Obrazy na stronie
PDF
ePub

1161

IN SANCTUM OPTATUM.

causa et absque ullo colore, alio sedente, facta esset; A Cæcilianum novis et falsis criminibus coacti sunt pe tere, eumque traditionis et idololatriæ insimulare. Hoc est alterum Donatistarum crimen, alter prætextus, quem non obtenderunt, nisi aliquo tempore post Majorini ordinationem. Nam cum ei manus impositæ sunt a Secundo et a cæteris Lucillæ episcopis, nemo umquam Cæcilianum non modo de Idolorum cultu, aut de codicum traditione, sed ne minimi quidem criminis accersiit. Verum ne Majorini ordinatio rescinderetur, quod facta esset contra Ecclesiæ disciplinam, has omnes calumnias in Caecilianum finxerunt; et ne tam cito ab his purgaretur, et cas falsas esse ostenderet, Mensurium decessorem, Felicemque ejus ordinatorem, ejusdem insuper criminis reos lecerunt aut facere conati sunt. Primum ut inde Cæciliani ordinatio damnaretur, quod per eam cum Episcopo idololatra communicasset: alterum, ut missio et communio ejus ab Episcopo sacris interdicto descendere, et a patre idolis mancipato originem habere videretur: et licet accusationes istæ calumniarum plenæ a Papa Melchiade, ab imperatore Constantino, a conciJio Arelatensi, a duobus episcopis hac de causa missis 135 in Africam, ut Melchiadis sententiæ ac decreto staretur, communique pene cunctæ Africa voce ac consensu judicatae essent; Æliani præterea proconsulis Africae in hanc rem inquisitionibus, universæ demum Ecclesiæ communione: non ideo tamen sed in calumniis suis non perstiterunt Donatista, nova insuper crimina et causas addiderunt, et in sua sententia et schismate pertinaciter manserunt.

B

Itaque ut omnibus persuasum esset crimina quibus onerabant Cæcilianum, neque falsa, neque immerito alium in ejus locum suffectum esse, ab omnibus primum Africæ Ecclesiis, quæ societatem cum Cæciliano coierant, divortium fecerunt. Postea vero rabie ac furore schismatis gliscente ab universa demum Ecclesiæ pace et communione recesserunt, id est ab universo hominum genere, qui cum Cæci liano consentiebant: bic est hujusce schismatis ortus C et prima quasi scintilla, quæ pene totam Africam et Ecclesiam incendit.

Qua in re ànimadvertendum est : si quæ Cæciliano mendaciter affingebant Donatistæ, vera fuissent, et Mensurius et Cæcilianus falso deorum cultu sese inquinassent, Donatistas nihil in Ecclesiæ disciplinam et canones commisisse cum Cæciliano cæterisque ejus communicatoribus et sociis communionem negarent. Non enim fas erat, non dico idololatram Episcopum consecrare, sed ne quidem cum laico lapso consuetudinem ullam habere: et quamvis Ecclesia id temporis Novatianos damnasset, quod cum lapsis communicarent, longa pœnitentia purgatis non tamen minime utebatur iis qui a fide vel in ipsis vinculis et tormentis defecissent, nisi post diuturnam gravemque pœnitentiam; quapropter Donatistæ, pro hæreticis non habebantur, quod cum Cæciliano ejusque partibus et consentientibus societatem non haberent, sed quod in sua pertinacia mordicus permanerent, et quod spreto summi Pontificis et concilii judicio, quibus Cæcilianus innocens repertus esset, pertinaciter factioseque schisma suum sustinerent.

Sed ut ad eorum errores et flagitia revertar, post hoc divortium et ab Ecclesia secessionem, quæ sequuntur crimina quasi necessario perpetrare coacti sunt. Primum sacrificia Cæciliani eorumque omnium qui cum eo communionem agebant, impura esse irrita, et Deo invisa prædicabant, que propterea nec ullam inter orthodoxorum fideles pacem, nec inter Christum et Ecclesiam unionem et compaginem parere possent.

Deinde Eucharistiam, quæ in templis orthodoxorum consecrabatur, rite consecratam negabant, quod scilicet neque eorum episcopi, neque eorum sacerdotes rite consecrati essent, aut vim ullam aut potestatem consecrandi haberent; ac proinde cum orthodoxorum templa invaderent, pedibus projectam PATROL. XI.

1162

conculcarent Eucharistiam sine ullo pudore aut re-
ligionis metu; quod plane facturi non fuissent, nisi
eorum qui consecrabant, potestatem in contentionem
vocassent, docuissentque ab orthodoxis Eucharis-
tiam consecrari non potuisse.

Ob eamdem etiam causam sanctum chrisma, veluti
non consecratum, projiciebant.

