Obrazy na stronie
PDF
ePub

203 ANNO DOMINI 377.

III.

IMPERATORIS GRATIANI (1)

CONSTITUTIO IN REBAPTIZANTES.

A præcepa calcantes, Christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes. Eos igitur auctoritas tua erroribus miseris jubebit absistere, Ecelesiis quas contra fidem retinent, restitutis Catholicæ. Eorum quippe institutiones sequende sup!, qui Apostolicam fidem sine intermutatione baptismatis probaverunt. Nihil enim aliud præcipi volumus, quam quod Evangeliorum et apostolorum fides et traditio incorrupta servavit : sicut et lege divali ANNOTATIONES.

(Ex Cod. Theod. Lib. xvi, Tit. vi. Ne sanctum baptisma iteretur. L. 2.)

Impp. VALENS, GRATIANUS et VALENTINIANUS AAA. ad Flavianum Vicarium Africa.

Eorum condemnamus errorem qui apostolorum

consuli hæc lex inscribitur. Unde haud inanis con-
jectura spectare ad Donatistas, pariter ut ad eosdem
pertinent quatuor sequentes: ut et duæ aliæ, puta
leg. 5 et 38 supr. de Hæreticis. Et vero spectare ad B
Donatistas, qui recentissime Firmo tyranno faverant
in Africa, testatur Augustinus ep. CLXIV. Quæque
procul dubio toleravit Valentinianus, data sua 03-
200pnoxsias cuique licentia, de qua dixi ad l. supr.
de Maleficis: anabaptismo tantum in his damnato,
sub pœna sacerdotii privationis, neque enim ultrà
progreditur Valentinianus. De hac ipsa porro lege
Optatum Afrum Milevitanum, circa initium lib. v,
sensisse putat Balduinus: Hæc, inquit, nostra vox
est, qui in Trinitate baptismatis unitatem defendi-
mus, non pro vobis, qui baptisma, in cujus imagine
sunt illa duo, audaciter, et quod contra leges est,
iteratis :
: quamvis et vos ipsi non negetis, quia non
debet iterari, quod semel jussum est fieri. In quo
largiter fallitur; nam, quod et ipse alibi recte tradit,
Optatum ante hune annum 373, scripsisse certum
est et sane scripsit is, quod aperte Optatus ipse
profitetur, sexagesimo et quod excurrit anno post
persecutionem Diocletianeam, id est, circa annum
Domini 367, ut alibi fuse ostendo. Illud equidem
verum, hanc legem esse de numero earum quæ a
Valentiniano in rebaptizantes scriptæ fuerunt, qua-
rum meminit Gratianus quoque l. 1 prox. et quidem
in Donatistas pats, ut Augustinus testatur ep. 166
ad Donatistas: Huje (Joviano), inquit, successit Va-
lentinianus legite que contra vos jusserit : de quo
jam etiam aliquid dictum ad. I. In supr. de Hæreticis.
Ergo Optati locus accipiendus est de aliis Valenti-
niani legibus (si quæ ante hanc in Donatistas latæ
sunt), Constantini item et Constantii (vel potius Con-
stantis) quarum mentio l, u infr.

[ocr errors]

Notabilia duo in hac. leg. hæc occurrunt : Primum est, quod ait, contra instituta omnium, quæ latius explicata reperies ad d. I. 11 prox. Alterum est, quod baptismum vocal gratiam et divinam gratiam: quomodo et gratia communionis vocatur in l. v infr. de Apostatis. Gratianus pariter 3, epist. 17:‹ Audientibus, si qui fuerint periculo præventi, etsi in exitn constituti, vigilantia vestra non desit, implorantibus divinam gratiam misericordia Domini non denegetur. Qui locus omnino componendus est cum l. E supr. de Scenicis. Græcis quoque ut Eucharistia, ita et baptismus zápis dicta. De Eucharistia apud Cyrillum saepius hae locutiones, της θείας χάριτος μετα λαμβάνειν, εἰ προσιέναι πρὸς τὴν ἐπουράνιον χάριν : εἰ Optatus lib. v, pariter de Eucharistia': ‹ Veniunt gentes ad gratiam exhibet ille qui invitare dignatus est: ministerium exercet turba famulorum. › Ömitto alia. Non minus sæpe de baptismo, qui cum plura habeat nomina, quae Clemens Alexandrinus lib. 1, Gregorius Nazianzenus orat. 40, et Chrysostomus non semel recensent, unum illorum est zapopa vel χάρις. In 4 Mystagogicon Cyrilli προσέρχεσθαι τῇ Kapiti est, ad baptismum accedere. Græcus quoque interpres Canonum Ecclesiæ Africanæ p. 174, ubi Latina habent, ut (ægrotantibus) scenicis atque histrionibus cæterisque hujusmodi personis reconciliatio non negetur (qui locus alioquin cum d. I. 1,

