Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et alia manu. Adeodatus episcopus appellatione in- A alium sine sigillo cohærentem eidem alutæ. Datum die columi recognovi.

214. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Sed causam Ecclesiæ, non causam Cæciliani et collegarum ejus, quibus crimina intenditis. Ecce pollicemur, et totiens pollicemur quotiens exactum fuerit a nobis, et cum non exigitur, offerimus, Ecclesiæ causam non nisi divinis testimoniis firmamus, docemus, ostendimus; Cæciliani autem et quorumlibet hominum non nisi his documentis quibus solent ista vel demonstrari, vel purgari. Et alia manu. Recognovi.

decimo septimo kalendarum Maiarum Carthagine, D. N. Constantino Augusto mi consule. Quo recitato, 221. Petilianus episcopus dixit. Quis est iste qui agit? Cæciliani filius est, an non? Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.

222. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Ne vobis dicatis patrem in terra, simul audivimus, simul legimus, simul populis prædicamus. Quid de me quæris utrum sim filius Cæciliani? Cæcilianus, si innocens fuit, gaudeat de sua innocentia, me congaudente, non in ejus innocentia me spem meam ponente. Si autem nocens fuit, quod fortasse discussa causa vel sic, vel aliter declarabit, sustinuit eum Ecclesia quam teneo, ut à similitudinibus dominicis non

215. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ista frequentius dicta sunt. Unde quoniam constat primitus petitoris personam debere disquiri, gesta recitentur. Martialis exceptor recitavit. Incipit B recedam, sicut paleam in area, sicut in eisdem pascuis relatio Anolini proconsulis, ubi ostendit Donatistas Cæciliani causam ad imperatorem Constantinum detulisse. Et cum recitaret,

216. Montanus episcopus dixit. Ut quid iste titulus legitur? Et alia manu. Montanus episcopus salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Neuter titulus actis inseretur. Martialis exceptor recitavit. Augustis nostris Anolinus vir clarissimus proconsul Africæ. Scripta cœlestia Majestatis vestræ accepta atque adorata Cæciliano et his qui sub eodem agunt, quique clerici appellantur, devotio mea apud acta parvitatis meæ insinuare curavit. Et cum recitarel,

217. Petilianus episcopus dixit. Unde hoc profert, ex publico scrinio, an de suo? Et alia manu. Petilia- C nus episcopus recognovi.

218. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Legat, et tunc de nobis exigat hujus lectionis firmitatem. Et alia manu. Recognovi.

219. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:Ante lectionem unde proferas evidenter ostende. 220. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Si inde dubitant, archiva proconsulis requirantur. Et alia manu. Recognovi, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quoniam in archivis publicis ea quæ recitantur inesse dixisti, sicut cœperat officium, omnia relegere debebit. Martialis exceptor. ex superioribus gestis recitavit. Eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta [cum omni Omnino] munere [ indulgentia] Majestatis vestræ li- D berati esse videantur, Catholica custodita, sanctitati legis debita reverentia, ac divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam, adunata secum populi multitudine, qui Cæciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum, et libellum sine signo obtulerunt dicationi mex, atque impendio postularunt ut ad sacrum ac venerabilem comitatum numinis vestri dirigerem, quæ manente Ceciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmisi libellos duos, unum in aluta signatum ita Libellus Ecclesiæ catholicæ criminum Cæciliani traditus a parte Majorini. Item

hædos, sicut in eisdem retibus pisces malos; non tamen propter malos nos aut aream dominicam deserere debemus, aut retia dominica nefaria animositate dissensionis abrumpere, et in mare ante tempus littoris prosilire. Et alia manu. Recognovi.

223. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sic ut statutum est omnia relegantur. Emeritus episcopus dixit. Jube nos prosequi. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit. Agite. Emeritus episcopus dixit. Recitata scriptura quam pars adversa protulit. Et cum · diceret (Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi), 224. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Quis possit esse petitor, his gestis poterit inveniri. Et alia manu. Recognovi.

