Obrazy na stronie
PDF

causa et absque ullo colore, alio sedente, facta esset; A conculcarent Eucharistiam sine ullo pudore aut ro.

Cæcilianum novis et falsis criminibus coacti sunt pe tere, eumque traditionis et idololatriæ insimulare. Hoc est alterum Donatistarum crimen, alter prætextus, quem non obtenderunt, nisi aliquo tempore post Majorini ordinationem. Nam cum ei manus impositæ sunt a Secundo et a cæteris Lucillæ episcopis, nemo umquam Cæcilianum non modo de Idoloriim cultu , aut de codicum traditione, sed ne minimi quidem criminis accersiit. Werum ne Majorini ordinátio rescinderetur, quod facta essel contra Ecclesiæ diseiplinam, has omnes calumnias in Caecilianum finxerunt; et ne tam cito ab his purgaretur , et eas falsas esse ostenderet, Mensurium decessorem, Felicemque ejus ordinatorem, ejusdem insuper criminis reos fecerunt aut facere conati sunt. Primum ut inde Cæciliani ordinalio damnaretur , quod per eam cum Episcopo idololatra communicasset: alterum, ut missio et communio ejus ab F.piscopo sacris interdicto descendere, et a patre idolis mancipato originem habere videretur: et licet accusationes istæ calumniarum plenæ a Papa Melchiade, ab imperatore Constantino, à concilio Arelatensi, a duobus episcopis hac de causa missis 135 in Africam, ut Melchiadis sententiæ ac decreto staretur, communique pene cunctæ Africæ voce ac consensu judicatæ essent ; Æliani præterea proconsulis Africæ in hanc rem inquisitionibus , universæ demum Ecclesiæ communione : non ideo tamen in calumniis suis non perstiterunt Donatistæ , sed nova insuper crimina et causas addiderunt, et in sua sententia et schismate pertinaciter manserunt. Itaque ut omnibus persuasum esset crimina quibus onerabant Cæcilianum, neque falsa , neque immerito alium in ejus locum suffectum esse, ab omnibus primum Africæ Ecclesiis, quæ societatem cum Caeciliano coierant, divortium fecerunt. Postea vero rabie ac furore schismatis gliscente ab universæ demum Ecclesiæ pace et communione recesserunt , id est ab universo hominum genere, qui cum Cæciliano consentiebant : hic est hujusce schismatis ortus C et prima quasi scintilla, quæ pene totam Africam et Ecclesiam incendit. Qua in re animadvertendum est : si quæ Cæciliano mendaciter affingebant Donatistæ, vera fuissent , et Mensurius et Cæcilianus falso deorum cultu sese inquinassent, Donatistas nihil in Ecclesiæ disciplinaim et canones commisisse cum Cæciliano cæterisque ejus communicatoribus et sociis coinmunionem negarent. Non enim fas erat, non dico idololatram Episcopum consecrare, sed ne quidem cum laico lapso consuetudinem ullam habere : et quamvis Ecclesia id temporis Novatianos damnasset, quod cum lapsis longa pœnitentia purgatis non communicarent, tamen minime utebatur iis qui a fide vel in ipsis vinculis et tormentis defecissent, nisi post diuturnam gravemque pœnitentiam; quapropter Donatistæ, pro hæreticis non habebantur, quod cum Cæciliano ejusque partibus et consentientibus societatem non hafìerent, sed quod in sua pertinacia mordicus permanerent, et quod spreto summi Pontificis et concilii judicio, quibus Cæcilianus innocens repertus esset , pertinaciter factioseque schisma suum sustinerent. Sed ut ad eorum errores et flagilia revertar, post hoc divortium et ab Ecclesia secessionem, quæ sequuntur crimina quasi necessario perpetrare coacti sunt. Primum sacrificia Cæciliani eorumque omnium qui cum eo communionem agebant , impura esse , jrrita, et Deo invisa prædicabant, qu;e propterea nec ullam inter orthodoxorum fideles pacem , nec inter Christum et Ecclesiam unionem et compaginem parere possent. Deinde Eucharistiam, quæ in templis orthodoxorum consecrabatur, rite consecratam uegabant, quod scilicet neque eorum episcopi, neque eorum sacerdotes rite consecrati essent , aut vim ullam aut potestatem consecrandi haberent ; ac proinde cum orthodoxorum templa invaderent, pedibus projectam

PATRol. XI.