C

D

de Scenicis, componendus est), reconciliationis loco χάριν ἢ κατάλλαγμα vertit, et recte, eo quippe loco reconciliationis verbo, id quod alias viaticum et extremum suffragium dicitur, id est, baptismus et Eucharistia indicantur: de quo ad d. l. 1, de Scenicis.

Illud postremum hic semel monendum, quæ hac leg. omnibusque aliis hujus tituli constitutionibus in rebaptizantes constituuntur, accipienda non indefinite, sed de hæreticorum tantum anabaptismo, qui illicita usurpatione, furore immani et `institutione nefaria collatum semel recte baptismum in Ecclesia catholica, catholicae Ecclesiæ odio, iterabant, quod clare sat colligitur ex sequentibus legibus: vide inter alias legem 6. Alioquin enim et ipsi Catholici baptisma quandoque rescindebant seu quosdam hæretico. rum rebaptizabant: qua de re vide canonem 6 concilii Nicæni (cujus meminit et Rufinus, lib. 1, cap. 6; Augustinus, de Hæresibus, hæresi 44), Laodiceni canones 7 et 8, Constantinopolitani secundi OEcume. nici canon. 7. Vide et quæ Athanasius, orat. 3 contra Arianos; Basilium, epistola canonica ad Amphilochium, cap. 1.

JACOBUS GOTHOFREDUS.

(1) Gratiani. Hæc lex est imperatoris Gratiani, ut ex inscriptione patet; data enim est ad Flavianum Vicarium Africæ quæ utique Africa Gratiano parebat. Quare vitium erat in subscriptione Data CP, id est Constantinopoli. Nam et Gratianus hoc anno versatus est in Gallia, et Treveris quidem vel Moguntiaci. Ut proinde minus dubitem hanc legem scriptam in Gallia ex consilio et dictatu episcoporum Gallicorum: el certe, assurgere cam palam est Gallicano cothurno.

Ergo Gratianus hac lege rebaptizantium per Africam errorem cœtusque damnat : variis tum rationum momentis, tum et sanctionibus. Rationum, inquam, Theologicarum et Ecclesiasticarum. Quarum prima est a baptismatis, quod unum esse debet, neque repeti oportet, natura, cum ait: Christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificari, sed incestari lavacri nomine. Quibus similia alia ex aliis legibus in unum cumulata habes in Paratitlo. Altera est, petita ab auctoritate Evangelii, apostolorum, traditionis incorruptæ, anteriorum tandem principum præjudiciis et constitutionibus. Hine se. licet rebaptizantes ait: Apostolorum præcepta calcare. Hine mox pro canone subjicit: Institutiones sequendas eorum qui apostolicam fidem probaverunt. Item, Nihil aliud præcipi se velle, quam quod Evangeliorum et apostolorum fides et traditio incorrupta servavit : sicut et lege Divali, etc. Quod Evangelii et apostolorum prærogativam attinet, de eo jam satis, ad l. cunctos populos 2 supr. de fide Cathol. et ad l. 28 supr. de Hæreticis. Traditionem incorruptam quoque hic advocari notandum est: qua sane se tuitus jam olim hac in re ipsa adversus anabaptismum Stephanus papa, anabaptismum omnem damnans, adversus Cyprianum, Firmilianum, et Africa concilia: ut testatur Cyprianus ipse qui hæc Stephani verba recitat, epist. LXXIV ad Pompeium Sabracensem : Si quis ergo a quacumque hæresi venerit ad nos, nihil innovetur, nisi quod TRADITUM est, id est, præter id quod traditum

parentum nostrorum, Constantini, Constantii, Va- A clesiis, occulto tamen furore grassantur, loca magna lentiniani, decreta sunt. Sed plerique expulsi de Ec- domorum seu fundorum illicite frequentantes: quos

ANNOTATIONES.

