Obrazy na stronie
PDF
ePub

69. Iterum Donatiste de legatorum discussione A contendunt.

70. Interlocutio, ut de persona legatorum contentione supplosa, ad interna negotii veniatur.

71. Iterum Donatista de legatorum persona con. tendunt.

72. Ubi exigunt Catholici Donatistas causam oportere propriæ separationis ostendere.

73. Iterum Donatistarum contentio de legatis. 74. Ubi Catholici respondent, nihil ab Imperatore præceptum de legatorum discutienda persona, sed de erroris initio disquirendo.

75. Prosecutio Donatistarum apud se esse potius Catholicam et iterum de legatorum discussione contentio.

76. Prosecutio Catholicorum, qua sibi testimoniis flagitant comprobari, quod apud se Donatista dixerunt esse Catholicam.

77. Interlocutio legatorum nomina superfluo flagitari, quibus omissis, jam ad propositionem negotii veniendum.

78. Iterum Donatistarum contentio de legatis. 79. Interlocutio similis præcedenti.

80. Prosecutio Catholicorum, qua ad collationem se, sicut voluit Imperator, venisse testantur.

81. Interlocutio, legatorum discutiendas fuisse personas, ubi officium suum exsecuta legatio est.

82. Ubi postulant Catholici ut a Donatistis causa separationis propriæ publicetur.

83. Iterum Donatistæ flagitant edi sibi debere legatos.

236 84. Interlocutio ubi cognitor dicit, a forma legis se deviare non posse et omnes a legatorum inquisitione cessare debere, sed causam esse dicen

dam.

85. Prosecutio Donatistarum de edendo eo, quod Catholici ab Imperatore petierint, et per quos petierunt.

B

86. Interlocutio, quod præceptum non sit inquirere, quidnam Catholici ab Imperatore petierint, sed C confirmatis utrisque personis, negotium debere pro poni.

87. Iterum Donatistarum inde contentio.

88. Catholicorum ad ista responsio, qua etiam contestantur prolixa velle gesta facere Donatistas.

89. Prosecutio Donatistarum, ubi moras dicunt per Catholicos fieri, et ubi edi sibi postulant quid ab Imperatore petierint: et ubi quærunt utrum jure publico an divinis legibus velint actitare Catholici.

90. Interlocutio collationem tantummodo ab Imperatore petiisse Catholicos.

91. Interpellatio Donatistarum, qua se potius Catholicos dici oportere testantur.

92. Interlocutio eos Catholicos esse vocitandos

quos sic vocari voluit Imperator.

93. Prosecutio Donatistarum, Catholicum nomen eis esse servandum quem victoria declaraverit Christianum.

94. Interlocutio ad ista consentiens, et formam præcedentis præcepti observans.

95. Ubi Donatista sine præjudicio suo, hoc ipsum interfatum esse judicem volunt.

96. Interlocutio, ut jam causæ proponatur initium, si volunt ostendere Donatistæ adversariis nomen non convenire Catholicum.

97. Prosecutio Donatistarum ut Catholici, quia nolunt satisfacere judicatis, hoc saltem respondeant, utrum nomen petitoris adsumant.

98. Catholicorum ad ista responsio, et de Ecclesia ubique diffusa.

99. Prosecutio Donatistarum, nihil se habere cum Ecclesiis peregrinis: sed Catholicum nomen victori esse servandum et profiteri Catholicos oportere, utrum personam petitoris adsumant.

100. Prosecutio Catholicorum, quomodo Afri Christiani communionem habeant cum orbe terrarum.

D

101. Item prosecutio Catholicorum, ibi Ecclesianr inquirendam ubi sponsus Ecclesiæ, id est, Christus agnoscitur; et Catholici nominis evidens expressio.

102. Prosecutio Donatistarum, ubi Catholicum nomen interpretari aliter moliuntur, et conantur iterum ad transacta recurrere de nominibus legato

rum.

103. Interlocutio judicis, ut omissis quæ transacta sunt, Catholici nominis promissa ratio demon

stretur.

104. Donatistarum contentio, ut proponere Catholici compellantur.

105. İtem petitio Donatistarum, quod debeat judex pronuntiare de singulis.