ligionis metu ; quod p'aue facturi non fuissent, nisi eorum qui consecrabant, potestatem in contentionem vocassent , docuissentque ab orthodoxis Eucharistiam consecrari non potuisse. Ob eamdem etiam causam sanctum chrisma, veluti non consecratum , projiciebant. Quartus eorum error et crimen erat, quod baptizatos rursus abluerent; qua in re multa sünt observanda. Primum ex Domiatisiarum instituto, aut ex eorum animi sententia rebaptizationes haul fiebant ; nam mordicus tenebant cum orthodoxis unum tantum esse baptisma, et Christianos uno tantum baptismate tingendos esse : verum cum orthodoxos háreseos et idololatriæ insimularent, quod cum C;rciliano communicarent, baptizandi vim et potestatem eis nullam esse existimabai:t. Secundo, fiaptismi repetitio non erat propriuin ac peculiare illiuis sectæ ériyen, neque a Donatistis inventum, sed aetate divi Cypriani invectum, Qui eam de se per totam Africam opinionem et existimatiouem reliquerat, ut qnidquid docuerat pro regula fidei haberetur. Ob hanc causam Donatistæ ad documenta tanti viri respicientes , qui docuerat hæreticos rebaptizandos essè, C;eciliani sectatores, omnesque qui in Ecclesia tincti essent post Cæciliani ordinatiònem rebaptizabant; non secus atque Africae magna pars, quæ hæretico. rum baj)tismum respuebat. Non enim divus Augustimus scribens contra Doiiatistas locis omnibus éi argumentis ex divo Cypriano et ex concilio ejus tempore celebrato desumptis, respondisset, ni$i Donatistæ ex divi Cypriani potius quam ex sua sententia hunc errorem sustinuissent. Quintus eorum error et crimen erat in confirmando : nam ut baptismum , sic et conlirmationem repetebant: et licet uno dumtaxat verbo in Optato notentur hoc crimine iterum unxistis, certuim tamen est , eos rei)aptizatos rursus quoque confirmasse. Olim enim confirmatio baptisimùm semper sequebatur, neque quisquam prioribus illis sáeculis sacris undis abluebatur, quin iiiox ab episcopo chrismate perficeretur et absolveretur. Itaque cuiiì orthodoxos tamquam non rebaptizatos rursus inlingerent, eosdem tamquam non confirmatos iterum etiam confirimabant : quemadmodum episcopos aut presbyteros, quos de integro baptizabant, iierum páriter ac dé integro ordinabant et consecrabant. Sextum crimen erat, quod omnes, qui in Ecclesia initiati et ordinati essenl, pro non ordinatis haberent: atque ita in tota Ecclesia et in toto orbe terrarum , præterquam in angulo Africæ, ubi eorum scliisma et factio vigebat, ullum episcopum aut presbylerum reperiri negarent, omnesque episcopos, presbyteros et diacoiios, qui in eoruin potestatem veniebant, nulla habita ratione dignitatis, consecrationis et olei sancti, inter profanos el laicos rescriberent : quod antiquiuus summum erat scelus. Septimum, quod Orientis et Occidentis Ecclesias

D omnes infectas, pollutas, ac reas esse existimarent : ' ul in collauione Carthaginensi, pularent Calholici

quod cum Cæciliano ejusque successoribus communionem ac societatem habuissent : itaque cum ex Arabia nonnullos manciscebantur, non minus eos rebaptizarent quam Carthaginenses, quamvis eorum omuium ignari essent quæ in Cæcilianum fingebantur. Octavum, Jesu Christi Ecclesiam visibilem neque esse, neque constare debere, nisi ex innocentiDus, innoxiis, et nulla labe aut macula contactis : unde ab omnibus et ab universa Ecclesia segregatos, catharosque, puros, ac integros quemadmodum Novatiani se esse jactabant. Nonum crimen, quod manus episcopis et presbyteris lapsis imponerent, ut colligitur ex sentenita Melchiadis. Verum in hoc laboratur de quamam manus impositione sit accipiendum; nam plurima pars munerum et ministeriorum episcopalium manuum impositione conficiebatur, ut baptismus, cou

[ocr errors]

