Obrazy na stronie
PDF

sivos a Dei regno exclusos tradit, inquiens: Nunc vero A cranda sint, jam correcta sint crimina ; ubi sermonein

et secundæ et tertiæ et quartæ nuptiæ , ut de pluribus taceam, reperiuntur; et non ignoramus, quod tale comjugium ejiciet nos de regno Dei. Sed si legantur cætera; statim apparebit, Origenem regni Dei nomine intelligere perfectionem illam et coronam, quæ propria est virgiuum et continentium, qui unum conjugium servarunt; nam sequitur : Puto enim monogamum et virginem et eum qui in castimonia perseverat, esse de Ecclesia Dei; eum vero, qui sit bigamus, licet bonam habeat conversationem , et cæteris virtutibus polleat, tamen non esse de Ecclesia, et de eo numero, qui non habet rugam aut maculam aut aliquid istiusmodi, sed esse de secundo gradu et de his, qui invocant nomen Domini, et qui salvantur quidem in nomine Jesu Christi, nequaquam tamen coronantur ab eo, etc. Hinc h0mil. 19 in Jerem. non æterno addicendum tradit supplicio bigamum, sed salutis alicujus participem, non tamen tantæ , quantam qui continens vixerit, assequetur. Vide etiam hom. 27 in Joauneim. Inter P. P. catholicos Terlullianum tandem non appellavimus, qui in libro de Mouogamia bigamiam aperte damnat : nam, ut observavit S. Hieron. [cxi] in cap. 1 Epist. ad Titum, eum librum Tertullianus scripsit, cum esset hæreticus Montanista, cujus sect;e hic inter cæteros error fuit, eodem Ilieronymo teste, ut secunda matrimonia ab Ecclesiæ communione prohibenda putarentur. Præterquam quod Tertulliano hæretico Tertullianus catholicus opponendus est, qui in lib. i, ad Uxorem, ipsi, si continere post suum obitum non posset, ut secundas nuptias adirei, auctor fuit; dummodo illas cum catholico, non cum pagano iniret. Non nullos movere possunt, quæ tradit Ratramniis lib. iv contra Græcos cap.2, tom. 1 Spicilegii Acheriani pag. 109 ei 111 , cum ex Socrale refert, Constantinopolitanos..... in recipiendo vel rejiciendo binubos non idem sentire, sed esse divisos; quibusdam sentientibus eorum receptionem, quibusdam dissentientibus ratam esse. Verum qui a S0crate lib. v, cap. 22, secundis nuptiis inimici memorantur, non sunt calholici, sed hæretici Novatiani, qui binubos non recipiebant. Itaque ex catholicis adversum secundas nuptias quatuor illi Patres tantum, quos memoravimus, acerbius aliquanto loculi inveniuntur, de quorum tamen sententia non

[ocr errors][ocr errors]

nihil postea dicturi sumus : cæteri vero Patres cum D

catholica Ecclesia secundas quidem nuptias non bene acceperunt, iidemque quibuscumque possent argumentis, ab illis avocare conali sunt Christianos, ut S. Zeno studuit; non tamen eas per se iillicitas ac inhonestas judicarunt umquam; imo vero Montanistas primum, dein Novatianos, qui eas condemnabant, tamquam hæreticos habuerunt et proscripSerunt. Plures vero Patres, perinde ac S. Zeno, durius multo agendum putarunt cum iis, qui tertias ct eo plures nuptias sequerentur. S. Zeno quidem num. 6, cum ait : Sed sic ego in rebus demoror prope sanis (nimirum in secundis nuptiis) quasi quæ vere exse