Quartus eorum error et crimen erat, quod baptizatos rursus abluerent; qua in re multa sunt observanda. Primum ex Donatistarum instituto, aut ex eorum animi sententia rebaptizationes haud fiebant ; nam mordicus tenebant cum orthodoxis unum tantum esse baptisma, et Christianos uno tantum baptismate tingendos esse: verum cum orthodoxos hareseos et idololatria insimularent,quod cum Caeciliano communicarent, baptizandi vim et potestatem cis nullam esse existimabant. Secundo, baptismi repetitio non erat proprium ac peculiare illius sectæ crimen, neque a Donatistis inventum, sed ætate divi Cypriani invectum, qui eam de se per totam Africam opinionem et existimationem reliquerat, ut quidquid docuerat pro regula fidei haberetur. Ob hanc causam Donatistæ ad documenta tanti viri respicientes, qui docuerat hæreticos rebaptizandos esse, Caciliani sectatores, omnesque qui in Ecclesia tincti essent post Caeciliani ordinationem rebaptizabant ; non secus atque Africæ magna pars, quæ hæreticorum baptismum respuebat. Non enim divus Augustinus scribens contra Donatistas locis omnibus et argumentis ex divo Cypriano et ex concilio ejus tempore celebrato desumptis, respondisset, nisi Donatistæ ex divi Cypriani potius quam ex sua sententia hunc errorem sustinuissent.

D

Quintus eorum error et crimen erat in confirmando: nam ut baptismum, sic et confirmationem repetebant: et licet uno dumtaxat verbo in Optato noientur hoc crimine iterum unxistis, certum tamen est, eos rebaptizatos rursus quoque confirmasse. Olim enim confirmatio baptismum semper sequebatur, neque quisquam prioribus illis sæculis sacris undis abluebatur, quin mox ab episcopo chrismate perficeretur et absolveretur. Itaque cum orthodoxos lamquam non rebaptizatos rursus intingerent, cosdem tamquam non confirmatos iterum etiam confirInabant: quemadmodum episcopos aut presbyteros, quos de integro baptizabant, iterum pariter ac de integro ordinabant et consecrabant.

Sextum crimen erat, quod omnes, qui in Ecclesia initiati et ordinati essent, pro non ordinatis haberent: atque ita in tota Ecclesia et in toto orbe terrarum, præterquam in angulo Africæ, ubi eorum schisma el factio vigebat, ullum episcopum aut presbyterum reperiri negarent, omnesque episcopos, presbyteros et diaconos, qui in eorum potestatem veniebant, nulla habita ratione dignitatis, consecrationis et olei sancti, inter profanos et laicos rescriberent: quod antiquitus summum erat scelus.

Septimum, quod Orientis et Occidentis Ecclesias omnes infectas, pollutas, ac reas esse existimarent: quod cum Cæciliano ejusque successoribus communionem ac societatem habuissent: itaque cum ex Arabia nonnullos nanciscebantur, non minus eos rebaptizarent quam Carthaginenses, quamvis eorum omnium ignari essent quæ in Cæcilianum fingebantur.

Octavum, Jesu Christi Ecclesiam visibilem neque esse, neque constare debere, nisi ex innocentibus, innoxiis, et nulla Jabe aut macula contactis : unde ab omnibus et ab universa Ecclesia segregatos, catharosque, puros, ac integros quemadmodum Novatiani se esse jactabant.

Nonum crimen, quod manus episcopis et presbyteris lapsis imponerent, ut colligitur ex sententia Melchiadis. Verum in hoc laboratur de quanam manus impositione sit accipiendum; nam plurima pars munerum et ministeriorum episcopalium manuum impositione conficiebatur, ut baptismus, con

37

pavimenta Ecclesiæ quasi polluta Orthodoxorum sacrificiis lavabant.

firmatio, ordinatio, poenitentia, benedictio, curatio- A doxorum exurebant, calices frangebant, parietes et nes, miracula. Sed quia res est spissa ac difficilis, eademque pulchra, mihi videtur digna que diligentius enucleetur. De ea igitur in alia observatione disseremus.

Decimum, quod episcopos nulla justa de causa exauctorarent, eosque in laicos referrent, quæ res Ecclesiastica disciplinæ olim maxime adversabatur; et licet plurimis in monumentis historiarum legamus episcopos a sacris fuisse remotos, et ad laicam communionem redactos, id tamen non nisi justis magnisque de causis et atrocibus criminibus factum fuisse, uti ob idololatriam; verum episcopum nulla de causa dignitate sua et honore consessus spoliare ingens crimen erat: hoc enim erat eum exuere dignitate, que locum et partem in corpore Christi eminentiorem exteris tribuebat, ideoque et eum, et Ecclesiam pariter injuria afficiebat, atque Ecclesiam hoc membro privabat. Idem de presbyteris et diaconis licet asserere, quos Donatista sine causa aut erimine ab ecclesiastica communione removebant.