firmatio, ordinatio, p(enitentia , benedictio, curatio- A nes, miracula. Sed quia res est spissa ac difficilis, eademque pulchra, mihi videtur digna quæ diligentius enucleetur. l)e ea igitur in alia observatione disseremus. Decimum, quod episcopos nulla iusta de causa exauctorarent, eosque in laicos referrent, quæ res Ecclesiasticæ disciplinæ olim maxime adversabatur; el licet plurimis in monumentis historiarum legamus episcopós a sacris fuisse remotos, et ad laicam communionem redactos, id tamen non nisi justis magnisque de causis et atrocibus criminibus factum fuissé, uti ob idololatriam ; verum episcopum nulla de causa dignitate sua et honore consessus spoliare ingens crimen erat : hoc enim erat eum exuere dignitate, qu;e locum et partem in corpore Christi eminentiorem eaeteris tribuebat , ideoque et eum, et Ecclesiam pariter injuria afficiebat, atque I.cclesiam hoc membro privabat. Idem de presbyteris et diaconis licet asserere, quos Donatistæ sine causa aut crimine ab ecclesiastica communione removebant. Undecimum scelus, quod eadem falsa opinio et fundamentum in animis eorum gignebat, est, quod omnes orthodoxos quamvis innocentes ad pœnitentiam cogerent, quod Ecclesiasticis olim canonibus maxime repugnabat, impium namque erat membrum de corpore Christi nisi putre et infectiim rescindere, et in pœnitentiæ locum religere : nam quamvis haec pœnitentia publica summæ ac singulari utilitati esset is qui baptismi primum candorem et innocentiam amiserant, summumque ac præsens in ea esset præsidium adversus peccati maculas, invisa tamen erat innocentibus, neque fas erat eam imponere nisi iis qui in criminibus detinebantur : nam pœnitentes olim in numerum interdiciorum erant referendi anteuam ad pœnitentiam pervenirent, et ita quasi traiti Satanæ habebantur; præterea in primo gradu lacrymis et veniam deprecabantur et status sui iniseriàm deflebant , deiiide in secundo tamquam catechumeni et rcrum Christianarum imperiti et rudes C erudiebantnr : ac denique in tertio exorcismis a dæmonis potestate vindicabantur, et ejus afflatibus purgabamtur ; quod maxime abborrendum erat iis qui innocentes erant, Caeterum notaudum est Donatistas pœnitentiam his omnibus non imposuisse nisi initio Schismatis et cum primum secessionem fecerunt, et iis :!umtaxat qui baptizati essent ante schisma : nam iis qui baptizati essent post schisma poenitentiam non poterant imponere, quod scilicet essent rebaptizandi. Itaque quod ait Optatus, eos immocentes inter reos et poenitentes relegasse, id non ad 0ptati tempora quibus quoscumque allicere et abducere poterant , rebaptizabant, sed ad imitia schismatis referendum est, quo tempore multi ad eos transibant qui tincti essent ante C;eciliani ordinationem , et qui purgari secundum eos non poterant nisi pœnitentia. Düodecimum crimen erat : publica hac pœnitentia pueros innocentes et nondum peccati capaces eo ipso nomine quod cum Cæciliano communicassenl, mulctabant ; qua in re hoc concedatur oportet Optatnm loqui de primis quibus natum est schisma temporibus, et de pueris ante schisma natis quos Donatist;e non rebaptizabant : nam qui post schisma nascebantur ad pœnitentes, uti dixi, non poterant rescribi, quia rebaptizabantur. Cæterum pueros rudes, et in ætate constitutos quæ peccati non est idonea, pœnitentia domabant , eo scilicet consilio, non ut eos a peccato liberarent , sed ut eos in perpetuum a communione Ecclesiastica et a sacris ordinibus arcerent : mam olim non licebat pœnitentem in c!erum adsciscere; deinde ut ita cogerentur orthodoxi 136 peregrinos quærere el petere, et alibi natos quórum vita illis constare non posset, et in sedes eos Episcopales et presbyterales inducere : quod antiquitus velitum legimus. Decimum tertium crimen , quod altaria Orlho

doxorum exurebant, calices frangebant, parietes et pavimenta Ecclesiæ quasi polluta Orthodoxorum sacrificiis lavabant.

Decimum quartum, quod solemnia virginum vota solverent et inter pœnitentes detruderent, ut quæ apud lapsos aut idololatras professæ essent , ac proinde iis non tenerentur, neque rata essent.

I)ecimum quintum , quod in locis vi occupatis in quibus templa possidebant, civibus incolisque Catholicis sepulturæ pacem et honorem negarent, propterea quod eos lapsos et idololalria infectos per Cæciliani communionem existimarent et prædicarent : el quod defuncti per sepulturam olim cum viventibus communicare censebantur, precumque et sacrificii ac omnium communionum quæ fiunt in Ecclesia , et in sacris, non minus fieri participes quam viventes : ob hanc causam ne cum Orthodoxis post mortem communicare cogerentur, cum quibus viventibus ne cibum quidem sumere voluerant, in Ecclesiis et cœmeteriis quæ occupabant locum eis negabant.

OBSERVATI0 II.

Quomodo congruerent aut differrent Novaliani et Domalistæ.

Non abs re erit enucleare ac penitius inspicere num qua in re Donatistæ convenirent cum Novatianis : nam multi ex recentioribus innuere videntur has sectas eodem aut nixas fundamento, aut salteum in multis consensisse : sed falluntur egregie quidquid ex Eusebio, Epiphanio et Theodorelo pro sua opinione conradere valeanl. Nam primum constat Novatianos pœnitentiam omnibus pene crimiiuibus denegasse ; contra vero Doiiatistas non solum eam concessisse idololatris et homicidis, verum ultro eaim etiam reluctantibus aut certe immerentibus imposuisse , et quasi innocentes pœuitentiæ legibus subjecisse : secundo, iuter Novatianos laicis, vel etiam flentibns et criinen deprecantibus pœnitentiæ remedium non patebat; at in hac hæresi Episcopi ad pœnitentiam adigebantur, quod erat contfa Ecclesiæ disciplinam : tertio Novatianis jus et potestas non erat delicta condonandi, quod ÉÉÉÉ hac auctoritate carere existimarent. Donatistæ vero contrarium omnino docebant; uam pœnitentia functos et purgatos in societatem admittebant : quarto illi a secundis nuptiis abhorrebaut, hi vero hac in re ab Orthodoxis non dissentiebant.

Negari tamen non potest nonnulla inter eos fuisse similia , quemadmodum Cathari nomen quo uti ique puritatem suam ostentabant, sed diversam ob causam : nam Novatiani puros sese jactabant, quod cum lapsis, neque pœnitentibus. neque pœniténtia functis communicaíent : Donatistæ `verò puriores videri et appellari volebant : non quod a pœnileutibris abhorrerent, sed quod suam^ Ecclesiam a con$'; el crimine Cæciliani immunem conservare Wellent.

