Obrazy na stronie
PDF
ePub

370. Ubi exigunt a Catholicis Donatista, utrum A illud verum esse Concilium, quo Cæcilianus damnɔtus est, fateantur.

371. Catholicorum responsio, et si verum sit illud Concilium, Cæciliano absenti præjudicare non pos. se: quomodo Maximianistarum concilium damnan. tium Primianum præjudicium non attulit Primiano. 372. Donatistarum prosecutio, nec causam cause, nec personam præjudicare persona.

373. Interlocutio de Cæciliano qui a septuaginta damnatus est, respondere Catholicos oportere.

574. Prosecutio Catholicorum, inde se mentionem de Primiani damnatione fecisse, quia evangelica regula est, adversarios de suis operibus arguendos.

375. Prosecutio Donatistarum a primordio repetens, quid Cæcilianus admiserit, et promittens ex Optati episcopi Catholici scriptis posse monstrari Cecilianum fuisse confessum quia a traditoribus fuerit ordinatus.

376. Prosecutio Catholicorum ut quæ interrupta fuerant recitentur, et ubi dicunt, ipsos illius temporis Donatistas de suo judicasse Concilio, qui Cacilianum quem damnaverant accusare apud Constantinum Principem voluerunt.

377. Interlocutio qua requiritur, utrum post hoc Concilium accusationis Cæciliani ad principem Donatistæ transmiserint.

378. Ubi quærunt Donatistæ utrum Cæcilianus ab illo episcoporum judicio appellaverit.

379. Catholicorum prosecutio qua destruitur Donatistarum utroque modo Concilium, sive ante factum est quam ad Imperatorem Cæciliani crimina mitterentur, sive postea congregatum est.

380. Interlocutio que a Donatistis exigit respon. deri utrum ante accusationem Cæciliani, an postea illud fuerit celebratum.

381. Donatistarum ad ista responsio.

B

382. Catholicorum prosecutio, qua postulant ea que acta sunt postea recitari, ut Caecilianus absolu-C tus, et accusatores ejus doceantur fuisse damnati.

383. Prosecutio Donatistarum, qua volunt lectione monstrare consuetudinis esse majorum quod Ecclesiastico judicio consul non sit adscriptus.

384. Ubi Catholici dicunt ad causam non pertinere quod volunt legere Donatistæ.

385. Interlocutio quæ Catholicos percontatur, utrum illud decretum, quod sine consule est, falsum esse non existiment.

386. Catholicorum ad ista responsio.

387. Interlocutio jubens ut que interrupta primitus fuerant, recitentur.

388. Ubi Donatista illud Concilium quo Ceciliani damnatores invicem sua crimina donaverunt, ideo arguunt falsitatis, quia huic contra Ecclesiasticum et Apostolicum morem, consul adjectus est.

389. Prosecutio Catholicorum postulans ut superfluis amputatis, ea gesta recitentur quibus absolutus Cacilianus possit ostendi.

390. Ubi contendunt Donatista ecclesiasticis Conciliis adscribi consulem non solere, et hoc flagitant ex scriptis dominicis approbare.

391. Ubi postulant Catholici purgationis Cæciliani gesta debere recitari.

392. Prosecutio Donatistarum Catholicos cogens decreti illius subire jacturam, quod adversus damnatores Cæciliani recitaverunt.

393. Interlocutio ubi dicit, ex duobus decretis illud potius posse nutare, cui nomen Consulis deest: et præcipiens, ut quæ interrupta fuerant, perlegan

tur.

394. Prosecutio Catholicorum asserens nec illius se decreti causationem aliquam facere, nec tamen alterius decreti se pati debere jacturam.

595. Donatistarum ad ista responsio.

596. Interlocutio, ex majore diligentia Consulis adjecti, fidem non perire decreto.

D

397. Donatistarum ad ista contentio. 398. Prosecutio Catholicorum, Cæciliani purgationem debere in judicio recitari.

399. Ubi Donatistæ dicunt, non valere Catholicos solvere quod objectum est.

400. Catholicorum ad ista responsio, cur in Apostolicis Conciliis non sit dies adjectus et consul: et quod in propheticis libris inveniantur singula tempora suis significationibus fuisse testata.

