Obrazy na stronie
PDF
ePub

bus mediis, quos ob ancipitem vitam examine discutiendos necessario pronuntiat: Ambiguitas enim nisi fuerit discussa, jure non potest mereri sententiam. Hud quoque aliorum Patrum sententiæ pertinent.

bunal Christi, quod contrarium putabatur, respondet A et id ipsum confirmant, que traduntur de peccatoriChristum de infidelibus locutum, qui non crediderunt in Dominum Jesum; et Apostolus etsi dixit omnes, de iis utique dixit, qui crediderunt. Hieronymus in Dialogo contra Pelagianos num. 28 textu psalmi ejusdem allato ait : Jam enim in perditionem sunt præjudicati. Auctor Breviarii in psal. I inter Hieronymi Opera, tom. vi Appendicis edit. Veron. cap. 4: Non quia non resurgunt, sed [cxvin] quia in judicio non resurgunt, jam enim de iis præjudicatum est. Auctor alterius Commentarii Hieronymo adscripti in codice Bobiensi eodem tom. vii, pág. 27, 'in præfatione ad laudatum Breviarium Non dixit absolute, Non resurgunt, sed addidit, In judicio; licet non resurgent ad examinationem, sed resurgent, ut statim sententiam damnationis accipiant rationem dedit paulo ante : Impii ad pœ- В nam resurgentes, non illam dilationem habebunt, quæ solet judicii vi in quæstionibus admoveri. S. Paulinus Nolanus Poem. vi, pag. 346 edit. Veronensis :

:

Idcirco tali dividentur ordine

Hominum per orbem dissipatorum greges.
Ut judicandi non resurgant impii,

Qui denegarunt debitum cultum Deo,

Sed puniendi: nam suum crimen videns

Non indigebit quæstione detegi;

C

Quoniam imminentem præferent mortis notam. Signum salutis non gerentes frontibus. Peccator autem, et nou impius tamen, Quæ magna turba est, non resurget gloriæ, Verum resurget deputanda examini: Nec enim sedere cum piis judex potest, Causam suorum redditurus actuum, Varieque gestis aut probandus, aut reus. Tandem, ut alios mittamus, S. Cæsarius serm. 77, Append. Augustini num. 4: Ad judicium enim non veniunt nec pagani, nec hæretici, nec Judæi, quia de ipsis scriptum est: Qui non credit, jam judicatus est. Quis tot Patres similia tradentes erroris accusaré audeat, et non potius intelligat eam in sententiam éorum testimonia explicanda esse, ut vere non exemerint ab extremo judició impios vel infideles, quos Deo judicanti adfuturos confessi sunt, sed aliud quidpiam innuerint, quod cum catholico dogmate non repugnet? Id sané sententiæ ex omnium testimoniofum collatione facile elicitur. Primo nec piorum nec impiorum resurrectionem negant, sed resurrecturos quidem aiunt, non tamen in judicium, quod de impiis diserte affirmant. Resurrectionem porro tum justorum, tum scelestorum hominum noster auctor luculenter adserit lib. 1 tract. 16, num. 11. Porro judi- D cium cum negant, non illud negant, justos vel impios in novissimi judicii die ante Christi tribunal adfuturos, nec in eo alteros in æternam gloriam, in supplicium snmpiternum alteros concessuros: sed judicium pro causæ dubiæ examine sumentes, hoc affirmant unum, in causa certa tum justorum fidelium, tum infidelium impiorum, judicio seu examine opus non futurum, quod ratio Zenoniana aperte probat : Judicium enim ex ambiguis rebus exsistit, etc. Hinc num. 2 jam inde a morte justos vitæ perpetuæ, impios æterno supplicio destinaros affirmans, nulla eos, inquil, cognitio exspectat ulterius, ubi cognitio judicii genus, quod negatur necessarium, valam significat,

