in Novatianos ab imperatore
repressum (cujus Theodosii moderationis in Nova-
tianos et hæc lex fidem facit). Addit idem Socrates
eodem lib. cap. 31, et Macedónianos afflixisse, tan-
demque imperatori persuasisse ut ecclesiæ illis adi-
merentur et vero ademptam eis ecclesiam extra
alteram
vetera urbis Constantinopol. mœnia sitam,
Cyzici, et alibi præterea complures, quas in agris
Hellesponti tenebant. Juxta hanc legem scilicet qua
iis in civitatibus tantum ecclesiæ eis interdicte.
Ergo quæ memorat Socrates, posteriora sunt hac
lege.

[ocr errors]

impudenter armari. Cur novis inventionibus animas A deliciis in hanc ærumnosam vitam callida persuasiofatigant? Accipiant certe quod credant, non quod sua iniquitate pervertant. Orat fidelis populus a finibus terræ quia fuctus est Dominus spes ejus, posteaque se auditum hymnidica 334 exultatione gratulatur: quoniam in conspectu Domini jugiter apparebit quid jam satisfaciat, si hoc non satiat? Videmus quotidie fieri quod promisit: videmus mundum ad fidei Christianæ regulas convenire: Et proh dolor! Falsitas nititur abscondere quod decrevit veritas indicare.

ANNO DOMINI DII.

XLIII. GREGORIUS MAGNUS.

(Lib. 1, Epist., Indict. 1x, Ep. LXXII.)

Gregorius Gennadio patricio et exarchio Africa.

Sicut excellentiam vestram, hostilibus bellis, in hac vita Dominus victoriarum fecit luce fulgere; ita oportet etiam inimicis Ecclesiæ ejus omni vivacitate mentis et corporis obviare : quatenus ejus et utroque triumpho magis ac magis enitescat opinio: cum et forensibus bellis adversariis catholicæ Ecclesiæ vehementer obsistere et Ecclesiastica prælia sicut bellatores Domini fortiter dimicatis. Notum est enim hæreticæ religionis viros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia, contra catholicam fidem vehementer insurgere, quatenus hæreseos suæ venena ad tabefacienda se valuerint Christiani corporis membra transfundant. Cognovimus enim eos contra Ecclesiam catholicam Domino eis adversante colla subrigere, et fidem velle Christiani nominis inclinare. C Sed eminentia vestra conatus eorum comprimat, et superbas eorum cervices jugo rectitudinis premat.

ne deposuit, et in eo jam tunc humano generi pœnam mortalitatis inflixit; eadem nunc calliditate ovium dominicarum pastores, quo facilius gregem capiat, transfusis conetur venenis inficere, et jure jam potestati propriæ vindicare. Sed nos qui licet immeriti sedem apostolicam vice Petri apostolorum principis suscepimus gubernandam, ipso pontificatus officio cogimur generali hosti quibus valemus nisibus obviare. Porrecta igitur petitione insinuaverunt nobis præsentium latores Constantius et Mustellus, et asserunt Ecclesiæ Pudentianæ diacones in Numidia provincia constitutæ Maximianum ejusdem ecclesiæ antistitem, in loco quo degit, corruptum præmio Donatistarum episcopum nova licentia fieri perB misisse; cum etsi hoc anterior usus permitteret, manere atque persistere fides catholica prohiberet. Ob hoc ergo fraternitatem tuam scriptis præsentibus necessario duximus adhortandam ut veniente ad te Hilario chartulario nostro, adunato episcoporum universali concilio, habito præ oculis terrore venturi judicis causa eadem subtili ac solerti debeat indagatione perquiri. Et si capitulum hoc a præsentium latoribus prædicto episcopo documentis idoneis fuerit approbatum, a dignitate officioque quo fungitur, omnibus modis degradetur: ut et ille ad pœnitentiæ lucra per agnitionem delicti redeat, et cæteri tentare talia non 335 præsumant. Æquum est enim ut qui Jesum Christum Dominum nostrum hæretico accepta pecunia venundedit, ut fertur, ab ejus, videlicet sacrosancti corporis et sanguinis tractandis mysteriis submoveatur. Si qua autem inter eos extra crimen hoc damnorum quorumdam vel privatorum negotiorum, sicuti petitio diaconorum ipsorum continet, versatur intentio, hanc tua fraternitas cum prædicto chartulario nostro privata cognitione perquirat, et inter utramque partem justitia procedente definiat. Porro autem præsentium latorum insinuatione didicimus Donatistarum hæresim pro peccatis nostris quotidie dilatari, et valde plures, data per venalitatem licentia, post catholicum baptisma a Donatistis denuo baptizari. Quod quam grave sit, Frater, oportet nos tota mentis intentione perpendere. Ecce lupus Dominicum gregem non jam in nocte latenter sed in aperta luce dilaniat, et nos eum grassari in ovium nece cernimus, et nulla ei sollicitudine, nullis verborum jaculis obviamus. Quos ergo fructus Domino multiplicati gregis ostendemus, si et ipsum quem pascendum suscepimus otiosa mente cernimus a bestia devorari.... Vigilemus ergo ne quid pereat, et si forte quid captum fuerit, vocibus divinorum eloquiorum ad gregem Dominicum reducamus, ut ille qui pastor pastorum est vigilasse nos circa gregem suum suo misericors dignetur judicio comprobare. Hoe quoque vos necesse est solerter intendere, ut si qua contra latores præsentium ejusdem episcopi recta fuerit petitio subtili debeat indagatione perquiri et si fortasse ipsi pro sua culpa jure feriendi sunt, nequaquam censemus esse parcendum.

XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV, Gregorius universis episcopis Numidiæ. Petiistis etenim per Hilarium chartularium nostrum a B. memoriæ prædecessore nostro ut omnes vobis retro temporum consuetudines servarentur, quas a beati Petri apostolorum principis ordinationum initiis hactenus vetustas longa servavit. Et nos quidem juxta seriem relationis vestræ consuetudinem, quæ tamen contra fidem Catholicam nihil usurpare dignoscitur immotam permanere concedimus, sive de primatibus constituendis cæterisque capitulis, exceptis his qui ex Donatistis ad episcopatum perveniunt, D quos provehi ad primatus dignitatem, etiam cum ordo clericorum eos ad locum eumdem deferat, modis omnibus prohibemus. Sufficiat autem illis commissæ sibi plebis tantummodo curam gerere, non autem etiam illos antistites quos catholica fides Ecclesiæ sinu et edocuit et genuit ad obtinendum culmen primalus anteire.

ANNO DOMINI DXCII.

XLV. IDEM Lib. п, Ep. xxxIII.
Gregorius Columbo episcopo Numidiæ.

Notum est, charissime in Christo Frater, quod antiquus hostis qui primum hominem de Paradisi

ANNO DOMINI DXCIV.

XLVI. IDEM Lib. 11, Ep. XXXII. Gregorius Pantaleoni præfecto Africa. Hæreticornm nefandissimam pravitatem, qualiter lex persequatur instantius excellentiæ vestræ non habetur incognitum. Hi igitur quos et fidei nostræ integritas et legum damnat districtio mundanarum, non leve peccatum est, si vestris inveniant temporibus licentiam reserpendi. In illis igitur partibus quantum didicimus, ita Donatistarum crevit audacia, ut non solum de suis ecclesiis auctoritate pestifera ejiciant fidei catholicæ sacerdotes: sed hos quos vera confessione aqua regenerationis abluerat, rebaptizare non metuant, valdeque miramur, si tamen ita est, ut vobis illic positis liceat hujuscemodi hominibus pravis excedere. Primum siquidem quale de vobis judicium hominibus relinquatis attendite : si hi qui aliorum temporibus justa ratione compressi sunt vobis administrantibus viam sui excessus inveniant. Deinde perditorum animas Deum nostrum de manu vestra scitote requirere si tantum nefas in quantum possibilitas exigit emendare negligitis.

XLVII. IDEM, Ibid., Ep. xxxv.

Gregorius Victori et Columbo episcopis Africa. Comperimus Donatistarum stimulos sic in illis partibus gregem turbasse Dominicum, ac si nullius pastoris moderamine regeretur, nuntiatumque nobis est quod dicere sine gravi dolore non possumus. quod plurimi eorum venenatis jam sint dentibus laniati. Denique sacerdotes canonicos pravissima de suis ecclesiis temeritate repellere, et multos insuper quibus salutem regenerationis aqua præbuerat rebaptizantes, pravitate nefandissima necavisse dicuntur. Quæ res animos nostros valde mœstificant quod vobis illie positis damnatæ presumptioni tantum scelus perpetrare licuerit, qua de re fraternitatem vestram scriptis decurrentibus adhortamur, ut habito tractatu initoque concilio, ita nascenti huic adhuc morbo inhianter ac tota virtute debeatis obsistere, dummodo nec vires ex neglectu percipiat, nec in commisso vobis grege pestilentiæ damna concutiat.

