Obrazy na stronie
PDF
ePub

gnovi.) Alypius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Aut interloquere, aut jube nos satisfacere postulatis. Et alia manu. Recognovi.

103. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ad transacta recurritur. Et adjecit. Catholici nominis doceatur assertio, et illud quod pars e diverso sistens credidit prosequendum, utrum in omnibus gentibus eadem catholica esse ostendi possit Ecclesia.

judicio ita constitui, ut hoc nomen victor accipiat. A episcopus sine appellationis nostræ præjudicio recoIntelligit præstantia tua nihil nobis de peregrinis, nihil nobis de longe positis præjudicare posse, cum inter Afros hoc negotium ventiletur; sed magis hoc exspectari, ut quicumque ex veridica cognitione fuerit superatus, is ab orbe videatur esse rejectus. Intelligant e diverso venientes propositionibus nostris se respondere debere, ut adstantes aut non adstantes, quid persona gerant dicere non morentur, ut corum intentionibus respondere valeamus. Et alia manu. Emeritus episcopus, salvo 302 effectu appellationis nostræ, recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quid refertur? Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Personas primo die judicii esse firmatas et sequenti etiam die interlocutionis tuæ. Et cum diceret (Et alia manu. Recognovi.) B Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Aliud quæsitum est.

100. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Interlocutionis tuæ forma declaravit. Sed quia dicit cum peregrinis Christianis non se habere aliquam rationem, sed hoc totum quod agitur, inter Afros agi, Afrorum Christianorum Catholicorum hæc vox est, Nos universo orbi Christiano communione cohæremus. Hanc Ecclesiam elegimus retinendam, quam in eis scripturis invenimus. [Et cum diceret.] Et ( alia manu. Recognovi. Emeritus) episcopus dixit. Sic semper eligere et mutare consuesti. Et alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione, recognovi.

101. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Nos eam Ecclesiam retinemus, quam in illis scriptu- C ris invenimus, in quibus etiam cognovimus Christum. Scripturæ quippe nostræ, quarum auctoritati utrique subdimur, Christum et Ecclesiam tamquam sanctum commendant conjugium, Christum sponsum, illam sponsam. Ubi illum cognoscimus, ibi et illam invenire debemus. Si itaque nunc exorti essemus, et cogitaremus in Africa cui communioni Christianorum sociari deberemus, procul dubio eam tenere deberemus, quam in Scripturis inveniremus, et criminatrices opiniones hominum repudiare, ad sola eloquia divina, que mentiri nesciunt, nos tenere. Hoc fecerunt Christiani Afri, et appellantur et merito sunt catholici, ipsa sua communione nomen testantes. Catholon enim secundum totum dicitur. Qui autem a toto separatus est, partemque defendit ab universo D præcisam, non sibi usurpet hoc nomen, sed nobiscum teneat veritatem. Et alia manu. Recognovi.

102. Gaudentius episcopus dixit. Catholicum nomen putant ad provincias vel ad gentes referendum, cum hoc sit catholicum nomen quod sacramentis plenum est, quod perfectum, quod immaculatum, non ad gentes. Nam doceat sibi omnes gentes communicare, et plenus est catholicus. Sed prius est tamen ut doceant quid petierint, quid meruerint. Et alia manu. Gaudentius episcopus, salva appellatione nostra, recognovi. Petilianus episcopus dixit. Utrum debeant edere quæ poposcimus necne statuere dignare, ut scilicet. Et cum diceret, (Et alia manu. Petilianus

104. Emeritus episcopus dixit. Si proponit, doceat. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi. Petilianus episcopus dixit. Dignare pronuntiare de supra comprehensis. Et alia manu. Petilianus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi. Emeritus episcopus dixit. Si proponit, doceat. Nam si proponere noluerit, quemadmodum docebit? Et alia manu. Emeritus episcopus, salvo effectu appellationis interpositæ, recognovi.