OBSERVATI0 III. Nonnulla quæ in hac historia sunt obscnra. In hac historia, quamvis accurate descripta a

Balduino el a Baronio, multa reperiuntur quæ non

ita facile decidi explicarique possunt. Priinùm enim duos omnes produut exstitisse Donatos hujusce sehismatis auctores et fabricatores : unum a Casis nigris , Carthaginensem allerum, Magni cognomine illustrem, de quibus in auctoribus plurima est inentio, sed adeo, ni fallor, confusa ac perturbata, ul non satis certum sit uter amborum a Melchiade Romae fuerit damnatus, et quem ex illis duobus h;ecce verba designent; quod confessus sit se rebaptizasse et manum lapsis Episcopis imposuisse, quod alienum est ab Ecclesia. Quæ verba habentur in sententia et judicio quod in Donatum a Melchiade constitutum legimus : quæ res adeo incerta fuit semper,

judicium, illud in Magnum Donatum latum fuisse, et A nam de sede Carthaginensi et de Mensurii successore

in eum I{om;e animadversum. Verum cum Donatist;e contemlerent de altero Donato rem esse accipiendain , non autem de Magno l)onato, in eamdem m.ox sententiam Catholici discesserunt, ut patet ex I). Augustino in breviculo lertii diei : Contenderent uod non Carlhaginensis, sed Casensis in judicio Melchiadis adstiuisset, quod Catholici concedebant. lpseiuet etiam I). Augustinus hac in re se hallucinatum esse fatetur, libro Retractationum cap. 21 : Item quod diai Donatum cujus epistolum refellebam, rogasse ut lmperator inter ipsum et Cæcilianum transmarinos judices daret , non ipsum, sed alium Donatum , ejusdem tamen schismauis, hoc fecisse probabilius invenitur ; ille autem non erat Carthaginensis Episcopus Donatistarum, sed a Casis nigris , qui tamen primus apud Carthaginem nefarium schisma fecerat. Quæ quamvis clara admodum et perspicua sint , ita ut nemo sit qui non existimet Donatuiii Casensem Rom;e damnatum fuisse, nihilominus ex Optato coijtrarium non minus perspicue colligitur. Nam scribit Mlagnum Donatum eumdem ipsum qui tantæ auctoritatis fuit in illo selmismate , libellum supplicem Constantiuo obiulisse judicesque transmarinos petiisse : quod si \lagnus Donatus apud imperatorem de ordinatione Cæciliani conquestus est, de eodem laud dubie Melchiadis sententia explicanda erit : nam omnes fatentur eumdem ipsum qui libelli auctor fuit pontificia damnatione Itoimae convictum esse : Optati verba sic habent, pag. 58: Sed illico ad singulos quosque venientes hæc erant verba : « Quid apud nos agitur de parte mea ? » Quasi jam vere populum cum Deo diviserat ut intrepide suam diceret partem : nam a temporibus ejus et usque in hodiernum, si quando de rebus Ecclesiasticis in judiciis publicis aliqua celebrata est actio, interrogati singuli sic apud acta locuti sunt ut dicerent se de parte esse Domali , de Cliristo lacuerunt. Et quid de clericis dicam , cum legantur preces qua1 um in primo libro fecimus mentionem, jamdudum ad

[ocr errors]
[ocr errors]

nomina continebant, sic datæ a Capitome , Nasutio, Digno et cæteris episcopis partis De nati ; et postuiabant utique contra Episcopos qui dum nom erant , in parte Donati, in Christi Catholica habitabant : et dum episcopus inter coepiscopos suos non fuit , nec homo inter homines esse voluit , constat quod eaetulit cor suum, et Deus sibi fuisse videbatur. Hæc postrema verba ad Magnum Donatum esse referendà, nemo est qui dubitet : nam tantus erat in illo homiue fastus et snperbia, ut omnes coepiscopos posthaberel et eorum communioni misceri dedignaretur; certum est præterea, eadem hæc verba et cæteris partis Donati, ab Optato de eodem el dicta et concepta esse : quod si ita est, manifeste relinquitur Magnum Doiiatum ex historia et sententia 0| täti ad Constantinum primum rem detulisse et Rom;e in judicio adstitisse : et tamen ex aliis auctoribus hoc refellitur. Secundo dubitatur unde et a quo hujusce schismatis nomen et appellatio profecta sit, et merito; nam

quanivis a Magìo Donaio nomen duxisse vulgo tra- D

datur, tamen illud schisma vocabatur pars Donati, antequam Donatus Carthaginensis, qui est Maguus Donatus, Carthagini præficeretur , vel antequam de illo ullus liaberetur sermo : Mlagnus quippe Carthagine inauguratus est ; sexto tantum post Nicænum concilium auno libellus oblatus est Constantino (in quo illud schisma vocatur pars Donati) duodecim vel tredecim annis an!e illam synodum. Tertio non mihi satis constat, num Donatus Casensis non fuerit episcopus Carthaginensis, nam I). Augustino qui refert eum non fuisse Episcopum Carthaginensem, sed a Casis nigris, minime assentior, cum aliunde inulta concurrant quæ animum inclinant ut potius credam eum ex Casis nigris Carthaginem translalum et Majorino successisse. Primum quorsum in illo libello schisma illud vocaretur pars Donati, si tum Majoriuus fuisset episcopus Cartliaginensis?

