Obrazy na stronie
PDF
ePub

strarent; ne cum hec in judicium mitterentur, forte A quod nostro mandato subscriptionibusque firmatum

renuerent. Possunt enim dicere alia mandavimus, non eadem censuimus, nec petenda ab imperiali præcepto consensimus. Sicut enim nunc. Et cum diceret (Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi),

158. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hæc universorum subscriptionibus constat esse mandata.

159. Emeritus episcopus dixit. Quoniam duo sunt negotia, duo debent esse mandata. Mandatum quod in negotio presenti recitatum, actis insertum est; mandatum vero quod legatis videtur traditum, nullo in modo recitatum est. Debemus ergo advertere utrum et hoc ante, ut imperialibus auribus deferretur, ab iisdem videtur esse conscriptum; ut cum B utraque mandata in judicio fuerint recitata, utrum unam habuerint voluntatem, judicare digueris. Et alia manu. Emeritus episcopus salvo effectu appellationis recognovi.

160. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Jam toties conclamavimus. Mandatum quod injunctum est legatis episcoporum, ab episcopis flagitant sibi recitari. Hoc est aliena requirere ad causam non pertinentia. Mandatum quod nobis propter collationem cum his faciendam injunctum est, hoc recitatum est, hoc eis sufficiat. Quid si enim aliqua legatis mandata sunt, ad causam quidem istam non pertinentia, sed quæ ipsos scire nolumus? Sufficit quod imperator collationem nos petisse suo testimonio declaravit. Hæc concessa est, ad hanc venimus, C hæc aliquando agatur, veritati aures hominum patent. Et alia manu. Recognovi.

161. Adeodatus episcopus dixit. Confessus es quæ olim tacuisti. Ostendisti te multa adversus nos mandasse, quæ scire non facile debeamus. Unde advertit sublimitas tua, quid ex ejus prosecutione debeamus advertere, quid illud mandatum continet, quod contra nos mandatum scire non facile debeamus. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi.

ne

162. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Non hoc dixi, non advertisti, aut dissimulas te audisse quod dixi. Audi, planius hoc dicimus, forte culpa mea non intellexeris, dum id obscurius aliquantum dixi studio brevitatis, quod percipere D nequiveris. Notum est omnibus multas causas habere Ecclesiam, et suam, et privatarum personarum sibimet commissarum; et potest fieri ut ad episcoporum intercessionem multa pertineant. Secreta nobis committuntur negotiorum et causarum alienarum, in quibus nostra interventio sæpe postulatur, propter quæ auxilium ab Ecclesia poscitur. Hæc pro. denda non sunt, ne proditores inveniamur. Sufticit tibi quod collationem me petisse in causa tua ipse testis est clementissimus imperator. Nihil ultra quæras, si negotia aliena non quæris. Negotio tuo sufficit quod de ipsa imperatoris lege recitatum est, (1) Legendum D. N. Theodosio PP. Augusto et

est. Et alia manu. Recognovi.

163. Adeodatus episcopus dixit. Non possunt in uno mandato diversa mandari negotia. Sed si forsitan eadem quæ adversus nos mandastis, etiam adversus alias provincias mandasse te constat, bene facis non prodere. Non te ergo in medium proferas. Quoniam me primum insequi desideras, servas hoc aliis provinciis. Ostendisti quid fecisti, ostendisti quid celes. Teneo tuum mendacium, teneo falsitatem. Et alia manu. Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi.

164. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Prosecutione sua, vir venerabilis, si dignatur sanctitas tua diligenter advertere, non adversum le aliquid se mandasse, sed ea quæ ad te non pertineant propria prosecutione signavit. Illud tantum evidenter confessus est, collationem se omnibus modis postulasse, et hanc fuisse concessam. Unde illius mandati, ne excedere videamur imperialis præcepti formam, mentionem fieri video non debere. Quapropter ad ea quæ quæsivit, sanctitas vestra respondere dignetur, utrum traditionis crimen, quod archivis publicis poterit monstrari, agi in judicio velitis, an Ecclesiæ et fidei tantum causam cupiatis inquiri.