105. Petilianus episcopus dixit. Pronuntia de singulis. Et alia manu. Petilianus episcopus sine præjudicio appellationis nostræ recognovi. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Quod postulaverunt doce me. Et alia manu, Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Hoc nobis debet tua persona. Et alia manu. Petilianus episcopus sine præjudicio appellationis nostræ recognovi.

106. Emeritus episcopus dixit. Petimus ut nulla sit mora, ut aut proponentis aut respondentis possit esse persona. Igitur quoniam approbandum est, et de causa jam in judicio ventilandum, edicant utrum petunt aut respondent; ut cum eorum intentionem in judicio videro, valeam respondere. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione nostra recognovi.

107. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Justa poscuntur, sanctitas vestra dignetur edicere utrum petitoris loco in judicio adstare videatur.

108. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Tuæ sublimitatis est judicare, nos ad eorum criminationes refellendas ingressi sumus. Solent Ecclesiam quam tenemus crimine traditionis arguere. Et alia manu. Recognovi.

109. Emeritus episcopus dixit. Quis me in judicium vocavit? Ad cujus suggestionem conflictum voluit fieri imperator? El alia manu, Emeritus episcopus, salvo effectu appellationis, recognovi,

110, Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Solent Ecclesiæ quam tenemus crimina traditionis objicere, et nescio quorum peccatis eam contendere esse destructam et exstinctam. Et alia manu. Recognovi. Emeritus episcopus dixit, Non hoc a te pelii. Fac satis judicatis. Et alia manu. Emeritus episcopus salvo effectu appellationis recognovi. Augustinus epiScopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Atque his criminationibus fallere corda simplicium, de quorum salute salagimus. His nos permoti, convenimus eos ut nobiscum conferrent, et quod intendunt utrum probare

possent in Ecclesiam cui intendunt ostenderent. A rius dixit. Edicat pars catholica utrum e diverso si

Quam conventionem nostram quoniam recusaverant, cum nuper in comitatum venissent quidam illorum, apud acta etiam præfectoria dixerunt audiri se velle et discuti velle, amplectentes nos, aliquando eorum de collatione consensum petendum ab imperatore credidimus, ut collatio ad hoc fieret ut ea crimina quæ solent dicere in universam Ecclesiam aut probarent, ut veritas appareret, aut non probarent, ut nihilominus veritas appareret. Hæc crimina si volunt aut possunt ostendere proferantur et demonstrentur. Si autem non possunt aut nolunt, jam tuæ sublimitatis est de re tota, sicut ratio ipsa indicat, judicare. Et alia manu. Recognovi.

111. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Accepistis prosecutionem partis adversæ. Si quid objicitis, jam jamque proponite.

112. Petilianus episcopus dixit. Pronuntiet prius nobilitas tua utrum recte petamus quæ petimus, necne; tum demum eis ad singula respondebimus. Et alia manu. Petilianus episcopus sine præjudicio appellationis nostræ recognovi.

113. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit. Recte vos petere prosecutionis vestræ textus ostendit, et recte respondisse partem e diverso sistentem corum similiter prosecutionibus declaratum est. Adsertum est enim quod criminibus nescio quibus Ecclesiam quam tenent, a vobis hodieque adserant infestari; quæ, si qua sunt, debetis edicere. Si vero non sunt, est necesse ut ad hæc respondere dignemini.

stentibus aliquid objiciendum credit.

116. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Nos collationem poposcimus ubi objecta diluamus, non ubi objiciamus diluenda; quandoquidem cum illi objecta probare non potuerint, quid sint, quid remaneant, nobis non dicentibus manifestum erit omninibus, et a tua sublimitate judicabitur. Nunc ingressi sumus diluere criminationes eorum, quas solent Ecclesiæ quam tenemus objicere: mandatum quoque ipsorum hoc continet. Adversus traditores et persecutores nostros. Quondam autem Primianus, si dignatur, frater noster conventus pro ipsa collatione respondit. Indignum est ut in unum conveniant fili martyrum et progenies traditorum. Hæc crimina diB luenda suscepimus, ut hæc crimina diluantur istam collationem poposcimus. Concessa est. Aut probentur, aut purgentur. Et alia manu. Recognovi.