era! controversia, non de rebaptizatione : quapropter a Majorino potius quam a Doiiato Casensi' nuincüpatio illa debuit dici, si Majorinus sedem illam tùnc temporis occupasset : Secundo de sede, uli dixi, et Rom;e et apud imperatorem disputabatur, et tamen cum libellus oblatus est imperatori : cuni imperator gum ad Melchiadem rejecit : cum causa apud pontificem agitata est : cum Romæ judicata : denique in formula sententiæ et provocatiónis, nec Rom;e nec Arelati aut uspiam alibi ulla nisi Donati solius facta est mentio : nonne consentaneum erat Majorinum si Garthagine sedisset, et si de episcopatu éum C;eciliano contendisset, in sententiâ nominari, et de illo mentionem aliquam aut in judicio, aut in imperatoris rescripto fieri ? sed solus tantum Donatu§ commemoratur, nempe quia Majorinus mortem obierat , atque in sedem alter illius suffectus erat. Quarto testatur Optatus Olympium Eunomiumque in Africam transiisse ut Dònatum et Cæcilianüm episcopatu deturbarent, aliumque eorum in loco substiuuerent, ut remotis duobüs unum ordinarent (de hoc loco vide variantes lectiones, pag. 25); in hanc yero interpretes opinionem omnes descendunt, quos hosce Cæcilianum et Donatum a Casis Nigris fuisse; quibus ex rebus probabile fit, Donatum Casensem tunc temporis præfuisse Carthagini priusque Majorinum interiisse : quomodo enim tértiufi, queimpiam in duorum sede cóllocare potuissent, nisi'delur eumdem eos occupasse episcopatum ? denique quomodo papa cum imperatore potuisset exStingúere schisma quòd ortum erat Carthagini, 137 removendo

Donatum, ni Donatus fuissel Episcòpus Carthaginensis ?

[blocks in formation]

ad collationem. rum!. MENsUriUs. MAjoRiNUs, primus DonaCÆciliANUs. tistarum Episcopus. ItUFUs. DoNAtUs Alter, sive CAGRATUs. SENS1S. GENEtliUs. DoNATUs MAGNUs. AUREliUs. PARMENiANUs.

PRiMiANUs.

[ocr errors][merged small]

Pag. 22 et 25. Adversarii hac Donatistarum historia atque Constantini ad Melchiadem litteris utuntur, et ab eisdem argumenta deducuni, ut sanctæ sedis dignitatem comminuant et violent : inter quos Calvimus contra ejus auctoritatem factum ait, quod ab Imperatore Melcliiades huic causae datus sit judex, et quod ex ejus mandato, non ex ordine atque ex officio, controversi;e, quæ erat in Africa inter Cæcilianum et Donatistas, dirimendæ præfectus fuerit: necesse enim esse faleri pontifices ea tempestate Ecclesiæ non praefuisse , neque penes eos de rebus Ecclesiastieis supremum judicandi fuisse potestatem , si Melchiades vicaria et non propria potestate huic interfuerit judicio.

Addit Petrus Molinæus, Calvinistarum hodie signifer, eo libro quem nuper adversus Cardinale:n Perronium conscripsit, Melchiadi socios in eadem delegatione datos et ab imperatore æquali cum eo potestate | raeditos : neque de ea societate, aut quoil judices cum summo Pontifice constituerentur, conquestum esse Melchiadem ; unde argumenti satis esse putat ad fatendum prisca illa tempora el Coiistantini ætatem omnes episcopos dignitate et honore pares tulisse quando inter eos eadem provincia et potestas communicaretur.

Habes ad hæc omnia illustr. Card. Baronii ac Perronii responsionem : imperatorem tres quidem epi

scopos judices in illa causa dedisse et sumpsisse, pon A
autém, Melchiadem, cui omnem illam controversiam
non ex delegatione, sed quod de rebus egclesiasticis
ad eum cognitio pertineret, remisit; ad cujus rei
probationem, ipsius imperatoris confessione utuntur,
qui palam professus est, cum a Donatistis urgeretur,
in Episcoporum causa se judicem esse non posse;
quod si ju§ petestatemque . non habuerit judicandi
êpiscopós, multo minus in eorum causa judices
dandi el delegandi : addunt Melchiadem præter eos
qui ab imperaiore designati essent, quindecim ex Ita-
lia delegi§se episcopos, qui huic concilio interessent;
quos sibi ad eam litem judicandam adsciscere non
tuisset, si non jure suô, sed vicaria potestate de
ac re cognovisset. -
Praeteréa, petentibus Donatistis ut de Gallia (quæ
idololatriæ crimine immunis esset) judices sibi da-
rentur, Constantinum eorum petitioni minime satis-
fecisse, sed rem ad summum Pontificem detulisse,
et invitos coegisse, ut coram eo causam suam age-
rent : quod nón fecisset, præcipue cum tota Italia
traditiónis nomine suspecta esset Donatistis, nisi
firmum et constans apud omnes tunc temporis
fuisset pontificis esse dé controversiis quæ in Eccle-
sia oriebantur judicare. Plura a Cardinale Perronio ,
libro ad Britaniìiæ regem, capite quadragesimo sexto,
congeruntur, quæ brevitatis causa omitto.