401. Interlocutio præcipiens gesta quæ interrupta fuerant recitari.

242 402. Interlocutio qua petentibus Donatistis ut judicet, dicit judicari de negotii parte non posse. 403. Recitatio judicii Miltiadis et aliorum similiter sacerdotum, qua Cæcilianus ostenditur absolutus.

404. Prosecutio Donatistarum ubi secundum superiora contendunt, ut Catholicos cogat decreti, quod adversus Cæciliani damnatores protulerunt, subire jacturam.

405. Interlocutio quæ a Donatistis exigit, utrum habeant aliquid proferendum contra recitatum judi- ` cium Miltiadis.

406. Item interlocutio quæ Donatistas aliud agentes admonet, ut ad quæsita respondeant.

407. Catholicorum responsio contra illud quod a Donatistis decreti a se prolati jacturam facere compellantur.

408. Ubi Donatiste contendunt, illud decretum adversus damnatores Cæciliani a Catholicis recitatum ideo nulla veritate fulciri, quia persecutionis tempore non possit Concilium congregari.

409. Catholicorum similis ad ista responsio, persecutionis tempore fieri potuisse Concilium: et hoc legalibus testimoniis edocetur.

410. Prosecutio Donatistarum similis præcedenti. 411. Catholicorum ad ista responsio, potuisse Concilium persecutionis tempore celebrari, si illo tempore, quamvis furtim, tamen etiam populus potuit congregari.

412. Prosecutio Donatistarum, numquam persecutionem passos esse Catholicos, qui quanta vis sit persecutionis ignorant.

413. Catholicorum ad ista responsio, quæ interrogat Donatistas utrum negent collectas Christianorum persecutionis fieri solere temporibus.

414. Interlocutio quae definit a Catholicis hoc probandum, utrum noverint persecutionis tempore Coucilium celebratum.

415. Catholicorum responsio, Apostolos inter persecutiones Judæorum primum fecisse Concilium. 416. Donatistarum ad ista contentio.

417. Interlocutio a Catholicis exigens hoc doceri. 418. Ubi Catholici de Actibus Apostolorum recitant lectionem qua probare velint quod ab ipsis Concilium requisitum est.

419. Interlocutio quæ designat recitatam a Catholicis lectionem quod quæsituin est non probasse.

420. Prosecutio Catholicorum asserens persecutionis tempore ab Episcopis colligi potuisse Concilium, siquidem tunc etiam plebes congregatæ reperiuntur, unde martyres facti sunt.

421. Interlocutio id exigens comprobari, et ubi exceptores alii subrogantur.

422. Prosecutio Catholicorum quæ interrogari desiderat Donatistas, utrum nulla habeant Martyrum gesta persecutionis tempore in collectis se fuisse fatentium.

423. Interlocutio ad interrogata respondere commonens Donatistas.

424. Donatistarum ad quæsita responsio, qua dicunt, nullam domum episcoporum capere potuisse Concilium.

425. Ubi respondent Catholici, duodecim episcopis qui in Concilio tunc fuerunt, domum sufficere potuisse.

426. Interlocutio quæ requirit quantus in illo Concilio numerus Episcoporum fuerit.

illo duodecim episcoporum decreto, sed Miltiadis potius absolutum esse judicio.

427. Catholicorum prosecutio similis præcedenti. A tunc et latere facile potuisse, Cæcilianum autem non 428. Interlocutio Catholicorum dicta confirmans. 429. Ubi Catholici interrogant Donatistas, utrum tempore persecutionis negent fieri solere collectas.

430. Donatistarum prosecutio que dicit hoc decretum quod a duodecim Episcopis actum Catho1ici protulerunt, vel hine falsum esse, quod illis non est temporibus factum, vel quod Imperatore in propinquis regionibus posito nemo illie auderet congregare Concilium.

431. Ubi Catholici dicunt, parvum Episcoporum numerum facile tunc colligi potuisse.

432. Donatistarum ad ista responsio.

433. Ubi Catholici contestantur non permit!i suos exire quos ad gesta miserant perferenda de Martyribus in collecta se fuisse fatentibus.

434. Ubi ultro gesta Martyrum Donatista offerunt recitanda.

435. Interlocutio præcipiens eamdem recitari.

436. Ubi recitatio de gestis consule et die flagitant Donatistæ, ut etiam decreti consul et dies cum eorumdem gestorum consule vel die conferantur.