106. Item ubi postulant Donatistæ, ut Catholici edicant, utrum petitorum, an respondentium sibi velint vindicare personam.

107. Interlocutio ista confirmans.

108. Ubi Catholici profitentur, ad hoc se ingressos esse judicium, ut objectis eorum criminationibusque respondeant.

109. Prosecutio Donatistarum, qua requirunt, a quibus fuerint ad judicium provocati.

110. Prosecutio Catholicorum, qua ideo se ad collationem convenisse asserunt Donatistarum, ut eorum objecta refellerent, et qua cosdem Donatistas auditionem in comitatu petiisse testantur.

111. Interlocutio ut Donatistæ quæ solent crimina Catholicis objicere, jam proponant.

112. Prosecutio Donatistarum, ut pronuntiet judex utrum recta sint quæ iidem postulant Donatista.

113. Interlocutio qua et illos recte petiisse, et a Catholicis recte responsum esse pronuntiat.

114. Prosecutio Donatistarum in qua conantur Catholicos facere petitores.

115. Interlocutio judicis, si Catholici aliquid objiciunt Donatistis.

116. Prosecutio Catholicorum, qua dicunt nihil se objicere, sed objecta velle diluere illos autem sæpius objecisse et proprii tenore mandati et verbis episcopi Primiani posse monstrari.

117. Interlocutio ut Donatista traditionis crimen, quod in mandatum suum contulerant adversus Catholicos, probationibus fulciant.

118. Postulatio Donatistarum, ut ante judex pronuntiet de persona, et sic eatur in causam. 119. Catholicorum ad ista contentio.

120. Interlocutio, eum esse petitorem qui crimen intendit.

121. Donatistarum petitio, ut Catholici doceant collationem ab utrisque partibus postulatam. 122. Catholicorum ad ista responsio.

123. Interruptio Donatistarum, per quam sibi Catholicum nomen assumunt: et de nominibus parentum utrinque contentio.

124. Ubi offerunt gesta Catholici in judicio habita Præfecturæ, quibus comprobant quod promissum est. 125. Ubi ad transacta se referunt Donatista, ne gesta recitentur, et de persona pronuntiari deside

rant.

126. Interlocutio, collationem solam petiisse Catholicos, de hac tantummodo judicandum.

127. Ubi Donatista contendunt, ut judex de sua primum petitione pronuntiet.

128. Prosecutio Catholicorum, ut proferant Donatistæ si habent unde sua falsitas convincatur et ubi gesta ingerunt Præfecturæ.

129. Ubi ad transacta se conferunt Donatistæ, ne gesta apud Præfecturam habita recitentur.

130. Interlocutio, qua supplosis omnibus, recitari oportere eadem gesta pronuntiat.

131. Prosecutio Donatistarum de persona petitorum, et judicis pronuntiatione promenda.

132. Interlocutio, ubi omnibus quæ offerunt, recitandi ordinem pollicetur.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

144. Catholicorum ad ista responsio,

145. Interlocutio, utrum priora sint gesta quæ legi desiderant Donatistæ.

146. Donatistarum ad interrogata responsio. 147. Interlocutio, ea quæ antiquiora sunt gesta primitus recitanda.

148. Ubi Catholici offerunt ea gesta quæ priora sunt omnibus.

149. Prosecutio Donatistarum, qua ne aliqua gesta recitarentur, Catholicos dicunt ad forensia remeasse, cum divinis legibus elegerint universa discingi.

150. Interlocutio ut ea gesta recitentur quæ antiquiora sunt.

151. Ubi Donatistæ se in causam mirantur induci. 152. Ubi Catholici respondent gesta se per ordinem recitanda, sicut ipsi postulaverant, obtulisse.

153. Prosecutio Donatistarum, ubi aliud quam quod a Catholicis offertur, se petiisse respondent: el eos provocant, ut aut divinis tantum testimoniis, aut pu; blico jure disceptent.

154. Interlocutio, ut gestorum dies inter se ab officio conferantur.

455. Prosecutio Catholicorum, quando debeat divinis legibus, quando publicis causa tractari.

156. Interlocutio qua Catholicorum prosecutio probabilis judicatur.

157. Prosecutio Donatistarum in qua redeunt ad priora, ut mandatum sibi et legatio publice

tur.