C

303114.Emeritus episcopus dixit. Sic agitur causa, hæc judicii forma est, sic veritas inquiritur ut de persona taceatur. Dicit me nescio quo auctore crimina in Ecclesiam ventilare, et quasi per famam quamdam honorem suum meritumque destruere. Quidquid velit, quo nomine velit, quo potest argumento huic ipsi causæ nomen imponat necesse est, ut quia iterum provocat, petitor adsistat. Utrum ego dixerim necne, utrum vere dixerim, anne confinxerim, cum ipsius propositione cognovero; cum ea quæ mihi objicit vera esse, et ex me prolata constiterit, tunc demum necesse est eorumdem me intentionibus respondere. Videt ergo præstantia tua sine provocante respondentis superfluam esse personam, nec D posse quemquam dici respondentem nisi primo fuerit provocator. Ergo si provocatoris loco, hoc est, quod dicitur petitoris, adsistit, instituat actionem, cui respondere debeam. Sæpissime enim dicunt nos superfluis moratoriis uti, ne ad negotium veniatur. Ergo cum iste cardo sit causæ, ut is qui alterum in judicium vocat, instituere actionem debeat, et provocare ad responsionem, advertat præstantia tua eos prosequi debere, utrum nobis vel quam instituant actionem, ut respondere possimus. Et alia manu. Emeritus episcopus, salvo effectu appellationis nostræ recognovi.

115. Marcellinus vir clarissimus tribunus el nola

117. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Mandati series traditorum partem e diverso sistentem esse profitetur. Collationem vero, si tamen prosecutio catholicæ partis veritate subnixa est, ab utrisque partibus constat esse postulatam. Unde nunc id quod mandato videtur expressum, sanctitas vestra probationibus fulcire dignetur. Accepistis enim ex eorum prosecutionibus magis a vobis aliqua objici, et ea objecta se velle diluere.

118. Petilianus episcopus dixit. Pronuntiare dignare de persona. Tunc itur in causam. Et alia manu. Petilianus episcopus sine præjudicio appellationis nostræ recognovi.

119. Alypius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Jam non est nostrarum partium de hoc aliquid superfluo respondere. Et alia manu. Recognovi. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Interlocutiones supe. riores sublimitatis tuæ recitentur, et agnoscant quid postulant. Et alia manu. Recognovi.

120. Marcellinus vir clarissimus tribunus el nolarius dixit. Si collationem ab utrisque partibus constat esse postulatam, constat eum esse petitorem qui crimen intendit.

121. Emeritus episcopus dixit. Doceat ab utrisque partibus collationem esse in judicio flagitatam. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

122. Alypius episcopus Ecclesiæ Catholicæ dixit. Docemus. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hoc pars catholica docere debebit.

123. Adeodatus episcopus dixit. Catholicos nos esse scriptum sit. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam salvo appellationis effectu recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Donatistas vos esse ex Primiani mandato docemus, Et alia manu. Recognovi. Adeodatus episcopus dixit. Cæcilianistas vos esse scriptum sit. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam, salva appellatione, recognovi.

124. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Si præcipis, gesta recitamus in judicio habita

præfectura; ubi se pars adversa audiri tantopere A rius dixit. Ad ea ex quibus constat esse transitum,

flagitavit. Et ideo, si præcipis. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et Notarius dixit. Gesta habita in judicio illustrium potestatum suscepta ab officio recitentur.

125. Petilianus episcopus dixit. Contra hæc serva quæ competunt. Et alia manu. Petilianus episcopus sine præjudicio appellationis nostræ recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Salva erunt. Petilianus episcopus dixit. De persona pronuntia. Quid petierint, quid suggesserint clementissimo imperatori, quidve mentiti sint, hoc prodatur. Hic Pronuntia utrum id superflue flagitem, necne. Tum demum itur in causam. Et alia manu. Petilianus episcopus, salvo merito appellationis nostræ, recognovi.

126. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Collationem fuisse postulatam missis legatis sermo cœlestis ostendit, hanc fieri evidenter sanclione præcepit: cui me judicem residere pariter constitutum est. Excedere me hujus præceptionis formam etiam sanctitas vestra omnino non posse mecum melius recognoscit.

127. Petilianus episcopus dixit. Pronuntiare te constanter convenit, vir nobilis, utrum proferri debeant illa quæ clanculo habentur, quæ rubore compressa sunt mentientium aut certe si superflue petimus, hoc pronuntia. Et aliu manu. [Petilianus episcopus sine præjudicio appellationis nostræ recognovi.

128. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Si quid est quod contra nos, ubi mentitos esse pars adversa designat, proferre poterit, jam proferat; ne superfluis nos accusationibus agens, populus adhuc usque, cui consulere volumus, decipiatur. Et ideo, si nobilitas tua præcepit, apud præfecturam gesta habita recitentur. Et alia manu. Recognovi.

regressum fieri minime oportere sat clarum est. Unde ut evidenter petitoris persona monstretur, illustrium potestatum gesta relegantur.

131. Petilianus episcopus dixit. Nebula est ista quæ obtenditur. Nam ab initio ipsos esse petitores certo loco monstrabimus, cum dignaberis de his quæ jamdudum petivimus atque petimus pronunliare. Et alia manu. Petilianus episcopus sine præjudicio appellationis nostræ recognovi.

132. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Etiam sanctitas vestra quæ offert per ordinem relegentur. Et adjecit. Patimini nunc interim quæ postulata sunt ab officio recitari.

133. Petilianus episcopus dixit. Pronuntia, et paB tior recitari. Et alia manu. Petilianus episcopus salvo merito appellationis nostræ recognovi.

C

129. Petilianus episcopus dixit. Ordine suo cuncta legantur. Legantur primo quæ petimus. Et alia manu. Petilianus episcopus sine præjudicio appellationis nostræ recognovi. Emeritus episcopus dixit. Hoc est quod volebamus in judicio prodi, utrum imperialibus auribus intimarint nos in judicio præfecturæ vel voluntarios adstitisse, vel quæsisse conflictum. Si enim ista dixisses, possem te digestorum fide in judicio confutare. Si autem non dixisses, intelligatis qui co- D gnitor datus est de omnibus se imperatoriæ notioni referre oportere. Igitur quoniam evidentissime comprobamus istos docere minime valuisse, vel ea quæ imperatoris auribus intimasse se dicunt, vel utrum ierint, vel quando ierint, vel cum quo mandato ierint, hoc ipsum potestas tua judicare diguetur; 304 ut si putant personam nostram tamquam petitorum de actorum confectione quæ apud illustrissimas potestates sunt habita, in judicio comprobare, cum ex recitatione gestorum fuerit approbatum, judicare digneris. Et alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi.

130. Marcellinus vir clarissimus tribunus el nolaPATROL, XI.

134. Marcellinus vir clarissimus tribunus el notarius dixit. Pelitoris persona tunc aperte poterit demonstrari, cum hoc gestis evidentissimis fuerit approbatum.

135. Petilianus episcopus dixit. Pronuntia me recte an non recte petisse quod diutius flagitavi. Res enim nobis cum populo est. Tu quoque cum populo voluisti habere rationem, qui de judicio tuo voluisti judicari. Et alia manu. Petilianus episcopus sine præjudicio appellationis nostræ recognovi.

136. Alypius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Legantur gesta. Et alia manu. Recognovi.

137. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius

dixit. Pronuntiare me postulat sanctitas tua, cum ab alia parte gesta necessaria probationibus publicentur. Unde hoc fieri patiatur sanctitas tua. Tum demum, utrum de parte negotii pronuntiari debeat, existimabo.