0BSERVATI0 V. De manus impositione quæ est in sententia Melchiadis.

Cum igitur Cæcilianus et Donatus controversias suas et contentiones in Concilio Itomano exposuissent, eorumque causa a Melchiade cæterisque Episcopis examinata esset, hoc judicio terminata est, pag. 25: Quod confessus sit se rebaptizasse, et episcopis lapsis manum imposuisse, quod alienum est ab ecclesiastica disciplina : cujus quidem sententiæ priora verba nullam prorsus pariunt difficultatem ; nam multo ante hæc tempora hæreticos rebaptizandos esse docuit, et rebaptizavit divus Cyprianus : sed C posteriora sunt obscura, multumque de his inter inierpretes ambigitur : nam cum variæ olim fuerint manus impositiones, atque omnia pene episcoporum munia et officia manus impositione celebrarentur, et hoc ipso nomine vocarentur, uti baptismus, confirmatio, exorcismi, absolutio, ordinatio , pœnitentia, pax, orationes, precationes, `curationes, benedictiones et cætera quæ ab episcopis administrarentur, merito dubitatur et quæritur de qua manus impositione locutus sit Melchiades.

Si ad interpretes res deferatur, et maxime ad Franciscum Balduinum, et ejus judicio stare velimus de reordinatione Episcoporum qui deserta Ecclesia ad Donati partes confugiebant, hanc manus impositionem interpretabimur; in suis enim in hunc libellum notis docet perfugas et desertores episcopatus reordinatos fuisse a Donatistis; quemadmodum ab iisdem laici rebaptizarentur : quam explicationem pene omnes secuti sunt qui in hæc verba inciderunt, et qui de iis mentionem fecerunt; ego vero ex hoc ipso auctore, et plurimis et gravissimis argumentis ex veteri Ecclesiae disciplina desumptis, probaturum me spero hanc manus impositionem de pœnitenlia accipiendam esse ; quam Donatistæ episcopis qui ab Ecclesia deficiebant, ut a crimine traditionis et idololatri;e purgarentur, imponebant.

Primum argumentum quod ab 0ptato desumemus his primi libri verbis continetur, pag. 5 : Nec male imponendo omnibus caputibus manum eversionis velamenta ostenderent, nec maledicerent Deo, nec rebaptizarent fideles, quibus haud dubie alludit ad hanc Melchiadis manus impositionem, et conqueritur quod Donatistæ omnium fidelium statum everterent, episcoporum impositione scilicel poenitentiæ, laicoriim autem rebaptizatione. Quod si hac manus impositione de dignitate et de statu suo constet episcopos remotos fuisse, ad pœnitentiam potius quam ad

reordinationem ea erit referenda, quia illa non ever-
tit, imo potius erigit; nam laicos ad altiores gradus
vocat, eósque inter clerum constituit, qui corporis
Christi primas partes tenet : hæc vero summa inju-
ria in $upremo communionis fastigio constitutos et
positos dejicit; et quamvis eosdem restituat et
feordinet, iamen sine dedecore ex sede sua detrudi
et inter laicos rescribi non poterant : deinde hæc
verba, nec maledicerent Deo, sunt discutienda et
consideranda, multumque nostræ interpretationi fa-
vere videntur. Nam si cum superioribus connectan-
tur, sensusque sit, Donatistas in illa manus iinposi-
tione Deo maledixisse, de reordinatione nemo est
qui eam manus impositionem interpretetur, in qua
iion magis Deo maledicere poterant Doiiatistæ quam
in primâ ordinatione, in qüa Deo non maledixerant;
in poenitentia vero quæ immerentibus imponebatur,
Deo maledicebatur. Poenitentes enim in tertio gradu
exorcismis et manuum impositionibus a dæmonis
potestate el persuasionibus purgabantur et vindi-
cabantur : quód fieri non poterat sine injuria Spiri-
tus sancti, qui in iisdem morabatur. Rursus quemad-
modum divus Augustinus pluribus in locis docet
atque increpat Donatistas quod rebaptizatione Deum
fugarent injuriisque et maledictionibus in exorcis-
mis eum onerarent, ita eosdem hic increpat Optatus,
quod Deum in exorcismis pœnitentiæ quam episco-
pis imponebant, injuriis et contumeliis exorcisino-
rum, qui in pœnitentia quemadmodum in baptismo
frequentarentur, afficerent.
Pag. 44. Secundum, ex his secundi libri : Ut dum
presbyter aut episcopus dejicitur, sic plebs caperetur :
nam eorum sensus est, Donatistas orthodoxorum
episcopos aut presbyteros ad pœnitentiam relegasse,
ut populus præsideiites et duces orthodoxorum inter
suos poenitentes versari et lugere cum videret, pes-
simam de orthodoxis conciperet opinionem : qui sen-
sus convenire nequit cum reordinatione, quæ nullam
poterat ansam præbere ut de orthodoxis male senti-
rent Donatistæ ; cæterum huc verbum dejicitur non
est prætereundum, quod est proprium pœnitentium ,
ut ex Tertulliano et ex concilio quarto Toletano
licet colligere, animum maeroribus dejicere.
Pag. 46 et 47. Tertium ex his : Honore nominis
sui spoliati sunt sacerdotes, quibus exprobrat Dona-
tistis quod episcopos honore sacerdotii et conses-
sus privassent : honor enim apud Tertulliamum, Cy-
prianum et Divum Augustinuim, pro sacerdotio et
episcopatu accipitur ; at si a Donatistis reordinati
fuissent orthodoxorum episcopi, honore privati mi-
nime dicerentur, neque ab Optato ob hanc causam
objurgarentur Donatistæ; reordinatio enim nominis
honore non spoliat.
Ibid. Quintum ex his : 0 impietas inaudita, quem
jugulaveris inter pœnitentiam et tormenta serrare!
Quibus docet Donatistas servasse inter pœnitentiam
et tormenta episcopos, quos honore nominis, digni-
tatis, et episcopatus spoliassent ; unde colligitur ab
iisdem episcopos ad pœnitentiam relegatos fuisse,
poenitentia enim servarinom potuissent nisi eam sub-
iissent. Quid sit autem jugulatum servare inter
pœnitenti;e tormenta, aut quomodo id accipiendum
sit, facile est dicere; nam episcopus qui spoliatus
fuerat honore sacerdotii, et qui poenitentia Deo salis-
faciebat, recte dicitur jugulatus et servatus: dignita-
tem enim suam depositione amiserat, et partem illam
quam in corpore Christi habebat; pœnitentia autem
servabaturall138 majora tormenta ferenda.Nam quæ
major poterat esse miseria, aut quæ major crudeliuas
quam ex summa dignitate hominem inter pœnitentes
detrudere, et singulis diebus per opprobria, mise-
rias et tormenta poenitentiæ, manum illi exorcismo-
rum imponere ? Tertullianus, malo enim ad miseriam
pervenitur.
Ibid. Sextum ex his : Vos vivum facitis homicidium.
Qui enim pœnitentem facit episcopum, eum juguiat
et conservat; jugulat enim dignitatis et gradus priva-

