Obrazy na stronie
PDF
ePub

episcopus recognovi, salva appellatione nostra. A re. Et alia manu. [Petilianus episcopus) salva appel- . Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Quid latione nostra recognovi. ad rem pertinet quod pars adversa est prosecuta, et non propter moras quasdam? Et cum dicerét, (Et alia manu. Recognovi. ) Petilianus episcopus partis Donati [dixit.] Judica. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi, salvo nostræ appellationis effectu. 48. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Evidentius sanctitas vestra quid postulet designare debebit.

55. Augustinus episcopus ecclesiæ catholicæ dixit. Data est. Omnes fatemur nos petisse collationem, quoniam eam recusabatis; ut tandem sic saltem ad hunc locum vel ad hoc tempus, collationis et disputationis et demonstrandæ veritatis gratia veniremus. Factum est. Venimus, et nihil vultis prodesse quod venimus. Confitemur nos collationem petisse. Nihil aliud imperator quam nos collationem petisse suis verbis expressit. Jam fiat ipsa collatio. Videamus quid dicatur contra Ecclesiam toto orbe diffusam, quam demonstramus divinis testimoniis et promissam esse, et nunc ita exhiberi, ut cæcorum oculos feriat, surdorum aures irrumpat. Ad hanc demon

49. Emeritus episcopus dixit. Longo volumine præterito judicio quasi mandati tenorem pars adversa prodidit. Cui rei si vera adstipulatur assertio, id in judicio publicare ac prodere debent, tantummodo se sequi hoc ipsum : jacturam autem facere imperialis rescripti, ad cujus promulgationem neque te- B strandam nolunt pervenire fratres nostri, ut demonnorem precum, neque mandatum legatorum monstrare voluerunt. Igitur quia nihil abs re est quod in judicio postulamus, petimus ut primitus aut rescripti jacturam, aut mandati sui faciant cessionem, ut ad causam venire valeamus. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi sine præjudicio appellationis [nostræ].

50. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Legatur mandatum nostrum, et intelligent quam cuncta contineat. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus partis Donati dixit. Patere, præsta judici patientiam quam nobis præstat. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi sine præjudicio appellationis nostræ.

51. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Nihil aliud præcipue principali sanctione adverti esse constitutum, nisi ut convenientibus episcopis disputatione habita, causa primi inveniatur erroris. Cui disputationi me judicem voluit residere. Accepit autem sanctitas vestra prosecutionem partis e diverso sistentis; in qua evidenter ostensum est atque promissum, ut Ecclesia toto orbe diffusa divinis testimoniis demonstretur, cum videatis ex mandati serie et ex præsenti professione id fuisse declaratum, ut legis exemplis atque documentis omnia comprobentur. Nec enim clementissimus princeps formam collationi dedisse monstratus 298 est, sed tantum collationem debere fieri judicavit. Unde quoniam secundum desiderium vestrum divinis testimoniis se agere eorum professio declaravit, quid amplius desideretis ignoro.

52. Petilianus episcopus dixit. Apertissime intelligitur eos diffidentia vel sero pudore id agere, ne petitionem suam omnibus publicent, quoniam eos, constat clementissimo imperatori mentitos. Et alia manu. Petilianus episcopus sine præjudicio appellationis nostræ recognovi.

53. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Collatio petita est a legatis nostris, Lex ipsa hoc continet, quæ ad tuam nobilitatem data est. Et alig manu. Recognovi.

54. Petilianus episcopus dixit. Non differimus age

stretur, quod latere non potest. Edicant crimina. Videamus quibus criminibus periit quod promissum est Abrahæ In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quæ crimina istam promissionem jurantis Dei deiere potuerunt audiamas, discamus, noverimus, sequamur. Si autem nihil est quod contra dici pos. sit, aut pronuntia, aut tolle omnes moras, et aliquando negotium finiatur. Et alia manu. Recognovi.