158. Interlocutio adversus Donatistarum prosecutionem.

159. Prosecutio Donatistarum de mandato præsentibus defensoribus adtributo, et de alio mandato prioribus legatis imposito.

160. Catholicorum ad ista responsio, qua dicitur illo mandato quod legatis impositum est, aliena quoque negotia quæ ab istis inquiri non debeant, contineri.

161, Prosecutio Donatistarum, qua hoc ipsum criminantur quod Catholici dixerunt, illud legatorum mandatum non esse prodendum.

162. Catholicorum ad ista responsio, quæ sensum præcedentis prosecutionis exponit.

163. Prosecutio Donatistarum similis præcedenti, 164. Interlocutio, mandatum Catholicorum non debere disquiri: sed Donatistas potius oportere profiteri, utrum crimina velint traditionis ostendi, an fidei causam Ecclesiæque tractari.

B

165. Donatistarum prosecutio, quod eis persona petitoris inludenter imponitur.

166. Interlocutio quod petitor gestorum poterit recitatione monstrari: et Donatistæ respondent ordinem in eorum recitatione servandum.

167. Interlocutio ubi tempora gestorum Proconsularium sive Præfecturæ inter se conferre jubetur officium.

168. Ubi gesta illis antiquiora a Catholicis offerun

tur.

169. Ubi cognitor jubet volentibus legere Donatistis ab officio potius quæ legenda sunt recitari.

170. Ubi Catholici ea quæ ipsi offerunt gesta antiquiora esse respondent.

171. Ubi cognitor percontatur officium quæ priora sint gesta.

172. Ubi respondet officium antiquiora esse gesta que obtulerunt de codice Donatista.

173. Ubi respondent Catholici se antiquiora proferre.

174. Ubi cognitor jubet Donatistarum gesta quasi antiquiora recitari : et ab officio recitatur datus a Catholicis libellus proconsuli Septimino.

175. Ubi Donatistæ petitores volunt esse Catholi

COS.

176. Prosecutio Catholicorum, ubi petunt antiquiora potius recitari, quæ apud Anulinum procon sulem gesta sunt, agentibus Donatistis.

177. Interlocutio quæ jubet probare Catholicos schismatis crimen quod objiciunt Donatistis. 178. Catholicorum ad ista responsio.

179. Interlocutio quæ jubet universa per ordinem recitari.

180. Contendentibus de nomine petitoris, interloquitur judex petitorem melius posse clarescere cum omnia fuerint recitata.

181. Prosecutio Donatistarum, ut eligant Catholi ci utrum publicis agere velint legibus, an divinis.

C 182. Ad hæc interlocutio cognitoris, ut gesta per ordinem recitentur, quo possit petitor agnosci.

183. Ubi Donatiste ne gesta apud Anulinum Proconsulem habitą recitentur præscriptionem de lapsu temporis moliuntur inducere.

184. Ubi ista contendentibus Donatistis, interloquitur judex præscriptionem de lapsu temporis submovendam, cum ad hunc diem partes examen communi voluntate distulerint.

185. Ubi Donatistæ dicunt, ideo se præscriptionem temporis intulisse, quoniam Catholici forensi more chartis oblatis agere voluerunt.

186. Interlocutio, ut respondeant Catholici objeclis.

187. Catholicorum ad ista responsio, qua profitentur secundum Scripturas se acturos esse divinas, si a criminibus personarum et a legendis chartulis re. cedatur.

188. Prosecutio Donatistarum qua dicunt nihil D certum de duobus elegisse Catholicos: nec se esse petitores, qui ad judicium venerint provocati, sed ipsos potius debere proponere.

189. Ubi dicunt Catholici eum non adsistere loco petitoris cui crimen objicitur.

190. Interlocutio approbans supradicta.

191. Ubi dicunt Donatistæ, de oblata conditione forensis divinique tractatus nihil a Catholicis esse responsum.

192 Catholicorum ad ista responsio.

193. Ubi dicunt Donatistæ, quod sensim inducantur in causam et hoc sibi a patribus esse mandatum ut nomine respondentis adsistant.