est. Et Eusebeius lib. vn Hist. Eccl. cap. 1: пaλαcoũ γέ τοι κεκρατηκότος ἔθους : et cap. 2, ἄλλ' όγε Στέφανος, μὴ θεῖν τε νεώτερον παρὰ τὴν κρατήσασαν ἀρχῆθεν παρ ραδοσιν, ἐπικαινοτομεῖν οἱόμενος, ἐπὶ τούτῳ διηγανάκτει: id est, Stephanus nihil novi aut alieni a TRADITIONE AB ANTIQUO OBTINENTE, moliendum arbitratus, animo ob hanc causam indignabatur. Augustinus quoque, lib. v de Baptismo contra Donatistas, cap. 23: Apostoli quidem nihil exinde præceperunt : sed consuetudo illa, quæ opponebatur Cypriano, ab eorum TRADITIONE exordium sumpsisse credendum est: sicut sunt multa quæ universa tenet Ecclesia, et ob hoc ab apostolis præcepta bene creduntur, quamquam scripta non reperiantur. Vincentius tandem Lirinensis in commonitorio suo c. 9, cum multa hanc in sententiam scribat, tandem ait, epistolam a Stephano missam ad Africam, ubi his verbis sanxit, nihil innovandum, nisi quod TRADITUM est. Quæ ipsa sunt Stephani verba, quæ Cyprianus supra memorabat. Et Cyprianus tamen illud in Stephano reprehendebat, quod Scripturis, quibus suam niti docerent Patres Africani, obduceret et opponeret traditionem, atque adeo traditionis nomine pravam venditaret consuetudinem, quæ non esset ab apostolis, sed postea irrepsisset. Sed de ista in ipsa Africa juniores a Cypriano abiere, et in argumento Stephani PP. acquievere, qui contendebat ante Agrippinum nusquam in Ecclesia iterari baptismum solitum. Et acquievit etiam tanto post Augustinus, lib. 11, cap. 7, de Baptismo contra Donatistas: Quam consuetudinem credo ex apostolica TRADITIONE venientem, sicut multa non inveniuntur in libris eorum neque in conciliis posteriorum ; et tamen quia per universam Ecclesiam creduntur, nonnisi ab ipsis tradita et commendata creduntur. Et lib. IV, cap. 24: Quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed sem

per retentum est, nonnisi auctoritate apostolica institu

tum rectissime creditur. Vide eumdem et lib. 1 contra Cresconium cap. 33. Secuti et hanc sententiam et traditionis prærogativam imperatores ab episcopis edocti, Valentinianus scilicet leg. I supr. ubi eodem sensu ait, contra INSTITUTUM omnium baptismum iterari; Gratianus hac lege ubi pariter ait, INSTITUTIONES sequendas, el item, quod TRADITIO incorrupta servavi; Honorius I. iv infr. ut traditum est. Eadem vero traditione sicut singularitas baptismi, ita et plerique ritus in baptismate, ne de aliis nunc dicam, defendebantur, ut prolixe et egregie multis demonstrat Tertullianus de Corona milit. cap. 34, 5, et Basilius de Spiritu sancto, cap. 27, veluti consecra tio aquæ oleique unctionis; et ipsius qui baptismum accipit, renuntiatio Satanae et angelis ejus; lactis et mellis prægustatio, ipsa fidei professio, et alia id genus tandem et trina mersio. Hieronymus quoque adversus Luciferianos: An nescis ctiam Ecclesiarum hunc esse morem, ut baptizatis postea manus imponatur, et ita invocetur Spiritus sanctus? Exigis, ubi scriptum sit? in Actibus Apostolorum. Etiamsi scripturæ auctoritas non subesset, totius orbis in hac parte consensus instar præcepti obtineret : nam et multa, quæ per TRADITIONEM in Ecclesia observantur, auctoritatem sibi scriptæ legis usurpaverunt, velut in lavacro ter mergitare. Quare et ad ipsum Dominum et apostolos hos ritus referre non verentur Chrysostomus, si Chrysostomi est Homilia de fide in Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, et Pelagius apud Gratianum, de Consecr. dist. 4. Et ita quoque hæc jam dicuntur et hic habentur Apostolorum præcepta, hæc apostolica et apostolorum fides, quam scilicet Traditio incorrupta servavit. Cui et Evangeliorum fides hic sociatur : Quomodo Augustinus quoque 204 etsi traditionem et consuetudinem urgeat, idem tamen, ne videretur humanis tantum argumentis agere, ex Evangelio do

B

C

D

cumenta et testimonia protulit, quibus non solum idem colligeretur, sed plane ostenderetur: lib. 1 contra Donatistas: et lib. 11, cap. 14; lib. iv, cap. 7; lib. v, cap. 4 el 23.