B

Undecimum scelus, quod eadem falsa opinio et fundamentum in animis eorum gignebat, est, quod omnes orthodoxos quamvis innocentes ad pœnitentiam cogerent, quod Ecclesiasticis olim canonibus maxime repugnabat, impium namque erat membrum de corpore Christi nisi putre et infectum rescindere, et in poenitentiæ locum redigere: nam quamvis hæc pœnitentia publica summæ ac singulari utilitati esset is qui baptismi primum candorem et innocentiam amiserant, summumque ac præsens in ea esset præsidium adversus peccati maculas, invisa tamen erat innocentibus, neque fas erat eam imponere nisi iis qui in criminibus detinebantur: nam pœnitentes olim in numerum interdiciorum erant referendi antequam ad poenitentiam pervenirent, et ita quasi traditi Satanæ habebantur; præterea in primo gradu lacrymis et veniam deprecabantur et status sui miseriam deflebant, deinde in secundo tamquam catechumeni et rerum Christianarum imperiti et rudes Ĉ erudiebantur: ac denique in tertio exorcismis a dæmonis potestate vindicabantur, et ejus afflatibus purgabantur; quod maxime abhorrendum erat iis qui innocentes erant. Cæterum notandum est Donatistas pœnitentiam his omnibus non imposuisse nisi initio schismatis et cum primum secessionem fecerunt, et iis dumtaxat qui baptizati essent ante schisma: nam iis qui baptizati essent post schisma pœnitentiam non poterant imponere, quod scilicet essent rebaptizandi. Itaque quod ait Optatus, cos innocentes inter reos et poenitentes relegasse, id non ad Optati tempora quibus quoscumque allicere et abducere poterant, rebaptizabant, sed ad initia schismatis referendum est, quo tempore multi ad eos transibant qui tincti essent ante Caeciliani ordinationem, et qui purgari secundum eos non poterant nisi pœnitentia.

Duodecimum crimen erat publica hac poenitentia pueros innocentes et nondum peccati capaces co D ipso nomine quod cum Cæciliano communicassent, mulctabant; qua in re hoc concedatur oportet Optatum loqui de primis quibus natum est schisma temporibus, et de pueris ante schisma natis quos Donatistæ non rebaptizabant: nam qui post schisma nascebantur ad pœnitentes, uti dixi, non poterant rescribi, quia rebaptizabantur. Cæterum pueros rudes, et in ætate constitutos quæ peccati non est idonea, pœnitentia donabant, eo scilicet consilio, non ut cos a peccato liberarent, sed ut eos in perpetuum a communione Ecclesiastica et a sacris ordinibus arcerent: nam olim non licebat poenitentem in clerum adsciscere; deinde ut ita cogerentur orthodoxi 136 peregrinos quærere et petere, et alibi natos quorum vita illis constare non posset, et in sedes cos Episcopales et presbyterales inducere: quod antiquitus vetitum legimus.

Decimum tertium crimen, quod altaria Ortho

Decimum quartum, quod solemnia virginum vota solverent et inter poenitentes detruderent, ut quæ apud lapsos aut idololatras professæ essent, ac proinde iis non tenerentur, neque rata essent.

Decimum quintum, quod in locis vi occupatis in quibus templa possidebant, civibus incolisque Catholicis sepulture pacem et honorem negarent, propterea quod eos lapsos et idololatria infectos per Cæciliani communionem existimarent et prædicarent et quod defuncti per sepulturam olim cum viventibus communicare censebantur, precumque et sacrificii ac omnium communionum quæ fiunt in Ecclesia, et in sacris, non minus fieri participes quam viventes: ob hanc causam ne cum Orthodoxis post mortem communicare cogerentur, cum quibus viventibus ne cibum quidem sumere voluerant, in Ecclesiis et cœmeteriis que occupabant locum eis negabant.

OBSERVATIO II.

Quomodo congruerent aut differrent Novatiani et Donatistæ.

Non abs re erit enucleare ac penitius inspicere num qua in re Donatistæ convenirent cum Novatianis uam multi ex recentioribus innuere videntur has sectas eodem aut nixas fundamento, aut saltem in multis consensisse sed falluntur egregie quidquid ex Eusebio, Epiphanio et Theodoreto pro sua opinione conradere valeant. Nam primum constat Novatianos pœnitentiam omnibus pene criminibus denegasse; contra vero Donatistas non solum eam concessisse idololatris et homicidis, verum ultro eam etiam reluctantibus aut certe immerentibus imposuisse, et quasi innocentes poenitentiæ legibus subjecisse secundo, inter Novatianos laicis, vel etiam flentibus et crimen deprecantibus pœnitentiæ remedium non patebat; at in hac hæresi Episcopi ad pœnitentiam adigebantur, quod erat contra Ecclesiæ disciplinam tertio Novatianis jus et potestas non erat delicta condonandi, quod Ecclesiam hac auctoritate carere existimarent. Donatista vero contrarium omnino docebant; nam pœnitentia functos et purgatos in societatem admittebant : quarto illi a secundis nuptiis abhorrebaut, hi vero hac in re ab Orthodoxis non dissentiebant.

Negari tamen non potest nonnulla inter eos fuisse similia, quemadmodum Cathari nomen quo utrique puritatem suam ostentabant, sed diversam ob causam nam Novatiani puros sese jactabant, quod cum lapsis, neque pœnitentibus, neque pœnitentia functis communicarent: Donatistæ vero puriores videri et appellari volebant: non quod a pœnitentibus abhorrerent, sed quod suam Ecclesiam a contagione et crimine Cæciliani immunem conservare vellent.