adversus tertias ac plures nuptias aggreditur, quas crimina vere exsecranda appellatas vides. Non multo absimiliter S. Basilius epistola prima canonica ad Amphilochium, can. 4, quidquid nuptiarum post bigamiam contraluitur, non conjugium, sed castigatam fornicationem vocat; el can. 50 hasce muliiplices nuptias Ecclesiæ inquinamenta nominat. S. Gregorius Nazianzenus orat. 37 in illud Evangelii : Cum consummasset Jesus hos sermones , expendens haec Apostoli verba ad Ephes. 5 : Sucramentum hoc magnum est : ego uutem dico in Christo et in Ecclesia , ait : IIac oratione secundas muptias mihi deprecari vi . detur. Si enim duo Christi sunt, duo quoque viri; si autem unus Christus unum Ecclesiæ caput, una etiam caro sit, secunda autem respuatur. Quod si secundum prohibet, de tertia quid dicendum est ? Primum lex est, secundum venia et indulgentia, tertium iniquitas : qui autem hunc nume, um eaccedit, porcinus plane est. Viden' secundas quidem nuptias primo reprehendi, at venia et indulgentia dignas censeri , tertias autem iniquitati verti, et de reliquis pejus multo judicari? ex quo Nazianzeui testimonio nihil dubitanus, quin eam senlentiam mutuatus sit Leo Sapiens in lege, quæ inscribitur Feminæ C. de secundis nuptiis : Prinuptiæ lex, secunda: indulgentia, tertiæ porcina illegalitas, quartæ belluina vita. Neque hic praetereundus Ileraldus Turonensis Archiepiscopus , qui inter capitula ex antiquis scriptoribus excerpta an. 858 hoc recenset cap. 5 : Nullus laicorum plusquam duas uacores habeat : quod vero extra est, ad adulterium pertinet. Ipse S. Ambrosius, qui pro secundis nuptiis contra Novatianos calculum posuit , plures nuptias reprobare videtur lib. de Widuis, cap. 1 I, num. 68: Neque enim prohibemus secundas nuptias, sed mom suademus..... plus dico, non prohibemus secundas nuptias, sed non probanus sæpe repetitas. Videmus quidem aliud esse noii probari, aliud reprobari, quorum alterum rei est non prorsus bonæ, alterum plane malæ; sed hoc satis osteudit, quo animo in Ecclesia nuptiæ tertiæ et repetitæ ferrentur, quas neque illi, qui has licitas defendebant temperare sibi possent, quin sibi minus probatas prædicarenl. Ilinc autem gradus patel ad Patrum mentem adsequendam , cum illas adulterio, vel fornicationi deputarunl. Iloc nomine non eas per se malas esse volebant intelligi [cxii] unde uon absolute adulterii, aut fornic. accusarunt; sed immoderatam in ipsis quamdam libidinem sibi videbantur deprehendere, quae etsi dum in nuptiis consisteret, verùm adulterium aut fornicatio dici non poterat; tamen ob indomitum voluptatis affectum simile quidpiana praeferre videbatur, ut adulterium, sed decorum, cum Athenagora, fornicatio, sed castigata, cum Basilio, et honesta, cum Operis lmperfecti auctore posset appellari, ut ne tamen idcirco seu bigamia, seu repetitæ nuptiæ vere ab iis Patribus damnatæ credantur. Qui enim, si malas ac damnatas putassent, decoras, castiid perspicuum est, fornicationis el adulterii vocibus eos usos formula autiquis usilata , qua non semper exprimebatur verum delictum quale illis verbis proprie acceptis inlelligi solet, sed significabatur quandoque matrimoniuim non multum probatum ; qua rativne adulteria videmus appellatæ primæ etiam nuptiæ, quas quis, servalis legitimis formulis, cum inferioris gradus muliere contraxisset, unde etiam concubinæ nuncupatæ inveniuntur privatæ ejusmodi mulieres, etsi quis eas uti uxores duxisset. Antequam de antiquorum testimoniis sententiam quispiam ferat, oportet consideret et iutelligat verba , nec eis illam sul)jiciat sententiam, quam hodie præferunt, sed diligeuter observet opus est, quam olim, cum a Scriplore prolata sunt, haberent, et quo consilio edita fuerint praeterea cogitet : quod si minus fiat, multiplices ia errores labamur necesse est, et intelligamus plane miluil, cum omnia intellexis-e nobis videumur. Id uolum ut in rem nostram plane liqueat, considerandus est præter c;eieros Clemens Alexandriuus, cujus adversus secundas nuptias testimonia dedimus paulo aule, in quorum postremo. fornicatio expresse hominatur ab uno matrimonio ad plura prolapsio. ln primis certum est ex lib. i Stromatum, pag. 428, eum secundas nuptias non condemnare ; laudata enim monogamiæ honestate, de secundis nuptiis ait : Si uraris, inquit Apostolus, jungere matrimonio; et pag. 461 diserte fatetur ab Apostolo propter intemperantiam et ustionem secundum concedi matrimonium : nam hic quoque non peccat quidem ex Testamento, non est enim ex lege prohibitum; non implet tamen universam illam perfectionem quæ agitur er Evangelio. Quid luculentius afferri posset, ut secundæ nuptiæ sine peccato contrahi persuaderentur? Cum itaque eas fornicationem appellat, fornicationis nomine aliud aliquid innuit, quam quod vulgo intelligi solet. Id autem quid sit, ex toto contextu cognosci polest. Sic autem ait pag. 464 : Ad eos autem pudore afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias, apte Apostolus alto quodam tono eloquitur. Inquit enim : Ecce omne peccatum est extra corpus : qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat. Si quis autem matrimonium audet dicere foruicationem, rursus legem et Dominum insectans, maledictis impetit. Quemadmodum enim araritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut quæ adverseiur sufficientiæ : et ut idololatria est ex uno in multos 1)ei auributio; ita fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Quid exploratius fornicationis significationem non stricte, sed late hoc loco acceptam declarare potest? quod ipsum et de adulterii voce sentiendum est; nam, ut idcm Clemens notat, fornicatio et adulterium eodem sensu ab Apostolo mutuo sumunur. Tria autem sunt, eodem Clemente auctore, quæ ab Apostolo fornicationis nomine appellanur : primo avaritia , qua quis sufficientibus non contentus, pluribus inhiat; secundo idololatria, qua unius Dei quis non satis habens, plures constituit;