Provocat et hac lege Gratianus ad superiorum Principum constitutiones, Constantini M., Constantii (ego Constantis malim, cui Africa cesserat, non Constantii, qui etiam hæretica labe adspersus erat) itemque Valentiniani.

Provocat et ad sanctionem seu præceptum quoddam anterius ad Nitentium datum : quod quale sit nondum comperio illud crediderim anteriorem ipsiusmet Gratiani constitutionem hic indicari : et quidem emissam ad Nitentium tribunum et notarium (cujus mentio apud Ambrosium epist. 64 ) extra ordinem in Africam missum cum mandatis seu præcepto (quomode et hic vocatur) ad cohibendos hæreticorum cœtus: ut cæteroquin tribuni et notarii ab imperatoribus cum mandatis et præceptis missi etiam in negotio religionis, de quo plene ad l. unic. supr. de mandatis Principum : ubi Marcellini et Dalmatii exempla inter alia.

Nunc de hujus legis sententia, quidque adversus rebaptizantes constituat Gratianus: nempe tria hæc, hunc in finem statuuntur :

Primum absistere miseris erroribus suis. Vicarii Africa auctoritate jubentur, id est eorum cœtus inhibere his jubetur. Quod mirum: Flavianus enim hic Vicarius Africe (cujus alioquin meminit quoque Ammianus Marcellinus extremo libro xxvi, et Augustinus epist. CLXIV; vide Symmachum lib. 11, ep. XXVII et LXII) partis Donatistarum erat, quod Augustini locus, dicta epist. CLXIV, ostendit, ubi Donatistas sic inducit loquentes, tum et eis respondet: At enim (sunt verba Donatistarum) et malos Chris tianis non licet persequi? Esto (respondet Augustinus), non liceat: sed numquid hoc Potestatibus, ad hoc ipsum ordinatis, fas est objicere? an apostolum delebimus? Sed vos, inquies (altera hæc est Donatistarum objectio), talibus (potestatibus) communicare non debelis? Quid ergo (respondet Augustinus)? vos Flaviano quondam Vicario partis vestræ homini, quia legibus serviens nocentes quos invenerat, occidebat, non communicastis? Et sane l. IV supr. de Hæreticis, idem Gratianus (anno proximo 378 existimo) cœtus hæreticos dissimulatione Judicum agitari permissos testatur. Et vero ea lex (addatur et lex v cod.) huic firmanda lata videtur: et utraque anterior aliqua lex antiquior adversus coetus hæreticorum confirmatur: olim, inquit, dict. l. 1v, Jussimus. Hac vero lege, Nihil ut ab eo tenore sanctio nostra diminuat, qui dato dudum ad Nitentium præcepto fuerat constitutus.

Secundo, Ecclesias quas adhuc nonnullas retinebant Donatista, Ecclesia Catholicæ restituere jubentur.

Tertio, loca in quibus coierint confiscari jubentur. Ubi notandum ad id delegisse eos magnas domos seu fundos de qua confiscatione Augustinus, lib. 1 contra litteras Petiliani c. 24.

sententiæ

Tandem sibi quisque nocitura quod sentit sentire monetur sibique solis fovere virus (nam ita repono) impiæ disciplinæ. Quod omnino congruit, simul et verbis, I. v supr. de Hæreticis., quæ biennio ferme post hanc legem data est.

Et hæc quidem omnia Donatistas respiciunt. Neque enim audio Baronium existimantem posteriorem hujusce legis partem ad Manichæos spectare; nam imo tota legis series contrarium ostendit. Denique duo Donatistarum genera hic constituuntur: unum eorum qui Ecclesias adhuc quasdam contra fidera retinebant: alterum eorum qui de Ecclesiis licet expulsi, occulto tamen furore grassabantur, loch

fiscalis publicatio comprehendet, si piaculari doctrinæ A versam Africam, hoc est, per Provinciam Procon

secreta præbuerint: nihil ut ab eo tenore sanctio
nostra diminuat, qui dato dudum ad Nitentium præ-
cepto fuerat constitutus. Quod si errorem suum di-
ligunt, suis malis domesticoque secreto, soli tamen,
foveant viros impiæ disciplinæ. Dat. xvi kal. Nov.
CP. Gratiano A. iv et Merobaude Coss.
ANNO DOMINI 393.
IV.