Itaque ex horum Patrum ac Zenonis mente resurgent quidem omnes, et omnes etiam ante Christi tribunal stabunt, justi, impii, et medii, et omnes etiam vel præmium æternum, quod pro meritis acquisierint, adibunt, vel poenam; sed non omnes, ut hæċ sententia justissima constet, judicio et examine in. digebunt, nec justi nimirum, nec impii, quorum causa notissima est, sed medii solum, quorum vitá dubia cum fuerit (dubia tamen non Deo, cui nihil latere potest, sed hominibus), ad vindicandam eoram omnibus divinæ sententiæ justitiam, de his judicium seu examen et cognitio distincta habenda erit. Interim vero omnibus judex suum tribuet, justis, quos honorabit ut filios; impiis, quos carnifici destinabit statim, non audiendos, sed competentibus pœnis amandandos; peccatores autem medios ponderabit, non quod horum gesta statim post mortem ponderata non fuerint, nec tum sententiam sibi debitam retulerint (nam tr. 16 l. 1, n. 2, animas nostras suorum corporum [CXIX] exsuviis exsutos pro qualitate factorum, quæ sane judicium de factis supponunt, quasdam locis pœnalibus relegari, quasdam placidis sedibus refoveri tradit), sed quod in totius mundi conspectu hæc cadem justitiæ divinæ æquitas publico judicii examine patere debeat. Ita erit, ipse S. Zeno concludit, ut, in ipso scilicet extremi judicii die, justis corona, peccatoribus aut excusatis, aut emendatis indulgentia, impiis autem æterna pœna tribuatur. In quibus si peccatorum tantum fit mentio, queis excusatis, vel emendatis indulgentiam tributum iri affirmatur, nemo idcirco peccatores medios inter justos et impios, vel, ut ex contextu liquet, Christianos peccatores indulgentiam in judicii die adsecuturos Zenonem sensisse colligat; quod in alium aliorum errorem declinaret : nam ex iisdem peccatoribus, seu Christianis mediis plures futuros, qui nec excusati, nec emendati impiorum, seu incredulorum finem adibunt, Auctor se novisse palam prodit tract. 16 lib. 1, num. 11, cum de injustorum resurrectione loquens, eam esse ait, quæ impios cum peccatóribus universisque incredulis gentibus perenni destinat pœnæ. Perspicua etiam sunt, quæ de operibus et charitate una cum fide a Christiano jungendis, ut immortali beatitudine perfruatur, alibi docet quæ cum cap. 6 præsentis dissertationis indicata a nobis fuerint, éo lectorem remittimus.

CAPUT X.

SENTENTIA S. ZENONIS DE JUSTARUM ANIMARUM
STATU POST MORTEM.

Ex constitutis superiori capite una dubitatio suboriri potest, utrum Auctor, qui ita justis in judicii die coronam tribuendam affirmavit tract. 21 lib. 11, num. 3, ut eorum animas post mortem placidis sedibus refoveri tradiderit tract. 16. lib. 1 num. 2, utrum, iu

scendisse traditur : O dignus gloriosi exitus finis! Adscensurus altitudinem cœli (cum scilicet in eo esset, ut moreretur, quod ex contextu liquet), corporis sui impedimenta præmittit, et exsequias funeris sui ipse præcedit...... Arcadius beatissimus martyr adhuc de moratur in sæculo (nimirum corpore) et jam martyr recitatur in cœlo, quæ postrema verba respiciunt, ut videtur, illa Pauli Rom. x11, 23, ubi primitivi, id est electi, conscripti dicuntur in cœlis, quamdiu in terra degunt; cum autem hinc per mortem in cœlum adscendunt, eorum nomina ibidem recitari et celebrari non desinunt. At ne quis hoc de solis martyribus Zenonem sensisse existimet, ut alii proprium martyrum privilegium id esse perperam opinati sunt,

