Obrazy na stronie
PDF

esse possessionem Ecclesiæ, ex perpetua quadam successione : et quidem ad eam probandam contentos esse Romanorum saltem Antistitum, cum quibus communicabant, jam inde (ut aiunt) ab Apostolis descendentium consensione, continuaque successione, cujus seriem ex catalogo enumerant ? quod et non dissimili fiducia fecerant antea Irenæus, Tertullianus et alii : nam quia non hæreditario quodam jure sanguinis nitebatur ea successio, verum Ecclesiastica electione atque ordinatione , non dubitant talem successionem tali conditione subnixam, idoneam esse testem doctrinæ suæ Apostolicæ cum illa conjunctæ atque continuatæ. Locutus est , ut scis, Christus de iis qui sedent in Calhedra Mosis : veteres Christiani de iis, qui in Petri. Millo, quæ de utriusque sive sedis statu, sive cathedræ comparatione commode nunc dici possent et graviter, abs te præsertim si sedate ageres. Sed quid tu de ea lege Theodosiana, quam et primum promulgari audivit Optalus, et quæ prima in libris nostris est, similiter statuas, lubenter audiam : Cunctos (inquit) populos, quos clementiæ nostræ regit imperium, in tali volumus religione versari , quam divinum Petrum Apostolum tradidisse Romanis religio usque adhuc ab ipso insinuata declarat, quamque Pontificem Damasum sequi claret, etc. Eamdem hic (credo) fateberis laudari successionem : quamvis notum sit et quid de Liberio, cui Damasus successit, prope aliquando ad Arianismum compulso traditum sit, et quid Ammianus scribal de Damaso ad hanc sedem evecto non sine sudore et sanguine, non sine vi et armis, non sine tumultu et cædibus. Nondum enim, puto, hic exclamabis, quod quidam ejus ordinis postea dixisse fertur , plures succedere Romulo in parricidiis quam Petro in pascendis ovibus. Nam neque nunc agimus de hominum vitiis, sed de religionis confessione, atque conservatione doctrinæ. Age vero : quia Optati nostri et Augustini, qui est eum secutus, acerrimus adversus Donatislas aries est in illa, quam jactant, successione : et res est magna : rogo, liceat tuam de ea sententiam audire. Imo vero jam respondisse te iracunde dices. Nam et in tua contra me declamatione imperiose jussisti ut id repetatur ex duobus, quos laudasti, libris tuis. Non enim esse tuæ gravitatis sæpius rem eamdem dicere. Faciam, here, quod jubes. In tua institutione disputans adversus Papistas (quos vocas, nisi jam malis Pàpanos, ut a Roma, Romanos dicimus), qui obtendunt , quanti hanc successionem fecerint Irenæus, Tertullianus , Origenes, Augustinus , et alii ( 0ptatum quia nondum legeras, non nominas), præfaris facturum esse te , ut intelliganl boni viri et viri studiosi, quid istud sit. Tum vero, ab adversariis quæris, cur non Africam citent et totam Asiam? sed quia scire te ais responsuros, illic Ecclesiam desiisse; cur non ipse potius id quæris vel ab Irenæo, qui in Asia quoque vixit, vel ab Tertulliano, Optato et Augustino,