DECRETUM HIPPONENSIS CONCILII

DE DONATISTIS CLERICIS IN NUMERO LAICORUM RECI-
PIENDIS,

Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397. Placuit etiam, ut quia in præcedentibus conciliis statutum est (1), ne quis Donatistarum cum honore

sularem, Numidiam, Mauritaniam, Byzacenam et Tripolin constitutis, sed et Presbyteris, diaconis, et universis plebibus, in veritate Evangelii nobiscum militantibus, Victorinus, Fortunatus, et Victorianus, Migginus, Saturninus, Constantius, Candorius, Innocentius, Cresconius, Florentius, Salvius, alius Salvius, Donatus, Geminius, Prætextatus (Assuritanus episcopus), Maximianus, Theodorus, Anastasius, Donatianus, Donatus, alter Donatus, Pomponius, Pancratius, Januarius, Secundinus, Paschasius, Cresconius, Rogatianus, alius Maximianus, Benenatus, Gaianus, Victorinus, Guntasius, Quintasius, Felicianus, Salvius, Migginus Proculus, Latinus et cæteri qui in Concilio apud

suo recipiatur a nobis, sed in numero laicorum, B Cabarsussi fuimus, in Domino æternam salutem. propter salutem quæ nulli deneganda est (tantum autem inopiæ clericorum ordinandorum in Africa patiuntur Ecclesiæ, ut quædam loca omnino deserta sint), servetur quidem in istis, quod jam antea creditum (al. traditum) est : sed exceptis his, quos aut non rebaptizasse constiterit, aut qui cum suis plebibus ad communionem Catholicam transire voluerint. Sic enim scriptum est, quod duobus si convenerit Christianis, quidquid petierint impetrabunt (Matth. xvi). Non oportet dubitari, quod remoto scandalo dissensionis universæ plebis, invitatæ pacis compensatione et sacrificio charitatis aboleantur, quæ majorum suorum auctoritatem sequentes, repetitione baptismi commiserunt. Sed hanc rem placuit non confirmari priusquam exinde transmarina Ec- C

Nemo est qui nesciat, fratres dilectissimi, de sacerdotibus Domini, non propriæ voluntatis, sed divinæ legis impulsu, tam in reos sententiam dicere, quam innocentibus inflictam, jure ab eis ac merito submovere. Non levi enim periculo subjacebit, quisquis aut reo pepercerit, aut innocentem conficere pertentarit: maxime cum scriptum sit innocentem et justum non occides: et purgatione non purgabis reum.

clesia consulatur.

205 ANNO DOMINI 393.

ས.

Hoc igitur edicto legis admoniti, necesse nos fuerat Primiani causam, quem plebs sancta Carthaginensis Ecclesiæ episcopum fuerat in ovile Dei sortita, seniorum litteris ejusdem Ecclesiæ postulantibus, audire atque discutere sub eo, ut explanatis omnibus aut innocentem, quod optabile fuerat purgaremus, aut nocentem certe ostenderemus suis meritis esse damnatum. Optatissimum enim nobis fuit, ut plebs sancta Carthaginensis Ecclesia, eo se læteretur episcopo sublimatam, qui in omnia sanctus, et in nullo reprehensibilis haberetur. Propterea utique talem esse oportet Domini sacerdotem, ut quod populus pro se apud Deum non valuerit, ipse ANNOTATIONES.

EPISTOLA CABARSUSSITANI CONCILII
A DONATISTIS MAXIMIANENSIBUS HABITI

Contra Primianum Donatistam Carthaginensem.
(Edita ex Augustino in Psalm. XXXVI.)
Sanctissimis Fratribus atque Collegis, per uni-

magnarum domorum seu fundorum illicite frequen

tables.