194. Interlocutio ubi dicitur ad unam propositionem Donatistarum ipsum judicem, ad aliam vero respondisse Catholicos.

195. Ubi dicunt Donatista judicem absentium, non præsentium partes debere defendere.

496. Interlocutio qua se hoc quod voluerant Dona- A tistæ pronuntiasse respondent.

197. Prosecutio Catholicorum qua se etiam ele. gisse 238 respondent quo jure disceptent, et nihil pro se egisse judicem, sed pro partibus suis.

198. Prosecutio Donatistarum, non fuisse in sua potestate quod ad judicium convenerunt.

199. Ubi Catholici interrogant Donatistas, utrum a personarum criminatione discedant.

200. Prosecutio Donatistarum, qua dicunt, huic interrogationi Catholicorum se respondere non posse: sed eos loco debere adsistere petitoris.

201. Prosecutio Catholicorum per quam se propositis Donatistarum conditionibus respondisse testantur.

202. Interlocutio approbans respondisse Catholicos, dicens antiquiora gesta recitari, ut petitor possit ostendi.

203. Prosecutio, qua Donatistæ negantes unum certum elegisse Catholicos, ad præscriptionem de lapsu temporis revertuntur.

204. Catholicorum responsio, non occurrisse ad ultimum Donatistas qui postea mandaverunt. 205. Donatistarum inde contentio.

206. Prosecutio Catholicorum de professione episcopi Primiani, et ubi legendum offerunt per quod comprobant Donatistas transacta repetere,

207. Responsio Dopatistarum cur redeant ad per

acta.

208. Prosecutio Catholicorum moratorie agere Donatistas, et gesta esse recitanda quæ detegant petitorem.

209. Ubi ne legantur gesta, volunt præscribere Donatist:e.

210. Interlocutio, Donatistas contra suos velle venire consensus, et gesta esse recitanda.

211. Defensio Donatistarum cur nolint Catholicis proprium servare consensum.

[blocks in formation]

227. Ubi interrogant Donatistæ utrum qui agunt Cæciliani sint filii.

228. Catholicorum ad ista responsio.

229. Iterum interrogatio Donatistarum super eadem re.

250. Catholicorum responsio, non patrem aut niatrem Cæcilianum sibi fuisse, sed fratrem; ibi etiam profitentur fidei suæ Christum esse principium.

251. Iterum Donatistæ, utrum pater fuerit Cæcilianus, interrogant.

232. Catholicorum ad ista responsio, et inde contentio.

233. Interlocutio quæ designat ad interrogata res spondisse Catholicos.

234. Ubi jurantes objiciunt judici Donatiste quod B satis defendat ipse Catholicos.

212. Interlocutio, ut gesta recitentur, ea servaus incolumia Donatistis, quæ possunt ratione compe-C

lere.

213. Ubi dicunt Donatistæ consensus proprios servare debere Catholicos, qui se divinis legibus acturos esse promiserint.

214. Catholicorum ad ista responsio, non Cæcilia, ni, sed Ecclesiæ causam promisisse se divinis legi, bus peracturos.

215. Interlocutio, ut gesta recitentur quibus petitor possit ostendi.

216. Ubi, lecto titulo relationis, quærunt Donatistæ, cur titulus lectus est et cognitor jubet ut actis Deuter titulus inseratur.

217. Ubi exceptore recitante, Donatistæ quærunt unde prolata sint.

218. Ubi Catholici dicunt, recitatis gestis debere a se exigi lectionis ipsius firmitatem.

219. Interlocutio ante lectionem præcipiens responderi unde gesta prolata sint.

220. Ubi Catholici respondent, ex Archivo Pro, consulis hæc esse prolata et recitantur ex ordine.

221. Ubi interrupta recitatione gestorum, interrogant Donatistæ, utrum Cæciliani sit filius is qui nunc agat.

222. Catholicorum ad ista responsio, scriptum esse, ne Christianus partem sibi dicat in terra; nec in Caeciliano spem se ponere si innocens fuit, nec si nocens ille fuit, Ecclesiam deserendam.

223. Ubi interloquente cognitore omnia debere recitari, Donatista postulant ut prosequi jubean

tur.