165. Petilianus Episcopus dixit. Urbane nobis illuditur, ut cum ipsi sint petitores, semperque nostram pacem inquietaverint atque turbaverint, nos loco petitorum constituamur, cum pacis et Ecclesiæ Dei possessores semper fuerimus ac simus. Peto igitur nobilitatem tuam ut hunc ordinem serves. Ostendant quid egerint, bi invenies petitores. Et alis manu. Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.

166. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Si sanctitas tua permitteret, vel permisisset gesta recitari, jam olim qui petitoris loco adsisteret, potuisset ostendi. Unde vel nunc antiquiora, ut interfatus sum, gesta recitentur. Petilianus Episcopus dixit. Ordinem serva gestorum. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.

167. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Eorum gestorum quæ a partibus offeruntur, id est proconsularium et illustrissimæ sedis, tempora recitentur.

168. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Offerimus chartas antiquiores nostris definitionibus profuturas. Et alia manu. Recognovi. Montanus episcopus dixit. Si jubes, de codice lego. Et alia manu. Montanus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.

169. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sicut statui, ab officio recitetur. Navigius adjutor numerorum recitavit. Post consulatum D. N. Theodosii Augusti (1), idibus Septembris Carthagine. Et cum recitaret,

Rumorido v. c. coss., ut infra, annus est 405,

307 170. Alypius episcopus Ecclesiæ catholicæ di- A xit. Antiquiora proferimus. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Interim ista quæ antiquiora sunt gesta in sede illustrium habita potestatum, patimini relegantur. Navigius adjutor numerorum recitavit. D. N. Arcadio Augusto vi et Probo viro clarissimo consulibus (An. 406). Et cum recitaret,

171. Marcellinus vir clarissimus tribunus et Notarius dixit. Quæ priora sunt, ab officio suggerantur. 172. Rufinianus scriba viri clarissimi curatoris dixit. Ea sunt priora que in codice oblato (a Donatistis) continentur.

173. Alypius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Ecce antiquiora proferimus. Et alia manu. Recognovi. Rufinianus scriba viri clarissimi curatoris dixit. B Siquidem, sicut suggessimus, consulatum contineant Theodosii Augusti et Rumoridi viri clarissimi, alia vero consulatum contineant D. N. Arcadii vi et Probi viri clarissimi.

174. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ea que antiquiora sunt recitentur. Navigius adjutor numerorum officii viri clarissimi et spectabilis vicarii recitavit. Equitatem tuam petimus, Septimine vir clarissime, proconsulum summe sublimis. Multa contra divinas, humanasque leges ab hæreticis de parte Donati Ecclesia catholica sustinet, quæ si vel anterioribus vel recentioribus imperialibus jussis prohibenda et tollenda postulanda vellemus, nequaquam audere deberent de nostris actionibus conqueri, scientes se, cum nulla tali lege adjuvarentur, schismaticos tamen suos Maximianistas per judicum jussa locis ac sedibus eorum pellendos exturbandosque curasse. Verumtamen nos saluti eorum et nostræ existimationi pacifice consulentes, propter charitatem qua Christiani sumus, leniter eos volumus admonere, ut errorem suum cogitando et agnoscendo non negligant; aut si putant se habere aliquid veritatis, non eam furiosis Circumcellionum violentiis contra publicam quietem, sed tranquilla rationis redditione defendant. Unde petimus sublimitatem tuam ut cum eos de hac re per magistratus sive in civitatibus, sive in pertinentibus territoriis admonere voluerimus, copiam nobis præberi gestorum, et eos ex allegatione nostra honeste convenire præcipias: quod consecuti, agamus excellentia: tuæ apud Deum uberes gratias. Data ab universis episcopis catholicis ex concilio Carthaginensi (Anni 403), D. N. Theodosio Augusto et Rumorido viro clarissimo consulibus, idibus Septembris Carthagine. Septiminus vir clarissimus proconsul dixit. In quolibet loco antistitibus legis venerabilis ob quietem imperii gestorum conficiendorum tribuitur facultas; hoc etiam tenore hujus præceptionis limitato, ut intelligant se devia plebis magistris salubriter petentibus propriæ persuasionis ratiocinia persolvere, ut rebus in medio prolatis, amica legis moderatio servetur, superstitione supplosa. Quo recitato,