311 225. Emeritus episcopus dixit. Recitata scriptura quam pars adversa protulit, consors meus justa prosecutione signavit nomen sibi imponere debere eum qui causam defendit in judicio Cæciliani. Sed arctatus his nodis veniens e diverso, quasi quodam lubrico fugere atque elabi conatur; duas in judiciis inferens personas et geminas actiones. Dicit enim. Si Caeciliani persona pro objectis criminibus poterit destrui, Ecclesiæ, inquit, nihil oberit, cum unius hominis persona destructa adstare videatur in fide. Quid ergo opus est, vir sublimis, Cæciliani causam in medium mittere, si nihil obest his, si nihil adversus eos facit; aut cur in judicio defenditur vel accusatur? Cum enim dicat neque sibi obesse ejusdem reatum, neque posse aliquam nebulam vel maculam Ecclesiæ innectere, vides ergo superflue Cavciliani nomen in judicium missum, cum hac quasi peremptoria præscriptione excusatus esse videatur, ut si reus sit, ab Ecclesia videatur extraneus; si innocens, quasi objectis criminibus purgatus atque liberatus, bene in Ecclesia sua stetisse videatur. Judica, vir sublimis, unum eos tenere debere; si Cæciliani causam defendunt, superbire se et prosequi ea quae in judicio adversus Cæcilianum de veritate promuntur. Si autem dicunt obesse sibi omnino non posse quid fecerit Cæcilianus, quid opus est Cæciliani causam in medium mittere, cum eis obesse non possit si fuerit in judicio reus manifestissimus deprehensus. Et alia

manu. Emeritus episcopus salva appellatione reco- A dixit. Ut nec patrem suum nec matrem Cæcilianum gnovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Doceatur a parte diversa quod quæritur.

226. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Cæciliani causam vel collegarum ejus solent ipsi Ecclesiæ catholicæ objicere, vel ut sine controversia loquar, ipsi Ecclesiæ quam tenemus. Proinde, ut video, magnum volunt adferre compendium. Si hanc causam non objiciunt Ecclesiæ quam tenemus, dicant quid ei objiciant. Si enim nihil, quare separamur? Si aliquid præter causam Cæciliani, id ipsum offerant, id ostendant. Et alia manu. Recognovi.

227. Petilianus episcopus dixit. Tu quis es? Filius es Cæciliani, an non? Tenet te crimen Cæciliani, an non, si fuerit? Et cum diceret (Et alia manu. Petilianus epicopus appellatione incolumi recognovi),

228. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Ego in Ecclesia sum in qua Cæcilianus fuit. Et alia manu. Recognovi.

229. Petilianus episcopus dixit. Unde cœpisti? Quem habes patrem? Alioquin si patrem tuum damnaveris, hæreticum te esse profiteris, qui nec originem vis habere, nec patrem. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

230. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. In Ecclesia sumus, in qua Cæcilianus episcopatum gessit et diem obiit. Ejus uomen ad altare recitamus, ejus memoriæ communicamus, tanquam memoriæ fratris, non tanquam patris aut matris. Quæris autem a me unde communio mea sumat exordium.

fuisse diligentius demonstretur, ejusdem prosecutio superior relegatur.

234. Petilianus episcopus dixit. Satis illos defendis per Deum. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

235. Augustinns episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Ecce dico, quoties voluerint dico, Cæcilianus non est pater meus, quia audio Dominum meum dicentem: Ne vobis patrem dicatis in terra: unus est pater vester Deus. Dico Cæcilianum fratrem, bonum fratrem, si bonus; malum fratrem, si malus est, quoniam propter communia sacramenta frater meus est. Si autem judicium de illo meum vis audire, etiam innocentem credo, appetitum falsis criminationibus B existimo, sed tamquam homo de homine existimans, non tamquam certun aliquid credens. Tu si objicis Ecclesiæ crimina Cæciliani, adsisto, defendo tamquam fratris, ostendens non pertinere ad Ecclesiam, nec ad ejus causam, nec ei præjudicare; et sic demonstro nihil te objicere Ecclesiæ catholicæ, etiamsi vera fortasse, quod nullo modo poteris demonstrare, sint crimina Cæciliani. Si autem nec ipsa vera potue. ris demonstrare, etiam te judice vides ubi remanseris, et quid rejecta tandem animositate erroris eligere debeas, ut nobiscum teneas veritatem; nobiscum amplectaris damnato errore charitatem. Et alia Recognovi.