quam, ad eorum accesserit sententiam ab hetero- A ubi S. Arcadius martyr post mortem in cœlum addoxis quibusdam nostri temporis excitatam, qui justis post resurrectionem tantum præmium æternum in cœlis cum Dei visione impertiendum docuere, interim vero eorum animas placido aliquo in domicilio requiescere, quoad extremi judicii dies cœlum eisdem patefaciat. Huc conferri etiam videri potest aliud Zenonis testimonium ex tract. 12 lib. 1, in fine, ubi: Dubium non est, inquit, voluntatem nostram, cui se junxerit parti, præbere victoriam, ejusque in resurrectione aut præmio perfrui perenni, aut consimili pœna puniri. At hic postremus locus ex hæreticorum manibus facile eripitur,si consideremus primo de justorum præmio perinde scribi, ac de pœna impiorum; quorum tamen animas statim post mortem locis pœnalibus relegari tract. 16 lib. 1, num. 2, Auctor a- B eumdem episcopum de omnibus justis universim lopertissime pronuntiavit. Deinde ut hujus mens atque scopus intelligatur, animadvertendum est eo in tractatu 12, sermonem esse non de anima, sed de carne, vel corpore, et affirmari fore ut ejus (utique corporis) in resurrectione voluntas nostra aut poenas luat, aut præmio potiatur, propterea quod debitam corpori pœnam, vel præmium in corpore ante non senserit, quæ ante resurrectionem sine corpore, in anima tantum cruciatus sensit, vel præmio perfuncta est, ut aliis in locis mox indicandis Auctor aperte docuit. Quod autem pertinet ad alterum locum, ubi justorum animas exsuviis corporum solutas placidis sedibus refoveri scripsit, antiquis Patribus bene plurimis solemne fuit, cum sinum Abrahæ, sedes placidas, et alia

quentem, perspicueque sese explicantem audiamus tr. 12 ejusdem libri 11, n. 4, ubi angelos, quos Jacob per scalam in cœlum adscendentes vidit, justos in cœlum adscendentes interpretatur sic: Adscendenles vero sunt justi, qui probis moribus per gradus divinorum observantiæ præceptorum quotidie spiritualis itineris gloria feruntur in cœlum : in quibus observandum præsertim adverbium quotidie, quod accipiendum profecto de iis justis, qui de die in diem post mortem in cœlum abeunt, non nisi iniquus judex negaverit. Igitur placidas sedes, in quibus justorum animas refoveri S. Zeno prodidit, ex hujus mente ipsam esse cœlestem patriam, in qua Deus cernitur, nihil est dubitandum: quam in sententiam tract. 3 lib. 1,

id generis justorum animabus post mortem vindi- C num. 4, liberas e carnis nexibus (id est post mortem, cant, Paradisum intelligere, ut Ludovicus Muratorius multis statuit in novissimo opere de Paradiso. Equidem placidas hasce sedes eadem significatione apud Zenonem locum esse deliciarum, verbum resoveri satis insinuat: quin Paradisum easdem esse innuit num. 5, ubi Latroni e cruce pendenti una cum Christo Paradisum post mortem conferendum ab eodem Christo promissum tradit, et num. 6, cum reprehensurus eos, qui mortuos deflent, in meliora, id est beatitudinis locum; migrantes haud planctibus prosequendos monuit. Adde quod tract. 21 lib. 11, justos et impios statim post mortem aut præmium et quidem æternum, aut æternam pœnam pro meritis, vel peccatis adire et sustinere pronuntiat. Ex hac [cxx] enim vita, inquit, quis secum aut coronam portat, D aut pœnam : et ne dilatum quidpiam credi possit, subjicit post pauca: Justi vitæ perpetuæ, impii æterno sunt destinati supplicio. Apertius tract. 27 lib. u, in fine proponens, quid martyribus post mortem accidat, his verbis utitur: Martyr dominicæ habitationis in recondita adsumitur, ut ibidem ex homine in Angelum transfusus, æterna vitæ beatitudine glorietur. Id ipsum confirmari potest ex tract. 18 ejusdem libri,

