Obrazy na stronie
PDF

bunal Christi, quod contrarium putabatur, respondet A et id ipsum confirmant, quæ traduntur de peccatori

Christum de infidelibus locutum, qui non crediderunt in Dominum Jesum; et Apostolus etsi dixit omnes, de iis utique dirit, qui crediderunt. Ilieronymus in Dialogo contra Pelagianos num. 28 textu psalmi ejusdem allato ait : Jam enim in perditionem sunt præjudicati. Auctor Breviarii in psal. 1 inter Hieronymi Opera, tom. vii Appendicis edit. Weron. cap. 4: Non quia non resurgunt, sed [cxviii] quia in judicio non resurgunt, jam enim de iis præjudicatum est. Auctor alterius Commentarii Hieronymo adscripti in codice Bobiensi eodem tom. vii, pag. 27, *in præfatione ad laudatum Breviarium : Non dixit absolute, Non resurgunt, sed addidit, In judicio; licet non resurgent ad eraminationem, sed resurgent, ut statim sententiam damnationis

bus mediis, quos ob ancipitem vitam examine discutiendos necessario pronuntiat : Ambiguitas enim nisi fuerit discussa, jure non potest mereri sententiam. Hug quoque aliorum Patrum sententiæ pertinent. Itaque ex horum Patruin ac Zenonis mente resurgent quidem omnes, et omnes etiam ante Christi tribunal stabunt, jnsli, impii, et melii, et omnes etiam vel præmium æternum, quod pro meritis acquisierint, adibunt, vel pœnam ; sed non omnes, ut hæc sententia justissima constet, judicio et examine in. digebunt, nec justi nimirum, nec impii, quorum causa notissima est, sed medii solum, quorum vita dubia cum fuerit (dubia tamen non Deo, cui nihil latere potest, sed hominibus), ad vindicandam eoram

accipiant: rationem dedit paulo ante : Impii ad pœ- B omnibus divinæ sententiæ justitiam, de his judicium

nam resurgentes, non illam dilationem habebunt, quæ solet judicii vi in quæstionibus admoveri. S. Paulinus Nolanus Poem. vii, pag. 586 edit. Weronensis :

Idcirco tali dividentur ordine
Hominum per orbem dissipatorum greges.
Ut judicandi non resurgant impii,
Qui denegarunt dvbitum cultum Deo,
Sed puniendi : nam suum crimen videns
Non iiidigebit quæstione detegi;
Quoniam imminentem præferent mortis notam.
Signum salutis non gerentes frontibus.
Peccator autem, et non impius tamen,
Quae magna turba est, non resurget gloriæ,
Verum resurget deputanda examini :
Nec enim sedere cum piis judex polest,
Causam suorum redditurus actuum,
Varieque gestis aut probandus, aut reus.

Tandem, ut alios mittamus, S. Cæsarius serm. 77, Append. Augustini num. 4: Ad judicium enim non teniunt nec pagani, nec hæretici, nec Judæi, quia de ipsis scriptum est : Qui non credit, jam judicatus est.

Quis tot Patres similia tradentes erroris accusare aiideat, et non potius intelligat eam in sententiam eorum testimonia explicanda esse, ut vere non exemerint ab extremo judicio impios vel infideles, quos Deo judicanti adfuturos confessi sunt, sed aliud quidpiam innuerint, quod cum catholico dogmate non repignel? ld sane sententi;e ex omnium testimoniofum colIatione facile elicitur. Primo nec piorum nec impiorum resurrectionem negant, sed resurrecturos quidem aiunt, non tamen in judicium, quod de impiis diserte affirmant. Resurrectionem porro tum justerum, tum scelestorum hominum noster auctor lu

seu examen et cognitio distincta habenda erit. Interim vero omnibus judex suum tribuet, justis, quos honorabit ut filios; impiis, quos carnifici destinabit statim, non audiendos, sed competentibus pœnis amandandos; peccatores autem medios ponderabit, non quod horum gesta statim post mortem ponderata non fuerint, nec tum sententiam sibi debitam rctulerint (nam tr. 16 l. 1, n. 2, animas nostras suorum corporum [cxix] exsuviis ersutos pro qualitate factorum, quæ sane judicium de factis supponunt, quasdam locis pœnalibus relegari, quasdam placidis sedibus refoveri tr;idil), sed quod in totius mundi conspectu hæc eadem justitiae divinæ æquitas publico judicii examine patere debeat. Ita erit, ipse S. Zeno concludit, ut, in