224. Ubi Catholici dicunt, ex recitatione gestorum petitoris inveniri posse personam,

225. Prosecutio Donatistarum, ubi dicunt non esse discutiendam Cæciliani personam, si et reus manifestissimus deprehensus, non potest obesse Catholicis.

D

235. Prosecutio Catholicorum continens de pa, tris ac fratris nomine repetita: ubi etiam dicitur Cæciliani causam ad Ecclesiam minime pertinere, sed tamquam frater innocens defendendus sit,

236. Prosecutio Donatistarum, Cæcilianum Catholicis radicem fuisse vel caput, et necesse esse, ut si Cæcilianus nocens fuerit, etiam propaginem ejusdem qui in capite fuit reatus inficiat.

237. Ubi Catholici respondent caput sibi esse Chri

slum.

238. Ubi Petilianus interrumpit, et quærit, quis ordinaverit Augustinum.

239. Item quæstio a Donatistis immissa, de Apostolo in quo dictum est, Ego vos generavi per Evangelium.

240. Catholicorum contestatio de tumultu partis adversæ.

241. Interlocutio quæ jubet respondere Catholicos ad propositam de Apostolo quæstionem.

242. Catholicorum ad quæsita responsio, cum testimoniis Scripturarum, unum patrem esse ad salutem Deum, dici autem alios honoris gratia, non salutis.

243. Ubi interrogant Donatistæ, quis vocatur qui ordinaverit Augustinum.

244. Prosecutio Catholicorum, ad causam minime pertinere, ut ordinator ipsius inquiratur.

245. Ubi exprimentibus Donatistis de Augustinį ordinatore, se quærere a Catholicis respondetur, non se defendendam Augustini causam, qualiscumque sit suscepisse.

246. Interlocutio qua jubetur ut Augustinus de ordinatore suo ad quæsita respondeat.

247. Ubi Augustinus causa Ecclesiæ in tuto primitus constituta, de suo evidenter ordinatore respondet, et ad objicienda quæcunque putarint, provocat Donatistas.

248. Interlocutio quæ Donatistas præcipit respondere quid competat quod interrogant; licet non differat causam quæstio personarum.

249. Prosecutio Donatistarum qua dicunt vitiis șacerdotum Ecclesiam maculari: et volumen offerunt cum divinis testimoniis recitandum : [contra ea quæ in] recitato a Catholicis in prima cognitione mandato posita compererunt.

250. Interlocutio ubi dicit tunc demum quod a Donatistis 239 offertur passe recitari, si velint a publicarum discussione chartarum discedere cognitorem.

251. Ubi petunt Donatiste quod offerunt interim recitari et ab officio recitatur.

252. Interlocutio quæ dicit scripturam illam non debuisse ah his penitus concipi, a quibus mandato semel effecto negotium omne transierat.

253. Ubi asserunt Donatista legalibus testimoniis velle se a Catholicis prolata in mandato suo legalią

testimonia refutare, et rogant ut sua audiatur Epi- A stola.

254. Interlocutio quæ concedit ut recitetur quod secundum jus publicum non recle conceptum est: et hoc ipsum quod indulget, enumerat, në jus a judice videatur omissum.

255. Exceptore recitante, dicent Donatistæ sensus epistolæ non bene distingui.

256. Ubi Catholici concedunt ipsos legere Donatistas, cum ipsi Catholicis, ut legerent, in superioribus denegarent.

257. Interlocutio quæ dicit nihil interesse quis legat.

258. Ubi a Donatistarum Episcopo recitatur Epistola quam miserunt ad judicem Donatistæ, quæ testimoniis referta legalibus illa omnia testimonia quasi contrariis nitatur excludere, quæ in mandato suo Catholici posuerunt. {

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

286. Prosecutio_Catholicorum qua defendunt quid dixerint de Ecclesia præsentis temporis et futuri.

287. Prosecutio Donatistarum ubi dicunt etiam

259. Interlocutio quæ omni Epistola recitata, præbitam a Catholicis pronuntiat esse patientiam B mortalem Ecclesiam dixisse Catholicos, cum Eccleet adversus textum ejus jubet respondere Catholi

COS.