et ante judicii ac resurrectionis diem) eorum animas, qui præcepta Dei custodiunt, id est omnium justorum, beatitudine repromissa, quæ utique in cœlis ex Dei visione proveniet, perfruituras pronuntiat. Dei præcepta custodiens, hujusmodi officiis sæculares obterens voluptates, cum fuerit victor carnisque nexibus liber, repromissæ immortalitatis inæstimabili beatitudine perfruetur, et luculentissime eodem tract. 16 lib. 1, qui objectum testimonium continet, num. 14: Cum autem mors, quæ putatur metuenda, gustatur: tunc ei, id est animæ, in æternum manentis gloriæ beatis in sedibus, nullas deinceps ærumnas mundi sensuræ, repromissa felicitas exhibetur. Ubi et sedes beatæ gloriæ in æternum manentis sunt procul dubio cœlestis gloriæ locus, non autem sinus ille Abrahæ, in quo ad extremum usque judicii diem animabus manendum sit; et hæ quidem post gustatam mortem adeundæ designantur; cujus rei rationem Auctor dederat paulo ante eodem num. 14: Aliter enim immortalitatis stola illa non sumitur, nisi primo istud carnale spolium, blandum animæ venenum, secundum Dei sententiam, unde sumptum est, refundatur.

[CxX1] DISSERTATIO TERTIA,

DE ACTIS SANCTI ZENONIS ET DE EJUSDEM CULTU.

PROOEMIUM.

A nuper memoratam, Veronensem eum fuisse statuit ex Petro de Natalibus episcopo Equilino lib. 1 Catalogi Sanctorum, et ex lectionibus quæ in festo ejus Ordinationis die 8 Decembris legebantur Mediolani in Ecclesia Cathedrali. At hæc recentiorum testimonia de rebus antiquis cum nihil probent, ut recte notavit Cardinalis Baronius num. 12 tom. 1 Annalium, pag. 59 edit. Coloniensis, nullusque ante Petrum de Natalibus hoc subindicasse inventus sit; Peretti sententiæ nemo prudens acquieverit, integrumque nobis relinquitur conjecturas nostras litteratorum oculis atque censuræ subjicere. Zenonis nomen inter Græcos receptum ac frequens, Græcum eum demonstrare videtur; et Græcum quidem illum censuit cum Buchnero Tillemontius adnot. 5 in Valeriani persecutionem tom. IV, pag. £87, ante quos Blasius Rosettus in ms. Saibanteo 658, Historiam episcoporum continente, id verum ratus, hanc rationem adjecit (quam totidem verbis scripsit Panvinius Antiquitatum Veron. lib. iv, cap. 6, cum hanc non nullorum allegavit sententiam), quippe cujus sermonum phrasis, inquit, græcanicum nescio quid ac peregrinum redolere videtur. Imo ex Anonymo Pipiniano colligere quispiam posset, cujus provinciæ fuerit, nimirum ex Syria, in qua Græcum quidem sermonem id temporis viguisse certissimum est; inquit enim ille :

Etsi duæ satis prolixæ S. Zenonis Vitæ prodierunt in lucem, quarum alteram scripsit Coronatus Notarius, qui ante Ix sæculum floruit, alteram vero Monachus Zenonianus, qui vixit sæculo circiter x1, modicum tamen ac fere nihil scire nos de nostri Auctoris gestis si quis pronuntiet, reprehendi non poterit. Enimvero inter ea, quæ Coronatus litteris consignavit, multa quidem de miris quibusdam, quæ per Zenonem Deus gessit prodigia, luculenter exposuit, at pauca prorsus de vita et virtutibus ejus tetigit; adeo ut palam sit, nihil eum ex antiquis monumentis hausisse, sed ea tantum perscripsisse, quæ ob prodigii celebritatem infixa memoriæ (a) populari fama tradebantur; unde etiam factum est, ut hæc ipsa falsis aliquot adjunctis circumvestita inveniantur, ut ex B adnotationibus in eam Vitam inter monumenta inferius collocandam liquebit. Monachus Zenonianus per marchionem Maffeium editus, a Coronato, etsi illum non nominet, omnia accepit, nihilque eidem addidit præter alia miracula, quæ ad vitam cognoscendam nihil conferunt. Inter Zenonis Vitas non retulimus Jacobi Veronensis presbyteri carmen, quod versibus hexametris ducentis et quadraginta quatuor lucubratum ex ms. Zenionani monasterii edidit P. Henschenius tom. 11, Aprilis, pag. 76; non enim is S. Antistitis vitam, sed miracula describenda sibi proposuit, eadem plane quæ in Zenoniano Anonymo monacho soluta oratione leguntur, præter tria quæ subinde perpetrata illis subjiciuntur. Anonymus Pipinianus Ix sæculi scriptor in Rhythmo de Verone C laudibus paucis versibus pauca quidem de Zenone cecinit, sed quæ præmemoratis Vitis pluris haberi queunt, ut ex dicendis constabit. Itaque in tanta probabilium monumentorum penuria Zenonis vitam nemo a nobis requirat : neque enim imitari placet Baptistam Perettum, qui in Vita Italice scripta et Latinis cum scholiis Verone primum edita an. 1597, et dein an. 1740 Patavinæ S. Zenonis editioni subjecta, nihil aliud effecit, quam Zenonianum monachum Italica lingua referre, et alia ex ingenio, vel populari fama adjicere, quæ minori fundamento nituntur. Ne tamen lectorum desiderium omnino fraudetur, quidquid ex tractatibus Zenonianis aliisque antiquis documentis colligere licuit, exponendum aggredimur.