Dominus ipse Christus asserit exordium communio- C
nis meæ dicens: Oportebat Christum pati et resurgere
a mortuis tertio die, et prædicari in nomine ejus pœni-
tentiam ct remissionem peccatorum per omnes gentes,
incipientibus ab Hierusalem. Cœpit ista prædicatio ab
Hierusalem, inde se ab illustrissimo exordio diffudit,
diffundens Ecclesiam quam tenemus; primo per vici-
na, deinde per longinqua, etiam in Africam venit. In
hanc oculos aperimus, hanc in divinis eloquiis et tes-
timoniis sicut ipsum Dominum Christum et redemp-
torem nostrum comperimus. Ab illo Deo patre, ab
hac Ecclesia matre, nullius me hominis crimina, nul-
lius calumniæ separabunt. Et alia manu. Recognovi.

231. Petilianus episcopus dixit. Cæcilianus tibi pater aut mater est, ut dixisti? Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

232. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Jam audisti quia frater erat. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Frater non est qui generat filios. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

233. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Nec patrem nec matrem sibi esse Cæcilianum apertissima prosecutione signavit. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Cæcilianus non est pater meus. Si bonus est, frater meus est bonus; si malus est, frater est malus. Tamen propter sacramenta frater est, sive bonus, sive malus. Et alia manu. Recognovi, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius

manu.

236. Petilianus episcopus dixit. Ipsa sunt illa ambigua quibus ab hodierni diei percurrit principio, nec tamen se alterum tenere aliquando professus est, cum utraque magno amplexu retineat, utrumque metuens dimittere vel tenere. Tandem aliquando expressius dicat, utrum patris loco habeant Cæcilianum, ex quo deducta est ista progenies. Non enim potest aliqua res sine generatore suo nasci, aut sine capite incipere, aut sine radice sua crescere. Videt igitur nobilitas tua se originem non habere sæpius protestatu. Si igitur originem non habet, ipse est magis hæreticus, qui non habet patrem, qui habitum patrem judicio suo damnavit. Adstipuletur igitur, ut si criminosum patrem ejus constiterit, eum crimina teneant; si autem innocentem, necesse habeat esse filius innocentis; ita quoque e diverso necesse habeat ut sit filius criminosi, si constiterit criminosum. Et Dalia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

257. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Habeo caput, sed Christus est. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Diligentius demonstretur 312 utrum patrem vestrum Cæcilianum,aut matrem, sicut quæsitum est, esse dicatis. Augustinus episcopus Ecclesiæ Catholicæ dixit. Habeo caput, sed Christus est, cujus Apostolum audio. Et cum diceret (Et alia manu. Recognovi),

238. Petilianus episcopus dixit. Quis te ordinavit ut episcopus esses? Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi salvo appellationis effectu.

239, Montanus episcopus dixit, Et quid est quod

dicit apostolus Paulus : Et si decem millia pædagogo- A que episcopi ordinator, non satis agnoscimus. Tes

rum habueritis in Christo, sed non multos patres. Per Christum enim ego vos generavi per Evangelium.

240. Cumque streperent, Alypius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. De tumultu testatum sit. Et alia manu. Recognovi.

241. Marcellinus vir clarissimus tribunus el notarius dixit. Ad quæsita responde.

timoniis divinis pater Deus est edoctus. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Qui vocatur qui eum ordinavit edicat. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi. Alypius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Ordinavit quem? Multi adstamus, multi assertionem causa secundum tenorem mandati suscepimus. Cujus ordinalorem quærit, aut quem quarit, exponat pars diversa, ut videamus utrum dignum sit ad hæc respondere. Et alia manu. Recognovi.

242. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixil. Habeo caput, sed Christus est, cujus Apostolum audio dicentem: Omnia vestra, vos autem Christi, Christus vero Dei. Nam et ubi se patrem dixit Apostolus, ne ipsius paternitatis velut basem humanam infirmitatem crederemus, addidit. Per Evangelium ego vos genui. Semen ergo et vena seminis mei de Evangelio ducitur. Honorificentia causa patres appellamus eos B modo Augustini causam suscepimus defendendam,

245. Adeodatus episcopus dixit. Augustinus hæc dixit. Dicat quis eum ordinavit. Et alia manů. Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Non

qualemcumque ipse habet. Et cum diceret (Et alia manu. Recognovi), Adeodatus episcopus dixit. Hoc est indicium causæ desperatæ, ut cum nos flagitemus alia, alia respondeantur; ut quoniam objectis respondere non possunt, quærant alia quibus nebulas innectant. Dicat igitur Augustinus quis eum ordinaveril. Et alia manu. Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Superflua quæri video. Et cum diceret. (Et alia manu. Recognovi),

246. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ad interrogata respondere dignare.

qui nos vel tempore, vel meritis præcesserunt. Aliud
est cum quærimus ad fidem quem habeamus patrem,
ad salutem æternam quem habeamus patrem, ad
retinendam Ecclesiam, et percipienda Dei promissa
quem habeamus patrem. Nam illud honoris est, ut
quotidie senibus dicamus, Pater. Quotidie etiam qui-
busdam non nobiscum in una Ecclesia, nec in iisdem
sacramentis constitutis, dicimus, Frater. Sodomitis
etiam dixit Loth, Fratres, utique ad leniendam
eorum animositatem, non ad cognitam fraternitatem,
et quasi unius hæreditate consortium. Tollantur ergo
ista, distinguamus vocabula quæ hominibus propter
honorem debentur, et vocabulum quod propter sa-
lutem requirimus. Pró salute æterna, pace Apostoli
dixerim, imo jubente Apostolo dixerim, non pater C
meus Apostolus est ad salutem eternam, qui mihi
dicit: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incre-
mentum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. De hoc
Dominus dixit: Nolite vobis dicere patrem in terra.
Utique scivit dicturum apostolum. Per Evangelium
ego vos genui. Non enim Domino dicente: Ne vobis
dicatis patrem in terra, contrarius futurus erat Apo-
stolus dicens: Etsi multos habeatis patres, per Evan-
gelium ego vos genui Sed quia distinxit ad quam rem
patrem nobis constituerit Dominus, et pro qua hono-
rificentia eum apostolom possemus patrem accipere,
ideo sic locutus est, ut ejus oratio non esset contraria
Dominicæ veritati. Patres igitur quoscumque agnosco
in terra, honorificentia causa agnosco. Patrem salutis D Et alia manu. Recognovi.
meæ non teneo nisi Deum, de quo mihi Dominus
dixit: Ne vobis patrem dicatis in terra, et qui quotidie
dicimus Pater noster qui es in cœlis. Et alia manu.
Recognovi.

243. Petilianus episcopus dixit. Quis dicitur qui eum ordinavit? Dicat quis eum ordinavit. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ordinator ejus inquiritur. Unde quis eum ordinaverit evidentius designetur. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Quem?

244. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Quid ad causam pertineat veritatis uniuscujus

247. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Superflua quæri video a fratribus nostris e diverso sistentibus; et ad ipsa superflua non denego responsionem, dum tamen Ecclesiæ causa, cui responderi nihil potest, in fundamento tutissimo conlocetur. Ego, cujus ordinatorem requiris homo sum Christianus, fidelis, quod Deo teste loquor, Catholicus. Unde adhuc ambigimus quis dignus hoc nomine vocitetur. Ego illam Ecclesiam defendo, hanc assero qualicomque voce, in qua quidquid fuero, illa Ecclesia est. Video quo tendas, humanas calumnias consectaris; et quæ soleatis jactare et dicere, non alienum est ab auribus vel a cordibus nostris. Megalius me ordinavit primas Ecclesiæ Numidiæ catholicæ, eo tempore quo ille me potuit ordinare. Ecce respondi. Prosequere, profer quæ præparas. Ibi etiam calumniosus appareas. Ecce dixi ordinatorem meum. Profer jam calumnias tuas.

248. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Accepisti prosecutionem. Unde quid competat respondere dignare, licet hæc quæ de personis aguntur, cognitionem differre non debeant.