JACOBUS GOTHOFREDUS.

prior. In concilio Arelatensi nihil novi circa hoc statutum, quamquam hujus synodi patres optassent ut severior in Donatistas sententia proferretur, quemadmodum ex eorum epistolæ ad Miltiadem verbis intelligere est. At subsequentibus in conciliis Africanis vetitum fuisse, ne quis Donatistarum cum honore suo susciperetur, diserte hic asseritur in concilio Carthaginensi anni 401. In hoc Hipponensi anni 393, proponitur hujus severitatis relaxatio, in gratiam eorum tantum quos aut non rebaptizasse constiterit, aut qui cum suis plebibus ad communionem Catholicam transire voluerint. Sed antequam quidquam statueretur, transmarinam Ecclesiam consuli placuit. In concilio Carthaginensi anni 397, mandatum est, ut consulerentur præsules Romanus et Mediolanensis, utrum infantes baptizati a Donatistis ad clerum promoveri possent. Iterum in concilio Carth. anni 401, missa legatio ad eosdem antistites, ut liceret clericos Donatistarum in ordinibus suis suscipere. Tandem in concilio universali Africæ ejusdem anni, pro bono pacis et ob inopiam clericorum, potestas facta est omnibus episcopis catholicis Donatistarum clericos suscipiendi cum ordinibus suis. J. G.

(1)In præcedentibus conciliis statutum est. Vetus Ecclesiæ African disciplina hæc fuit, ut hæretici et schismatici in clero constituti ad Ecclesiam redeuntes, sive prius in Catholica ordinati, vel apud hæreticos aut schismaticos promoti, ea conditione susci- D perentur, ut communicarent tantum ut laici, et satis haberent quod admitterentur ad pacem, nullam autem ordinationis et honoris prærogativam retinerent. Ita Cypr. ep. LXXII. Eamdem legem primum in Romana Ecclesia viguisse constat ex Innocent. 1 ep. xxi ad episcopos Macedonia. Idem statutum legitur in concilio Eliberitano, can. LI. Attamen mitius actum est aliquando cum schismaticis, ut in concilio Nicæno cum Novatianis, quos in clero mancre synodus permisit, et cum Melitianis, quos etiam ulterius provehi non vetavit. Idem Donatistis initio schismatis indultum. Nam, ut observat S. Aug. ep. XLII, Miltiades Donato solo expulso paratus fuit commumunicatorias mittere cæteris qui a Majorino ordinati fuerant, eosque pro episcopis habere: ita ut in iis locis ubi duo essent episcopi quos dissensio geminasset, eum confirmari vellet qui foret ordinatus

pro populo mereatur quod poposcerit impetrare: A teret: quod obsessi sint episcopi simul et clerici, et quia scriptum est: si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos : si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo ?

[blocks in formation]

postea ab ejus satellitibus lapidati: quod in basilica casi sint seniores, quod indigne ferrent Claudianistas ad communionem admitti: quod innocentes clericos putaverit esse condemnandos: quod se 206 nobis audiendum noluerit exhibere, cum basilicarum fores ne ingrederemur, multitudine et officio intercluserit: quod legatos a nobis ad se missos injuriose rejecerit: quod loca multa vi primo, dehinc auctoritate judiciaria usurpaverit præter alia illicita ejus admissa, quæ pro honestate styli nostri siluimus, a sacerdotali choro perpetuo esse damnatum : ne co palpato, Dei Ecclesia aut contagione, aut aliquo crimine maculetur. Quod id ipsum Paulus apostolus exhortatur et admonet: Præcepimus autem vobis,

Cojus illi mala præsumptione stupefacti cum rem В fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut silentio refellissent, per se cogitatum scelus non dubitavit implere, usque adeo ut in Maximianum diaconum, virum, sicut omnibus notum est, innocentem, sine causa, sine accusatore, sine teste, absentem ac lecto cubantem, sententiam putaret esse promendam : qui jampridem clericos non dissimili furore damnarat.

Nam cum incestos, contra legem decretaque omnium sacerdotum, communioni sanctæ adjungeret: cumque obsistente maxima parte plebis, etiam seniorum nobilissimorum litteris conveniretur, út per se corrigeret quod admiserat; sua temeritate possessus, emendare contempsit. His itaque permoti seniores Ecclesiæ supradictæ, ad universum chorum litteras legatosque miserunt, quibus non sine lacry- Ċ mis deprecati sunt, ut ad se ferventius veniremus; quo perpenso libramine intentationibus exploratis, existimatio Ecclesiæ purgaretur.