437. Interlocutio quæ inter decreti gestorumque tempora quantum intersit, inquirit.

438. Ubi aliter de intervallo temporis pronuntiantibus Catholicis, quantum interfuerit seriba respondet (1).

439. Ubi id de quo temporis intervallo aliter a Catholicis renuntiatum fuerat, tolli de tabulis prohibent Donatistæ.

440. Ubi hoc ipsum Catholici excusant, et remanere patiuntur in tabulis.

441. Ubi de hoc falsi notant Catholicos Donatist:e.

442. Catholicorum responsio, qua asserunt falsum illud dici non posse decretum, nisi probaverint Donatistæ persecutionis tempore collectas fieri non solere.

B

443. Prosecutio Donatistarum, non potuisse Concilium eo tempore congregari, quo Martyres in equu- C leo dependebant.

444. Interlocutio Catholicorum repetens ad ista responsum.

445. Ubi Catholici respondent etiam tempore persecutionis tantam fuisse Christianorum diligentiam, ut in carceribus baptizati Martyres fecerint collectas plebis, facias ex gestorum posse recitatione clares

cere.

446. Interlocutio, gesta præcipiens recitari. 447. Ubi Donatistæ dicunt, hæc ipsa se gesta nuper obtulisse recitanda quæ nunc a Catholicis proferuntur.

448. Item recitatio gestorum quibus passiones Martyrum continentur.

449. Item offerunt alia Martyrum gesta Catholici, unde collectæ plebis tunc facta doceantur, et reci

tantur.

450. Interlocutio quæ definit ex recitatione gestorum collectas plebis persecutionis tempore celebra

tas.

451. Prosecutio Donatistarum, qua contendunt Catholicos decreti istius facere debere jacturam, quia non potuit tunc episcopale Concilium congregari.

243 452. Interlocutio quæ definit, duodecim Episcopos in unam domum tunc colligi potuisse, quando collectæ plebis publice fieri potuerunt.

453. Prosecutió Donatistarum, qua adhuc de decreti falsitate contendunt, et ipsius decretis sententias et verba discutiunt, et Cæcilianum contra damnatores suos illo se decreto dicunt defendere potuisse, si constaret tunc factum hoc fuisse decretum.

454. Interlocutio contra Donatistarum prosecutionem, quæ dicit duodecim episcopos et congregari

(1) In ms. pronuntiantium Catholicis quantum interfuerit scripta respondeat: nullo sensu, recle emen

D

455. Ubi iterum Donatiste Catholicos cogunt jacturam ipsius subire decreti.

456. Ubi alia documenta Imperatorii judicati super absolutione Cæciliani volunt offerre Catholici. 457. Interlocutio id ipsum præcipiens recitari. 458. Ubi exigunt a judice Donatistæ, ut de decreti illius falsitate pronuntiet.

459. Interlocutio, claruisse de gestis fieri tunc potuisse Concilium.

460. Prosecutio Catholicorum, qua tacentibus Donalistis judicatum Constantini super absolutione Cæciliani offerunt recitandum.

461. Prosecutio Donatistarum, qua contendunt fieri tunc non potuisse Concilium, et debere Catholicos ejusdem decreti dispendium sustinere.

462. Interlocutio tunc de isto decreto enixius inquirendum fuisse, si in hoc Cæciliani absolutio teneretur, nunc Donatistas contra judicium Miltiadis aliud oportere vel dicere, vel proferre, quo Cæciliani absolutio destruatur.

463. Prosecutio Donatistarum, qua promittunt responsuros se esse contra judicium Miltiadis : fidem tamen illius inquirendam esse decreti.

464. Interlocutio exigens intimari aliquid contra judicium Miltiadis, et judicans in persecutione fieri potuisse Concilium.

465. Catholicorum prosecutio necessariam fuisse causam cur tunc congregarentur Episcopi.

466. Interlocutio exigens contra Cæciliani absolutionem a Donatistis aliquid responderi.

467. Prosecutio Donatistarum, quamvis collecta tunc factae sint plebis, tamen episcoporum contrahi tunc non potuisse Concilium.

-468. Interlocutio exigens Donatistas legere aliquid contra judicium Miltiadis.

469. Prosecutio Donatistarum, non potuisse episcopos suos in eo crimine alterum condemnare, si eo ipsi tenerentur obnoxii.