260. Prosecutio Donatistarum qua petunt, ut testimonia sua testimoniis revincantur.

261. Ubi a Catholicis adversus Donatistarum epistolam respondetur.

262. Ubi volunt interrumpere Donatista negantes aream in scripturis esse nominatam.

263 Item ubi asserunt Donatistæ, de occultis non evidentibus reis Evangelium præcepisse, ut eorum permixtio toleretur.

264. Ubi Catholici postulant ut sibi patientia non negetur, quam ipsi recitate Donatistarum epistolæ præbuerunt.

265. Prosecutio Catholicorum, ubi inter cætera de superioribus repetita, et illud infertur, mundi nomine Ecclesiam contineri.

266. Donatistarum contra ista contentio, mundi nomine Ecclesiam non teneri.

267. Ubi Catholici postulant ut admoneantur Do- C natistæ præstare patientiam, quorum epistolæ illico respondetur, nullo dilationis spatio postulato quomodo ipsi petierunt Catholicorum vellent respondere mandato.

268. Ubi Donatista respondent, ipsum sibi obstrepere qui longa prosequitur.

269. Ubi Catholici postulant, ut si volunt de singulis habere conflictum, removeatur epistola, aut patientiam præbeant, aut respondeatur epistolæ.

270. Ubi dicunt Donatista, ideo se non posse præstare patientiam, quod aliter volunt legem interpretari Catholici.

271. Interlocutio quæ patientiam dicit esse præbendam, quoniam totius epistolæ tenor a Catholicis patienter auditus est.

272. Prosecutio Catholicorum qua ideo scribi universa testantur, ut si quid in oblivionem venerit, de tabulis repetatur: et ubi dicunt, et in malo et in bono, mundum scripturarum testimoniis nomina

tum.

273. Interlocutio quæ scriptum esse præcipit, perstrepere Donatistas.

274. Ubi asserunt Donatista, interpretari Ecclesiam non posse per mundum, cum mundum agrum esse non Ecclesiam ipse Christus expresserit.

275. Interlocutio interrogans Donatistas, quis ille sit mundus, qui salvandus est dictus.

276. Donatistarum ad ista responsio, mundum illum hominem dici.

277. Interlocutio, quæ requirit, utrum ex iisdem hominibus constet Ecclesia.

278. Donatistarum ad ista contentio. 279. Ubi exceptores et notarii suggerunt, impletis codicibus se debere discedere, et alios subrogari. 280. Interlocutio id fieri oportere præcipiens. 281. Prosecutio Catholicorum qua prolata a Donatistis epistolæ plena adsertione respondent.

siæ immortalitas sit promissa.

288. Prosecutio Catholicorum ubi asserunt supradictis assertionibus suis, eam Ecclesiam immortalem esse promissam, quæ nunc ex justis mortalibus constat in terra.

289. Interlocutio quæ dicit de peracta quæstione in sententia se dicturum esse quod sentiat, et jubet, ut causa pandatur erroris.

290. Prosecutio Donatistarum quæ petit ut de singulis articulis cognitio decursa pronuntiet et ubi dicunt testimoniis legalibus suis non esse respon

sum.

391. Catholicorum ad hæc secundum superiora responsio.

292. Interlocutio judicis qua dicitur, legibus prohiberi, ne sententia pro parte negotii proferatur.

293. Donatistarum ad ista contentio, quæ etiam Catholicis facit injuriam, dum illos falsos jactitat sacerdotes.

294. Contestatio Catholicorum, ubi se ab injuria dissimulare respondent.

295. Prosecutio Donatistarum, quæ dicit judici, si Christus non es, cur de sacerdotibus judicas? et quæ asserit hoc judicium Christo esse servandum : et a Catholicis quærit, utrum eis præceperit Christus bominem judicem postulare.

296. Catholicorum ad ista responsio, quod primi Donatista 240 in Episcopali causa humana judicia flagitarunt, et quod persecutionem non patiantur ipsi, sed faciant.