ANNO DOMINI DXCVI.

XLVIII. IDEM, Lib. v, Ep. xXXVI. Gregorius Columbo episcopo Numidiæ. Præterea res ad nos omnino dura et rectæ fidei inimica pervenit, quia quod dici nefas est catholici homines et religiosi, quod est deterius, filios mancipiaque sua vel alios quos in potestate habent, in Donatistarum hæresi baptizari consentiunt. Et ideo si verum est fraternitas vestra hoc summopere studeat

A emendare: quatenus sinceritas fidei vestræ sollicitudine intemerata consistat, et innocentes animæ quæ catholico baptismate salvari poterant, hæreticorum infectione non pereant. Quisquis ergo de his personis quas superius memoravimus, quemquam suorum apud Donatistas passus est baptizari, ad catholicam eos fidem omni virtute omnique instantia studeat revocare. Si quis vero talium de cætero hoc fieri de suis qualibet excusatione pertulerit, a clero sit omnibus modis alienus.

Ĉ

336 XLIX. IDEM, ibid., Ep. LXIII.

Gregorius Maurico Augusto.

Inter armorum curas et innumeras sollicitudines quas indefesso studio pro christianæ reipublicæ reB gimine sustinetis, magna mihi cum universo mundo lætitiæ causa est, quod pietas vestra custodiæ fidei, qua dominorum fulget imperiumi, præcipua sollicitudine semper invigilat. Unde omnino confido, quia sicut vos Dei causam religiosa mentis amore tuemini, ita Deus vestras majestatis suæ gratia tuetur et adjuvat. Qualiter autem pietatis vestræ serenitas contra Donatistarum flagitiosissimam pravitatem consideratione justitiæ et sincerissimæ religionis zelo commota sit directarum lucidissime tenor insinuat jussionum. Sed venientes viri reverendissimi ex Africana provincia episcopi asserunt ita esse incauta dissimulatione postpositas, ut nec Dei illic judicium haberetur in metu, nec principales hactenus jussiotes sortirentur effectum hoc etiam subjungentes quod in præfata provincia Donatistarum præmiis prævalentibus fides catholica publice venundetur. At contra gloriosus vir Gennadius de uno eorum mihi similia questus est qui talia querebatur, cui etiam duo alii certi in eadem re testimonium ferebant. Sed quia causa ipsa judicis sæcularis intererat, eosdem episcopos ad pietatis vestra: existimavi esse vestigia dirigendos, ut per semetipsos serenissimis auribus suggerant quæ se fatentur pro fide catholica pertulisse. Ea propter obsecro ut dominorum Christianitas pro salute animæ et vita piissima sobolis suæ, eos quos tales esse cognoscit, districta ulcisci jussione præcipiat, et ruinam pereuntium ereptionis manu suspendat, atque insanis mentibus correptionis medicinam adhibeat, et errorum ab eis morbos expelD lat: quatenus dum piæ provisionis vestræ remedio, pestiferæ pravitatis fuerit caligo depulsa, et vera illic fides radios suæ serenitatis asperserit, cœlestis vos ante Redemptoris nostri oculos triumphus exspectel: quia quos exterius ab hoste defenditis, etiam interius a diabolica fraudis veneno, quod est gloriosius, liberatis.

337 APPENDIX AD MONUMENTA PRÆCEDENTIA.

HISTORIA

CARTHAGINENSIS COLLATIONIS

OLIM HABITE INTER CATHOLICOS ET DONATISTAS.

AUCTORE FRANC. BALDUINI. J. C.

R. D. JOANNI TILIO EPISCOPO MELDENSI A trimenti capiat. Exemplum enim et veluti formulam at

FRANC. BALDUINUS S. D.