470. Catholicorum de scripturis dominicis ad ista responsio.

471. Interlocutio exigens ut contra absolutionem Cæciliani quid proferatur.

472. Prosecutio Donatistarum, Cæcilianum in Africa ubi damnatus fuerat, debuisse purgari : Miltiadis autem pro eo sententiam non valere, quia simili etiam crimine tenebatur.

473. Prosecutio Catholicorum exigens hoc probari quod de crimine Militiadis dixerant Donatistæ.

474. Interlocutio approbari præcipiens quod intenditur Miltiadi.

475. Prosecutio Donatistarum, qua de Miltiadis nomine quid sit actum, probaturos se gestorum recitatione promittunt.

476. Ubi Catholici petunt de nomine Miltiadis res judicatas debere proferri.

477. Ubi Donatistæ dicunt se scriptis Optati catholici episcopi monstraturos Cæcilianum Brixiæ fuisse damnatum.

478. Interlocutio, Optati testimonio nune amoto, illud potius quod super nomine Miltiadis Donatistæ promiserant proferendum.

479. Ubi Donatista Optati volunt testimonium recitari.

480. Interlocutio quæ promittit Optati testimonium recitandum, si primum quod contra Miltiadem promissum fuerat recitetur.

481. Prosecutio Catholicorum, contra eminentes episcoporum sententias unius Optati testimonium suscipi non debere.

482. Donatistarum prosecutio, nimium verum esse quod contra Catholicos Optatus catholicus dixit.

datum a Baluzio ex Aug. in Brevic. Coll. diei 3, l. 17.

483. Catholicorum prosecutio, Optati scripta pro A scripturis canonicis non haberi.

484. Prosecutio, qua exigunt Donatista ut aut damnent Catholici Optatum, aut patiantur ejus testimonium recitari quo Cæcilianum Brixiæ dicit fuisse damnatum et qua admonent judicem, ut promissam teneat æquitatem.

485. Interlocutio similis præcedenti.

486. Catholicorum prosecutio, contra Miltiadem debere Donatistas proferre aliquod judicatum. 487. Interlocutio similis praecedenti.

488. Ubi dicunt Donatista non esse prolixum quod de Oplato desiderant recitari.

489. Interlocutio, ordinem servandum esse definiens, ut primo contra Miltiadem aliquid, postea de Optato quantum voluerint, recitetur.

490. Ubi gesta in urbe habita offerunt Donatista. 491. Ubi gesta eadem recitantur quibus in urbe Roma a nonnulis aliis et a quodam Stratone rerum Ecclesiasticarum traditio perpetrata est.

492. Interlocutio in tam prolixis gestis nihil dictum de nomine Miltiadis.

493. Ubi dicunt Donatistæ adhuc se non finisse totum quod promiserant recitare.

494. Catholicorum prosecutio qua prolixis gestis se patientiam prabuisse testantur, et nihil ex iisdem adversum Miltiadem esse prolatum unde se debere de absolutione Cæciliani, etiam Constantini Principis legere judicatum.

495. Prosecutio Donatistarum, qua testantur traditionem se gestis prioribus recitasse, et adhuc se habere quod legant.

496. Interlocutio, alia circa Miltiadis personam recitari gesta permittens, et Catholicis servans, ut recitent postea si quid velint.

497. Hic Catholici volunt esse testatum, quod non expresserint Donatistæ, ubi superiora gesta confecta sint.

498. Interlocutio confirmans quod a Catholicis dictum est.

499. Item a Donatistis gesta alia recitantur, quibus post redditam agendi licentiam Christianis, res Ecclesiæ quæ tradita fuerant, recuperantur a Sıratone et cæteris quos ad id negotium Miltiades epiScopus destinarat.

500 Interlocutio, quod etiam secunda gesta nihil de reatu contineant Miltiadis.

501. Ubi asserunt Donatista eum Stratonem quasi diaconum a Miltiade directum ad res Ecclesiæ repetendas, qui invenitur ante tradidisse.

244 502. Interlocutio postulans id doceri.

503. Ubi recitatur ex primis gestis Stratonis nomen. 504. Interlocutio postulans evidenter ostendi, utrum Straton in primis gestis diaconus fuerit nominatus.

505. Ubi Donatistæ ex hoc illud interpretari volunt ibi diaconum significatum quod iisdem gestis hortator susperstitionis fuerit nominatus..

506. Ubi Catholici ex Donatistarum prosecutione colligunt, fieri potuisse ut alter fuerit Straton superstitionis hortator.