249. Emeritus episcopus dixit. Si nulla est actio personarum, cur Cæciliani in judicio faciunt mentionem? Aut enim juste timent, quod eum desiderant excusare; aut si superflua actio adversus Cæcilianum intenta liberat mores, vitam purgat, hoc ipsum debent legalibus testimoniis approbare. Dicimus etenim multis !egalibus documentis, sacerdotum vitia, ac probrosos mores, et nefariam conversationem, maculam aut rugam Ecclesiæ semper inferre. Unde

enim est quod Apostolus ait: Non habentem macu- A quod uni parti concesserit. Et cum recitaret, lam neque rugam. Et iterum: Oportet episcopum irreprehensibilem esse? Multis etiam documentis lex divina diffunditur, quibus immaculata vita pastoris debeat cœlestibus testimoniis approbari. Sed ne per longitudinem prosecutionis audientiæ fastidium faciam, aut forte præteream quæ competunt causæ, quoniam habemus in manibus divinorum sacramentorum collectam undique uniformitatem, idipsum potestas tua adversum eorum mandatum, quod legaliter se scripsisse dixerunt, jubeat recitari, ut post 313 adsertionem nostræ prosecutionis lectionemque libelli, sive litterarum quas in judicio petimus recensendas; universa quæ nostris partibus competunt, specialiter peragamus. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.

255. Emeritus episcopus dixit. Non legit, non distinguit sensus. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

250. Marcellinus vir clarissimus tribunus et nolarius dixit. Constare quidem primitus volueram, ut quis loco petitoris adstaret, ex recitatione gestorum evidentissime monstrarétur. Sed si vultis ab hac me parte discedere, evidenter ostendite ut ea quæ offertis, debeant recitari.

256. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Ipsi legant. Concedamus eis quod ipsi nobis concedere noluerunt. Marcellinus vir clarissimus 'ribunus et notarius dixit. Ecclesiastici notarii ea relegant, ut apertius designetur, quæ a venerabilibus viris constat oblata. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Scriptum sit ipsos petisse, ut a suis notariis gesta quæ proferunt recitentur. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Nihil interest a quo relegantur. Petilianus episcopus dixit. Non de fide dubitatur officii, sed B de pronuntiatione. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

251. Montanus episcopus dixit. Interim jube recitari, et respondebimus. Et alia manu. Montanus episcopus salva appellatione prosecutionem meam re- cognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Recitentur. Romulus exceptor recitavit. Flavio Marcellino viro clarissimo spectabili tribuno et notario Januarianus et cæteri episcopi veritatis catholicæ, quæ persecutionem patitur, non quæ facit. Quia apud acta nobilitatis tuæ fratribus colle- C gisque nostris defensionem mandavimus. Et cum recitaret,

252. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quantum ex istius epistolæ quæ profertur principiis demonstratur, denuo aliud video processisse mandatum, cum post confirmationem personarum, ea omnia quæ partibus competunt vestro nomine debuerint judiciis intimari, quoniam ab illis post mandatum semel factum, constat transisse negotium.

-253. Emeritus episcopus dixit. In mandato suo legalia quæque se posuisse dixerunt. Hæc eadem legalia nos scripturis legalibus convincimus. Nihil absque mandato est. Imo ut audientiam præstantia tua præbeat, hoc rogamus. Et alia manu. Emeritus D episcopus salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Non hæc proferri prohibui; sed rectius erat ut vestro nomine qui adsistitis, proferrentur. Emeritus episcopus dixit. Cum actio nobis competat, scriptura mandati nihil interest, utrum ex nostra persona an ex eorum qui mandaverunt [proferatur] dummodo hoc ipsum jubeas recitari. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.

254. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Recitentur. Ego enim, ne quod juris esset omitterem, id videor interfatus. Romulus exceptor recitavit. Magnum justi cognitoris indicium est,

257. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Superflua est ista causatio. Unde, ut diligentius omnia cognoscantur, ab ecclesiasticis notariis quod oblatum est recitetur. Alypius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Legatur concedentibus nobis, quod ipsi nobis concedere noluerunt. Habeideus episcopus dixit. Ego lego. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Lege.