56, Emeritus episcopus dixit. Magno argumento veritas occultatur; ut cum ad inquisitionem nostram modicum quid ex parte adversa prolatum sit, cætera sileantur. Dixit enim suos isse legatos, quorum neque nomina, neque ordinem, neque mandatum vult judicio publicare. Igitur aut hujus rei jacturam faC ciat; quia non potest approbare; aut si valet hoc legibus edocere, vel qui legati fuerint, vel quando missi sint, vel quid pertulerint, legati mandatum in judiciorum notitiam asserere debebunt. Videt præ:stantia tua, nihil nos abs re petere : quippe cum ipsorum sit causa, cur non ad interna negotii veniamus. Proposuerunt enim ex mandati sui tenore nescio quibus se allegationibus adversum nos stare debere. Has ipsas allegationes et nos possumus legalibus testimoniis superare, Prius est ergo ut initio actionis exposito, personam suam, sive suscipientis, sive mandantis in judicio approbare valeat tune demum ad negotii merita descendatur. Et alia manu, Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.

57. Vincentius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. D Quid est aliud causam dimittere, et personas querere, nisi effugere velle? Quare venisti? Et alią manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. A personis incipit omnis causa. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi, salvo nostræ appellationis effectu. Vincentius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Non tibi forum tuum designavit, quæ omissa sunt, repeti non posse. Et alia manu. Recognovi.

58. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Collationem fuisse postulatam, et collationem fuisse concessam, cœlestis sanctionis forma declaravit. Cur nunc legatorum personæ in medium veniant, necdum diligenter adverti.

59. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit.

Si negaremus nos petisse collationem, imperatoris A
testimonio convinceremur. Habemus imperatorem
testem, petisse nos confitemur. Venimus ut fiat
quod et nos petivimus, et ille concessit, et adhuc
nescio quæ dubitationes vel moræ interponuntnr.
Et alia manu. Recognovi.

60. Emeritus episcopus dixit. Ecce jam professus es partem. Dic quando petisti, dic per quos petisti. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione nostra recognovi.

61. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Ad demonstrandam veritatem, personarum non est necessaria inquisitio. Et alia manu. Recognovi.

64. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Non hoc quæri voluit clementissimus imperator. Causam dissidii et erroris jussit inquiri.

65. Montanus episcopus dixit. Sed clementissimus imperator rescripto suo eosdem publicavit, legationem inseruisse. Unde quia etiam ipse hanc facultatem nobis tribuere voluit pro clementia sua ut hoc 299 in judicio requiramus, oportet eosdem et mandatum proferre et legationem, ut sciamus quid idem in eodem textu fortasse fuerint ementiti; ut tum demum his omnibus pertractatis, noverimus personarum meritum; an valeant honoribus suis integro ordine respondisse. El alia manu. Montanus episcopus salvo provocationis effectu recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Legationi

tenor evidenter ostendit. Denique ad integram confirmationem, cum omnium subscribentium nomina legerentur, sanctitas vestra dixit sibi hoc plene non posse sufficere, nisi etiam omnes advenissent, ut in præsentiarum positi, utrum ipsi subscripsis sent atque mandassent, propriis professionibus indicarent. Montanus episcopus dixit. Personas eorum flagito qui mandatum dederunt ad clementissimum imperatorem, non eorum qui hodie ad hoc judicium pervenerunt. Unde, vir sublimis, oportet istos quam refugiunt actionem in judicio nobilitatis tuæ prodere. Jam ergo prodant mandatum, prodant et legationem, ut cum bis recensitis adverterimus qui iisdem commendarint, valeamus eorum objectionibus respondere. Et alią manu. Montanus episcopus recognovi, salvo provocationis effectu.