158. Petilianus episcopus dixit. Aliud ostendit, cum aliud postulem. Conscientia ipsa publica tenet, nec tacebo ulterius, nec differam, vir nobilis, te ipsum populo fuisse edictis frequentibus pollicitum, quidquid auditurus esses, inter disceptantes scilicet partes, le rursum edictis subsequentibus prolaturum. Tu hoc videris, tuæ existimationis est causa, utrum tam facile me cogere debeas de causæ meritis disputare, cum id mihi adversarius meus negaverit quod ego magnopere postulo esse prodendum. Ipse videris, ipse hoc quomodo volueris æstimes. Ego tamen tuam desidero providere præstantiam quid hoc loco sentias. Mihi hoc expedit, nolo a populo denotari, quod prætermiscrim id, et eumdem locum prætermiserim, ubi occulte video tegi mendacium quod debeat publicari. Proinde tu, vir nobilis, qui mediam tenes hoc loco personam, assume illam puram innocentemque constantiam, nec dubites pronuntiare quod licet. Neque enim fas est ut, cum mihi sati:factum non fuerit, ego cogar ad intima causæ descenderc. Unde quidem magnopere præsumo; sed ea quæ expeto non debeo præterire. Et alia manu. Petilianus Episcopus salvo merito appellationis nostræ recognovi.

44

139. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius A descendam. Et alia manu. Petilianus [episcopus] prodixit. Ut diligentius adverti possit quid debeat judi

cari, patiamini gesta recitari.

140. Petilianus episcopus dixit. Non is est ordo gestorum, ut hæc primitus recitentur. Et alia manu. Petilianus episcopus salva nostra appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Nihil debet partibus denegari. Adeodatus episcopus dixit. Si nihil partibus denegandum est, tandem nobis concedendum est quod flagitavimus. Ostendant legationem. Neque enim nudis verbis hæc potuit concipi legatio. Scripta sunt; demonstrentur, prodantur in publicum. Videamus utrum hæc contra nos vera an falsa sint ficta. Et alia manu. Adeodatus episcopus meam prosecutionem salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et no- B tarius dixit. Jam pronuntiavi atque judicavi formam me excedere non posse imperialis oraculi. Nec enim in judicio meo legatorum certum est discuti debere personas. Unde gesta relegantur, ut quis petitoris loco adsistat, clarius demonstretur. Adeodatus episcopus dixit. Hoc imperator non præcepit, ut gesta illustrium potestatum in judicio prodantur; et tamen datur adversæ parti licentia prodendi. Produnt ipsi quæ volunt, nobis non sinitur accipere quod poscimus. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Et sanctitas tua quæcumque gesta obtulerit, vel prolaturam se esse promittit, necesse est ut eadem relegantur. Adeodatus episcopus dixit. Quæcumque causæ necessaria sunt, negari non debent. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Patere igitur ut hoc quod causæ propriæ necessarium dicit pars e diverso sistens, ab officio recitetur. Adeodatus episcopus dixit. Concedere non possum ut ea quæ volunt in judicio ventilent, nisi ea quæ de ipsis flagitavi in judicio deprompserint. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Nos ista de archivis accepimus. Si quid est quod et tu accipere potuisti, si recitandum poposceris, et a nobis fuerit contradictum, iniquos deputa, et vicem redde. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Suspicionem judiciis facis, quod ea non pateris, cum et tibi fas sit universa quæ ingesseris publicare. Unde tandem aliquando ea quæ oblata sunt recitentur. Petilianus episcopus dixit. Noluisse pronuntiare potestatem tuam quod petimus, acta contineant. Ulterius non possumus aliquid dicere, maxime cum videam potestatem tuam aliud velle, cum ego aliud flagitem. Pronuntia superflue me postulare quod peto, sit quod teneam, sit quod populus noverit. Tum demum ad necessaria causæ

(1) Longe ante. Anno 403, cum in concilio Carthaginensi decreta est legatio adversus Donatistas. (2) Theasium et Euvodium. Quibus in dicto concilio

C

D

secutionem meam appellatione incolumi recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit, Non possum de eo judicare quod necdum est approbatum. Petilianus episcopus dixit. Utrum recte petam prodi oportere id quod clanculo imperatori suggesserint, hoc pronuntia. Et alia manu. Petilianus episcopus hanc prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Clanculo imperatori nihil suggestum esse, ad universos judices datæ sanctionis [forma), et ad meam quoque mediocritatem ipsius recitatione monstratum est. Unde cum ex lectione gestorum cognovero quid debeam judicare, sine dubio judicabo.