gatas, et honestas potuissent aflirmare? Argumentum A ac tandem eadem ratione bigamia fornicatio appel

latur, qua quispiam ex unis nuptiis in plures dilabitur. Widen' latum fornicationis sensum, quen hac iu re Patres praecepere, cum secundas aut plures nuptias fornicationem aut adulterium appellarunt : ut ne eas tamquam per se malas et illicitas condemnarent , sicuti neque eas damnavit Apostolus, licet fornicalionis nomine illas donasse tradatur. Sed ut ad S. Zenonem, a quo paululum divertimus, revertamur, cum is repetitas supra bigamiam nuptias inter crimina vere exsecranda recensuit, omnium acerbissime locutus videbitur, ut ægerrime interpretari possimus. Sed crimina eaesecranda eas perinde appellavit, ut iniquitatem illas dixit Greg. Nazianzenus; qui tamen quo minus eas damnaverit, [cxiij]

p palam fit ex orat. 59, quæ in sancta Lumina inscri

bitur, ubi illas contra Novatianos aperte defendit. Ilieronymuin similiter si quis legat de secundis nuptiis disserentem in epist. 79 num. 11, ad Salvinam, ubi eas appellat digamiæ præcepta non bona, et justificationes pessimas, bigamiam verum crimen ab illo habitam judicabit. At nonne aperte eam se non condemnare subdidit in Apologetico librorum contra Jovinianum, seu in epist. 48, pag. 228 et 229 editionis Veronensis? Nonne in cap. i Epist. ad Titum eam Tertulliani hæresim notavit, quod digamiam condemnandam putaverit? Quin io epistola 125 ad Agerucliiam nonne se eo consilio in bigamos tam multa dixisse insinuat, ut contiuentiam suaderet , non quod plures nuptias malas opinaretur ? Idem vero