C ipso scilicet extremi judicii die, justis corona, pecca

toribus aut excusatis, aut emendatis indulgentia, impiis autem æterna pæna tribuatur. In quibus si peccatorum tantum fit mentio, queis excusatis, vel emendatis indulgentiam tributum iri affirmatur, nemo idcirco peccatores medios inter justos et inpios, vel, ut ex contextu liquet, Christianos peccatores indulgentiam in judicii die adsecuturos Zenonem sensisse colligat; quod in alium aliorum errorem declinaret : nam ex iisdem peccaloribus, seu Chrislianis mediis plures futuros, qui uec excusali, nec emendati impiorum, seu incredulorum finem adibunt, Auctor se novisse palam prodit Iract. 16 lib. 1, num. 1 1, cum de injustorum resurrectione loquens, eam esse ait, quæ impios cum peccatoribus universisque incredulis genti

eufenter adserit lib. 1 tract. 16, num. 11. Porro judi- D bus perenni destinat pœnæ. Perspicua etiam sunt, qiiae

cium cum negaiit, non illud negant, justos vel impios in novissimi judicii die ante Christi tribunal adfuturos, nec in eo alteros in æternam gloriam, in supplicium snmpiternum alteros concessuros : sed juditium pro causae dubiæ examine sumentes, hoc affirmant unum, in causa certa tum justorum fidelium, tum infidelium impiorum, judicio seu examine opus non futurum, quod ratio Zenoniana aperte probat : Judicium enim ex ambiguis rebus exsistit, etc. Hinc nmm. 2 jam iiide a morte justos vitæ perpetuæ, impios æterno supplicio destinaros affirmans, nulla eos, inquit, cognitio erspectat ulterius, ubi cognitio judicii genus, quod negatur necessarium, o?Jam significat,

de operibus et charitate una cum fide a Christiano jungendis, ut immortuli beatitudine perfruatur, alibi docet : quæ cum cap. 6 præsentis dissertationis indicata a nobis fuerint, eo lectorem remittimus.

CAPUT X.

SENTENTIA S. ZEN0NIS DE JUSTARUM ANIMARUM STATU POST MORTEM.

Ex constitutis superiori capite una dubitatio suboriri potest, utrum Auctor, qui ita justis in judicii die coronmm tribuemdam affirmavit tract. 21 lib. ii, num. 5, ut eorum animas post mortem placidis sedibus refoveri tradiderit tract. 16. lib. 1 num. 2, utrum, iu doxis quibusdam nostri temporis excitatam, qui justis post resurrectionem tantum præmium æternum in cœlis cum Dei visione impertiendum docuere, interim vero eorum animas placido aliquo in domicilio requiescere, quoad extremi judicii dies coelum eisdem patefaciat. IIuc conferri etiam videri potest aliud Zenonis testimonium ex tract. 12 lib. 1, in fine, ubi: Dubium non est, inquit, voluntatem nostrum, cui se junxerit parti, præbere victoriam, ejusque in resurrectione aut præmio perfrui perenni , aut consimili poena puniri. At hic postremus locus ex hæreticorum manibus facile eripitur,si consideremus primo de justorum præmio perinde scribi, ac de pœna impiorum; quorum tamen animas statim post mortem locis nalibus relegari tract. 16 lib. i, num. 2, Auctor apertissime pronuntiavit. Deinde ut hujus mens atque scopus intelligatur, animadvertendum est eo in tractatu 12, sermonem esse non de anima, sed de carne, vel corpore, et affirmari fore ut ejus (utique corporis) in resurrectione voluntas nostra aut poenas luat , aut præmio potiatur, propterea quod debitam corpori poenam, vel præmium in corpore ante non senserit, quæ ante resurrectionem sine corpore, in anima tanlum cruciatus sensit, vel præmio perfuncta est, ut aliis in locis mox indicandis Auctor aperte docuit. Quod autem pertinet ad alterum locum, ubi justorum animas exsuviis corporum solutas placidis sedibus refoveri scripsit, antiquis Patribus bene plurimis solemne fuit, cum sinum Abrahæ, sedes placidas, et alia id generis justorum animabus post mortem vindicant, Paradisum intelligere, ut Ludovicus Muratorius multis statuit in novissimo opere de Paradiso. Equidem placidas hasce sedes eadem significatione apud Zenonem locum esse deliciarum, verbum refoveri satis insinuat: quin Paradisum easdem esse inmuit num. 5, ubi Latroni e cruce pendenti una cum Christo Paradisum post mortem conferendum ab eodem Christo promissum tradit, et num. 6, cum reprehensurus eos , qui mortuos deflent , in meliora, id est beatitudinis locum; migrantes haud planctibus prosequendos monuit. Adde quod tract. 21 lib. II, justos et impios statim post mortem aut præmium et quidem æternum, aut æternam pœnam pro meritis, vel peccatis adire et sustinere pronuntiat. Ea: hac {cxx] enim vita, inquit, quis secum aut coronam portat, aut pænam: et ne dilatum quidpiam credi possit, subjicit post pauca : Justi vitæ perpetuæ, impii æterno sunt destinati supplicio. Apertius tract. 27 lib. ii, in fine proponens, quid martyribus post mortem accidat, liis verbis utitur: Martyr dominicæ habitationis in recondita adsumitur, ut ibidem ex homine in Angelum transfusus, æterna vitæ beatitudine glorietur. Id ipsum confirmari potest ex tract. 18 ejusdem libri,