A 119 qui in Africa, quo tempore illic etiamnum florebant Ecclesiæ? cur hi (inquam) potius Romanorum episcoporum successionem citant et laudant, et in ea una hærent? responsum hic ego tuum rursus exspectabo. Tandem post longam digressionem, reversus ad id quod quæritur, scribis sanctos illos doctores, cum extra controversiam esset, nihil a!principio usque ad illam ætatem mutatum fuisse in doctrina, vel Romæ vel aliis in urbibus (nam id addidisti in Gallica translatione'tuæ institutionis), sumpsisse, quod omnibus movis erroribus refellendis sufficeret, ab adversariis oppugnari doctrinam ab ipsis usque apostolis constanter et unanimi consensu retentam. Atqui, mi doctor, adversarii hoc ipsum negabant, constanter ( inquam ) eam esse retentam, B et nihil in ea fuisse mutatum; eaque erat controversia quam movebant. Nostri vero probationis loco allegant successionem, quæ non modo includebat conditionem ejusdem doctrinæ retinendæ atque continuandæ, sed et eam conditionem impletam esse probabat. Sed obsecro, an serio loqueris, cum videris concedere, usque ad ætatem Augustini, nihil præsertim Romæ fuisse mutatum in doctrina apostolica? et illos, ~qui enumerantur ab Optalo vel Augustino, episcopos Romanos fuisse illius doctrinæ et constantes et fideles custodes? Si serio hæc scripsisti, neque sententiam mutas, transactum est. Sed quam vereor ne non stes pactis conventis! scilicet tibi concedi vis, quod in duodecim scriptis solemus, ut calculum reducas, si te alicujus dati pœnitet; sicC uti est in Hortensio Ciceronis. Dura est hæc conditio, si tecum agendum sit. Sed quidvis tibi licere putas. Sic cum nobis commendasses Romanorum episcoporum (saltem usque ad Augustini ætatem) et doclrinam et successionem; alibi, cum lubet, eosdem et defectionis et depravatæ religionis accusas. Sic ipsum nominatim Siricium, quem postremo laudat Optatus, miris contumeliis proscindis, et atrociter jugulas, cum cœlibatum oppugnas? quamquam ( ut hoc obiter dicam) quod narras eum de conjugio scripsisse ad Hispanos, vereor ne non illi aliquid temere affingas. Exstat inter Ambrosii epistolas Siricii epistola, quæ nihil habet tale; neque tu, qui minime alioqui credulus es, tam facile ex Gratiani farragine haurire debuisti, quod illi ignominiose D ascriberes. Sed age dum, serio et bona fide dicito, quousque tandem putas durasse illam successionem de qua quaerimus, et quando, vel per quem sic fuisse interruptam, ut plane desierit. Legi vitas pontificum et tragœdias. Sed vides aliud esse quod abs te quæro, cuique non respondes. Nam et si quod Paulus ad Thessalonicenses scribit, prædicitque de defectione, quam Weteres intellexerant de Romano imperio, tu de apostasia fidei interpreteris et eam jampridem evenisse dicas, tamen non dicis quando evenerit. Id ubi dixeris, videro. Sed ne existimes sat esse si quidvis dicas; scito non esse tibi rem cum tuis fatuis pueris, famulisve. Neque vero est cur te torqueas, quod facis, ut probcs successionem non

esse veram sine doctrina. Nam id ego et ultro et lu- A nem allegat, quam dixi, merito ad refellendos ne