C. consilium S. Zenoni fuisse, licet expressis verbis

non prodat, colligi facile ex dictis ejus potest, cum poslquam num. 7 adversus nuptias cum infidelibus initas acrius disputasset, ut ab iis Christianas mulieres deterreret, tandem sub finem ita ad continentiam easdem hortatur, ut si minus continere possint, quin nubant, et pluries etiam nubant, nubant Christiano, non infideli : Itaque deinceps fuge, uirgo, fuge, vidua, nuptius tales, id est cum irifideli; si conuimens esse non poteris, saltem noli tuas nuptias fenerare, id est multiplicare supra binas: ne in illa resur. rectionis die inter plurimos maritos non possis, cujus fueris uxor, agnoscere. Ilæc contra plures nuptias, nulla tamen criminis nota. Sequitur autem hanc unam nupliis pluribus, si contrahendæ sint, regulam

D præcipiens, ut ab infidelium conjugio caveant. .Noli eas excusat, et quandoque majori laude dignas pos- A eas experiretur, maluerit e contrario uri quam nu

esse sacrilega, noli proditrix legis. Profano cur nubas, cum possis nubere Christiano? Hoc itaque unum iulicitum Zeno pulavit, hoc maxime cavendum præmonuit. Quid, quod si consideremus, quæ in plures nuptias, num. 6, disseruit, nihil occurret, unde ,veri nominis crimen arguatur. ln primis advertendum est Zenonem non mulieres juniores alloqui, quibus sicuti ob incontinentiæ periculum ipse Paulus secundas nuptias permisit, ita etiam tertiæ e1 plures etiam æquius sunt permittendæ, si quidem vigeute adhuc ætate binis, vel pluribus maritis orbentur, et idem incontinentiæ periculum subeant (quo quidein nomine S. Hieronymus in cap. 1 Epist. ad Titum

se inveniri probat, quam quæ unis nuptiis ad senectutem usque potitæ sunt); sed amus alloquitur iioster S. Autistes, quæ sæpe videntur novæ nuptæ, in quibus incontinentiæ periculum considerari non solet , sed merus libidinis amor, qui dubio procul damnandus est, et ob ipsum ejusmodi nuptiæ vere exsecranda crimina dici quodam modo potuere. Cætera porro, quæ addit, causæ congruæ et probabilis limites non egrediuntur, quibus honestas quædam civilis, non autem divina lex ab illis violata convincatur. Unum sub finem considerandum maxime est, quod insignem ad Patres vindicandos aditum nobis aperuit. Postquam enim S. Episcopus contra repetitas hujusmodi nuptias disputavit, affectu quodam inopinato percitus, mum. 6, in hæc erumpit: Quid agam, quo me vertam, nescio : non enim video, quid in exhortationibus Divini ac veri cultus Gentibus prædicem. Felicitatemne virginitatis ? ac habent suas virgines : etsi non felices, habent tamen. Sin vero ad viduitatis sudorem gloriosum palmamque provocavero ; nobis fortassis insultent, quia nostræ sacræ virgines viduæque magno pro immortulitalis præmio, suæ autem gratis laborent. Verum hoc est solum nos in quo vincimus, quia pro sua sanctitate Christiunæ plus nubunt. Hæc autem nobis indicare videntur causam, &tir Sancti Patres tanto studio per ea tempora adversus bigamiam et plures nuptias declamaverint; et cur, ut his obicem ponerent, pluribus canonibus laborarint, quibus bigamis (1) et sacerdotio interdixere, et eos pœnitentiæ

(2) suljecere, et, quod ex llieron. (3) discimus, pro- C

hibuere Ecclesiaslica stipe, quæ in Christianorum subsidium [cxiv] distribuebatur; vetitumque præterea fuerit, ue ipsorum conviviis (4) adessent presbyteri, et ne sacra oblatio, benedictio, et corona seu velamen, quibus univirarum nuptiæ (5) sanctificabantur, iisdem adhiberetur. Apud Gentes nimirum ita sancte conjugalis tori castitas observabatur, ut post primi viri mortem alii nequaquam nubere niulieres religioni haberent. Exemplum hujusce rei luculentum est in Penelope, quæ ad secundas nuptias a multis sollicitata, strenue restitit, cum et mariti fidem et populi famam vereretur, ut ex ipsius verbis liquet apud Homerum Odyss. xvi. Quam in sententiam Dido, apud Wirgilium, Æneid. iv, ut significaret