507. Donatistarum contra ista contentio. 508. Interlocutio qua dicitur utraque gesta iisdem temporibus facta, et debuisse Stratonem eodem hortatoris nomine utrobique signari.

509. Item interlocutio quæ requirit apertum crimen et manifestam damnationem Miltiadis esse promendam.

510 Prosecutio Donatistarum, eumdem Stratonem esse qui primo tradidit, postea res suscepit Ecclesiæ; nec obesse veritati, quod ibi hortator superstitionis est dictus, quia gentiles diabolum dicere noluerunt: tunc de Miltiade oportere judicari Stratonis consortio maculato.

511. Interlocutio, probari oportere quod idem Straton etiam tunc a Miltiade directus sit, quando dicitur tradidisse.

В

C

D

512. Donatistarum prosecutio, ideo ibi non teneri vocabulum Miltiadis quod adhuc episcopus non fuisset: hinc autem Miltiadem fuisse pollutum, quod traditorem Stratonem in numero habuit diaconorum.

513. Interlocutio pronuntians, partes agere debere quæ competunt.

514. Prosecutio Catholicorum, duo Stratones tunc esse potuisse, nec abhorrere a consuetudine, ut duo uno nomine censeantur, Miltiadem vero reum esse non posse, nisi traditionem Stratonis scisse doceatur.

515. Interlocutio inter episcopos nihil suspicionibus actitandum, et debere Constantini judicium recitari.

516. Recitatio judicii Constantini, quo apud se quoque Cæcilianum fuisse purgatum post Arelatense Concilium, significat Imperator.

517. Interlocutio quæ admonet Donatistas, utrum contra hæc habeant aliquid recitandum.

518. Ubi dicunt iterum Donatista Miltiadem Stratonis societate pollutum.

519. Interlocutio similis præcedenti.

520. Ubi dicunt Donatista, falsum esse judicium Constantini auribus intimatum.

521. Interlocutio, quod inter partes sententiam tulerit Imperator.

522. Ubi hoc legi desiderant Donatistæ. 523. Interlocutio, hoc ipsum significans, el ex rescripto Principis superius recitato.

524. Ubi Donatista volunt esse testatum in rescripto Principis nec diem esse nec consulem.

525. Ubi respondent Catholici, et lectum esse ex rescripto diem, et iterum offerunt ut legatur.

526. Prosecutio Donatistarum, lecto die non esse consulem lectum.

527. Catholicorum ad ista responsio, et ut si de rescripto dubitatur, archivorum inspiciatur auctoritas.

528. Interlocutio, imperiale rescriptum cui desit consul et dies, in dubium revocari non posse.

529. Ubi Donatista queruntur episcopale decretum superius a Catholicis cum consule esse prolatum, et nunc Imperatoris epistolam sine consule recitari.

530. Ubi Catholici provocant Donatistas, ut dicant falsam esse Imperatoris epistolam.

531. Ubi postulant Donatistæ, ut quod sibi servatum fuerat, de Optato proferant lectionem.

532. Interlocutio, debere respondere primitus Donatistas, utrum falsa sit Imperatoris epistola, et ita demum recitari de Optato quod velint.

533. Ubi asserunt Donatistæ Cæciliano nihil prodesse rescriptum, quia invenitur postea condemnatus et hoc volunt recitata Optati lectione constare.

554. Ubi Catholici contestantur, quod sibi non obsit error Optati: legi tamen patiuntur Optatum. 535. Ubi postea Consul invenitur Imperiali epistole.

536. Ubi de Optato lectio recitatur.

537. Non inventa in Optato damnatione Cæciliani, sed retentione apud Brixiam temperantius ab Optato esse dictum asserunt Donatistæ.

538. Interlocutio, debere Donatistas qui hoc Optatum temperantius posuisse dixerunt, evidentius approbare Cæcilianum ab Imperatore fuisse dam

natum.

539. Prosecutio Donatistarum, qua dicunt alium Case non fuisse Donatum.

540. Catholicorum ad ista responsio, quod in actis Miltiadis Donatus Casensis evidenter expressus sit. 541. Ubi Petilianus Episcopus partis Donati impedimento raucedinis agere se non posse testatur.

542. Ubi Catholici testantur, ideo se Petilianum excusationi subtrahere voluisse, quod ei Donatus Casensis ex gestis evidenter ostensus est.