297. Ubi dicunt Donatistæ quod circumcelliones faciunt ad sacerdotes minime pertinere.

298. Prosecutio Catholicorum, quod Donatistæ oculos eruendo, diabolum superaverunt.

299. Ubi dicunt Donatista, diabolum a Catholicis esse defensum.

300. Prosecutio Catholicorum, Maximianistas Donatistis esse meliores, a quibus persecutionem passi sunt, si tolerata persecutio efficit meliores.

501. Prosecutio Donatistarum, ubi dicitur diabolus rem fecisse pejorem, quod Job oculos spectatores vulnerum non ademit.

502. Prosecutio Catholicorum, ubi consolarium fecisse Donatistas, et dominicos codices combussisse dicuntur.

303. Prosecutio Donatistarum, Ecclesias suas cruentis adhuc plenas esse corporibus.

304. Interlocutio quærens, an ipsa fuerit causa dissidii.

305. Donatistarum ad ista responsio.

306. Ubi a Catholicis dicitur hoc posse Maximianistas objicere Donatistis.

307. Interlocutio similis præcedenti.

308. Ubi Catholici provocant Donatistas ut causam veteris dissidii fateantur.

309. Ubi dicunt Donatistæ traditores, id est, ma

lam arborem ex factis suis, id est, ex fructibus posse A a Mensurio ad Secundum Episcopum destinata, qua cognosci.

310. Catholicorum ad ista responsio.

311. Interlocutio quærens, quando mala arbor exstiterit.

312. Prosecutio Donatistarum, non sibi ad omnia esse responsum et ad singula.

313. Judicem debere ferre sententiam et a primi hominis culpa hæreditarium in omnes transiisse delictum.

314. Interlocutio, de omnibus simul ferendam esse sententiam, ne motus judicis ante finem negotii publicetur.

315. Prosecutio Catholicorum postulans, ut chartæ quæ recitari cœperant, perlegantur.

316. Interlocutio eas præcipiens recitari, et (reci tatio) relationis ad Constantinum Imperatorem ab Anulino Proconsule destinatæ, qua Majorinus obsti. tisse Cæciliano chartas criminum ejus Proconsulis ad principem dirigendas tradidisse, signatur.

317. Ubi post recitationem servari sibi quod contra competit, postulant Donatistæ.

318. Item recitatio relationis alterius ab eodem Proconsule ad eumdem principem destinatæ, qua significat idem Proconsul Cæcilianum cum decem clericis suis et totidem adversarios ejus ad urbem pergere se fecisse, sicut præceperat Imperator.

519. Item recitatio epistolæ Constantini ad Miltiadem Romanum Episcopum missæ, qua et cæteris sacerdotibus inter Cæcilianum et adversarios ejus (cognitio) delegatur.

520. Prosecutio Catholicorum intimans quæ lecta sunt cognitori, et postulans ut Miltiadis in Cæciliani causa judicium recitetur.

321. Recitatio judicii Miltiadis.

322. Ubi Donatistæ volunt aliud contra Miltiadis judicium recitari.

323. Ubi a Catholicis dicitur, non omne Miltiadis judicium esse perlectum, quoniam triduo tunc actum est, et trina sunt gesta.

324. Interlocutio ubi contra recitata volentibus prosequi Donatistis dicitur, ut patiantur primitus omnia per ordinem recitari.

325. Ubi contendunt contra recitata prosequi Donatistæ.

326. Ubi a Catholicis dicitur adhuc superesse quod debeat recitari, siquidem non sit lecta sententia Miltiadis.

327. Prosecutio Donatistarum qua se dicunt ideo de exiliis ad judicium remeasse, quia eis cognitor juraverat per edictum.

328. Responsio Catholicorum non fuisse in exilium Donatistas.

329. Prosecutio Donatistarum de petitoris persona, quæ peracta sunt repetens, et dicens Cæciliani purgationem non debuisse recitari, qui adhuc ab ipsis non fuerat accusatus.

B

C

330. Interlocutio, debere chartas quas Donatistæ offerunt recitari, ut omnibus recitatis petitoris per- D sona valeat deprehendi.

331. Ubi contendunt Catholici recitationem chartarum suarum interrumpi penitus non debere, sed omnia per ordinem esse recitanda.