Ad hanc proinde, cum secundum memoratorum litteras veniremus; nota sua ille ratione fervescens, adventum nostrum penitus declinavit. Qui usquequaque rebelli animo recalcitrans in malo permansit, ut, conducta multitudine perditorum, atque impetratis officialibus, basilicarum januas obsedissent, qui ingrediendi nobis atque agendi solemnia interdicerent facultatem. Hæc si episcopum convenit facere, si Christianis licet admittere, si hoc Evangelia protestantur; probet aut judicet quisquis amator aut assertor est veritatis. Hoc enim nobis

discedatis ab omni fratre inordinate ambulante : atque adeo non immemores puritatis Ecclesiæ, conducibile existimavimus, oinnes sanctos consacerdotes et omnes clericos, et omnes populos qui se Christianos meminerunt, hac nostra tractoria commonere, ut omnes ejus communiónem, utpote damnati, diligenti cura horreant. Ipse enim de suo interitu rationem reddet, qui hoc nostrum decretum non audiendo tentâ vérit violare.

Placuit sané nobis et Spiritui sancto, quod tempus tardis ad convertendum reservetur sub eo, ut quicumque consacerdotum vel clericorum suæ salutis immemores, a die damnationis supradicti Primiani, id est a die vIII kalendarum Juliarum, usque ad diem vini kalendarum Januariarum, minus a Primiani damnati communione recesserint, tali sententia constringantur. Laici quoque nisi se a supra dicto die damnationis illius, intra diem Paschæ future ab ejus consortio separaverint, non posse quemquam nisi per pœnitentiam, siquidem meminerint, Ecclesiæ reformari.

Victorinus Munacianensis episcopus subscripsi. Fortunatus Dionysianensis episcopus subscripsi. Victorianus Carcabianensis episcopus subscripsi. Florentius ab Adrumeto episcopus subscripsi. Migginus ab Elephantaria episcopus subscripsi. Innocentius Thebaltensis episcopus subscripsi. Miggin pro collega meo Salvio Membressitano episcopo subscripsi. Salvius Ausafensis episcopus subscripsi.

inflixit frater aliquando proprius, quod nunquam D Donatus Sabratensis episcopus subscripsi. Ge

faceret alienus.

Decrevimus omnes sacerdotes Dei, præsente Spiritu sancio, hunc eumdem Prinianum, primo quod super vivos episcopos, alios subrogarit: quod incestos cum sanctorum communione miscuerit : quod presbyteros ad conjurationem ineundam constringere pertentarit: quod Fortunatum presbyterum in cloacam fecerit mitti, cum ægrotantibus baptismo succurrisset quod communionem Demetrio presbytero denegarit, ut cogeret filium abdicare quod idem presbyter objurgatus sit, quod episcopos hospitio suscepisset: quod supradictus Primianus multitudinem miserit, quæ Christianorum domos ever

melius a Tambeis episcopus subscripsi. Prætextatus Assuritanus episcopus subscripsi. Maximianus Stabatensis episcopus subscripsi. Datianus Canicetensis episcopus subscripsi. Donatus Fiscianensis episcopus subscripsi. Theodorus Usulensis episcopus subscripsi. Victoriantis jubente collega Agnosio episcopo subscripsi. Donatus Cebrisetanus episcopus subscripsi. Natalicus Thelensis episcopus subscripsi, Pomponius Macrianensis episcopus subscripsi. Pancratius Balianensis episcopus subscripsi. Januarius Aquenensis episcopus subscripsi. Secundus Jocundianensis episcopus subscripsi. Pascasius a Vico Augusti episcopus subscripsi. Cresconius Taciamensis

episcopus subscripsi. Rogatianus episcopus sub- A bilo nec est confusa criminum sylva, cum ad poenam