quam, ad eorum accesserit sententiam ab hetero- A ubi S. Arcadius martyr post mortem in cœlum al

scendisse traditur : 0 dignus gloriosi exitus finis! Adscensurus altitudinem cæli (cum scilicet in eo esset, ut moreretur , quod ex contextu liquet), corporis sui impedimenta præmittit , et exsequias funeris sui ipse præcedit...... Arcadius beatissimus martyr adhuc demoratur in sæculo (nimirum corpore) et jam martyr recitatur in coelo , quæ postrema verba respiciunt, ut videtur, illa Pauli Rom. xii, 25, ubi primitivi, id est electi, conscripti dicuntur in caelis, quamdiu in terra degunt; cum autem hinc per mortem in cœlum adscendunt, eorum nomina ibidem recitari et celebrari mon desinunt. At me quis hoc de solis mariyribus Zenonem sensisse existimet, ut alii proprium martyrum privilegium id esse perperam opinati sunt,

B eumdem episcopum de omnibus justis universim lo

quentem, perspicueque sese explicanlem audiamus tr. 12 ejusdem libri ii , m. 4, ubi angelos , quos Jacol) per scalam in coelum adscendentes vidit , justos in coelum adscendeutes interpretatur sic: Adscendentes vero sunt justi, qui probis moribus per gradus divinorum observantiæ præceptorum quotidie spiritualis itineris gloria feruntur in cælum : in quibus observandum præsertim adverbium quotidie, quod accipiendum profecto de iis justis, qui de die in diem post moriem in cœlum abeunt , non nisi iniquus judex negaverit. Igitur placidas sedes , in quibus justorum animas refoveri S. Zeno prodidit, ex hujus mente ipsam esse cœlestem patriam , in qua Deus cernitur, nihil est dubitandum : quam in sententiam tract. 3 lib. I,

C num. 4, liberas e carnis nexibus (id est post mortem ,

et ante judicii ac resurrectionis diem) eorum animas, qui præcepta Dei custodiunt, id est omnium justorum, beatitudine repromissa , quæ utique in cœlis ex Dei visione proveniet, perfruituras pronuntiat. Dei præcepta custodiens, hujusmodi officiis sæculares obterens voluptates , cum fuerit victor carnisque nexibus liber , repromissæ immortalitatis inæstimabili beatitudine perfruetur , et luculentissime eodem tract. 10 lib. i, qui objectum testimonium continet, num. 14: Cum autem mors, quæ putatur metuenda, gustatur: tunc ei, id est animæ, in æternum manentis gloriæ beatis in sedibus, nullas deinceps ærumnas mundi sensuræ, re— promissa felicitas exhibetur. Ubi et sedes beatæ gloriæ in æternum manentis sunt procul dubio coelestis