C

D

175. Petilianus episcopus dixit. Petitor est qui petit, an quid vocabitur? Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.

176. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Hæc postulavimus, sed præcedentibus vestris criminationibus et accusationibus. Nam proferimus antiquissima gesta, quibus vestri majores tunc in tempore ad Anulinum venerunt proconsulem, et illi chartas in quibus dicerent majorum nostrorum crimina esse conscripta obtulerunt, et rogaverunt ut easdem ad Constantinum imperatorem misisset. Has offerimus, et petimus nobilitatem tuam ut eas suscipi ab officio et ex ordine recitari præcipias. Et alia manu. Recognovi.

177. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Libellus datus a vobis evidenter ostendit schismatis et hæreseos crimen objectum ; quod probare vos convenit.

178. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Omnia probabuntur, si ea quæ obtulimus, et suscipi et ab officio recitari præcipere fueris dignatus. Et alia manu. Recognovi.

179. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit. Universa per ordinem recitentur.

180. Emeritus episcopus dixit. Ergo loco est petitoris. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Cum chartæ fuerint recitatæ, petitor facilius invenietur. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Licet ex his gestis petitorum loco adstare videantur, tamen melius et evidentius approbabitur cum omnia fuerint recitata.

181. Petilianus episcopus dixit. Si in forensem conflictum revertimur, constat eos legis divinæ fecisse jacturam. Respondeant igitur etiam atque etiam quod exegi, utrum legibus publicis agant, an legis divinæ conflictu. Eligant alterum de duobus. Utrumque enim tenere non possunt. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.

182. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hæc quæ sanctitas vestra obtulit relegenda non ambigitur, quia in judicio viri spectabilis proconsulis acta sunt, ad forensem disceptationem absque dubio pertinere. Unde, sicut interfatus sum, ut diligentius ostendatur qui loco petitoris adsistat, etiam illa patimini recitari.

183. Petilianus episcopus dixit. Contra ista præscribo. Si forensis est actio, hujus temporis causam audire præceptus es, vir nobilis. Si simpliciter et ecclesiastico more res geritur, acquiescam in ea quæ lege divina proferuntur, vel a me, vel a parte diversa. Si autem annosas, antiquasque chartulas cupiunt recitare, habeo pro me validas præscriptiones, recito illud tempus cujus contestatione prætermissionem interim feci. Lapsum causa incurrit, non potest rursus audiri. Et alia manu. Petilianos episcopus salva appellatione recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Crimina traditionis

etiam ipsorum causam tamquam fratrum nostrorum suscipimus, et si nobis ostendi potuerint criminosi, hodie illos anathemamus; non tamen propter illos Ecclesiam a Deo promissam et exhibitam deserimus aut relinquimus. Ipsi ergo eligant quod volunt. Non objiciant crimina hominibus, et chartæ cessabunt. Sola divina loquetur auctoritas; sola Dei Scriptura, cui utrique subdimur, in medium proferetur. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quid refertur his?

objiciunt. Et alia manú. Recognovi. Petilianus epi- A sunt, judicanda est Ecclesia Dei perisse : sed tamen scopus dixit. Hoc causae est. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Redde vicem, auditus es, cum prosequereris, nobis patientibus. Crimina traditionis Ecclesiæ quam tenemus objicere consueverunt. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Legaliter agit, an more forensi? Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Prior chartas obtulisti. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Redde mihi tempus. Calculetur officium de temporibus, utrum hodierna die causa dicenda sit, si ad forenses descendimus actiones. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

184. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Etiam vestra sanctitas in hac parte judicare deberet. Constat enim ex consensu utriusque partis judicium fuisse dilatum. Cur nunc superfluo temporis præscriptionem objiciendam esse creditis, cum eam constet ex consensu partium fuisse seclusam? Unde nunc ea quæ ad causam pertinent, peragi debere manifestum est.