[blocks in formation]

Non queo narrare hujus sancti opera,
Quæ à Syria veniendo usque in Italiam,

Per ipsum omnipotens Deus ostendit mirabilia.
Cui sententia respexisse videtur Auctor hymni,
quem ex duobus mss. breviarii Benedictini codicibus

editores Veronenses edidere, cum S. Zeno gentes pe

netrasse marinas ibidem tradatur.

Huic opinioni nostros quoque calculos facile adjiceremus, nisi duæ animadversiones obsisterent. Græcus auctor perinde Latine ac pure loqui et scribere nequit, ac S. Zeno, cujus stylus etsi idemtidem turgeat, ac pluribus flosculis inspergatur; a puritate tamen Latinæ locutionis nihilum deficit, tum si verba singula, tum si verborum collocatio et syntaxis consideretur, adeo ut a teneris unguiculis in Latinis auctoribus exercitatus, et inter Latine loquentes educatus, et Latinis in scholis excultus appareat. Versatissimum sane se prodit in poetis Latinis, quorum formulas et carmina ita commode adhibet, ut non per vim expressa, sed in succum sanguinemque ejus conversa cognoscantur. Virgilium legere assuetus proditur, cujus versus non numquam ejus decidisse e calamo intelliguntur, cujus generis auctores explicabantur et legebantur a pueris, ut Latina puriori lingua et locutione vividiore potirentur. Nemo sane ex ipsis Latinis quarti sæculi Scriptoribus Latina pu

(a) Vide Admonit. in Monumenta num. 1, in fin., et adnot. 5 in ipsam Vitam.

Africanos reperimus, cujus corpus cum translatum fuerit Byzantium, ejus memoria apud Græcos celebrata legitur. Vide Acta Sanctorum Bollandi die 10 Aprilis tom. 1.

ritate eidem par, vel magis latinus invenitur, adeo ut A non fuit. Zenonem martyrem Decio imperante inter latinitatem ejus jure commendarint plures eruditi, et elegantissimum affirmarint Casaubonus et alii; Basilius autem Faber, qui Thesaurum eruditionis summo studio et infinita propemodum Latinorum lectione digessit, [cxx] ut Latinas quasque voces ex probatis Auctor. excerptas, et ad radices revocatas Latinæ linguæ studiosis accurata et perutili methodo proponeret, non dubitavit Zenonem sæpe allegare, eoque uno Auctore aliquot voces inter probatas inserere. Ex multis saltem Græcis, qui Latine aliquid scripsere, non solum nemo unus est, qui cum Zenone possit conferri, sed cum aliena, non nativa lingua scripse. rint, omnes parum Latine scripsisse inveniuntur, nec ambigendum quin S. Zeno scripsisset similiter,

§ II. - Episcopatus S. Zenonis initia, ordinatioque ejus vi Idus Decembris peracta statuitur. Ejusdem in convertendis ad fidem Gentibus felicitas. In Arianis refellendis atque comprimendis quantum laboraverit. Verona ad Christianam religionem ab eodem

conversa.