141. Martialis exceptor recitavit. Exemplum actorum habitorum sub die tertio kalendas Februarias Ravennæ, D. N. Arcadio PP. Augusto et Probo iv, 305 consulibus. Et cum recitaret, Petilianus episcopus sdixit. Si jubes, contra hoc advertit sublimitas tua non adhuc satisfactum petitionibus nostris, ut exceptione eorum constaret ipsos esse petitores, ipsosque intendere oportere quæ objicienda esse putaverunt. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Jam nunc ex lectione gestorum qui petitor adsistat evidenter aperteque monstrabitur. Petilianus episcopus dixit. Sunt longe primitus gesta confecta, quibus spectabilis viri proconsulis. Et cum diceret, (Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Prosecutiones suas formidat, ideo gesta recitari non permittit. Et cum diceret, (Et alia manu. Recognovi.) Petilianus episcopus dixit. Sunt gesta habita in judicio proconsulari, habita etiam in judicio vicariæ præfecturæ, quibus nobis plurima intendisse monstrantur. Sunt etiam alia quæ de clementissimo imperatore, eidem scilicet mentientes, longe ante (1) petiverunt [per] adsistentes ac supplicantes, scilicet Theasium et Euvodium (2), illos scilicet quos præcursores et navigatores semper habent, furiæque suæ legatos, qui expetant sanguinem, expetant proscriptiones, incutiant metus, pericula ingerant, homines per provincias diversas occidant. Hæc omnia igitur principio præcipe recitari. Tum demum eos invenies petitores. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi.

142. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Qua impatientia et tumultu agant sit testatum his gestis, interlocutione nobilitatis tuæ. Causam enim satis timent, ad cujus meritum omnino descendere nolunt. Non sint vacua omnia quæ a partibus nostris in prosecutionibus tanta dicta sunt de Ecclesiæ Dei promissionibus et exhibitionibus, Quid tergiversantur, quid nescio quæ forensia rimantur? Jam commonitorium datum est, quod exstat in cod. Can, Eccl. Africanæ c. 93.

dignetur nobilitas tua pronuntiare faciem defensio- A nis eorum. Et alia manu. Recognovi.

143. Petilianus episcopus dixit, Ordine suo a principio cuncta recitentur. Tum demum invenies petitorem. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.

144. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Si a principio [cuncta recitanda sunt] ex quo causam ad imperatorem Constantinum miserunt criminum Cæciliani jube recitari. Et alia manu. Recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholice dixit. Quia voluistis de prioribus gestis mentionem facere. Et cum diceret (Et alia manų. Recognovi),

153. Petilianus episcopus dixit. Me id petisse adhuc recalent gesta, ut ea quæ imperatori mentiti sunt proferant, legant quæ objecerunt, contra hæc hujusmodi nebulas, ut vellent acta relegere quæ sunt habita in judicio præfecture, his quæ ego longe prætuli, antiquiora. Igitur, vir nobilis, si tenor se ita habet causæ sicut ab initio videtur esse formatus, aut jacturam chartularum istarum publicarum faciant, et ad legalem disceptationem veniant; aut si his rebus uti desiderant, faciant legis divinæ jacturam. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.

154. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Proconsularia gesta et habita in judicio illustrium potestatum, officium diligenter inspiciat, ut

145. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hæc gesta quæ recitari postulat sanctitas vestra, posteriora sunt his gestis quæ obtulit pars B ea quæ priora sunt, primitus recitentur. catholica, an priora?