bere, ut ex historicis a Servio allegatis Tertullianus memorat lib. de Monogamia cap. 17, qui præterea addit alias apud ethnicos fuisse, quæ pro viris mori mallent, quam alteri nubere. Vide etiam S. Hierony. mum epist. 125 edit. Veron. ad Ageruchiam, num. 8. In antiquis Germaniæ populis licet barbaris plures civitates commemorantur a Tacito in libro de Morib. Germanorum, n. 6, in quibus tantum virgines nuberent, et secundæ nuptiæ nullæ audiebantur; nam sic, inquit, unum accipiunt maritum, quomodo unum corpus, unam vitam, nec ulla cogitatio ultra, nec longior cupiditas. Insigne in hanc rem Theutonicarum mulierum prodit exemplum laudatus Ilieronymus loco allegato, quæ ne secundo nubere cogerentur, mortem sibimet

B ipsis consciverunt : quod ipsum testatur Walerius

Maximus, lib. vi, cap. 1. Pausanias in Corinthiacis lib. ii, c. 21, hoc oliim apud Graecos sanctum et s0lemne feminis fuisse prodit, ut, priore viro mortuo, secundis nuptiis abstinerent; et similiter Euripides in Alcest., vers. 464, turpe et exosum apud eosdem fuisse ostendit, si vir, uxore mortua, aliam sibi junxisset; sic enim ibi cliorus loquens inducitur :

Si autem novum elegerit maritus torum, Sane perquam mihi fuerit exosus.

Id ipsum penes Romanos antiquos viguisse refert Walerius Maximus, lib. ii, cap. 1, num. 5, ubi matronis univiris pudicitiæ coronam ab antiquis impositam tradit : e contra vero intemperantiæ notam ac lascivide eas subiisse refert, quæ ad secundas nuptias transissent. Quæ ttno contentæ matrimonio fuerant, corona pudicitiæ honorabantur; existimabant enim eum præcipue matronæ sincera fide incorruptum esse animum, qui post depositæ virginitatis cubile, in publicum egredi nesciret, multorum matrimoniorum experientiam, quasi legitimæ cujusdam intemperantiæ signum esse credentes. Idem etiam sensisse Romanos suæ ætatis satis indicat Publius Syrus, versu 284 : Habent locum maledicti crebræ nuptiæ. et versu 482: Mulier quæ multis nubet, multis non placet.

Ilas nimirum minus pudicas fuisse a Romanis habitas inde colligere licet, quod positum Romæ pudicitiæ signum attingere velarentur. Nam pudicitiæ signum, inquit Festus ad verbum PUDicitiA, nefas est attingi,

se non nupturam amplius post priini conjugis D nisi ab ea, quæ semel nupsit. Apertius Martialis muvigeret opinio; SS. Patribus, qui jnstitiam [cxv] multo A pus S. Alonica infideli marito nupsit, ex quo Augusti