Itaque post Orientis iter, cui sese ante episcopatum Zeno commisisse credendus est (episcopi enim non nisi gravissimis de causis proprias sedes relinque.

si eamdem Græcam originem et educationem sorti- B bant), Veronensi ecclesiæ post Cricinum præpositus

.

fuit, idque sexto Idus Decembris an. 362, postremo Juliani anno, ut satis probabiliter conjecimus dissert. 1, cap. 3, § 5. Cum vero de anno palam sit, si de die constet, ut ibidem ostendimus; ad hunc diem statuendum præter ea, quæ ibidem attulimus, alia argumenta novis subinde documentis et considerationibus indicata in confirmationem hic adjicere placet. Primo plures ecclesias per Italiam et alibi S. Zenonis [CXXIV] nomine dedicatas, festum ejus vi Idus Decem. celebrare cap. 4 videbimus. Porro hanc diem emortualem S. Antistitis non fuisse ostendemus § 3. Cum vero in transferendis festis Sanctorum ea cautio adhibita fuerit, ut impedito emortuali die, festum traduceretur in diem alium, quo vel translatio Sancti corporis, vel dedicatio basilica, vel ordinatio cole batur, ut eo paragrapho notabimus etsi eo die vi Idus Decembris dedicatio ecclesiae S. Zenonis in nostris libris signetur; tamen ob ordinationem ejusdem potius, quam ob Ecclesiæ dedicationem festum ejus aliis in Ecclesiis eidem diei fere adsignatum veris:millimum est, propterea quod ex Rabano et Wandelberto sæculi Ix scriptoribus, nec non ex ms. Vaticano 3806 ejusdem sæculi, variis in locis ea dies celebris appareat jam inde a sæculo 1x cum S. Zenonis basilica vix tum temporis dedicata fuerit. Quod si consideres Cæsenæ et Pistorii S. Zenonem ante nonum et octavum etiam sæculum magnum Patronum, vel titularem, uti vocant, electum eadem die cultum fuisse unico vel præcipuo festo, cujusmodi nunc qui

tus fuisset. Hæc prima conjectatio vehemens satis nobis videtur, ut Auctor a Latinis parentibus ortus, -vel inter Latinos saltem educatus ac institutus probetur. Aliam nunc adjiciamus, qua certior provincia statuatur. Exstat Auctoris tractatus de S. Arcadio martyre, cujus apud cæteros antiquos memoria nulla invenitur. Illum autem in Cæsarea Mauritaniæ passum ex Zenonianis codicibus liquet. Quid unus inter omnes Veronensis episcopus Zeno tanta cum religione natalitium ejus diem celebraret, nisi quod præcipua quadam devotione eidem esset addictus, et ex eadem forte provincia, in qua ille mortem oppetiit, originem duceret? Africanorum quidem scriptorum stylum in nostro Auctore deprehenderunt ii, qui ejus tractatus diligentiori cura evolverunt, Gaspar Bar- C thius inter hos Christianum Apuleium in Zenone perspicere sibi visus est, ut fidem facit lib. xLUI Adversar. cap. 10, pag. 1944, et lib. v in Statii Silvani pag. 446. Enim vero plures Appuleii Afri locutiones, et verba item plura ejus ac aliorum Africanorum propria, Tertulliani, Cypriani, etc., in ejus tractatibus reperiuntur, quæ in aliis aliarum Latinarum provinciarum scriptoribus frustra requiras. Neque Africanum Veronæ episcopum creatum mireris; per id enim tempus episcopi et clerus sæpe ex alienis provinciis dabantur. Eodem sæculo Fortunatianum episcopum Aquileiensem Afrum fuisse ex Hieronymo discimus. Donatus, natione Afer,nonne Mediolanensis Ecclesiæ presbyter fuit adhuc post Ambrosii mortem? ut Paulinus in hujus vita testatur num. 54. Neque D dem ex immemorabili earum Ecclesiarum consuetuAnonymi Pipiniani sententia moveat; potuit enim Zeno, licet Afer, e Syria Veronam proficisci, cum iter in Orientem ea tempestate frequens esset. S. Philastrius Brixianus episcopus, cum esset presbyter : Circumiens universum pene ambitum Romani orbis dominicum prædicasse verbum similiter traditur a S. Gaudentio in tractatu de S. Philastrio pag. 241, et idem quoque Gaudentius se Philastrio in eamdem Brixianam cathedram suffectum, dum in Oriente versaretur, diserte prodit, tum in sermone de ordinatione sui pag. 181, tum in sermone de dedicatione Basilicæ, pag. 191. Zenonis tandem nomen, etsi inter Græcos frequens, ab Africanis nihilominus alienum