tione, conservat autem cum miseram ei vitam tra- A

here relinquit inter poenitentes. Ibid. Septimum ex his : Paupertate sensus sui circumventi sunt, quos decipere potuistis; præfecti enim fuerant illi opere scilicet Dei, qui in ejus nomine fuerant ordinati. Nam cum superioribus verbis sunt connectenda , et de iisdem episcopis quibus manus fuerat imposita accipienda, huncque sensum habere videntur: episcopi quos pœnitentes fecistis, et quibus vitam ordinis et honoris eripuistis, erant ordinali in nomine Domini, et hæc ordinatio erat opus divinum, quod vectibus malitiæ disjecistis : quare de vobis Donatistis recte dicitur : quæ Deus perfecit, ipsi destruxerunt : quæ cum ita sint, constat Donatistas aliquid fecisse in episcopos quod opus Dei everteret; hoc autem maxime fiebat pœnitentia quam imponebant episcopis quos decipere poterant, et qui ad eos transibant , non autem reordinatione : nam antiquitus aliquid injuriæ Deo et ejus sacramento et characteri fieri putabant si episcopus aut presbyter inter pœnitentes viseretur (Augustinus , libro primo de 13aptismo) : quod si pœnitentiam imposuerint lapsis episcopis Donalistae, verisimile est Melchiadis sententiam de ea manus impositione accipiendam esse, non autem de reordinatione qua opus Dei non poterat subverti. Pag. 46. Octavum ex his : Docete ubi vobis mandatum est radere capita sacerdotum ; nam eodem respiciunt quo superióra, et de eadem injuria et contumrelia qua episcopos afficiebant, sunt intelligenda : at non major fuisset injuria radere capita in secunda ordinatione quam in prima ; sed contumeliosum prorsus erat et a Deo prohibitum radere episcopum et unctum Dei poenitentiæ tradere. Ibid. Nonum ex his : Tu quis es qui auferas quod non dedisti ? Hanc enim accipiunt interpretationem : Deus potuit auferre oleum suum et sacramentum ex Saule, sed noluit, ut te doceret, injuriam non esse faciendam unctis suis; sed tu aufers quod non dedisti, et facis injuriam uactis Dei, quia eos radis et C ad pœnitentiam damnas ; quæ interpretatio non p0test convenire cum reordinatione. Ibid. Decimum ex his : Quid prodest quia vivunt homines, et occisi sunt honores a vobis? Quæ quidem non dixisset si Donatist;e reordinassent episcopos quos circumveniebant, quia reordinatione non magis spoliabantur aut occidebantur quam ordinatione. Pag. 46 et 47. Undecimum ex his : Extendistis manuùm super omne caput. Haec manus extensio ad reordinatiónem non pótest referri , ut liquet ex his quæ sequuntur : Hoc est imponentibus manum . super omnem ætatem ad evertendas animas. Invenistis pueros, de pænitentia sauciastis, ne aliqui ordinari potuissent ; séd potius ad pœnitentiam, qua status clericorum et niaxime Episcoporum evertebatur : præterea verisin;ile est eum loqui de eadem manus impositione propter quam a Melchiade damnati fuerant Donatistæ : aut si id non conceditur, doceat, quæso, quæriam esset illa manus exiensio qua Donatistæ dmne caput radebant : quod si de eadem loquitur, fatendum est sententiam Melchiadis de pœnitentia intelligendain esse. Ibid. Duodecimum ex his : Invenistis diacomos, presbyteros, episcopos, fecistis laicos. Nam ex his col1igitur Donaiistas inter laicos rejecisse eos quos episcopos invenerant, in illis locis quæ occupaveränt : quod si ita est, quomodo interpretes possunt dicere Douatistas usos fuisse reordinatione , et reordinasse episcopos quos capiebant? Ibid. Decimum tertium ex his : Socius et comes vester jamdudum fuerat cui nunc manus inferre c0natus és ; et ex seijuentibus, quibus constat Donatistas aliquam malius impositionem voluisse inferre orthodoxis episcopis qua eos tamquam reos judicahant et condemnabant, quod commodius tribuitur impositioni manuum pœnitentiæ quam reordinatîoiii8,