545. Interlocutio, cum septeni adstent, de unius defectu querelam esse posse.

544. Prosecutio Donatistarum, qua principi Cons. A tantino libellum asserunt proprios dedisse majores, et eo principem motum agendi eis dedisse licentiam, et ibi Felicis Aptungitani episcopi qui Cæciliani fuerat ordinator, causa narratur.

545. Interlocutio exigens ut quod competit Donatistis, documentorum prolatione monstretur.

546. Libelli recitatio quem Constantino imperatori dederunt illo tempore Donatistæ.

547. Prosecutio Catholicorum, qua asserunt pro se facere libellum quem recitaverunt Donatistæ. 548. Interlocutio Catho'icorum dicta confirmans, et rescriptum Constantini præcipiens recitari.

549. Übi recitatur epistola Constantini ad vicarium Verinum destinata, qua libertatem agendi tribuit Donatistis.

550. Prosecutio Catholicorum quæ dicit pro se magis epistolam facere Constantini, quia non de Ceciliano aliquid judicatum est, sed furori ipsi permissi sunt.

551. Interlocutio Catholicorum dicta confirmans. 552. Ubi Donatistæ petunt ut judex de permissa 245 sibi a Constantino arbitrii libertate pronuntiet. 553. Interlocutio pronuntians quod petitum est, et adserens principem Honorium de absolutione Caciliani hodie præcepisse disquiri.

554. Prosecutio Donatistarum qua interpretantur ideo non videri Cecilianum fuisse purgatum, quia retractata causa Felicis ordinatoris ejusdem, Ingentius quidam ad comitatum præceptus est destinari, et nihil actum ab Ingentio reperitur quo Felix absolutus esse noscatur.

555. Prosecutio Catholicorum qua promittunt se Æliani proconsulis recitata relatione monstrare, quid super Felicis absolutione fuerit actitatum.

556. Ubi Donatistæ contendunt Constantini potius litteras recitandas, quibus jussus est Ingentius ad palatium destinari.

557. Interlocutio quæ hoc potius præcipit recitari.

558. Ubi hæ ipsæ litteræ recitantur.

559. Prosecutio Catholicorum, ubi dicunt relationem Æliani proconsulis recitandam, qua Felix ostenditur absolutus.

560, Recitatio relationis ejusdem.

561. Interlocutio quæ deposcit, ut ad pleniorem fidem etiam gesta ipsa quibus Felix purgatus est, recitentur.

562. Ubi Donatista contendunt illud potius recitandum, si aut directus est, aut aliquid apud imperatorem egit Ingentius.

565. Prosecutio Catholicorum, acta potius recitari oportere, ut quemadmodum Cæcilianum constitit absolutum, ita et Felix purgatus fuisse mon

stretur.

564. Interlocutio gesta præcipiens recitari.

565. Gestorum recitatio pro Felice qui Cæciliani fuerat ordinator.

566. Interlocutio exigens ut quod partibus competit, intimetur.

567. Prosecutio Donatistarum contra gesta pro Felice prolata.

568. Interlocutio, gesta, quæ roboravit antiquitas, nonnisi aliorum prolatione gestorum posse rescindi.

569. Prosecutio Catholicorum, sufficere causæ quod ab ipsis est recitatum, et si Cæciliani purgationemi Ingentii persona rescindit, Donatistas hoc potius debere monstrare.

570. Interlocutio quæ istud exigit recitari.

571. Donatistarum prosecutio qua dicunt, præsentem Felicem debuisse purgari, et qua requirunt, utrum aliquid apud imperatorem Ingentius pro Felice responderit.

572. Prosecutio Catholicorum qua dicunt, quoniam omnia per ordinem recitata sunt, debere cogniB torem, summotis tergiversationibus, ferre sententiam.

C

573. Interlocutio exigens ut contra gesta, quibus absolutus est Felix, aliquid recitetur.

574. Prosecutio Catholicorum, majoris esse innocentiæ documentum quod absens purgatus est Felix. 575. Prosecutio Donatistarum, qua omnes totius negotii recapitulantur articulis superiorum prosecu tionum diversi tractati.

576. Interlocutio absoluta et consumpta repeti non debere, qua rursus exigitur ut contra Felicis absolutionem aliquid recitetur.