OBSERVATIO III.

Nonnulla quæ in hac historia sunt obscura.

In hac historia, quamvis accurate descripta a Balduino et a Baronio, multa reperiuntur quæ non ita facile decidi explicarique possunt. Primum enim duos omnes produnt exstitisse Donatos hujusce schismatis auctores et fabricatores: unum a Casis nigris, Carthaginensem alterum, Magui cognomine illustrem, de quibus in auctoribus plurima est mentio, sed adeo, ni fallor, confusa ac perturbata, ut non satis certum sit uler amborum a Melchiade Roma fuerit damnatus, et quem ex illis duobus hacce verba designent; quod confessus sit se rebaptizasse et manum lapsis Episcopis imposuisse, quod alienum est ab Ecclesia. Quæ verba habentur in sententia et judicio quod in Donatum a Melchiade constitutum legimus: quæ res adeo incerta fuit semper, ut in collatione Carthaginensi, putarent Catholici

judicium illud in Magnum Donatum latum fuisse, et A
in eum Romæ animadversum. Verum cum Dona-
tiste contenderent de altero Donato rem esse acci.
piendam, non autem de Magno Donato, in eamdem
.ox sententiam Catholici discesserunt, ut patet ex
D. Augustino in breviculo tertii diei: Contenderent
quod non Carthaginensis, sed Casensis in judicio
Melchiadis adstitisset, quod Catholici concedebant.
Ipsemet etiam D. Augustinus hac in re se hallucina-
tum esse fatetur, libro Retractationum cap. 21:
Item quod dixi Donatum cujus epistolam refellebam,
rogasse ut Imperator inter ipsum et Cæcilianum trans-
marinos judices daret, non ipsum, sed alium Dona-
tum, ejusdem tamen schismatis, hoc fecisse probabilius
invenitur; ille autem non erat Carthaginensis Epi-
scopus Donatistarum, sed a Casis nigris, qui tamen
primus apud Carthaginem nefarium schisma fecerat.

nani de sede Carthaginensi et de Mensurii successore erat controversia, non de rebaptizatione : quapropter a Majorino potius quam a Donato Casensi nuncupatio illa debuit dici, si Majorinus sedem illam tunc temporis occupasset : Secundo de sede, uti dixi, et Romæ et apud imperatorem disputabatur, et tamen cum libellus oblatus est imperatori: cum imperator eum ad Melchiadem rejecit: cum causa apud pontificem agitata est: cum Romæ judicata: denique in formula sententiæ et provocationis, nec Rome nec Arelati aut uspiam alibi ulla nisi Donati solius facta est mentio : nonne consentaneum erat Majorinum si Carthagine sedisset, et si de episcopatu cum Cæciliano contendisset, in sententia nominari, et de illo mentionem aliquam aut in judicio, aut in imperato ris rescripto fieri? sed solus tantum Donatus commemoratur, nempe quia Majorinus mortem obierat, atque in sedem alter illius suffectus erat.

Quarto testatur Optatus Olympium Eunomiumque in Africam transiisse ut Donatum et Cæcilianum B episcopatu deturbarent, aliumque eorum in loco substituerent, ut remotis duobus unum ordinarent (de hoc loco vide variantes lectiones, pag. 25); in hanc vero interpretes opinionem omnes descendunt, duos hosce Cæcilianum et Donatum a Casis Nigris fuisse; quibus ex rebus probabile fit, Donatum Casensem tunc temporis præfuisse Carthagini priusque Majorinum interiisse: quomodo enim tertium quempiam in duorum sede collocare potuissent, nisi detur eumdem eos occupasse episcopatum? denique quomodo papa cum imperatore potuisset exstinguere schisma quod ortum erat Carthagini, 137 removendo Donatum, ni Donatus fuisset Episcopus Carthagi

Quae quamvis clara admodum et perspicua sint, ita ut nemo sit qui non existimet Donatuni Casensem Rome damnatum fuisse, nihilominus ex Optato contrarium non minus perspicue colligitur. Nam scribit Magnum Donatum eumdem ipsum qui tantæ auctoritatis fuit in illo schismate, libellum supplicem Constantino obtulisse judicesque transmarinos petisse: quod si Magnus Donatus apud imperatorem de ordinatione Cæciliani conquestus est, de eodem haud dubie Melchiadis sententia explicanda erit: nam omnes fatentur eumdem ipsum qui libelli auctor fuit pontificia damnatione Roma convictum esse: Optati verba sic habent, pag. 58: Sed illico ad singulos quosque venientes hæc erant verba: « Quid apud nos agi. tur de parte mea? › Quasi jam vere populum cum Deo diviserat ut intrepide suam diceret partem : nam a temporibus ejus et usque in hodiernum, si quando de rebus Ecclesiasticis in judiciis publicis aliqua celebrata est actio, interrogati singuli sic apud acia locuti sunt ut dicerent se de parte esse Donati, de Christo tacuerunt. Et quid de clericis dicam, cum legantur preces quarum in primo libro fecimus mentionem, jamdudum ad Constantinum missæ et subscriptæ quæ episcoporum C nomina continebant, sic datæ à Capitone, Nasutio, Digno et cæteris episcopis partis Donati; et postulabant utique contra Episcopos qui dum non erant in parte Donati, in Christi Catholica habitabant: et dum episcopus inter coepiscopos suos non fuit, nec homo inter homines esse voluit, constat quod extulit cor suum, et Deus sibi fuisse videbatur. Hæc postrema verba ad Magnum Donatum esse referenda, nemo est qui dubitet: nam tantus erat in illo homine fastus et superbia, ut omnes coepiscopos posthaberet et eorum communioni misceri dedignaretur; certum est præterea, eadem hæc verba et cæteris partis Donati, ab Optato de eodem et dicta et concepta esse: quod si ita est, manifeste relinquitur Magnum Donatum ex historia et sententia Optati ad Constantinum primum rem detulisse et Roma in judicio adstitisse et tamen ex aliis auctoribus hoc refellitur.