258. Habetdeus episcopus dixit. Flavio Marcellino viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, Januarianus et cæteri episcopi veritatis catholicæ, quæ persecutionem patitur, non quæ facit. Quia apud acta nobilitatis tuæ fratribus collegisque nostris defensionem mandavimus, magnum justi cognitoris indicium est, quod uni parti concesserit, alteri non negare, ne uni parti favere, alteram premere videatur. Quod te pro tua prudentia et longe prospicere, et longius condecet præcavere, maxime cum populos edictis invites de audientiæ tuæ libramine judicare. Adversarii igitur traditores persecutoresque nostri cum elucubratum volumen sui mandati, diuque conceptum et expositum actis ingererent, sine præjudicio equidem nostro libenter audisti. Quod ut huic epistolæ nostræ concedas, impendio postulamus. Non quo illorum prava perversaque doctrina nos terreat, sed ne labor sit defensoribus nostris, contra librum illorum prolixum, et contra prosecutiones eorum confligere, cum nec dies totus causæ sufficiat, nec vox aut latera defensioni, ut liber cum libro, et defensio cum defensione concertet. Quare igitur hanc epistolam nostram petimus accipi atque inseri jubeas, tunc deinde causam audire digneris. Adversarii enim nostri decursis testimoniis quibus Ecclesia cum laude sui ubique diffunditur, id prius mandant suis defensoribus peragendum, ut contra nos, qui Ecclesiæ defendimus puritatem, isto modo agant, ut eamdem Ecclesiam habituram in se permixtos simul bonos et malos usque in finem sæculi, dicant esse pra dictam. Cujus rei causam nos magis ostendimus Ecclesiam Domini in scripturis divinis sanctam et immaculatam fore ubique nuntiatam. Per Esaiam: Exsurge Sion, indue fortitudinem tuam Hieru

salem, civitas sancta, non adjiciet transire per te incir- A bolam illud quoque adversarii subjungunt, paleas cumcisus et immundus (Isa. L11). Et iterum: Dic filiæ Sion: Ecce tibi Salvator adveniet, habens mercedem el opus ante faciem suam, et vocabit illum populum sanctum redemptum a Domino. Tu autem vocaberis desiderata civitas, et non derelicta (Isa. LX1). Et iterum: Confortamini manus dissolutæ, et genua debilia confortamini. Qui estis pusillanimes, nolite timere. Dominus noster judicium retribuet, et ipse veniet, et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi cæcorum, el aures surdorum audient, plana erit lingua mutorum, et claudus saliet sicut cervus: quoniam rupta est in deserto aqua, et fons in terra sitienti (Isa. xxxv). Et adjecit: Illic via munda et sancta vocabitur : et non transibit illic immundus, neque erit illic via immunda. Etiam illic non erit leo, neque ex bestiis malis ascendet B in illa, neque invenientur in illa, sed ambulabunt illic redempti et electi. De qua in Canticis Canticorum ex persona Domini scriptum est: Tota speciosa es, soror mea, et reprehensio non est in te (Cant. Iv). Quod Paulus apostolus apertissime demonstravit dicens : Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit propter eam, ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquæ in verbo, et adjungens sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam, aut aliquid ejusmodi, sed sanctam et immaculatam (Ephes. v). Et itcrum: Desponsavi enim vos uni viro virgi em sanctam assignare Christo (II Cor. x1). liis ergo tot et tantis documentis de Ecclesiæ puritate, quæ per spiritum promittebatur, spretis atque contemptis, malos in illa inter bonos esse mansuros, per zizaniorum similitudinem incompetenter affrmant, cum ipsam similitudinem Dominus interpretatus sit Apostolis suis dicens: Qui seminat bonum semen, filius est hominis. Ager autem est hic mundus, bonum autem semen ii sunt filii regni, zizania autem filii sunt maligni, inimicus autem qui seminat ea 314 diabolus est ; messis autem consummatio sæculi, messores autem angeli sunt (Matth. x). Et cætera. Ager, inquit, est mundus. Non ergo Ecclesia, sed mundus, in quo boni simu! et mali usque [ad] messem, id est, usque ad divinum judicium reservantur. Quia nec potest a Domino interpretata imo corrumpere. Quoniam si apostoli, ipsius Domini comites, in Ecclesia zizania, id est filios diaboli pullulantes, in sanctorum communione dimittendos esse didicissent, numquam Si- D monem, Erastum, Filetum, Alexandrum, Deman, Hermogenem, cæterosque consimiles, Ecclesiæ liminibus ejecissent. Imo, si ita esset, vacaret totum præconium scripturarum divinarum, quo jubentur polluti e medio sanctorum sacerdotum diligentia separari, dicente Domino per Moysem: Legitimum, inquit, æternum in progenies vestras, dividere inter sancios el profanos, inter mundos èt immundos (Levit. x). Quod alibi neglectum in persona sacerdotum Spiritus increpat, dicens: Sacerdotes ejus repulerunt legem meam, profanabant sancta mea, inter mundum et immundum non dividebant, et inter sanctum et pollutum non separabant (Ezech. XXI). Ad hanc para