I) gloriæ locus, iion autem sinus ille Abrahæ, in quo

ad extremum usque judicii diem animabus manen— dum sit; et hæ quidem post gustatam mortem adeundæ designantur; cujus rei rationem Auctor dederat paulo ante eodem num. 14: Aliter enim immortalitatis stola illa non sumitur , nisi primo istuJ! carnale spolium, blandum animæ venenum , secundum Dei sententiam, unde sumptum est, refundatur.

[ocr errors]

[cxxi] DISSERTATIO TERTIA.
DE ACTIS SANCTI ZENONIS ET DE EJUSDEM CULTU.

PROOEMIUM.

Etsi duæ satis prolixæ S. Zenonis Vitæ prodierunt in lucem, quarum alteram scripsit Coronatus Notarius, qui ante ix sæculum floruit, alteram vero Monachus Zenonianus, qui vixit sæculo circiter xi, modicum tamen ac fere nihil scire nos de nostri Auctoris gestis si quis pronuntiet, reprehendi non poterit. Enimvero inter ea, quæ Coronatus litteris consignavit, multa quidem de miris quibusdam, quæ per Zenonem Deus gessit prodigia, luculenter exposuit, at pauca prorsus de vita et virtutibus ejus tetigit; adeo ut palam sit, nihil eum ex antiquis monumentis hausisse, sed ea tantum perscripsisse, quæ ob prodigii celebritatem infixa memoriæ (a) populari fama tradebantur; unde etiam factum est, ut hæc ipsa falsis aliquot adjunctis circumvestita inveniantur, ut ex adnotationibus in eam Witam inter monumenla inferius collocandam liquebit. Monachus Zenonianus per marchionem Maffeium editus, a Coronato, etsi illum non nominet, omnia accepit, nihilque eidem addidit præter alia miracula, quæ ad vitam cognoscendam nihil conferunt. Inter Zenonis Wilas non retulimus Jacobi Veronensis presbyteri carmen, quod versibus hexametris ducentis et quadraginta quatuor lucubratum ex ms. Zenionani monasterii edidit P. Henschenius tom. ii, Aprilis, pag. 76; non enim is S. Antistitis vitam, sed miracula describenda sibi prop0suit, eadem plane quæ in Zenoniano Anonymo monacho soluta oratione leguntur, præter tria quae subinde perpetrata illis subjiciuntur. Anonymus Pipinianus ix sæculi scriptor in [{hylhmo de Weronae laudibus paucis versibus pauca quidem de Zenone cecinit, sed quæ præmemoratis Vitis pluris haberi queunt, ut ex dicendis constal)it. Itaque in tanta probabilium monumeiitorum penuria Zenonis vitam neimo a nobis requirat : neque enim imitari placet Baptistam Perettum, qui in Wita Italice scripta et Latinis cum scholiis Veronæ primum edita an. 1597, et dein an. 1710 Patavinæ S. Zenonis editioni subjecta, nihil aliud effecit, quam Zenonianum monachum Italica lingua referre, et alia ex ingenio, vel populari fama adjicere, quæ minori fundamento nituntur. Ne tamen lectorum desiderium omninb fraudetur, quidquid ex tractatibus Zenonianis aliisque antiquis documentis coIligere licuit, exponendum aggredimur.

[cxxii] CAPUT I. De ActiS S. ZENONIS AD MORTEM USQUE. § I. — Conjecturæ de Zenonis patria.