62. Montanus episcopus dixit. Quoniam pars adversa ad clementissimum imperatorem confugit, oportet eamdem et mandatum edere et legationem; B eos consensisse universi concilii et subscriptionis ut cum hæc potuerimus advertere, in judicio nobilitatis tuæ noverimus quid possimus respondere. Et alia manu. Montanus episcopus salva appellatione recognovi. Vincentius episcopus Ecclesiæ catholico dixit. Satis longum est a causa, et præter hanc causam illa velle repetere quæ hujus judicati tenor in statum inquisitionis sue omnino non quæsivit. Et alia manu. Recognovi. Montanus episcopus dixit.Tux actionis est quod flagito. Et alia munu. Montanus episcopus recognovi, salvo provocationis effectu. Vincentius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Definitiva est judicis qui præsidet sententia, ad quid nos ad hodiernum diem distulit, satis pudoris esse debere, hoc si transimus quod de causa judicamus nos ipsi. Et cum diceret, (Et alia manu. Recognovi.) C Montanus episcopus dixit. Tuæ actionis est quod flagito, tu fundamentum causæ constituisti, tu ad imperatorem confugisti. Oportet ergo me et mandatuma repetere et legationem, quibus usus sis verbis; ut cum hæc omnia in judicio nobilitatis tuæ a nobis fuerint pertractata, tum demum quid utilitati nostræ conveniat, valeam respondere. Et alia manu. Montanus episcopus salvo provocationis effectu recognovi. Vincentius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Professionem tuam tu superare non potes. Unde recessisti cognosce. Omissa repetere non potes. Et alia manu, Recognovi. Augustinus episcopus Ecclesia catholicæ dixit. Quid flagitas quando petierim, cum videas quando venerim? Quid quæris utrum petierim, cum universum catholicum præsens in hac urbe consi- D lium mandatum dederit, mandato subscripserit, subscriptiones præsens te instante cognoverit ? Nihil hic aliud quam moræ inquiruntur, quia contra Ecclesiam universam Dei testimoniis, commendatam, nihil est quod dicatur. Et alia manu. Recognovi.

63. Montanus episcopus dixit. Scriptum sit, partem adversam moratoria innectere, cum quod a nostris partibus flagitatur non produnt. Ac per hoc si volunt eamdem moram de medio tolli, prodant quod flagitamus, prodant mandatum, prodant et legationem; tum deinde ad merita negotii veniemus, Et alia manu. Montanus episcopus salvo provocationis effectu recognovi.

66. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Eos quos legationem peregisse dicis, si præsentes esse vel in præsentiarum mandato subscrip sisse cognoscis, evidenter ostende. Sin vero absentes, necesse est ut veniant, quatenus omne possit negotium pertractari.

67. Montanus episcopus dixit. Ergo, vir sublimis, eorum præsentia facienda est, qui ad clementissimum imperatorem per maria volaverunt. Ipsorum ergo et persona adstans doceat sibi aliquid ab istis esse mandatum; ut de ipso mandato intelligam quid in sua causa voluerint innectere, quid deinde forsitan in eadem legatione contra nos ementiri. Est enim studium semper adversariorum, incerta de adversariis auribus sacratissimis innectere. Ergo unde probabo episcopalem quam sibi jactant esse, personam sub verecundia et textu aliquid imperatori suggerere potuisse, nisi eamdem legationem vel mandatum şibi creditum potuero perlegere et de eodem judicare? Et alia manu. Montanus episcopus salvo appellationis, effectu recognovi.

68. Alypius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Eadem superfluo repeti etiam nobilitas tua nobiscum considerat. Sufficit persona assertorum præsentis mandati auctoritate firmata. Jam nunc remotis superfluis ad negotium veniamus; cujus firmamentum nullam poterit habere dubitationem, quando persona

nostra, quibus universale concilium mandavit, dis- A demonstrandam Evangelium proferamus. Et alia putationem ab imperatore præceptam ita firmavit, manu. Recognovi. ut ne ipsi quidem dubitare possint, in quorum adspectibus processerunt omnes qui mandaverunt. Et alia mauu. Recognovi. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Petisse nos collationem quis negare potuit aut potest? Etalia manu. Recognovi.