dine peragitur jam ergo ante nonum et octavum etiam sæculum ea dies celebris erat, non utique ob dedicationem quæ posterius contigit, sed ob ordinationem quam proinde eo die apud Veronam quoque celebratam fuisse hoc argumento evidenter convincitur. His adde aliam observationem ex ipsis nostræ Ecclesiæ libris, e quibus id ipsum confirmatur. Licet enim in Calendariis non nullis eo die notetur dedicatio ecclesiæ S. Zenonis, in ipsis tamen Ecclesiasticis libris, et missa et officium de S. Zenone episcopo, non autem de dedicatione ecclesiæ designantur et describuntur. De Missa satis attigimus diss. 1, cap. 3, § 5, et luculentius patebit ex Admonitione ad monu

menta num. 5. Nunc ut de officio dicamus, in ms. Capitulari seculi XIII, qui orationes, lectiones, et antiphonas de Sanctis per annum in Ecclesia Veronensi usitatas continet, et cum aliis mss. vetustioribus plane concinit, eædem antiphonæ, quæ uti propriæ S. Zenonis in tribus aliis libris ad Laudes dicendæ adsignantur, describuntur dicendæ etiam ad Horas, el describuntur quidem mense Decembri cum oratione Deus qui nos S. Zenonis episcopi item propria. Hinc autem colligere licet in Veronensi Ecclesia, cui ille codex publicis in officiis serviebat, mense quoque Decembri non missam solum, sed et officium de S. Zenone episcopo, non autem de dedicatione celebratum fuisse, adeo ut ordinatio S. Zenonis, non autem dedicatio basilicæ vi Idus Decembris ab

A

150

citer S. Episcopus laboraverit in gentibus, ex qui bus etiam doctos facundia ac zelo ejus illectos ipsi concionanti interfuisse colligimus ex tract. 3 lib. 1, adnot. 1, luculenter probat ingens ille hominum numerus, qui quot annis baptismate abluebantur. Tract. 33 et 42 lib. 11, genere, ætate, sexu, conditione, et, ut additur tract. 38, natione diversi memorantur, qui, in paschalibus festis, sacris undis simul diluti sunt cumque hi aliique tractatus diversis annis recitati id ipsum circiter repetant, magnam annis singulis baptizandorum fuisse frequentiam demonstrant: quod ad declarandum Episcopi ea in re procuranda laborem et diligentiam mirifice confert. Id ipsum etiam statuitur ex ea ecclesia, quam ab eodem Veronæ ædificatam dicemus; licet enim per se satis esset

ipsa Veronensi Ecclesia celebrata appareat; uti apud B ampla et capax, tamen præ Christianorum, qui ni

monachos Zenonianos distincte eo die celebratam loco laudato diss. I meminimus. Itaque cum dedicatio basilicæ S. Zenonis, etsi eo die in aliquot mss. Calenda riis notata, nullo tamen officio præcipuo celebrata probari apud Ecclesiam Veronensem possit; vel apud solos celebrabatur monachos duobus diebus post, seu (ut aliis in codicibus legitur) die sequenti, vel a Veronensi Ecclesia eo die sola commemoratione celebrabatur; et ad hanc commemorationem pertinere unice potest antiphona et responsorium, quæ in Carpso notatur sic: In dedicatione S. Zenonis a et r de dedicatione. Quod si minus placeat, cum Carpsi rubrica pugnet cum alio rituali Ecclesiæ Veronensis libro, nec cum Missis aliorum concordet, qui de uno S. Zenone, non de dedicatione ecclesiæ et officium et missam yi Idus Decembris præferunt; Carpsi error apertus est, cujusmodi alii errores alibi in eodem libro notantur. Ex his autem si stet S. Zenonis ordinationem vi Id. Decembris celebratam et peractam fuisse, S. Zenonem hoc die an. 362 Juliani postremo ordinatum ex dictis diss. 1, c. 3, § 5, palam omnino erit. Transeamus ad alia.