In primis de Zenonis patria conjicere placet. Baptista Perettus primo scholio Latino ad Vitam nunc

A nuper memoratam, Weronensem eum fuisse statuit

[ocr errors][ocr errors]

ex Petro de Natalibus episcopo Equilino lib. i Catalogi Sanctorum, et ex lectionibus quæ in festo ejus 0rdinationis die 8 Decembris legebantur Mediolani in Ecclesia Cathedrali. At haec recentiorum teslimomia de rebus antiquis cum nihil probent, ut recte notavit Cardinalis Baronius num. 12 tom. i Annalium, pag. 59 edit. Coloniensis, nullusque ante Petrum de Natalibus hoc subiudicasse inventus sit; Peretti sententiæ nemo prudens acquieverit, integrumque nobis relinquitur conjecturas nostras litteratorum oculis atque censuræ subjicere. Zenonis nomen inter Græcos receptum ac frequens, Græcum eum demonstrare videtur; et Græcum quidem illum censuit cum Buchmero Tillemontius adnot. 5 in Waleriani persecutionem tom. iv, pag. 587, ante quos Blasius Rosettus in ms. Saibanteo 658, Historiam episcoporum continente, id verum ratus, hanc rationem adjecit (quam totidem verbis scripsit Panvinius Antiquitauum Weron. lib. iv, cap. 6, cum hanc non nullorum allegavit sententiam), quippe cujus sermonum phrasis, inquit, graecanicum nescio quid ac peregrinum redolere videtur. lmo ex Anonymo Pipiniano colligere quispiam posset, cujus provinciæ fuerit, nimirum ex Syria, in qua Graecum quidem sermonem id temporis viguisse certissimum est; inquit enim ille :

Non queo narrare hujus sancti opera,
Quæ a Syria veniendo usque in Italiam,
Per ipsum omnipotens Deus ostendit mirabilia.

Cui sententiæ respexisse videtur Auctor hymni, quem ex duobus mss. breviarii Benedictini codicibus editores Veronenses edidere, cum S. Zeno gentes pemetrasse marinas ibidem tradatur. lluic opinioni nostros quoque calculos facile adjiceremus, nisi duæ animadversiones obsisterent. Græcus auctor pcrinde Latine ac pure loqui et scribere nequit, ac S. Zeno, cujus stylus etsi idemtidem turgeat, ac pluribus flosculis inspergatur; a puritate tamen Latinæ locutionis nihilum deficit, tum si verba singula, tum si verborum collocatio et syntaxis consideretur, adeo ut a teneris u:iguiculis in Latinis auctoribus exercitatus, et inter Latine loquentes educatus, et Latinis in scholis excultus appareat. Versatissimum sane se prodit in poetis Latinis, quorum formulas et carmina ita commode adhibet, ut non per vim expressa, sed in succum sanguinemque ejus conversa cognoscantur. Virgilium legere assuetus proditur, cujus versus non numquam ejus decidisse e calamo intelliguntur, çujus generis auctores explicabantur et legebantur a pueris, ut Latina puriori lingua et locutione vividiore potirentur. Nemo sane ex ipsis Latinis quarti sæculi Scriptoribus Latina pulatinitatem ejus jure commendarint plures eruditi, et elegantissimum affirmarint Casaubonus et alii; Basilius autem Faber, qui Thesaurum eruditionis summo studio el infinita propemodum Latinorum lectione digessit, [cxxiij] ut Latinas quasque voces ex probatis Auctor. excerptas, et ad radices revocatas Latinæ linguæ studiosis accurata et perutili methodo proponeret, non dubitavit Zenonem sæpe allegare, eoque uno Auciore aliquot voces inter probatas inserere. Ex multis saltem Græcis, qui Latinealiquid scripsere, non solum nemo unus est, qui cum Zenone possit conferri, sed cum aliena, non nativa lingua scripse. rint, omnes parum Latine scripsisse inveniuntur, mec ambigendum quin S. Zeno scripsisset similiter, si eamdem Græcam originem et educationem sortitus fuisset. Hæc prima conjectatio vehemens satis nobis videtur, ut Auctor a Latinis parentibus ortus, -vel inter Latinos saltem educatus ac institutus probetur. Aliam nunc adjiciamus, qua certior provincia statuatur. Exstat Auctoris tractatus de S. Arcadio martyre, cujus apud cæteros antiquos memoria nulla invenitur. Illum autem in Cæsarea Mauritaniæ passum ex Zenonianis codicibus liquet. Quid unus inter omnes Weronensis episcopus Zeno tanta cum religione natalitium ejus diem celebraret, nisi quod præcipua quadam devotione eidem esset addictus, et ex eadem forte provincia, in qua ille mortem oppetiit, originem duceret? Africanorum quidem scriptorum stylum in nostro Auctore deprehenderunt ii, qui ejus tractatus diligentiori cura evolverunt. Gaspar Barthius inter hos Christianum Apuleium in Zenone perspicere sibi visus est, ut fidem facit lib. xLuii Adversar. cap. 10, pag. 1944, et lib. v in Statii Silvam pag. 446. Enim vero plures Appuleii Afri locutiones, et verba item plura ejus ac aliorum Africanorum propria, Tertulliani, Cypriani, etc., in ejus tractatibus reperiuntur, quæ in aliis aliarum Latinarum provinciarum scriptoribus frustra requiras. Neque Africanum Veronæ episcopum creatum mireris; per id enim tempus episcopi et clerus sæpe ex alienis provinciis dabantur. Eodem sæculo Fortunatianum episcopum Aquileiensem Afrum fuisse ex Hieronymo discimus. Donatus, matione Afer,nonne Mediolanensis Ecclesiæ presbyter fuit adhuc post Ambrosii mortem?