577. Prosecutio Catholicorum, postulans ut quo. niam discussis omnibus, superflua repetuntur, jam sententia proferatur.

578. Interlocutio contra Felicis absolutionem aliquid recitandum.

579. Prosecutio Donatistarum debere judicem de his quæ prolata sunt judicare.

580. Prosecutio Catholicorum (qua postulant) ut etiam cætera recitentur.

581. Interlocutio, omnia debere recitari, ut de omnibus judicetur.

582. Prosecutio Donatistarum similis præcedenti. 583. Interlocutio similis præcedenti.

584. Prosecutio Donatistarum, pro arbitrio partis adversæ falsatum esse et destructum quidquid a sua parte prolatum est.

585. Interlocutio, si nihil superest quod legatur, debere partes exire, ut scribi possit plena sententia. 586. Interlocutio convocans partes ut sententia recitetur.

587. Sententia recitata quæ totum complexa negotium, quid observari oporteat, pro catholica unitate decernit. Expliciunt Capitula tertiæ Cognitionis.

246 ANNO DOMINI 411.

INCIPIUNT GESTA PRIME COGNITIONIS.

1. Post consulatum Varanis V. C. kal. Jun. Car- D (2), præsentibus Sebastiano, Maximiano et Petro viris thagine in Secretario (1) Thermarum Gargilianarum

(1) In Secretario. Id est, in auditorio, in prætorio ubi jus publice dicebatur. Cyprianus episcopus Carthaginensis productus est Carthagine in Secretario coram Paterno proconsule, ut legitur in ejus actis. Secretarium prætorii legitur apud Augustinum 1. III, contra Cresc. c. 56. Et Secretarium proconsulis apud Evodium Uzalensem 1. de Miraculis S. Stephani c. 5. Locus autem ille erat situs in media urbe CarPATROL. XI.

devolissimis protectoribus domesticis, adstantibus Urso,

thaginensi, ut docet August. in 1. ad Donatistas scripto post collationem c. 25, fuisse spatiosum, lucidum et refrigerantem scribitur ibid. c. 35. BALUZIUS.

(2) Thermarum Gargilianarum. Harum exstat descriptio in 1. II vet. Epigr. Pithoei. Ex prioribus vero et ultimis litteris Epigrammatis in quo Thermæ illæ describuntur, recte collegit Sirmondus eas a Thrasamundo Vandalorum rege fuisse renovalas. BALUZIUS.

40

innotuisse sat clarum sit. Martialis exceptor recitavit.

Petronio et Liboso ducenariis, Bonifacio et Evasio ap- A cognitio, ab omnibus possit adverti, licet eam cunctis paritoribus illustrium atque eminentium potestatum, Fileto apparitore illustris comitiva sedis (3), Exitioso adjutore corniculari, Possidio, Quodvulideo et Colonico adjutoribus commentariorum Officii D. N. V. C. et spectabilis proconsulis Navigio adjutore numerorum Officii D. N. V. C. et spectabilis vicarii, Nampio scriba Officii v. c. legali almæ Carthaginis, Rufiniano scriba v. c. curatoris celsa Carthaginis, excipientibus etiam Hilaro et Prætextato exceptoribus D. N. v. c. et spectabilis proconsulis, Fabio exceplore D. N. V. C. et spectabilis vicarii, et Romulo exceptore v. c. legati almæ Carthaginis, excipientibus quoque Januario et Vitale notariis Ecclesiæ catholica; Victore et Cresconio notariis Ecclesiæ Donatistarum, Ursus ducenarius illustrium atque eminentium potestatum, dixit: Dudum vestra sub- B limitas (4) secundum imperiale præceptum et nos et cæteros qui tam de sacratissimo comitatu quam etiam de Africanis officiis sublimitatis tuæ sunt actibus deputati, ad singulas provincias destinavit, et edicta etiam per universam Africam direxit, ut tam Catholici quam Donatista episcopi intra quartum mensem collationi cuncti adesse deberent : quæ tempora hodierna die videntur impleri: et quia præsto sunt universi, de omnibus scilicet provinciis Africanis, id est, de provincia proconsulari, de provincia Byzacena (5), de Numidia, de Mauritaniis Sitifensi et Cæsariensi, sed etiam et de Tripolitana provincia, si præcipit nobilitas tua, adsint iidem venerabiles viri, ut omnia suo ordine peragantur.