75. Petilianus episcopus dixit. Ecclesiam catholicam penes me esse, et pura observatio nostra facit, et vitia vestra atque flagitia vestra. Omnis Ecclesia Dei pura, sancta, sine macula et ruga esse debebit. Quare igitur, ut ad hujus disputationem rei possimus descendere, et congruo tempore testimoniis Dominicis, ut prius est, quod de te flagito, si non diffidis, maxime cum id agat causæ justissimus cognitor, ut quidquid agendum sit populo publicetur. Mentitum te igitur clementissimo imperatori sat constat, cum dubitas proferre quid dixeris, quid egeris, quid mandaveris, quid susceperit ille legatus, quod mandatum acceperit, quid peregerit. Noverit

69. Emeritus episcopus dixit. Quid petisti? Quem misisti? Dic nomen, quæ mandasti? Et alia ́manu. Emeritus episcopus salvo appellationis effectu recognovi. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. De causa loquere, mandatum audisti. Recitetur identidem, et responde, si habes quod dicas. Superfluis immoraris. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Quem misisti, quid mandasti, quid egisti advertere debeo. Non enim clanculo tibi licet B hæc conscientia populi, sciat universa provincia, suggerere, quod postea non debeat publicari. Et alia manu. Petilianus episcopus sine præjudicio appellationis nostræ recognovi.

70. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Qua ratione legatorum nomina postulentur ignoro, cum collationem tantum postulatam esse et collationem fuisse concessam, sicut superius interfatus sum, principalis sanctio diligenter ostenderit. Unde sanctitas vestra jam ad negotii interna venire dignetur, quatenus veritas elucescat.

71. Montanus episcopus dixit. Sed clementissimus imperator me magis instruere voluit quid de adversariis nostris requiramus, dum utique eorum legationem publicat. Et alia manu. Montanus episcopus recognovi salvo provocationis effectu.

72. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Separationis et dissensionis tuae ab Ecclesia universali, quæ toto orbe diffunditur, causas expone. Et alia manu. Recognovi.

73. Montanus episcopus dixit. Legatur ad locum, si legationem eorum non publicavit clementissimus imperator. De hac re, de hac causa me voluit disputare, eorum legationem in judicio voluit publicari. Ab statutis clementissimi imperatoris non est deviandum, faciendum est satis in hoc loco clementissimo imperatori: siquidem de eorum legatione in judicio publicata nos voluit pertractare. Et alia manu. Montanus episcopus, manente appellationis nostræ effectu, recognovi.

74. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Hoc clementissimus non censuit imperator; sed id partibus dignatus est statuere, ut ab utrisque partibus electis episcopis, veternosum errorem tandem aliquando propter salutem populorum et animarum in medium prolata veritas monstret. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Lege utrum hoc petiveris. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione nostra, recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Cæterum superfluis immoramini, Catholicam monstramus Ecclesiam de Lege, de Prophetis, de Evangeliis, de Psalmis, de omnibus divinis testimoniis. Contra hoc a vobis profertur mandatum. Publica. Tecum ad Ecclesiam

hoc acta ista quæ controversa plene contineant, sciant vos apertissime de mendacio vestro diffidere, norasque innectere actioni, ne ad veritatem aliquando vestris præstigiis nebulisque obstantibus veniatur. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione nostra recognovi. Vincentius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Quod nescis an petiverim, quomodo reprehendis? Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Petisse se confessus est. Et alia manu. Petilianus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi.

76. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Ecclesiam 300 Catholicam apud se esse testatus est. Hanc voluimus residente nobilitate tua C testimoniis edoceri. Publicet quod promittit, ut aut in ejus apertam veritatem noster consensus accedat, aut patiatur monstrari luce clarius veritatem, et tandem aliquando ab errore desciscens cedat veritati congrue pro salute, qui cogitat in errore vincere contra salutem. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Ut possimus facere hæc, prius fac quod de te flagitamus. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostræ recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Si ordo gestorum flagitat, publicamus. Et alia manu. Recognovi.

D

77. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Cum legationis formam demonstrarit augusta præceptio, cur legatorum nomina postulentur ignoro. An invictissimum principem aliquid contra rationem dixisse vestra sanctitas putat? Cum ad causam peragendam personæ videantur expressæ atque firmatæ, cur nunc legationis mentio fiat, necdum potui dili genter advertere, vel cur legatorum nomina postulentur ignoro. Unde tandem aliquando amotis superfluis, negotium proponatur.