(a) Wide Admonil. in Monumenta num. 1, in fin., et adnot. 5 in ipsam Vitam.

ritate eidem par, vel magis latinus invenitur, adeo ut A uon fuit. Zenonem martyrem Decio imperante inter

[ocr errors][ocr errors]

Africanos reperimus, cujus corpus cum translatum fuerit Byzantium, ejus memoria apud Graecos celebrata legitur. Vide Acta Sanctorum Bollandi die 10 Aprilis lom. i.

§ II. Episcopatus S. Zenonis initia, ordinatioque ejus vi 1 dus Decembris peracta statuitur. Ejusdem in convertendis ad fidem Gentibus felicitas. In Arianis refellendis atque comprimendis quantum laboraverit. Verona ad Christianam religionem ab eodem conversa.

Itaque post Orientis iter, cui sese ante episcopatum Zeno commisisse credendus est (episcopi enim non nisi gravissimis de causis proprias sedes relinque. bant), Veronensi ecclesiæ post Cricinum præpositus fuit, idque sexto Idus Decembris an. 362, postremo Juliani anno, ut salis probabiliter conjecimus dissert. I, cap. 5, § à. Cum vero de anno palam sit, si de die constet, ut ibidem ostendimus; ad hunc diem statuendum præter ea, quæ ibidem attulimus, alia argumenta novis subinde documentis et considerationibus indicata in confirmationem hic adjicere placet. Primo plures ecclesias per ltaliam et alibi S. Zenonis [cxxiv] nomine dedicatas, festum ejus vi ldus Decem. celebrare cap. 4 videbimus. Porro hanc dieim emortualem S. Antistitis non fuisse ostendenus § 3. Cum vero in transferendis festis Sanctorum ea cautio adhibita fuerit, ut impedito emortuali die, festum traduceretur in diem alium, quo vel translatio Sancti corporis, vel dedicatio basilicae, vel ordinatio cole

• batur, ut eo paragrapho notabimus : etsi eo die vi

Idus Decembris dedicatio ecclesi;e S. Zenonis in mastris libris signetur; tamen ob ordiiiationem ejusdem potius, quam ob Ecclesiæ dedicationem feslum ejus aliis in Ecclesiis eidem diei fere adsignatum veris*millimum est, propterea quod ex Rabano et Waiidelberto sæculi ix scriptoribus, nec non ex ms. Vaticano5806 ejusdem sæculi,variis in locis ea dies celebris appareat jam inde a sæculo ix cum S. Zenonis basilica vix tum temporis dedicata fuerit. Quod si coasideres Cæsenæ et Pistorii S. Zenonem aute nonum et octavum etiam sæculum magnum Patrouum, vel titularem, uti vocant, electum eadem die cultum fuisse unico vel præcipuo festo, cujusmodi nunc qui

ut Paulinus in hujus vita testatur num. 54. Neque D dem ex immemorabili earum Ecclesiarum consuetu