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ethnicis perfectiorem ex Christiana lege excolendam inlelligebant, turpe nimium videhatur, si penes suos secunda ac repetita conjugia eilunicis ipsis male visa dominarentur, ac proinde primis quatuor illis præ. sertim Ecclesiæ sæculis, quibus Christiani cum eil,nicis erant permisti, multo vehementius ejusmodi connubia ab iisdem averlere et sermonibus et scriptis et canonicis etiam poenis conati sunt, ne (quod magno Gentibus fuissel scandalo) plurium nuptiarum intemperantiam, seu, uti vocabant, adulteria probare ac fovere viderentur. luaque quæ in coercendis repe• titis Christianorum nuptiis S. Zenonis aliorumquc Patrum mens fuerit, jam tandem liquere arbitramur : et quam in sententiam adulterii, fornicationis, aut criminis nominibus apud Gentes usitatis uterentur, hinc magis magisque cognoscimus. Sed de secundis nuptiis nimis fortasse multa. Quæ porro eodem tractätu 6 lib. 1, num. 7, S. Zeno de matrimonio cum infidelibus conjungendo vehementius urget, apologia non indigent; nam non solum fuit constans Patrum sententia, ejusmodi connubia post baptisma cogi non posse, cum in his peccaudi periculum, quod potissimum a S. Zenone effertur, plerumque immineat; sed ea ob periculum ejiismodi vel in ipsa veteri lege interdicta leguntur Deut. vii, 3 : Neque sociabis cum eis conjugia. Filium tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo, quia seducet filium tuum, ne sequatur me. Idem habetur Exodi xxiv, 16. Quin non nulli censuere nuptias ejusinodi absolute ab Apostolo esse interdictas, tum cum, I Cor. vii, 59, ait : Cui vult nubat, tantum in Domino, id est, ut plerique explicant, cum Christiano tantum, in quam rem legendus Hieronymus lib. 1 in Jovinianum, num. 10, tum etiam cum , II Cor. vi, 14 , præcepit : Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas lucis ad tenebras? quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, etc., quam sane sententiam prospexit S. Zeno, ut adnotatione 25 animadvertimus. Hoc etiam spectans S. Cyprianus in libro de Lapsis, inter crimina, ob quae Deus indignatus, ut Ecclesia persecutione afficeretur, permisit,

[ocr errors]

num ipsum concepit. At nuptiis istiusmodi nihilominus restitit idem S. Doctor , libro i de Adulterimis conjugiis, cap. 21, tametsi eas divino jure prohibitas non auderet definire cap. 25, et mox Carthaginensis Synodus an. 597, can. 12, quo ad clericorum filios et filias easdem prohibuit, idque ratum habitum est pluribus aliis in syuodis et praesertim in Chalcedonensi can. 13, ac tandem universiim dirimens impedimentum inde fuit matrimonio oppositum, cujus initia explorate statuere non licei. Ilisce quidem in regionibus sub nostri Auctoris ætatem id matrimonii gemus episcopis adeo displicuit, ut S. Ambrosius a S. Vigilio Tridentino rogatus, ut pro suæ Ecclesiæ regimine, quæ necessaria vel utilia viderentur, commoneret, rescripserit ep. 19, id præter cætera maxime cavendum, ne Christiani cum infidelibus conjugio copularentur. Itaque cum S. Zeno in hæc veliementer pro concioiie disseruit, et pericula quidem, quibus obuoxia sunt ob oculos posuit, id effecit, quod cæteros catholicos antistites fecisse deprehendimus. [cxvi] CAPUT VIII. ZEN0NAS TEStiMONIUM ENERGUMENIS EX PENSUM. Quanta libertate usi sint ediuores Weronenses in tract. 16 lib. 1, num. 5, de Resurrectione, alia dementes, addenles alia, alia transponentes et efferentes, ut placuit; suo loco diligenter adnotavimus. 0ffendit autem ipsos, ut videtur, vel alios posse olfen. dere credidere, quod hoc loco S. Zeiio singulari

SINGULARE S. DE QUIBUSDAM

C plane sententia tradit, spiritus, qui energumenorum

corpora obsident, non esse semper veros dæmones, sed animas non numquam esse hominum, quos, inquit, in idololatria commorantes nuper vel maxime vi aliqua obiisse meminerimus. ld autem editores movisse inde patet, quod hoc testimonium ita emolliendum putarint, ut rem a dæmonibus fictam ingererent , detraciis , vel mutatis, iis quibus S. Zeno id factum a dæmonibus minime fictum indicavit. (Quid autem offensionis hæc contineant, ignoramus. Non crediderimus veritos illos esse, ne si quædam malorum animæ, energumenorum corpora invadere proderentur,eas inferni pœnis ante exuremi judicii diem haud puniri quispiam putaret: nam eadem esset de dæmonibus difficultas, qui uri se quidem

hoc commemoravit, observante Augustino in libro de D confessi traduntur a Laclantio, lib. ii, cap. 45, et ...„set in libro de Hæresibus cap. 86 : Dicit sane A tans, disserens |ue de operibus quibusdam, quæ sub