78. Emeritus episcopus dixit. Mandatum quod recenti negotio recitatum est, actis videtur insertum. Quid autem per legatos suos mandaverint insinuare noluerunt. Et alia manu. Emeritus episcopus salvo effectu appellationis nostræ recognovi.

79. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Collationem postulatam evidenter recitata

principalis sanctio declaravit, hancque fuisse conces- A pro sua censuit voluntate. Nos quoque secundum sam constat. Et quoniam in unum sanctitas vestra de delectis ab utraque parte qui negotium possent actitare convenit, quæso vos ut tandem proponere negotium, et peragere atque explanare dignemini. Emeritus episcopus dixit. Hoc ipsum dicat quod præstantia tua sua interlocutione signavit. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione nostra recognovi.

80. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Hoc olim clamamus ut fiat. Collatio postulata est, collatio concessa est, causa collationis utrique venimus. Jam tandem fiat, quod et petitum fatemur et concessum esse ipsa concessio declaravit. Et alia manu. Recognovi. Emeritus episcopus dixit. Postulatam esse dixit. Per quem petiit? Et alia manu. Eme- B ritus episcopus salva appellatione nostra recognovi. Possidius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Finem superfluis imponere nolunt. Et alia manu. Recognovi. Montanus episcopus dixit. Tu ad actionem moras innectis. Et alia manu. Montanus episcopus recognovi, salvo provocationis effectu.

81. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Legatorum personæ ibi fuerant exigendæ, ubi peracta legatio est. Cum autem de nominibus legatorum clementissimus tacere voluerit imperator, cur hic desiderentur ignoro. Emeritus episcopus dixit. Ipsi non taceant, si tacuit imperator. Et alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi.

82. Fortunatianus episcopus Ecclesiæ catholicæ di- C xit. Causam dicant, ut jam diximus, separationis et divisionis ab Ecclesia toto terrarum orbe promissa, lege firmata, testimoniis prophetarum luce clarius demonstrata, Evangelio usque hodie magna firmitate perducta; et discedant moratoriæ tergiversationes, et separationis crimen vel sero cognoscant. Et alia manu. Recognovi.

85. Montanus episcopus dixit. Cum edideris ea quæ postulamus, assertionibus nostris non deerimus. Et alia manu. Montanus episcopus prosecutiones meas salvo appellationis effectu recognovi.

eorum petitionem, ut dicunt, quam nunc in judicio
negant, quam approbare nolunt. Et [cum diceret,
(Et) alia manu. Emeritus episcopus, salva appella-
tione nostra, recognovi]. Augustinus episcopus Eccle-
sia catholicæ dixit. Non negamus. Et alia manu. Re-
cognovi. Emeritus episcopus dixit. Quam publicare
detrectant, provinciis nostris acciti, conflictum quem
se proponere pollicentur, refugere nos non debere
omnino profitemur. Igitur quoniam nihil de re, nibil
de causa, nihil de persona actum est, cum primitus
illud debeat ventilari utrum petierint, per quos pe-
tierint, vel quid petierint, quare id sileant, quare
non publicent, advertit sublimitas tua. Si concor-
dant petitiones, debent in judicio ventilari. Si neutrum
volunt, unius debent facere cessionem. Si ad prioris
mandati volunt nos tenere consensum, non negamus
secundum imperiale præceptum adesse nos conflicta-
tioni debere. Si autem secundum præsens manda-
tum volunt agere, debent cognitionem ejusdem quo-
que rei, profiteantur adstipulationem. Si dubitant
proponere, ut nos eorumdem propositionibus re-
spondere valeamus, videat præstantia tua non e no-
stris partibus nasci quominus negotium ventiletur.
Quippe cum hac agoga (1) et hac quodammodo janua
ad negotii merita descendendum sit, intelligit præ-
stantia tua vel negare saltem eos, vel reticere, vel
contemnere respondere propositionibus nostris; ut
cum hæc adverteris, judicare digneris. Et alia manú.
Emeritus episcopus, salvo effectu appellationis no-
stræ, recognovi.

84. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Legationem a Catholicis susceptam imperialis sanctionis tenor ostendit, in qua collationem constat fuisse postulatam, cui me judicem idem clemen- D tissimus princeps voluit residere. Unde quoniam de personis legatorum nihil inquirere præceptus sum, nec excedere me posse præcepti formam vestra sanclitas mecum melius recognoscit, dignamini tandem aliquando negotium proponere, ut et ipsi veritati et principali jussioni satisfactum esse in omnibus videatur.

85. Emeritus episcopus dixit. Quid secreto agatur intelligis, vir spectabilis, dum rem in medio positam et pene ipsa luce clariorem volunt nebulis obligare. Collationem imperiale præceptum inter partes fieri,

(1) Agoga. Plinius lib. xxxш, c. 4, de modis auri plano cavantur, in quas aurum profluat, BALUZIUS.

86. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quid petierint, vel quid pertulerint, inquirere me debere non jussit clementissimus imperator. Quare autem petita collatio sit, apertissime demonstratum est, id est, ut superstitionem ratio manifesta confulet. Hoc hodie fieri posse non dubium est; siquidem delectas ab utraque parte personas convenisse cognosco. Unde jam, sicut sæpius interfatus sum, negotium proponatur.

87. Emeritus episcopus dixit. Petierunt, aut non petierunt. Dicant per quos vel quid petierunt. Et alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi.

88. Alypius episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Sufficit jam rescripti recitatio. Agnoverunt quid voluerit 301 inter nos discuti clementissimus imperator. Removeantur superflua, ad causam veniamus. Considerandum est enim quid agat pars diversa; videlicet, quemadmodum priore judicio longitudine præteritorum gestorum prætendit dilationem, ita etiam hodie desiderat superfluis codices onerare, ut item causentur de mora describendorum vel edendorum gestorum. Et alia manu. Recognovi. Montanus episcopus dixit. Tu moras innectis, cum non profers quod nos a te flagitamus. Et alia manu. Montanus quærendi agens, Agogas vocari ait fossas quæ in

episcopus prosecutionem meam recoguovi, salvo A tro hoc interfari dignata fuerit præstantia tua. Et alia provocationis effectu.

[ocr errors]

manu. Petilianus episcopus recognovi, salvo nostræ appellationis effectu,

96. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sanctitas vestra, si eos falso hoc nomine asserit nuncupatos, negotium proponere tandem aliquando dignetur; quatenus de præsumpto nomine, si potuerit comprobari, pars e diverso consistens in omnibus confutetur.

97. Emeritus episcopus dixit. Magnis actum est voJuminibus, et respondere noluerunt, tenentes apud se quodam præjudicio voluntatem, ne satisfacerent judicatis. Et cum diceret. (Et alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione recognovi.) Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Quibus judicatis?