Secundo dubitatur unde et a quo hujusce schismatis nomen et appellatio profecta sit, et merito; nam quamvis a Magno Donato nomen duxisse vulgo tra- D datur, tamen illud schisma vocabatur pars Donati, antequam Donatus Carthaginensis, qui est Magnus Donatus, Carthagini præficeretur, vel antequam de illo ullus haberetur sermo: Magnus quippe Carthagine inauguratus est; sexto tantum post Nicænum concilium anno libellus oblatus est Constantino (in quo illud schisma vocatur pars Donati) duodecim vel tredecim annis ante illam synodum.

Tertio non mihi satis constat, num Donatus Casensis non fuerit episcopus Carthaginensis, nam D. Augustino qui refert eum non fuisse Episcopum Carthaginensem, sed a Casis nigris, minime assentior, cum aliunde multa concurrant quæ animum inclinant ut potius credam eum ex Casis nigris Carthaginem translatum et Majorino successisse. Primum quorsum in illo libello schisma illud vocaretur pars Donati, si tum Majorinus fuisset episcopus Carthaginensis?

nensis ?

[blocks in formation]

An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

Pag. 22 et 23. Adversarii hac Donatistarum historia atque Constantini ad Melchiadem litteris utuntur, et ab eisdem argumenta deducunt, ut sanctæ sedis dignitatem comminuant et violent inter quos Calvinus contra ejus auctoritatem factum ait, quod ab Imperatore Melchiades huic causæ datus sit judex, et quod ex ejus mandato, non ex ordine atque ex officio, controversiæ, quæ erat in Africa inter Cæcilianum et Donatistas, dirimendæ præfectus fuerit: necesse enim esse fateri pontifices ea tempestate Ecclesiæ non præfuisse, neque penes eos de rebus Ecclesiasticis supremum judicandi fuisse potestatem, si Melchiades vicaria et non propria potestate huic interfuerit judicio.

Addit Petrus Molinæus, Calvinistarum hodie signifer, eo libro quem nuper adversus Cardinalem Perronium conscripsit, Melchiadi socios in eadem delegatione datos et ab imperatore a quali cum eo potestate præditos: neque de ea societate, aut quod judices cum summo Pontifice constituerentur, conquestum esse Melchiadem; unde argumenti satis esse putat ad fatendum prisca illa tempora et Constantini ætatem omnes episcopos dignitate et honore pares tulisse quando inter eos eadem provincia et potestas communicaretur.

Habes ad hæc omnia illustr. Card. Baronii ac Perronii responsionem: imperatorem tres quidem epi

scopos judices in illa causa dedisse et sumpsisse, non A
autem Melchiadem, cui omnem illam controversiam
non ex delegatione, sed quod de rebus ecclesiasticis
ad eum cognitio pertineret, remisit; ad cujus rei
probationem, ipsius imperatoris confessione utuntur,
qui palam professus est, cum a Donatistis urgeretur,
in Episcoporum causa se judicem esse non posse;
quod si jus potestatemque non habuerit judicandi
episcopos, multo minus in eorum causa judices
dandi et delegandi: addunt Melchiadem præter eos
qui ab imperatore designati essent, quindecim ex Ita-
lia delegisse episcopos, qui huic concilio interessent;
quos sibi ad eam litem judicandam adsciscere non
potuisset, si non jure suo, sed vicaria potestate de
hac re cognovisset.

Præterea, petentibus Donatistis ut de Gallia (que idololatria crimine immunis esset) judices sibi darentur, Constantinum eorum petitioni minime satisfecisse, sed rem ad summum Pontificem detulisse, et invitos coegisse, ut coram eo causam suam talia rent: quod non fecisset, præcipue cum tota Italia traditionis nomine suspecta esset Donatistis, nisi firmum et constans apud omnes tunc temporis fuisset pontificis esse de controversiis quæ in Ecclesia oriebantur judicare. Plura a Cardinale Perronio, libro ad Britanniæ regem, capite quadragesimo sexto, congeruntur, quæ brevitatis causa omitto.