Fide et operibus cap. 19, quodChristiani cum infidelibus matrimonium inìrent, idque affimabat nihil aliud esse, quam prostituere gentilibus membra (Ihristi. Adde quod Concilia ejusmodi nuptias interdixerant etiam ante Zenonis ætatem, ut Eliberitanum can. 15 et 17, Laodicenum can. 10 et 13, et Arelatense I, can. 11. Solum in Africa, et fortc etiam alibi, ex quadam non episcoporum quidem, sed populi sive simplicitate, sive ignoraiitia, sive alia quacumque de causa multo post S. Cypriafium sensim invaluit opinio, haec conjugia licere, adeo ut vel non putarentur esse peccata, vel ut dubia res derelicta esset, ut loco allegato Augustinus testatur; et per hocce temPAtRol. Xl.

lib. v, cap. 21, nec non a Firmico de Errore profanæ religionis pag. 100, at vrationis incendiis, ut ait Minucius in Octavio cap. 27, et sine ignibus uri, ut Hilarius affirmat in libro contra Consiantium num. 8, ut me tamen proprio etiam supplicio careant, quod adjurationibus adauctum prodidit S. Cyprianus de Idolorum vanitate pag. 451. Igitur si quædam impiorum animæ, Deo permittente, quædam corpora invadunt, poterunt ibi, uti dæmones, pœnas propriis reatibus congruentes similiter pati, nihilominus atque in inferno aliquamdiu non degant. Nuinquid editores illi timueruni, ne Zenonis ea crederetur sententia, quam inter Tertulliani hæreses S. Augustinus re$

etiam ipse animas hominum pessimas post mortem in daemones verti? Hæc opinatio e Platonicis, ut videtur, derivata (nam simile quiddam Plotinus tradidit ex Augustino lib. ix de Civit. Dei cap. 11), quam apud Tertullianum reperire non licuit, sed Origeniquodam modo adscribitur a S. Ilieronymo epist. 59, ad Avitum, error quidem est, siquidem malorum animæ - post mortem naturam propriam exsuere atque abjicere et in dæmonum naturam immutari credantur : qu0 sensu haec sententia tamquam hæresis damnata legitur a Philastrio cap. 121, nam animae natura non vertitur in naturam alteram. At nihil tale Zenonis verba subindicant : imo tantum is abfuit ab ea sententia, qua scelestorum animæ in dæmones converti feruntur, ut animas eas vere esse, dum energumenos occupant, non autem dæmones, argumentum ejus evidenter ponat, cnm exinde animarum immortalitatem, ac subinde resurrectionem colligat; quod tamen ipsum fictione dæmonum, qui se pro animabus gerant, fieri posse non omnino inficiatur scribens: At dicis, Hæc dæmones fingunt. Eo probatio melior, etc. Cæterum si veras impiorum animas energumenos quandoque invadere, loco dæmonum, posse sensit; quid, quaeso, erroris huic sententiæ subest? Scimus magnam esse inter sacros Scriptores controversiam, num in iis visibus, in quibus piorum animo viventibus apparuisse traduntur , animæ ips;e sub alia specie sese illis objecerint, an angelorum opera omnia evenerint. De qua controversia

animarum nomine circa sepulcra gerebantur, contendit, pag. 66 tom. viii Biblioth. P. P., edit. Lugdunensis, ea, quae id gererent, esse mala dæmonia humanas animas repræsentantia; quod S. Zenonis suspicionem confirmat. CAPUT IX. QUID AUCTOR sENsERiT DE NOVISSIMO JUD1CI0.