308 185. Petilianus episcopus dixit. Quia ipsi se ad forensia contulerunt, ideo forensia postulavi. Respondeatur mihi ad ea quæ postulo. Forensi more agit, an ecclesiastico? Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

188. Emeritus episcopus partis Donati dixit. Prolixæ orationi respondere non possum. Tamen summatim, ut valeo, quæ superflue in judicium missa sunt ventilabo, cum optationes a nostris partibus proB positas ne vel relectione confundant, ut neque velint esse petitores, neque se dicant responsores adstare, intulerintque nostris partibus prosecutionem, ut si forensis regulæ ordinem tenent, conditionalis diei non omittam internis sensibus notionem; si autem legalibus magis cupiunt in judicio conluctari, divinis Scripturis nos eis necesse est respondere. Primum est autem quod in judicio flagitamus, ut quoniam de mandatorum suorum allegatione in judicio vacillant, quippe cum unum legentes, aliud negent, dicantque tamen se legatos ad imperiales aures destinasse antea, secutumque est identidem, ut ex responsione gestorum dilucide claruisset, utrum nos inquietatores essemas, an inquietati ad judicium veniremus, his tot propositionibus respondere nolentes, ad alia se nescio qua argumentatione dejiciunt, quæso, vir nobilis, constituant gradum, dicant se quo ordine quave actione in judicio consistant. Nos enim, qui adduci sumus ad discepiationem, petitoris loco adstare non possumus. Ipsos necesse est proponere, ut eorum propositionibus pars nostra valeat respondere. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.

186. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Respondeatur objectis. Augustinus episcopus C Ecclesiæ catholicæ dixit. Si patiantur, Ecclesiæ quam tenemus (sicut omnes noverunt, quorum solent animos suis sollicitare criminationibus, et etiam sui mandati tenoré declararunt); Ecclesiæ, inquam, quam tenemus, crimina solent traditionis objicere. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus partis Donati dixit. Profiteantur ad quæsita. Professionem petivimus, non conflictum. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

189. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit, Si petitoris loco adsistunt qui crimina objecta defendunt, tuæ nobilitatis est pronuntiare. Et alia manu. Recognovi.

190. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Etiam prosecutione viri venerabilis Petiliani id constat fuisse signatum, ut utrum pars ca

187. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Si horum criminum jacturam faciunt, de chartis publicis nihil proferimus. Si autem in eadem criminatione persistunt, chartis publicis docemus hanc causam olim esse finitam, nec tamen eos ab hujusmodi objiciendis criminibus cessavisse. Unde nunc D tholica, quod nomen sine præjudicio dicere me collationem istam poposcimus, non ut illam causam traditionis quam Cæciliano et ejus collegis objiciebant, suscipiamus denuo finiendam, sed demonstremus olim esse finitam, ut hoc cognoscentes populi qui nesciunt, et istorum adhuc criminationibus commoventur, tandem aliquando cognoscant in qua Ecclesia christianæ salutis viam requirant. Si ergo de Ecclesia quaeritur quæ sit, quanta sit, qualis sit, sola divina testimonia ad eam demonstrandam sufficient. Si homines appellant, si hominibus crimina Intendunt, quamquam Ecclesiæ causa ab hominum causa distinguenda est, nec in hominibus spes pópenda est Ecclesiæ, si boni sunt, neque si mali

multis interlocutionibus patefeci, jure publico agi vellet, an certe divinis testimoniis, evidenter ostenderet. Sed denuo ad quæsita responsum est, ita ut evidentissime monstraretur, si crimina non objicerentur, a documentis publicis discedendum, quæ probari non posse aliter nisi publicorum certum est attestatione gestorum: sin vero causa Ecclesiæ tractaretur, legalia tantum testimonia proferrentur. De quibus quid placeat, evidentius designetur.