C

cum frumentis debere simul in Ecclesia permanere. Quod Hieremias repercutit, dicens: Quid paleis ad frumentum? Et Paulus apostolus: Quæ particula est fidei cum infideli, aut quæ communio luci ad tenebras (I Cor. vi)? Et Salomon: Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo (Eccli. xIII). Pisces etiam bonos et malos uno reticulo usque ad littus, id est, justos et injustos usque in finem sæculi simul contineri et protrahi confirmant, non intuentes hoc de reis latentibus dictum, quoniam reticulum in mari positum quid habeat a piscatoribus, id est, a sacerdotibus, ignoratur, donec extractum ad littus ad purgationem boni seu mali prodantur. Ita et latentes et in Ecclesia constituti, et a sacerdotibus ignorati, in divino judicio proditi, tamquam pisces mali, a sanctorum consortio separantur, sicut Dominus in Evangelio de latenti rco qui per obreptionem sacerdotes fefellerat, per figuram loquitur, dicens: Intrans, inquit, rex videre recumbentes, vidit illic hominem non habentem vestimentum nuptiale, et ait illi: Amice, quomodo huc venisti? Ille autem obmutuit, et dixit rex ministris suis: Auferte illum pedibus et manibus, et mittite illum in tenebras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. x1). Secundum hanc igitur rationem, frustra dixerunt bonos propter malos sacrilega separatione non deseri, sed malos propter bonos pia unitate tolerari, cum propter hanc profanam permixtionem commoveri et sejunctionem maximam provocare alio loco Dominus indignatus ostendat. Pro eo, inquit, quod facia est mihi omnis domus Israel permixtio, omnes æramentum, argentum, ferrum, stannum et plumbum, in medio camini ardentis permixtum, propterea dicit. Hæc dicit Dominus. Propter quod facti estis omnes in permixtione una, ideo recipio vos in medio Hierusalem. Sicut recipitur æramentum, argentum el ferrum, et stannum et plumbum in medio camini, ad insufflandum in igni, ut confletur, ita recipiam vos in ira mea, el concremabo, et insufflabo in vos insufflationem ignis iræ meæ, et conflabimini in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus, qui effudi iram meam super vos (Ezech. xx11). Contra hæc et talia quibus Ecclesia Dei a contaminatione permixtorum immundorum defenditur, clarum est adversarii qua conscientia patrocinantes erroribus malos nolint a bonorum communione discerni. Sequuntur enim apertissime blasphemantes, ut dicant Ecclesiam malorum delictis, etiam manifestorum non posse maculari, adhibentes exempla prophetarum, qui licet increparent eos pro delictis, tamen se ab eis corporaliter non separarunt, cum ostendamus longe aliud fuisse illud tempus in quo frequentare baptismum toties quoties peccabant, permittebantur. Tamen etiam sic inveniuntur eidem prophetæ a malorum communione se abstinuisse, quando Sophonias propheta, qui ad Hieroboam in schismate positum missus, nec panem nec aquam jubetur accipere, qui circumventus, violato præcepto, a leone confectus est. Helias etiam

« PoprzedniaDalej »