352. Ubi Donatiste respondent, recitationem de Cæciliano catholico non potuisse competere.

333. Interlocutio ubi contendentibus de continuanda recitatione Catholicis, jubet cognitor illa potius recitari quæ offerunt Donatistæ.

33 Prosecutio Donatistarum initium referens causæ, quid Mensurius Carthaginensis Ecclesiæ episcopus unitatis tempore persecutio effecerit, unde exstitit causa dissidii.

335. Interlocutio probationem exigens si Mensurio crimen traditionis impingitur.

336. Prosecutio Catholicorum qua salva Ecclesiæ causa, traditionem in Mensurio probari desiderant.

337. Ubi a Donatistis familiaris epistola recitatur

quid circa se actum sit tempore persecutionis insi

nuat.

338. Prosecutio Catholicorum, qua volunt ́esse testatum, familiares epistolas recitari quarum fides babeatur incerta.

339. Item alia familiaris epistola recitatur Secundi ad Mensurium rescribentis.

340. Ubi Catholici postulant exprimi, qui fuerit hic Secundus.

341. Ubi qui Secundus fuerit exprimunt Donatistæ. 342. Recitatio supradicti rescripti, qua vicissim quid circa se in Numidia gestum sit eo tempore Mensurio Secundus insinuat.

343. Interlocutio præcipiens ut recitatis epistolis suis, patienter audiant Donatistæ quæ legi a Catholicis cœperant.

344. Prosecutio Donatistarum que superesse sibi dicit quod de Caeciliano legendum est.

345. Interlocutio etiam de Cæciliano, quod superest præcipiens recitari.

346. Prosecutio Catholicorum quæ patienter se habere asserit ut legatur.

347. Ubi offerunt Donatista conditum a patribus suis de Caeciliani damnatione decretum, et hoc jubente judice recitatur.

348. Recitatione conclusa interloquitur judex, ut si quid est adhuc quod de Cæciliano recitari debeat intimetur.

349. Prosecutio Donatistarum, de cæteris quoque personis se habere documenta promittens.

241 350. Interlocutio ut quæ a Catholicis oblata fuerant perlegantur.

351. Prosecutio Catholicorum testatum faciens et adversum Mensurium nihil publicis actum esse judiciis, et Carcilianum absentem ab his esse damnatum in concilio sine consule et die, qui sibi invicem confessa traditionis crimina in alio inveniuntur ignovisse concilio.

352. Interlocutio hoc ipsum exigens recitari.

353. Ubi principio Concilii recitato, interrumpunt Donatistæ, neganies consulem et diem ecclesiasticis adjici solere decretis.

354. Catholicorum ad ista responsio.

355. Interlocutio similis præcedenti.

356. Ubi exigunt Catholici oportere disquiri, utrum Donatus, cujus modo vocabulum recitatum est, inter Cæciliani fuerit damnatores.

357. Interlocutio quærens ista disquiri, et ita nomina singulorum.

358. Ubi Donatista testantur se præbuisse patientiam, vicem petentes, cum coeperint respondere.

359. Interlocutio secundum voluntatem Donatistarum exigens de Catholicis patientiæ professionem. 360. Ubi de præbenda patientia Catholici profiten

tur.

361. Ubi lecta codicis parte totum legi flagitant Do. natist.

362. Catholicorum ad ista responsio.

63. Prosecutio Catholicorum ideo asserens se legisse quæ lecta sunt, ut Cæciliani possit valere purgatio.

364. Interlocutio adversus illa quæ a Catholicis recitata sunt, Donatistas admonens respondere, ut cætera que interrupta sunt recitentur.

565. Prosecutio Donatistarum asserens quod decretum sine Consulis adscriptione protulerint ex consuetudine se fecisse majorum.

366. Interlocutio quæ dicit, ex hoc ne Catholicos fecisse aliquam questionem.

367. Prosecutio Catholicorum ideo hæc agere Donatistas ut tempora contrahantur.

368. Ubi Donatistæ dicunt, si de sententiis dictis nemo dubitat, Cæcilianus jure damnatus est.

369. Prosecutio Catholicorum asserens posse monstrari quod de Cæciliano sit gestum, si quæ interrupta fuerint, recitentur.

« PoprzedniaDalej »