191. Petilianus episcopus dixit. Duo sunt quæ præter cætera a diei hujus principio cœpimus ventilare. Unum, ut ipsi legissent quid imperatori clementissimo suggesserint; aliud, utrum disceptationem

legis 'divinæ tenere cupiant, an publicas leges. De A sentum partes judiciario animo defensare. Nunc præutroque nihil mihi aperte responsum est. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

192. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Ad omnia esse responsum superiora testantur gesta. Et alia manu. Recognovi.

sentes sunt. Ipsi mihi respondeant, ipsi edicant, ipsi ad utraque quæ proposui, respondere non differant. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Nec respondere nos permittis. Petilianus episcopus dixit. Tuum est pronuntiare quid audias; illorum est agere causam qui adversus me loco petitoris. Et cum diceret (Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi),

196. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hoc pronuntiavit, ut ex gestorum lectione hæc omnia possint diligenter agnosci. Petilianus episcopus dixit. Ipsi dicant, ipsi profiteantur. Et alia manu. Petilianus episcopus incolumi appella

193. Petilianus episcopus dixit. Pervidet igitur sublimitas tua sensim nos ad causæ interna deduci : pervidet illa tua præstantia atque vivacitas sensus, magis mihi interlocutionibus nobilitatis tuae quam responsionibus adversariorum fuisse responsum. Igitur evidentius aliquid decernatur, evidentius constet, noverim quid debeam respondere. Mihi enim, sicut tua meminit nobilitas, idem a partibus meis mandatum est, ut objectis respondeam, non ut ob- B tione recognovi. jiciam aliquid. Non enim loco petitoris adsisto, sed responsuri. Qui sæpius apud imperatoris aures et coram omni populo sane apud se constituto, in crimen nos invidiamque deducunt, ut hæreticos nominent, ut schismaticos quoque appellent, hoc doceant, hoc diluo, huic rei responsurus sum, si modo se ad legalia convertant, ipsiusque legis quærant responsa atque judicia. Sin vero utraque miscent, evidentius designetur. Noverim genus actionis, nemo me reprehendat in publico, nemo bonæ causæ infirmum esse judicet defensorem, nemo judicet obliquum, nemo adversarium dolosum ac licentiosum, cui omnia permittuntur; ut cum de his justa atque evidentia requirantur, libeat illis delicate quomodo voluerint nebulas ac tenebras obten- C dere, ut veniri non possit ad cardinem veritatis. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolu mi recognovi.

194. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Duo sunt quæ sanctitas tua credidit postulanda; unum, ut mandatum in quo legati delecti sunt a parte e diverso sistente relegeretur; aliud, utrum a divinis legibus recederent, evidentissime demonstrarent. Petilianus episcopus dixit. Respondeant breviter ad utrumque. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Uni rei, quoniam mea intererat, ipse respondi. Nec enim de his legatis poteram dubitare, de quorum legatione pronuntiaverat clementissimus imperator, ne in ejus injuriam re- D fricari 309 aliquid videretur. Aliud vero eorum constat prosecutionibus definitum, quibus id evidenter ostensum est, velle se a publico jure sub ea conditione discedere, si de personarum criminibus taceretis. Unde quoniam bine conflictus tantum remansisse cognoscitur, ut qui petitoris loco adsistat evidentissime demonstretur, quoniam gesta a vestra parte oblata recitata sunt, patimini denuo etiam ea quæ a diversa parte offerentur, ab officio recitari.