Anonymi Pipiniani sententia moveat; potuit enim Zeno, licet Afer, e Syria Veronam proficisci, cum iter in Orientem ea tempestate frequens esset. S. Philastrius Brixianus episcopus, cum esset presbyter : Circumiens universum pene ambitum Romani orbis domimicum prædicasse verbum similiter traditur a S. Gaudentio in tractatu de S, Pliilastrio pag. 241, et idem quoque Gaudentius se Philastrio in eamdem Brixianam calhedram suffectum, dum in Oriente versaretur, diserte prodit, tum in sermone de ordinatione sui pag. 181, tum in sermone de dedicatione Basilicæ, pag. 191. Zenonis tandem nomen, etsi inter Græcos frequens, ab Africanis nihilominus alieilum

dine peragitur : jam ergo ante nonum et octavum etiam sæculum ea dies celebris erat, non utique ob dedicationem quæ posterius contigit, sed ob ordinationem quam proinde eo die apud Veronam quoque celebratam fuisse hoc argumento evidenter convincitur. His adde aliam observationem ex ipsis nostrae Ecclesiæ libris, e quibus id ipsum confirmatur. Licet enim in Calendariis non nullis eo die notetur dedicatio ecclesiæ S. Zenonis, in ipsis tamen Ecclesiasticis libris, et missa et officium de S. Zenone episcopo, non autem de dedicatione ecclesiæ designantur et describuntur. De Missa salis attigimus diss. i, cap. 5, § ö, et luculeutius patebit ex Admonitione ad monuCapitulari saeculi xiii, qui orationes, lectiones, et antiphonas de Sanctis per annum in Ecclesia Weronensi usitatas continet, et cum aliis mss. vetustioribus plane concinit, eædem antiphonæ, quæ uti propriæ S. Zenonis in tribus aliis libris ad Laudes dicendæ adsignantur, describuntur dicendæ etiam ad Horas, et describuntur quidem mense Decembri cum oratione Deus qui nos S. Zenonis episcopi item pro— pria. Hinc autem colligere licet in Veronensi Ecclosia, cui ille codex publicis in officiis serviebat, mense quoque Decembri non missam solum, sed et officium de S. Zenone episcopo, non autem de dedicatione celebratum fuisse, adeo ut ordinatio S. Zenonis, non autem dedicatio basilicæ vi ldus Decembris ab

menta num. 5. Nunc ut de officio dicamus, in ms. A citer S. Episcopus laboraverit in gentibus, ex qui.

bus etiam doctos facundia ac zelo ejus illectos ipsi concionanti interfuisse colligimus ex tract. 3 lib. i, adnot. 1, luculenter probat ingens ille hominum numerus , qui quot annis baptismate abluebantur. Tract. 55 et 42 lib. ii, genere, ætate, seru, conditione, et, ut additur tract. 58, natione diversi memorantur, qui, in paschalibus festis, sacris undis simul diluti sunt : cumque hi aliique tractatus diversis annis recitati id ipsum circiter repetant, magnam annis singulis baptizandorum fuisse frequentiam demonstrant: quod ad declarandum Episcopi ea in re procuranda laborem et diligentiam mirifice confert. Id ipsum etiam statuitur ex ea ecclesia, quam ab eodem Wero. næ ædificatam dicemus; licet enim per se satis esset

ipsa Weronensi Ecclesia celebrata appareat; uti apud B ampla et capax, tamen præ Christianorum, qui ni