89. Petilianus episcopus dixit. Proxime præterita cognitione atque controversia, quamvis ante causæ principium ventilatum, non nostro vitio neque nostra petitione dilationem provenisse manifestum est, sed humanitate judiciorum tuorum, quam non poteras denegare: quippe cum exceptores onerati longitudine controversiæ ac prolixitate, id etiam professione sua responderint. Unde quoniam ista peracta sunt, sed fecit inde hodie mentionem, ideo hæc volui replicare. At nunc eosdem nune moras innectere, eosdem in præsenti actione obtendere nebulas, ne ad corum mendacia veniamus, ipsa eorum taciturnitas monstrat. Loquuntur enim, cum tacent, se vereri id proferre quod clementissimo imperatori mentiti sunt. B Et alia manu. Recognovi. Emeritus episcopus dixit. Si igitur freti sunt bonæ petitionis voluntate atque Vel illud reverentiæ ac patientiæ judiciorum præordine, quid eam dubitant ventilare? Et quoniam potestas tua meminisse dignatur id priore controversia agitatum, ut aut jure publico agerent, aut legis dominicae auctoritate descenderent disputare, idque suo mihi promisere consensu, nobilitas autem tua id sibi exceperit, a legibus tolli se minime oportere, tuarum partium est, vir nobilis, id tenere quod legum est; illorum autem est promissa necessitas, ut lege divina debeant experiri. Si igitur apud te legibus publicis agitur, quoniam tu hisdem præsidere te professus es, exige quod leges habent. Si autem disputatio legalis in medium mittitur, interrogo te hic qui desideras disputare, quid petieris, quid egeris, quid contra me dixeris: quem si invenero vera di- C xisse, necesse habeo ejus legis disputationem committere. Si autem cognovero a perfidia atque mendacio te cœpisse, necesse est ut tuam personam longe prorsus evitem. Quid enim mihi prodest docere mendacem? Quid mihi prodest refragatori ac refragaturo reddere rationem? Et alia manu. Petilianus episcopus sine præjudicio appellationis nostræ recognovi.

90. Marcellinus vir clarissimus tribunus el notarius dixit. Collationem a Catholicis tantum postulatam fuisse relecta imperialis sanctio declaravit,

91. Petilianus episcopus dixit, Catholicos nos esse acta contineant. Et alia many. Petilianus episcopus recognovi.

92. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Necesse est me eos [eo] nomine appellare, D quo eos appellari voluit clementissimus imperator.

93. Petilianus episcopus dixit, Ante causam inane nomen est illis. Etiam de ipso nomine erit disputatio nobis atque contentio. Tum demum obtinebit hoc nomen qui fuerit inventus esse Christianus. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

94. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Certum est post habitum conflictum eos Catholicos nuncupandos, apud quos veritas fuerit deprehensa. Ego autem etiam in hac partę formam necesse habeo sequi præceptionis augustæ, in qua Catholicos eos appellare dignata est.

95. Petilianus episcopus dixit. Sine præjudicio nos

stare dignentur [ut respondeant] utrum petitoris loco adsistant, utrum ipsi proponant, utrum ipsi nos in judicium vocent; ut cum ex eorumdem responsione vel hoc cognitum fuerit, ad eorum propositiones respondere valeamus. Et alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione, recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Respondeatur objectis.

98. Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit. Ecclesia, quod audire non vultis, et necesse est audiatis, quoniam tot testimoniis et divinis eloquiis proclamatur toto terrarum orbe diffusa, cujus communionem videmur tenere, falsis criminationibus a vobis appetita est. Unde exstitit vestra separatio, quam dolemus. Istæ criminationes quibus insectari soletis Ecclesiam toto, sicut promissa est, orbe diffusam, hodie audire volumus utrum veræ sint. Si enim veræ sunt istæ criminationes quas Ecclesiæ memoratæ ob jicere consuestis, si eam pollutam, maculatam, eversam, destructam, et exstinctam nescio quibus nostris criminibus demonstrare potueritis, supererit ut quæramus utrum apud vos remanserit, quam ubique perisse clamatis. Si autem illa perire non potuit, superest ut eam vos agnoscatis, et litem tandem aliquando finiatis, Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Accepistis prosecutionem partis adversæ, cui respondere dignamini.

99. Emeritus episcopus dixit. Puto importunum esse alienam causam velle defendere, et id in medium negotium mittere, quod præter ruborem non potest unusquisque sine mandato in judicio ventilare. Possem enim nunc asserere et clamare adversus istos universum orbem reluctari, reniti. Non vobis mandavi, ab hujus cognitionis eventu longe mea posita est conscientia. Ego agnosco victorem, Quicumque justis legitimisque ex causis Christianus fuerit approbatus, ille meus est catholicus, illi hoc nomen imponitur, ille debet sibi hanc regulam vindicare; quamvis ipsa Catholica, quæ nunc pro præscriptione partis adversæ quasi in fronte quadam rite adversum nos temperari cognoscitur, medium esse debet: et in

« PoprzedniaDalej »