mium multum excreverat, numero facta erat angusta, ut ipse prodit tract. 14 lib. 1, num. 2. Itaque ea traditio, quam Anonymus Pipinianus litteris commisit, cum scripsit de Zenone :

Qui Veronam prædicando perduxit ad baptismum, antiqua et genuina ex hisce tractatibus convincitur. Addit idem Anonymus,multa idola destruxit. Cum in urbe, quam Christianæ fidei acquisivit, id fecisse eum probabile est, tum vero est probabilius multo in pagis, ubi plura erant privata fana et simulacra, adversus quæ eum declamasse legimus tract. 15 lib. I, num. 3. Neque ethnicum solum cultum exstirpare ab his, quos ad fidem convertebat, sedulo studuit; sed pravos etiam, quos ex ethnica educatione mores conC traxerant, ut pluribus ex tractatibus deprehendere licet.

Hoc imperatore vita functo anno sequenti 363, cum Romanum imperium pervenisset ad eos, qui etsi idololatriam plane non sustulerunt, unam tamen Christianam religionem colebant, eidemque impense patrocinabantur; latus Zenoni aditus patuit, eamdem religionem Veronæ palam excolendi, et cum pietate, tum doctrina in ea excolenda profecit mirum in modum. Multi id temporis erant Pagani; inter Christia- D nos autem Ariani non pauci propter eam persecutionem, quam Constantius Juliani præcessor in catholicos el muneribus et fraudibus et minis adeo impense promoverat Valente et Ursatio Arianis [cxxv] Episc, impellentibus, ut totum orbem concusserit, et hisce in regionibus corruperit Fortunatianum Aquilciensem, ac in Mediolanensem sedem intruserit Auxentium, qui non hanc solum Ecclesiam ad an. 374 per annos viginti occupavit, sed totius etiam Italia fidem sua hæresi inficere ac discerpere studuit. S. Zeno Veronensi cathedræ insideus, frequentibus concionibus ac institutionibus Paganorum æque ac Arianorum impietati sese objecit. Quam naviter atque feli

Adversus Arianos porro frequentes sermones ex proposito habuit, ex quibus aliquot adhuc supersunt. Vide tractatum primum lib. 1, et plures initio libri II. Ilis autem concionibus non nullos illorum interfuisse palam est ex tractat. 77, et colligi etiam potest ex tractat. 1 lib. 11, ac tract. 7 et 8 ejusdem libri. Quamquam vero quidam ex iisdem Arianis Verona adhuc fuerint sub Syagrio Zenonis successore, cum invidiam ab Hæreticis Indiciæ virgini, quam S. Zeno consecraverat, post hujus obitum conflatam tradat Ambrosius epist. v, num. 1, ad eumdem Syagrium ; tamen plerosque a Zenone ad fidem revocatos yeri: simillimum est, ut dici de isto possit, quod de S. Philastrio testatur S. Gaudentius in sermone de ordinatione sui pag. 183: Vox Zenonis per gratiam Spiritus sancti large effluens, hanc Ecclesiam in fide Trinitatis adorandæ fundavit, in vera spe et charitate perfecta constituit. Etenim sicut S. Philastrius septimus episcopus Brixianus, teste eodem Gaudentio in serm. de vita Philastrii, pag. 241: Non solum contra Gentiles et Judæos, verum etiam contra hæreses omnes, et maxime contra furentem eo tempore Arianam perfidiam pugnavit ita S. Zeno octavus Veronensis episcopus ac Philastrio coævus, non minus contra idololatriam, quam contra hæreses ac præcipue Arianam acriter dimicavit. Ita hic Veronam erroribus purgasse, et ad

« PoprzedniaDalej »