OBSERVATIO V.

De manus impositione quæ est in sententia Melchiadis.

B

Cum igitur Cæcilianus et Donatus controversias suas et contentiones in Concilio Romano exposuissent, eorumque causa a Melchiade cæterisque Episcopis examinata esset, hoc judicio terminata est, pag. 23: Quod confessus sit se rebaptizasse, et episcopis lapsis manum imposuisse, quod alienum est ab ecclesiastica disciplina: cujus quidem sententiæ priora verba nullam prorsus pariunt difficultatem; nam multo ante hæc tempora hæreticos rebaptizandos esse docuit, et rebaptizavit divus Cyprianus: sed C posteriora sunt obscura, multumque de his inter interpretes ambigitur: nam cum varie olim fuerint manus impositiones, atque omnia pene episcoporum munia et officia manus impositione celebrarentur, et hoc ipso nomine vocarentur, uti baptismus, confirmatio, exorcismi, absolutio, ordinatio, pœnitentia, pax, orationes, precationes, curationes, benedictiones et cætera quæ ab episcopis administrarentur, merito dubitatur et quæritur de qua manus impositione locutus sit Melchiades.

Si ad interpretes res deferatur, et maxime ad Franciscum Balduinum, et ejus judicio stare velimus de reordinatione Episcoporum qui deserta Ecclesia ad Donati partes confugiebant, hanc manus impositionem interpretabimur; in suis enim in hunc libellum notis docet perfugas et desertores episcopatus reordinatos fuisse a Donatistis; quemadmodum ab iisdem laici rebaptizarentur: quam explicationem pene omnes secuti sunt qui in hæc verba inciderunt, et qui de iis mentionem fecerunt; ego vero ex hoc ipso auctore, et plurimis et gravissimis argumentis ex veteri Ecclesiæ disciplina desumptis, probaturum me spero hanc manus impositionem de pœnitentia accipiendam esse; quam Donatistæ episcopis qui ab Ecclesia deficiebant, ut a crimine traditionis et idololatrie purgarentur, imponebant.

Primum argumentum quod ab Optato desumemus his primi libri verbis continetur, pag. 3: Nec male imponendo omnibus capitibus manum eversionis velamenta ostenderent, nec maledicerent Deo, nec rebaptizarent fideles, quibus haud dubie alludit ad hanc Melchiadis manus impositionem, et conqueritur quod Donatistæ omnium fidelium statum everterent, episcoporum impositione scilicet pœnitentiæ, laicorum autem rebaptizatione. Quod si hac manus impositione de dignitate et de statu suo constet episcopos remotos fuisse, ad poenitentiam potius quam ad

D

reordinationem ea erit referenda, quia illa non evertit, imo potius erigit; nam laicos ad altiores gradus vocat, eosque inter clerum constituit, qui corporis Christi primas partes tenet: hæc vero summa inju ria in supremo communionis fastigio constitutos et positos dejicit; et quamvis eosdem restituat et reordinet, tamen sine dedecore ex sede sua detrudi et inter laicos rescribi non poterant : deinde hæc verba, nec maledicerent Deo, sunt discutienda et consideranda, multumque nostræ interpretationi favere videntur. Nam si cum superioribus connectantur, sensusque sit, Donatistas in illa manus impositione Deo maledixisse, de reordinatione nemo est qui eam manus impositionem interpretetur, in qua non magis Deo maledicere poterant Donatistæ quam in prima ordinatione, in qua Deo non maledixerant; in pœnitentia vero quæ immerentibus imponebatur, Deo maledicebatur. Pœnitentes enim in tertio gradu exorcismis et manuum impositionibus a dæmonis cabantur: quod fieri non poterat sine injuria Spiripotestate et persuasionibus purgabantur et vinditus sancti, qui in iisdem morabatur. Rursus quemadmodum divus Augustinus pluribus in locis docet atque increpat Donatistas quod rebaptizatione Deum fugarent injuriisque et maledictionibus in exorcismis eum onerarent, ita eosdem hic increpat Optatus, quod Deum in exorcismis pœnitentiæ quam episcopis imponebant, injuriis et contumeliis exorcismo. rum, qui in pœnitentia quemadmodum in baptismo frequentarentur, afficerent.

Pag. 44. Secundum, ex his secundi libri: Ut dum presbyter aut episcopus dejicitur, sic plebs caperetur : nam eorum sensus est, Donatistas orthodoxorum episcopos aut presbyteros ad pœnitentiam relegasse, ut populus præsidentes et duces orthodoxorum inter suos pœnitentes versari et lugere cum videret, pessimam de orthodoxis conciperet opinionem : qui sensus convenire nequit cum reordinatione, que nullam poterat ansam præbere ut de orthodoxis male sentirent Donatista; cæterum hoc verbum dejicitur non est prætereundum, quod est proprium pœnitentium, ut ex Tertulliano et ex concilio quarto Toletano licet colligere, animum mæroribus dejicere.