146. Petilianus episcopus dixit. Non est equidem pars catholica, nisi quæ hujus conflictationis sumpserit palmam. Igitur cupimus recitari quæ in judicio proconsulari et vicariæ præfecturæ ab ipsis sunt ante longius prompta atque petita. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Si de causa præsumeres, ad causæ meritum venires. Et alia manu. Recognovi.

147. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sine præjudicio catholicos dico, sequens nuncupationem clementissimi principis. Unde ea gesta quæ antiquiora sunt, si placet, ab officio recitentur.

148. Possidius Episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Offerimus antiquissima quæ petimus suscipi ab officio. Præcipiat nobilitas tua ea recitari.

155. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Ad ea quæ prosecuta est modo pars diversa, paucis advertat sublimitas tua. Nos Ecclesiam catholicam retinere, ipsa nostræ communionis testificatione monstramus, quam Ecclesiam probare descendimus, si permittant,' non rumoribus humanis, neque errantibus opinionibus, sed divinis eloquiis declaratam. Ut autem leges, vel gesta, vel quæcumque de archivis prolata offeramus in hac collatione recitanda, ipsi cogunt qui talibus agunt. Nam si remotis hujuscemodi omnibus chartis nollent Ecclesiam nisi in Scripturis adverti, nihil vellemus, nihil aliud optaremus. Crimina dicunt traditionis. Ea crimina traditionis aut non probant archivis, et nihil C dicunt; aut probant, et archivis nos vicissim agere compellunt. Itaque pervidet præstantia tua distinguendas esse causas, quando cogamur publicis legibus agere; quando autem velimus et optemus negotium Ecclesiæ non nisi divinis eloquiis terminari. Et alia 306 manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit.Quid elegerit dicat. Ambo enim tenere non polerunt .Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam incolumi appellatione recognovi.

149. Petilianus episcopus dixit. Si hoc potestati uæ mandatum est, si non rccesserunt ab his quæ jamdudum promiserant se legaliter agere oportere, redde nobis illam primam objectionem, cujus visi quodammodo sumus sub hujus exceptionis ratione fecisse jacturam. Si igitur ad legem se retinet, pervidet præstantia tua nullatenus eos harum chartularum quas proferunt, facere posse mentionem. Et nunc etiam atque etiam flagito ut promant quid eligant, utrum forensi actione mecum agant, an legali concertatione disceptent. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam incolumi appella- D tione recognovi.

150. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Suscipiat officium quæ ab utrisque partibus offeruntur, et conferat tempus, ut quæ priora esse constiterit, eadem recitentur.

151. Petilianus episcopus dixit. Sensim in causam inducimur. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.

152. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Quod petistis, offerimus. Non vos poeniteat petisse. Antiqua gesta voluistis recitari. Hæc in manibus habemus, jubeat nobilitas tua quod offerimus recitari. Et alia manu. Recognovi.

156. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Apertissimam prosecutionem partis adversæ fuisse satis clarum est: in qua id videtur ostensum ut si traditionis crimen objicitur, quod sine dubio legibus divinis non potest approbari, sed gestorum fide diligentius inveniri, tum demum gestis publicis omnia peragantur. Sin vero causa fidei cœperit agi, tunc ad ea quæ veteris et novi Testamenti exemplis docenda sunt venietur. Unde sanctitas vestra, si petitionem suam prosecutionemque adversæ partis vult professionibus roborari, evidenter ostendat, utrum traditionis crimen, quod probari nullatenus potest, nisi quibusdam evidentissimis documentis, agi in judicio desideret, an tantum fidei causam cupit in judicio mediocritatis meæ disquiri atque ter

minari.

157. Emeritus episcopus dixit. Quæ ad causam pertinent, sæpius me replicare non pudet. Adeo enim et in prima fronte negotii postulavimus, ut mandatum legatorum suorum luce clarius demon

« PoprzedniaDalej »