monachos Zenonianos distincte eo die celebratam loco laudato diss. i meminimus. Itaque cum dedicatio I)asilicæ S. Zenonis, etsi eo die in aliquot mss. Calendariis notata, nullo tamen officio præcipuo celebrata probari apud Ecclesiam Weronensem possit ; vel apud solos celebrabatur monachos duobus diebus post, seu ( ut aliis in codicibus legitur) die sequenti, vel a Weronensi Ecclesia eo die sola commemoratione celebrabatur; et ad hanc commemorationem pertinere unice potest antiphona et responsorium , quæ in Carpso notatur sic : In dedicatione S. Zenonis a et r de dedicatione. Quod si minus placeat, cum Carpsi rubrica pugnet cuim alio rituali Ecclesiæ Weronensis libro, nec cum Missis aliorum concordet, qui de uno S. Zenone, non de dedicatione ecclesiæ et officium et missam vi ldus Decembris præferunt; Carpsi error aperius est, cujusmodi alii errores alibi in eodem libro notantur. Ex his autem si stet S. Zenonis ordinationem vi Id. Decembris celel)ratam et peractam fuisse, S. Zenonem hoc die an. 562 Juliani postremo ordinalum ex dictis diss. i, c. 5, § 5, palam omnino erit. Transeamus ad alia. Hoc imperatore vita funclo anno sequenti 365,cum Itomanum imperium pervenisset ad eos, qui etsi idololatriam plane non sustulerunt, unam tamen Christianam religionem colebant, eidemque impense patrucinabanlur; latus Zenoni aditus patuit, eamdem religionem Weronæ palam excolendi, et cum pietate, lum doctrina in ea excolenda profecit mirum in modum. Multi id temporis erant Pagani; inter Christianos autem Ariani non pauci propter eam persecutiouem, quam Constantius Juliani præcessor in catholicos et muneribus et fraudibus et minis adeo impense promoverat Walente el Ursalio Arianis [cxxv] Episc, impellentibus, ut totum orbem concusserit, et hisce in regionibus corruperit Fortunatianum Aquileiensem, ac ia Mediolanensem sedem intruserit Auxentium, qui non lanc solum Ecclesiam ad an. 374 per anuos vigiuti occupavit, sed totius etiam Italiæ fidem sua hæresi inficere ac discerpere studuit. S. Zeno Weroncnsi cathedræ insideus, frequentibus concionibus ac institutioiiibus Paganorum æque ac Arianorum impietati sese Qbjecit. Quam naviter atque feli

mium inultum excreverat, numero facta erat angusla, ut ipse prodit tract. 14 lib. 1, num. 2. Itaque ea

traditio, quam Anonymus Pipinianus litteris commisit, cum scripsit de Zenone:

Qui Veronam prædicando perduxit ad baptismum,

antiqua et genuina ex hisce tractatibus convincitur. Addit idem Anonymus,multa idola destrurit. Cum in urbe, quam Cliristianæ fidei acquisivit, id fecisse eum probabile est, tum vero est probabilius multo in pagis, ubi plura erant privata fana et simulacra, adversus quæ eum declamasse legimus tract. 15 lib. I, num. 5. Neque ethnicum solum cultum exstirpare ab his, quos ad fidem convertebat, sedulo studuit; sed pravos etiam, quos ex ethnica educatione mores contraxerant, ut pluribus ex tractalibus deprehendere licet. Adversus Arianos porro frequentes sermones ex proposito habuit, ex quibus aliquol adhuc supersunt. Vide tractatum primum lib. 1, et plures initio libri ii. Ilis autem concionibus non nullos illorum interfuisse Palam est ex tractat. 77, et colligi etiam potest ex tractat. 1 lib. m, ac tract. 7 et 8 ejusdem libri. Quamquam vero quidam ex iisdem Arianis Weronæ adhuc fuerint sub Syagrio Zenonis successore, cum invidiam ab Hæreticis Indiciæ virgini, quam S. Zeno consecraverat, post hujus obitum conflatam tradat Ambrosius epist. v, num. 1, ad eumdem Syagrium : tamen plerosque a Zenone ad fidem revocatos verisimillimum est, ut dici de isto possit, quod de S. Philastrio testatur S. Gaudenlius in sermone de ordinatione sui pag. 185: Vox Zenonis per gratiam Spiritus sancti large effluens, hanc Ecclesiam in fide Trinitatis adorandæ fundavit, in vera spe et churitate perfecta constituit. Etenim sicut S. Philastrius septimus episcopus Brixianus,teste eodein Gaudentio in serm. de vita Philastrii, pag. 241 : Non solum contra Gentiles et Judæos, verum etiam contra hæreses omnes, et maxime contra furentem eo tempore Arianam perfidiam pugnavit: ita S. Zeno octavus Weronensis episcopus ac Philastrio coævus, non minus contra idololatriam, quam contra hæreses ac præcipue Arianam acriter dimicavit, Ita hic Weronam erroribus purgasse, et ad

« PoprzedniaDalej »