Pag. 46 et 47. Tertium ex his Honore nominis sui spoliati sunt sacerdotes, quibus exprobrat Donatistis quod episcopos honore sacerdotii et consessus privassent honor enim apud Tertullianum, Cyprianum et Divum Augustinum, pro sacerdotio et episcopatu accipitur; at si a Donatistis reordinati fuissent orthodoxorum episcopi, honore privati minime dicerentur, neque ab Optato ob hanc causam objurgarentur Donatista; reordinatio enim nominis honore non spoliat.

Ibid. Quintum ex his : 0 impietas inaudita, quem jugulaveris inter pœnitentiam el tormenta servare! Quibus docet Donatistas servasse inter pœnitentiam et tormenta episcopos, quos honore nominis, dignitatis, et episcopatus spoliassent; unde colligitur ab iisdem episcopos ad poenitentiam relegatos fuisse, poenitentia enim servari non potuissent nisi eam subiissent. Quid sit autem jugulatum servare inter pœnitentie tormenta, aut quomodo id accipiendum sit, facile est dicere; nam episcopus qui spoliatus fuerat honore sacerdotii, et qui pœnitentia Deo satisfaciebat, recte dicitur jugulatus et servatus: dignitatem enim suam depositione amiserat, et partem illam quam in corpore Christi habebat; pœnitentia autem servabatur ad138 majora tormenta ferenda.Nam quæ major poterat esse miseria, aut quæ major crudelitas quam ex summa dignitate hominem inter pœnitentes detrudere, et singulis diebus per opprobria, miserias et tormenta pœnitentiæ, manum illi exorcismorum imponere? Tertullianus, malo enim ad miseriam pervenitur.

Ibid. Sextum ex his: Vos vivum facitis homicidium. Qui enim pœnitentem facit episcopum, eum jugulat et conservat; jugulat enim dignitatis et gradus priva

tione, conservat autem cum miseram ei vitam tra- A here relinquit inter pœnitentes.

Ibid. Septimum ex his Paupertate sensus sui circumventi sunt, quos decipere potuistis; præfecti enim fuerant illi opere scilicet Dei, qui in ejus nomine fuerant ordinati. Nam cum superioribus verbis sunt connectenda, et de iisdem episcopis quibus manus fuerat imposita accipienda, buncque sensum habere videntur: episcopi quos poenitentes fecistis, et quibus vitam ordinis et honoris eripuistis, erant ordinati in nomine Domini, et hæc ordinatio erat opus divinum, quod vectibus malitiæ disjecistis: quare de vobis Donatistis recte dicitur: quæ Deus perfecit, ipsi destruxerunt: quæ cum ita sint, constat Donatistas aliquid fecisse in episcopos quod opus Dei everteret; hoc autem maxime fiebat poenitentia quam imponebant episcopis quos decipere poterant, et qui ad eos transibant, non autem reordinatione: nam antiquitus aliquid injuriæ Deo et ejus sacramento et characteri fieri putabant si episcopus aut presbyter inter pœnitentes viseretur (Augustinus, libro primo de Baptismo) quod si poenitentiam imposuerint lapsis episcopis Donatista, verisimile est Melchiadis sententiam de ea manus impositione accipiendam esse, non autem de reordinatione qua opus Dei non poterat subverti.

Pag. 46. Octavum ex his: Docete ubi vobis mandatum est radere capita sacerdotum; nam eodem respiciunt quo superiora, et de eadem injuria et contumelia' qua episcopos afficiebant, sunt intelligenda : at non major fuisset injuria radere capita in secunda ordinatione quam in prima; sed contumeliosum prorsus erat et a Deo prohibitum radere episcopum et unctum Dei pœnitentiæ tradere.

Pag. 48. Decimum quartum ex his : Deuterium, Partenium, Donatum et Getulum, Dei episcopos, linguæ gladio jugulastis; nam pœnitentia eos jugularant.

:

Ibid. Decimum quintam ex his Multis notum est el probatum persecutionis tempore, episcopos aliquos inertia a confessione nominis Dei delapsos thurificasse, et tamen nullus eorum qui evaserunt aut manum lapsis imposuit, aut ut genua figerent imperavit; nam de una eademque manus impositione hic et in sententia Melchiadis est sermo: quemadmodum enim ait Optatus, lapsis episcopis manum imposuisse Donatistas, ita Melchiades eosdem damnat, quod lapsis episcopis manum imposuissent at illa manus impositio pertinet ad pœnitentiam, non autem ad reordinationem, ut ex his verbis, aut ut genua figerent imperavit, licet colligere adgeniculationes enim pœnitentium erant argumenta humiliationis et exomologeseos actus qui sine pudore et dedecore non poterant fieri ab episcopis; eæ vero quæ in ordinibus suscipiendis fierent, nulli poterant esse dedecori: quid Benim magis consentaneum disciplinæque magis conveniens quam ordinandum genua flectere, el coram ordinatoribus adgeniculari? quod si ita est, non est disputandum de explicatione sententiæ Melchiadis. Ibid. Decimum sextum ex his Dum peccatum hominis percutitur: manus enim impositione de qua Melchiades et Optatus conqueruntur, peccatum illorum episcoporum quos pœnitentes Donatistæ fecerant, percussum fuerat: quod reordinationi convenire nequit, sed pœnitentiæ, qua peccata percutiuntur et delentur.