[ocr errors]
[ocr errors]

Pag. 48. Decimum quartum ex his : Deuterium, Partenium, Donatum et Getulum, Dei episcopos, linguæ gladio jugulastis; nam pœnitentia eos jugülarant.

Ibid. Decimum quintum ex his : Multis notum est et probatum persecutionis tempore, episcopos aliquos inertia a confessione nominis Dei delapsos ihurificasse, £t tamen nullus eorum qui evaserunt aut manum lapsis imposuit, aut ut genua figerent imperavit ; nam ` de una eademque mánus impositione liic et in sententia Melchiadis est sermo: quemadmodum enim ait Oplatus, lapsis episcopis manum imposuisse Donatistas, ita Melchiades eosdem damnat, quod lapsis episcopis manum imposuissent : at illa manus iinpositio pertinet ad pœnitentiam , non autem ad reordinalio

' nem, ut ex his verbis, aut ut genua figerent impera

vit, licet colligere : adgenicul;itiones énim pœnilentium erant argumenta humiliationis et exomologeseos actus qui sine pudore et dedecore non poterant fieri ab episcopis; éæ vero quæ in ordinibus suscipiendis fierent, nulli poteraiit esse dedecori : quid enim magis consentaneum disciplinaeque magis conveniens quam ordinandum genua flectere, et coram ordinatoribus adgeniculari ? quod si ita est, non est disputandum de explicatione sententiæ Melchiadis.

Ibid. Decimum séxtum ex his : Dum peccatum hominis percutitur : manus enim impositioné de qua Melchiades el Optaius conqueruntur, peccatum illorum episcoporum quos pœnitentes Donatistæ fecerant, percussum fuerat : quod reordinationi convemire nequit, sed pœnitentiæ, qua peccata percutiuntur et delentur.

Ibid. Decimum septimum ex bis : Nam quæ major infelicitas quam Dei sacerdotes vivere, nec esse quod fuerant ? Eumdem enim urget errorem eamdemque manus impositionem perstringit quæ ad reordinationem referri nequit, cum dicat episcopos per eam non esse amplius quod fuerant.

Pag. 72 et 75. Decimum octavum ex his libri quarti verbis : Nec apostolos imitari voluistis, a quibus etiam negator dilectus est Petrus : quibus docet, Donatislas apostolorum exemplo, qui Petrum lapsum et negatorem dilexerunt, episcopos lapsos diligere debuisse, unde magis fit verisimile Donatislas episcopis poenitentiain imposuisse quam ordines contulisse ; qui enim ordinantur aut reordinantur, inter reordinationis ritus osculo donantur, et pro fratri— bus ab ordinatoribus adsciscuntur : qui vero pœnitentiam agunt, pro extraneis et a fraternitate divulsis repudiantur : haec denique libri sexti verba, pag. 98, quos aut rebaptizatione aut parnitentia sauciaslis, conveniunt cum sententia Melchiadis, atque eam exponere videntur; et quod illic per manus impositionem significatur, hic explicari per poenitentiæ Impositionem.

OBSERVATI0 VI.

In qua ex antiquæ disciplinæ rationibus eadem explicatio confirmatur.

Cum Melchiades, pontifex maximus, in elogio et in sua illa sententia affirmet manuum illam impositionem quæ a Donatistis adversus lapsos episcopos usurpâbatur, omnino Ecclesiasticæ disciplinæ esse contrariam, ipsique statuere ac persuadere velimus, istam manuum impositionem non ad reordinationem, sed ad pœnitentiam referri oportere : certissimis et lucidis argumentis et rationibus opus est demonstremus ex antiquis el vetere disciplina non impositam fuisse poenitentiam Episcopis, quocumque demum scelere sese obstrinxissent; neque ætatis illius pietatem tulisse, ut inter lugentes adscriberentur. Primum in ipso pœnitentiae vestibulo pœnitentes lacrymis peccata sua detestabantur ; at indignum erat episcòpum, qui aliena potiusquam sua delicta deflere debebât , inter flentes, ejulantes et humi jacentes, extra Ecclesiæ limina conspici, et transeuntis plebis vestigia deosculari. Secundo, in eodem illo pœnitenti;v gradu cum catechumenis erudiebantur pœniten

« PoprzedniaDalej »