scripsi. Maximianus Erumminensis episcopus subscripsi. Benenatus Tugutianensis episcopus subscripsi. Ritanus episcopus subscripsi. Gaianus Tigualensis episcopus subscripsi. Victorinus Leptimagnensis episcopus subscripsi. Guntasius Benefensis episcopus subscripsi. Quintasius Capsensis episcopus subscripsi. Felicianus Mustitanus episcopus subcripsi. Victorianus ex delegatione Miggini episcopi subscripsi. Latinus Mugiensis episcopus subscripsi. Proculus Girbitanus episcopus subscripsi. Donatus Sabratensis episcopus pro fratre et collega meo Marratio subscripsi. Proculus Girbitanus pro collega meo Galliono subscripsi. Secundianus Prisianensis episcopus subscripsi. Helpidius Tusdritanus episcopus subscripsi. Donatus Samurdatensis B episcopus subscripsi. Getulicus Victorianensis episcopus subscripsi. Annibonius Rabautensis episcopus subscripsi. Item Annibonius petitus a collega meo Augendo Arensi episcopo subscripsi. Tertullus Abitensis episcopus subscripsi. Primulianus episcopus subscripsi. Secundianus Aurisilianensis episcopus subscripsi. Maximus Pitanensis episcopus subscripsi. Crescentianus Murrensis episcopus subscripsi. Donatus Beliniensis episcopus subscripsi. Perseverantius Tevestinus episcopus subscripsi. Faustinus Binensis episcopus subscripsi. Victor Altiburitanus episcopus subscripsi. Omnes numero quinquaginta

tres.

ANNO DOMINI 394.
VI.

SENTENTIA CONCILII BAGAIENSIS

A DONATISTIS EPISCOPIS CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronuntiata.

(Ex variis Augustini locis collecta.) Cum omnipotentis Dei et Christi ejus Salvatoris nostri voluntate, ex universis provinciis Africa venientes, in Ecclesia sancta Bagaiensi concilium Secungereremus, Gamalius, Primianus, Pontius, dianus, Jannarius, Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus, Fortunius, Crispinas, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et cæteri, numero trecenti et decem Placuit Spiritni sancto, qui in nobis est, pacem firmare perpetuam, et schismata resecare sacrilega (Lib. IV contr. Crescon. cap. 10).

Optata quidem pacis et concordiæ est juncta germanitas, sicut scriptum est: Justitia et pax osculatæ sunt invicem (Ibid. cap. 16).

Licet enim viperei seminis noxios partus venenati uteri alveus diu texerit et concepti sceleris uda coagula, in aspidum membra tardo se calore vaporaverint; tamen conceptum virus, evanescente umbraculo, occultari non potuit: nam etsi sero, publicum tamen facinus et parricidium suum, fœta scelerum vota pepererunt. Quod ante prædictum est: Parturiit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Sed quoniam serenum jam fulget e nu

designata sunt nomina. Indulgentiæ enim ante hac fuerat dum cleinentie dimittimus lineam, invenit causa quos puniat (Lib. de Gest. cum Emer. 207 et lib. iv contr. Cresc. cap. 51, lib. i contr. Parmen. cap. 3).

Sed veridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga projecta sunt membra, et Ægyptiorum ad modum exemplo, pereuntium funeribus plena sunt littora: quibus in ipsa morte major est pœna, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniant sepulturam (Lib. v contr. Crescon. cap. 16).

Loquamur, charissimi fratres, schismatis causas : quia jam non possumus tacere personas. MAVIMIÁ– NUM fidei æmulum, veritatis adulterum, Ecclesiæ matris inimicum, Dathan, Chore et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiæ fulmen excussit : et quod adhuc eum dehiscens terra non absorbuit, ad majus supplicium superis reservavit. Raptus enim pœnam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc graviores colligit fœnoris, cum mortuis interest vivus (l. de Gest. cum Emer.).

Nec solum hunc sceleris sui mors justa condemnat. Trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor C Dei ante oculos eorum. Nollemus quidem quemquam e proprii corporis junctura præcidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscissione solaminis quam in remissione medicaminis; inventa est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus (eod. lib.}.

D

Famosi ergo criminis reos, Victorianum Carcabianensem, Martianum Sullectinum, Beïanum Baïanensem, Salvium Ausaphensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elephantariensem, Prætextalum Assuritanum, Salvium Membressitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere, perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt (. In contr: Cresc. cap. 53): sed et clericos aliquando Ecclesia Carthaginis, qui dum facinori intersunt illicito, incestui præbuerunt Tenocinium, Dei præsidentis arbitrio, universalis concilii ore veridico, damnatos esse cognoscite. Eos autem quos sacrilegii surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite, proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus (l. de Gest. cum Emer.).

Placuit tamen decreto concilii, dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur (l. 1v contr. Cresc. cap. 34). Quantum enim de reorum morte púrgamur, tantum de innocentium reditu gratulamur (Eodem l. c. 35).

« PoprzedniaDalej »