Ibid. Nonum ex his : Tu quis es qui auferas quod non dedisti? Hanc enim accipiunt interpretationem : Deus potuit auferre oleum suum et sacramentum ex Saule, sed noluit, ut te doceret, injuriam non esse faciendam unctis suis; sed tu aufers quod non dedisti, et facis injuriam unctis Dei, quia eos radis et C ad pœnitentiam damnas; quæ interpretatio non potest convenire cum reordinatione.

Ibid. Decimum ex his Quid prodest quia vivunt homines, et occisi sunt honores a vobis? Quae quidem non dixisset si Donatiste reordinassent episcopos quos circumveniebant, quia reordinatione non magis spoliabantur aut occidebantur quam ordinatione.

Pag. 46 et 47. Undecimum ex his: Extendistis manum super omne caput. Hæc manus extensio ad reordinationem non potest referri, ut liquet ex his quæ sequuntur: Hoc est imponentibus manum super omnem ætatem ad evertendas animas. Invenistis pueros, de pœnitentia sauciastis, ne aliqui ordinari potuissent; sed potius ad pœnitentiam, qua status clericorum et maxime Episcoporum evertebatur: præterea verisimile est eum loqui de eadem manus impositione propter quam a Melchiade damnati fuerant Donatistæ aut si id non conceditur, doceat, quæso, quænam esset illa manus extensio qua Donatista omne caput radebant: quod si de eadem loquitur, fatendum est sententiam Melchiadis de pœnitentia intelligendam esse.

:

Ibid. Duodecimum ex his Invenistis diaconos, presbyteros, episcopos, fecistis laicos. Nam ex his colligitur Donatistas inter laicos rejecisse eos quos episcopos invenerant, in illis locis quæ occupaverant: quod si ita est, quomodo interpretes possunt dicere Donatistas usos fuisse reordinatione, et reordinasse episcopos quos capiebant?

Ibid. Decimum tertium ex his Socius et comes vester jamdudum fuerat cui nunc manus inferre conatus es; et ex sequentibus, quibus constat Dona tistas aliquam manus impositionem voluisse inferre orthodoxis episcopis qua eos tamquam reos judicabant et condemnabant, quod commodius tribuitur impositioni manuum pœnitentiæ quam reordina

tionis.

D

Ibid. Decimum septimum ex bis: Nam quæ major infelicitas quam Dei sacerdotes vivere, nec esse quod fuerant? Eumdem enim urget errorem eamdemque manus impositionem perstringit quæ ad reordinationem referri nequit, cum dicat episcopos per eam non esse amplius quod fuerant.

Pag, 72 et 73. Decimum octavum ex his libri quarti verbis: Nec apostolos imitari voluistis, a quibus etiam negator dilectus est Petrus : quibus docet, Donatistas apostolorum exemplo, qui Petrum lapsum et negatorem dilexerunt, episcopos lapsos diligere debuisse, unde magis fit verisimile Donatistas episcopis pœnitentiam imposuisse quam ordines contulisse; qui enim ordinantur aut reordinantur, inter reordinationis ritus osculo donantur, et pro fratribus ab ordinatoribus adsciscuntur: qui vero pœnitentiam agunt, pro extraneis et a fraternitate divulsis repudiantur: hæc denique libri sexti verba, pag. 98, quos aut rebaptizatione aut pœnitentia sauciastis, conveniunt cum sententia Melchiadis, atque eam exponere videntur; et quod illic per manus impositionem significatur, hic explicari per pœnitentiæ impositionem.

OBSERVATIO VI.

In qua ex antiquæ disciplinæ rationibus eadem explicatio confirmatur.

Cum Melchiades, pontifex maximus, in elogio et in sua illa sententia affirmet manuum illam impositionem quæ a Donatistis adversus lapsos episcopos usurpabatur, omnino Ecclesiastica disciplinæ esse contrariam, ipsique statuere ac persuadere velimus, istam manuum impositionem non ad reordinationem, sed ad poenitentiam referri oportere certissimis et lucidis argumentis et rationibus opus est demonstremus ex antiquis et vetere disciplina non impositam fuisse pœnitentiam Episcopis, quocumque demum scelere sese obstrinxissent; neque ætatis illius pietatem tulisse, ut inter lugentes adscriberentur. Primum in ipso pœnitentiæ vestibulo pœnitentes lacrymis peccata sua detestabantur; at indignum erat episcopum, qui aliena potius quam sua delicia deflere debebat, inter flentes, ejulantes et humi jacentes, extra Ecclesiæ limina conspici, et transeuntis plebis vestigia deosculari. Secundo, in eodem illo pœnitenfiæ gradu cum catechumenis erudiebantur pœniten

« PoprzedniaDalej »