Cum hisce diebus Optatum nostrum, quem ope tui codicis iterum emendatum rursus edere instituo, forte relegerem, diu multumque cogitavi, quid sibi vellet quod ait, rempublicam non esse in Ecclesia, sed Ecclesiam esse in republica. Ut autem gravissimæ hujus sententiæ rationem et causam videor mihi tandem assecutus, sic respiciens temporum nostrorum conditionem, vel potius confusionem, judicavi recte dici quoque posse, rempublicam magis esse in Ecclesia, quam sit Ecclesia in republica. Est enim reipublicæ tamquam corporis, ipsa Ecclesia veluti anima; ut si hæc sapiat, illi bene esse; si insaniat, male esse statuamus. Et vero sine Ecclesia bene constituta, neque ullus reipublicæ status stabilis esse potest, neque ut quisquam esse possit, valde B optandum est, si modo quis esse debeat finis rerum humanarum, meminerimus. Fuisse autem semper majores Ecclesiæ quam reipublicæ bene constituendæ difficultates non negamus, neque in ista corrupti orbis terrarum colluvione miramur tam magnas semper fuisse, cum etiamnum acerrime disceptetur, quid et ubi Ecclesia sit, et quænam aut ea sit, aut ejus forma esse debeat. Hæc vero quæstio tanto major est, quo majoris ponderis et momenti rem esse constat : et Ecclesiæ salute, reipublicæ salutem contineri (ut et illius perturbationem hujus quoque perturbatio sequitur), necesse est ut agnoscamus: quo magis et utramque salvam esse velimus, et utriusque servandæ rationem teneamus, quicumque prospicimus, qualis alioqui utrique impendeat calamitas. Neque vero, qualis quantàque nunc utriusque non solum C perturbatio, sed etiam confusio sit, quæritur : scimus enim plusquam etiam vellemus, esse tristissimam et miserrimam. Verum quæritur, ecquæ tantorum malorum depulsio, non solum optari, sed etiam sperari possit. Audio enim attonitos gubernatores, si qui sapiant, id sollicite quærere, quos alioqui non solum terret, sed etiam desperatione quadam fractos et debilitatos percellit hæc tempestas ejusque intemperies. Sed cum meminerim non minores olim fuisse fluctus, ex quibus tamen emerserit et respublica et Ecclesia, consilio et virtute suorum defensorum liberala; non existimo deesse consilium, si sibi et suo muneri non desint ipsi rectores quibus mandatum est, operam ut dent, ne quid vel hæc vel illa de

[ocr errors]

que adeo legem officii, et conspirantis cum religione
sapientiæ, quæ turbas omnes et olim composuerit, et
nunc componere possit, ipsa veteris Ecclesiæ atque rei-
publicæ historia suppeditat. Ergo semper judicavi, im-
primis consulendam 338 esse sapientem et religiosam
antiquitatem neque præterea tantum mihi arrogo, ut
de re tanta sententiam dicere meam velim: neque si
tantum mihi sumam, sim ferendus. Illud modo dicam:
si quales olim Marcellinos Augustinosque habuit Africa,
nunc haberet Gallia, magnam sperari posse levationem
eorum malorum, quibus nunc respublica premitur. Quid
autem magni illi viri et veluti Heroes fecerint, tumul-
tuantibus in Africa Donatistis, et quam secuti sint ra-
tionem eorum revincendorum, ut magis intelligerem, tu
ipse fecisti, qui mihi collationis Carthaginensis acta
quædam nondum evulgata communicasti. Eorum vero
lectio me impulit, ut eam historiam altius repeterem et
diligentius persequerer, et familiarius exponerem, cum
historia Ecclesiasticæ, cujus studiosum esse me non in-
ficior, non ignobilem partem esse sentirem, et ejus me-
moriam hisce temporibus valde utilem esse posse existi-
marem. Ad quem autem eam referrem, diutius delibe-
randum non esse existimavi, cum tu occurreres, qui
àuctor et adjutor fuisti, ut aliquam huic commentario
operam darem: et idoneus imprimis sis judex harum
rerum et antiquitatum Ecclesiasticarum neque non ad
Augustini quamdam imitationem te compares: denique
venit in mentem, non solum rempublicam et Ecclesiam
plurimum tibi debere, sed et privatim me tibi multis
nominibus devinctum esse : neque tibi modo, sed et ar-
chigrammateo fratri tuo, et dominis a S. Andrea, fra-
tribus, tuis affinibus, viris clarissimis atque doctissimis.
Neque sane testificandæ meæ erga te et tuos observan-
tiæ rationem meliorem esse judicavi, quam hujusce con-
silii relationem: neque si de privato nostro jure civili
oliosam et humilem et tritam aliquam ex subtili pulvere
vel fori vel auditorii alicujus disputationem repeterem,
existimavi gratiorem tibi fore ejus muneris editionem :
veritus sum potius, ne tunc audirem vetus illud,

Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit.
Vale, Lutetiæ Parisiorum kalend. April 1566.

« PoprzedniaDalej »