De judicio novissimo Zeno non bene sensisse ex tract. 21 lib. ii, in psalmum centesimum, videri potest, quippe qui ibidem tum fidelestum infidelesabeo judicio liberos facit. Recitatis enim ex Evangelio Joannis iii, A8, Christi verbis : Qui credit in me, non judicabitur : qui autem non credit, jam judicatus est; hæc subdit : Hæc dicendo eximit judicio fideles, non admi

B sit ad judicium infideles; quod deinceps luculentius

confirmat, primo de fidelibus : Quid enim necesse est judicare credentem ? Jndicium enim ex ambiguis rebus caesistit: adempta ambiguitate, judicii non desideratnr examen. Tum de infidelibus : Er quo nec infideles necesse est judicare; quia jam sua sunt incredulitate damnati, id quod comprobat ex illo psal. 1 : Non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Et deinceps plura disserit, quibus judicium iis solum manere insinuat, qui inter infideles vel impios et fideles seu sanctos medii sunt, quorum obliquæ ancipitisque vitæ necessario sunt discutienda secreta.

Sed hæc ne quem offendant, animadvertendum primo est, plures antiquos similia tradidisse. Neque

cos memorabimus, quos simplicitatis accusat Orige

Augustinus disserens in lib. de Cura pro mortuis C nes tom. 1 pag. 42, eo quod ex verbis psal. 1 : Non

cap. 10, 11, 15 et 16, inficiari verum visum non audet, nam hæc si falsa esse responderimus, contra quorumdam scripta fidelium (exempli gratia S. Amhrosii referenlis inventionem corporum SS. Gervasii et Protasii, et Luciani illa:m corporis S. Stephani) et contra eorum sensus , qui talia sibi accidisse confirmant, impudenter venire videbimur; et post multa utrinque disputata, rem sub dubio relinquit, nec abnuit utrumque fieri potnisse, ut modo illa per ipsas justorum animas, modo per angelos fierent. Itaque cum tam exploratum Zenonis testimonium, quo res proditur, quæ eos ipsos habebat testes, qui ipsi dicenti aderant, quis sine temeritate factum neget? Sicut enim animæ piorum ad viventium utilitatem, Deo volente, poterant ex Aug. sententia hominibusapparere, et quædam edicere, confirmare, ostendere; [cxvii] quidni, eodem permittente Deo, quaedam impiorum animæ dæmonum vicem agere potuerunt, ut ex earum testimonio fidei ipsius veritas confirmaretur, ut sane ex iisdem resurrectionis veritatem S. Zeno confirmat? Factum saltem negari nequit, ac proinde nihil S. Zenoni potest succenseri, qui ex facto apud auditores explorato in rem suam argumentum fortissimum sumpserit, cum praesertim de fictione dæmonum sub finem numeri suspicionem injiciat ; quam in rem videndus etiam, si placet, Æneas Gazaeus in dialogo, qui Theophrastus inscribitur, ubi de animarnm statu luculentissime dispu

resurgent impii in judicium, negarunt malos resurrectionis compotes futuros, aut Dei judicio dignandos. Patres Ecclesiæ doctissimos appellamus, quos ea simplicitate succensendos non credimus, quique vel ante Zenonem vixere, vel ei suppares ætate fuerunt, vel etiam postea similia docuere. Primo memorandus venit Lactantius, qui lib. vii Institut. cap. 20, postquam omnes in fine mundi resurrecturos affirmavit, de quibus judicium magnum idem ipse reae ac Deus faciet, num. 5 addit : Nec tamen universi tunc a Deo judicabuntur...... nam qui Deum non agnorerunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, jam judicati damnatique sunt, sanctis Litteris contestantibus non resurrecturos esse impios in judicium. S Hilarius in psal. i, eadem ferme ac Zeno habet, adeo ut hunc ex eodem pleraque id generis in suum tractatum transtulisse in adnotationibus monuerimus. Sanctus item Ambrosius in eumdem psalmum, ad ea verba : Quoniam non resurgent impii in judicio, similiter ait num. 51 : Non enim dixit, Non resurgent, sed ait, Resurgunt quidem, sed nom in judicio. Qui autem resurgit, est utique et manet, sed quia non credidit in Christum, jam judicatus est, et ideo non venit in judicium, quem peracti jam manet pœna judicii..... De eo autem, quod ait: Non resurgunt impii in judicio, secundum Evangelium absoluta sententia, quia non omnes judicabuntur; et allato textu Pauli : 0mnes autem oportet nos stare ante tri

« PoprzedniaDalej »