2. Flavius Marcellinus V. C. tribunus et notarius C dixit: Adsint venerabiles viri quos præsentes esse suggeritis. Et ingressis universis episcopis partis Do· nati, ingressis etiam Aurelio, Alypio, Augustino, Vincentio, Fortunato, Fortunatiano et Possidio episcopis Florentio, MaurenEcclesia Catholicæ, cum Novato, tio, Bonifacio, Prisco, Sereniano et Scyllacio coepiscopis suis, Deuterio, Leone, Asterio, et Restituto, æque episcopis et custodibus gestorum.

3. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Optarem quidem tantæ hujus multitudinis sanctitatem quæ sub unius Christi Dei religione censetur, nulla a se dissensione sejungi : sed quia id quod dudum error antiqui hostis immisit, Deum certum est velle nunc corrigi, ne diutius germana religio concertatione sua spectaculum gentibus faciat, licet supra meritum meum, hoc cognoscam esse judicium, ut inter eos videar judicare a quibus me potius decuerat judicari ; tamen quia certum est, hanc causam spectante Deo et angelis testibus agitandam, quæ sub fidei cœlestis examine vel probata præmium afferat, vel læsa judicium, ut tandem præsentium disceptationibus episcoporum manifestius veritas elucescat, imperialis primitus sanctio recitetur, ut in quem modum atque formam sit suscipienda

[blocks in formation]

D

4. Imperatores Cæsares Flavius Honorius et Theodosius pii, felices, victores, ac triumphatores semper Augusti, Flavio Marcellino suo salutem. Inter imperii nostri maximas curas, Catholicæ legis reverentia, aut prima semper, aut sola est: neque enim aliud aut belli laboribus agimus, aut pacis consiliis ordinamus, nisi ut verum Dei cultum orbis nostri plebs devota custodiat, ut etiam Donatistas vel terrore vel monitu olim implere convenerat, qui Africam, hoc est, regni nostri maximam partem, et sæcularibus officiis fideliter servientem, vano errore et dissensione superflua decolorant. Nos tamen eadem frequentius non piget replicare, quæ omnium retro principum devota in Deum definivit auctoritas, ne temporibus nostris si quid forte in injuriam legis catholicæ fuerit generatum, justo judicio hoc nobis possit imputare posteritas. Nec sane latet conscientiam nostram sermo cœlestis oraculi, quem errore suo posse proficere sæva Donatistarum interpretatio profitetur ; qui quamvis depravatos animos ad correctionem mitius invitaret, aboleri eum tamen etiam ante jussimus, ne qua superstitionibus præstaretur occasio. Nunc quoque excludendam subreptionem simili auctoritate censemus, illudque merito profitemur, libenter nos ea quæ statuta fuerant submovere, ne in divinum cultum nobis se quisquam auctoribus æstimet posse peccare. Et quamvis una sit omnium et manifesta sententia Catholicæ legis plenam veritatem recto hominum cultu et cœlesti sententia comprobatam, studio pacis et gratiæ, venerabilium virorum episcoporum legationem libenter admisimus; quæ congregari Donatistas 247 episcopos ad cœtum celeberrimæ desiderat civitatis, ut electis etiam sacerdotibus quos pars utraque delegerit habitis disputationibus superstitionem ratio manifesta confatet. Quam rem intra quatuor menses præcipimus explicari, ut conversos animos populorum etiam nostra clementia, sicut desiderat, celerius possit cognoscere (Aug. Brevic. Collat, diei 1, c. 1). Quod si intra præstitutum tempus studiose Donatistarum episcopi declinaverint convenire trini edicti vocatione contumacium tempora concludantur: quibus emensis atque transactis, si provocati adesse contempserint, cedat cum ecclesiis populus qui doctores suos silentio cognoverit superatos, et victum se aliquando gratuletur, sciatque si non præceptis nostris, vel Catholicæ legis veris imperiis serviendum. Cui quidem disputationi principe loco te judicem volumus residere (quicquid etiam ante in mandatis acceperis, plenissime meministi) omnemque vel in congregandis episcopis, vel evocandis, si adesse contempserint, curam te volumus sustinere, ut et ea quæ ante mandata sunt et quæ nunc statuta cognoscis, probata possis

Unde Massonus et Pithæus fecerunt Burcensi, sed perperam legendum Byzacena, ut a Baluzio animad

versum est.

« PoprzedniaDalej »