195. Petilianus episcopus dixit. Cujus gesta sunt quæ a partibus meis recitata sunt? Si absentes essent e diverso sistentes, licuit tibi, vir nobilis, ab

197. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Jam diximus unde agamus potius, id est, utrum publicis documentis an divinis testimoniis. In vestra est positum potestate. Si enim a criminibus hominum cessatis, et nos cessabimus a publicis documentis, et solam Ecclesiæ causam divinis testimoniis asseremus. Si autem ab hominum criminibus non desistitis, necesse est nos et a vobis publica documenta flagitare, et contra vos publica documenta proferre. Hoc autem cum cognitori insinuaremus, quia illi de corde non est excussum multiplicibus et superfluis prosecutionibus vestris, ideo vobis jam a nobis hæc acta esse ipse respondebat, non partes nostras agens, sed suas, cui jam insinuavimus ejusque cordi penitus infiximus quid dicamus. Et alia manu. Recognovi.

198. Adeodatus episcopus dixit. Quo ordine agere debeamus in nostra non est positum potestate, cum ipsum venire in nostra potestate non fuerit. Et alia manu. Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi.

199. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Ergo ad interrogata respondete. Receditis a criminibus traditionis ? Respondeant ad breve interrogatum nostrum. Facitis jacturam criminum quæ soletis objicere Caeciliano et collegis ejus, an in ea. dem criminatione persistitis? Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ad quæsita respondete.

200. Emeritus episcopus dixit. Breve suum dicit esse postulatum, breve nostrum debet esse responsum. Omnis actio duas solet suscipere personas, petitoris et e diverso respondentis. Cum hæc causa suum ordinem teneat, conflictumque desideret, quid est quod ante principia negotii, quasi quædam mihi electio ex adversa parte proponitur, ut dicam, utrum criminibus intentatis Cæciliani refrager, atque ab iisdem quæ objeceram sileam, an objecta in judicio valeam confirmare ? Memento judicum summe, sicut adsoles, qui sit ordo dicendi. Nemo enim adversum se adstanti dicit: Elige tibi utrum me accusas necne. Nemo dicit: Intentaturus es crimen, an nihil mihi in judicio oblaturus es, et intentionibus

mihi primitus tempora legum, statuatur dies. Respondeat officium de die causæ cognoscatur lapsus fuisse. Hinc judica, hinc debes ferre sententiam. Siquidem contra me sèntentiam ferres, si forte defuissem. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.

204. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Si die decimo quinto venerunt, ut ad quartumdecimum occurrerent, quare octavo kalendas constiterunt? Et alia manu. Recognovi.

205. Petilianus episcopus dixit. Non inquietasti, scivi 310 te lapsum, superflue ingressus sum judicium, qui intrare non debui post diem lapsi negotii. Et alia manu. Petilianus episcopus, appellatione in

tuis mutum quoddam silentium imponens, inanis ac A non recuso, si hoc potest esse retinendum. Serva sine ratione de tam longinquis regionibus venisse dicaris, cum ad hoc ego adsistam, ut si me ipse dixerit illa dixisse quæ graviter ferre aut imperialibus auribus, aut in suo mandato subscripsit, tum demum eligam atque respondeam, utrum velim intentionibus ejusdem secundum prosecutionis suæ tenorem legum confirmatione robustus accedere, an me ab hac actione removere. Videt præstantia tua me respondere non posse, cum incertum dixerit, cum nihil tale proposuerit cui debeam revocare responsum. Dico enim eum utrum petitor an responsor stet. Ille mihi dicit : Si Cæciliani causam intermiseris, tunc petitor sum; si autem non prætermiseris, necesse est me respondere ad ea quæ videntur objecta. Si times Cæciliani causam, metuisque B columi recognovi. tibi aliquid objectum, tu proponere, tu instituere actionem in judicio debebis. Adtrahe me et in publicum colloca. Dic me aliquod tibi crimen quod ad aures imperatorias detulisti, per publicam conscientiam commendasse. Cum ego autein de te magis expetam quid audieris, quid me dixisse, quid me insinuasse judiciis intimes, cur metuis, cur vereris actionem istam in judicio firmare? Nimirum illud attendis, ne petitoris suscipiens personam, eaque in judicium mittis, aut accepta, aut dicta, aut ab aliquo promulgata docere in judicio compellaris. Attende, vir nobilis, in quo statu sit ista causa, cum ego, qui pulsor, petitionem illorum promi in judicium petam, eosque qua possum postulatione deprecor semper ne moratoriis ad negotii cardinem venire mi- C nime permittamur. Non ergo ex nostra parte est quod adhuc usque nihil de negotio gestum est, cum si personam suam judiciis adstruere voluissent, necesse nos erat objectis illico respondere. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.

201. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. O breve responsum ! Quam multum dicitur, ubi inveniri non potest quid dicatur! Breviter respondi ego postulationibus tuis. Voluisti ex me scire, utrum legalibus testimoniis divinis agam, an publicis gestis. Respondi: Si recedis a criminibus quæ non possunt nisi gestis publicis declarari, recedo a publicis gestis, et solis divinis testimoniis asseram causam Ecclesiæ quam defendo. Si autem tu ab illis crimi- D nationibus non vis recedere, nec ego reccdam ab eis documentis quibus te ostendam falsa crimina vel nobis vel ipsi Ecclesiæ quam retinemus objicere. Et alia manu. Recognovi.

202. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ad hæc plene constat esse responsum. Quæ autem pars loco petitoris adsistat sciri omnino non poterit, nisi ex recitatione gestorum; quæ, ut statui, quoniam a parte vestra quæ oblata sunt, constat esse recitata, tandem aliquando perlegantur.

203. Petilianus episcopus dixit. Nemo duo eligit de duobus. Cum ergo proposuerim ut alterum elegisset, ille sibi ambo evidentius vindicavit. Non timeo,

206. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Quare ad kalendas se promisit adfuturum esse Primianus? Et alia manu. Recognovi. Alypius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Hoc jube recitari. Quamvis ista transacta sint, quamvis ad illusionem populorun has nebulas injiciat pars diversa, tamen etiam hoc petimus, præcipias recitari, ut sic saltem cognoscant, quam impudenter hæc iterum repetant quæ jam ante transmissa sunt. Et alia manu. Recognovi.

207. Petilianus episcopus dixit. Dum non vis designare alterum de duobus, ambo tenens, facis me eadem repetere. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

208. Fortunatius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Sciunt se in causa Ecclesia nihil habere. Ideo moratoriis agunt. Quapropter quoniam illa jam transacta sunt, ut cognoscatur qui sit petitor, jube antiqua gesta recitari. Et alia manu. Recognovi.

209. Petilianus episcopus dixit. Si legibus publicis uti vis, præscribo ne legas. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi,

210. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Contra consensus proprios quod legibus inhibetur, venire desideras. Ex consensu enim partium constat primum dilatum fuisse judicium, ut alio die, vel tertio, vel certe post editionem gestorum, negotium tractaretur. Unde, ut quis loco petitoris adsistat diligentius declaretur, gesta recitentur.

211. Petilianus episcopus dixit. Servarem consensum, si et ipsi servarent. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

212. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Recitentur gesta. Adeodatus episcopus dixit. Contra hæc serva quæ competunt. Et alia manu. Adeodatus episcopus appellatione incolumi recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ea quæ rationi et æquitati competere potuerint, salva erunt.

213. Adeodatus episcopus dixit. Si enim consensus servandus est, et retinendi sumus ad consensum nostrum, debent etiam nobis ipsi fidem sui consensus, qui se legibus divinis acturos esse promiserunt.

« PoprzedniaDalej »