benter et prolixe fateor; et ubi constat aliam esse doctrinam, aliud esse jus, tecum sentio. Sed neque dubito verissimum esse quod ais, verum reipublicæ statum dici non posse tyrannidem Caligulae, Neronis, lJeliogabali et similium, quia Brulis, Scipionibus, et Camillis successerint. Neque si addas scorpiones successisse Scipiouibus, reclamaho. Ac si tonare etiam et fulminare velis adversus tales, non successores, sed prædones, non modo tibi succinam, sed et mea querimonia, quantum omni contentione vocis et laterum potero, justissimum clamorem augebo. Cæterum nihil agitur, si confusus tantum clamuor sit; nulla vero definitio ejus, quod quæritur. Nihil autem definis, quamdiu non notas tempus, ex quo statuis defecisse successionem de qua agitur. Soles in hac quæstione nos revocare ad exemplum Ecclesiæ Judaicæ. Sed ue in ea quidem definis, quid velis. Ais in ea fuisse gradus quosdam defeclionis. Recue. Sed eum historiam delibare incepisti, ita effugis, ut nos suspensos relinquas. Ais in Judæa varias fuisse mutaliones, donec ipsi quoque sacerdotes lemplum Dei! profanis abominandisque ritibus polluerunt. Sed quando id factum est , ut sciamus ex quo tempore non licuerit iis communicari ? Tu in eadem tua paulo post institutione scribis, prophetas, qui ilierosolymis vel in Judæa fuerunt, cum res illic essent admodum corruplæ, tamen $eparatos non habuisse suos coetus; sed convenisse cum aliis in templum, quia ad nullum superstitiosum cultum adigebantur, et agnovisse sacerdotes Leviti- C cos, quia utcumque indigni eo honore essent, tamen nec dum abdicati erant. Atqui eadem paulo post pagiua, narras, prophetas clamasse profana illa esse conventicula, quibus non magis consentire liceat, quam Deum abnegare; et necesse habuisse ab eorum coetuum consensione desciscere, quæ nihil aliud erat quam impia adversus Deum conspiratio. Ignosce meæ hebetudini, si nondum perspicere possum quomodo, quæ dicis, cohæreant atque conseutiant. Tantum abest, ut satis iutelligam, quomodo ex iis definire velis, quod quæritur de Ecclesia christiana. Ac licet in tua rursus conlra me declamatione, eadem de re dicas; tamen quid dicas etiamnum dubito. Quod vero adjicis de regno Hieroboam et apostasia Israelis, equidem fateor esse liquidum; neque frustra sudare debebas, ut id pluribus verbis mihi exponeres. Sed nihil ad Ecclesiam Judaicam. Neque illic, ubi vitiosa erat ipsa quoque origo, de successione quæstio fuit. Testor cœlum et terram me tecum agere religiose, ut si possis explices et liberes quos uis stropliis involvis. Nam hic ludendi aut illudendi locus non est. Nunc quia altero rursus loco de successione, de qua quærimus, disseruisti, quod nos audire jubes, rursuum te audiemus, si forte et Optato rursus aliquid lucis tua expositio adferre possit, et mos magna molestia liberare. Cum adversus Augustiuum librum Caroli v. Imp. scriberes, scripsisti, Irenæum, qui successio

[ocr errors]
[ocr errors]

hulones nova quaedam et impia dogmata spargentes, iis opposuisse testimonium et consensum Ecclesiarum, quæ ab Apostolis institutæ fuerant, et propterea non temere credebantur custodes esse doctrinae apostolicæ, cujus etiamnum recens erat memoria. I{ecte. Sed cum id teneo, ne te astute subducas. Imo, ut tibi consulas, vide, quid sis responsurus, ubi tali testimonio et consensu aliquis te premet. Me quidem certe nimium iracunde vexasti, cum amicus forte meus multum tali testimonio tribuere visus esset. Ut uno verbo dicam, scis, quid optem ? 0plo equidem, ut et tu et omnes statuant universam Ecclesiam veterem olim ab apostolis institutam, nnnc tamquam capitis ream sisti coram tuo tribunali; et ijuaeri quid de ea tota tandem judicandum sit. Etsi quæ tua sit audacia, non ignorem, tamen existimo, ubi tale agmen in tali reatu conspicies in tuo consistorio criminali, te quodam pudore fractum iri, ut ille olim Romæ ingratus adolescens, 120 qui eoram Tiberio patrem senem et canum, majestatis accusabat; pairis torve eum intuentis conspecta facie, et ejus compedum souitu audito territus, statim aufugit. Perge. Ais, Augustinum pugnasse adversus Donatistas, iisque Ecclesiæ Catholicæ successionem et testimonium non temere objecisse, cum ii non negarent eam, a qua tamen defecerant, relinuisse apostolicam doctriuaιm. Sed quid dices, eodem eum præsidio niti adversus Maniehæos? certe de doctrina ii pugnabant. Mirum vero, tibi videri, de ea non pugnasse Augustinum contra Donalislas. Si Optatum diceres, qui eos magis habuisse videtur pro schismaticis quam pro haereticis, magis audiri fortasse posses. Sed non ignoras Augustinum ceuties eos vocare hæreticos ; quibus certe injuriam fecisset, si ii confilebantur quod marras. Immo si hoc confilebantur, quomodo negabant aut legitimum esse baptismum, aut veraim esse Ecclesiam Cauliolicoruum ? an ut se damnarent, confiteri volebant se esse apostalas, cum suam demum christianam esse Ecclesiam et apostolicam, reliquas esse apostalicas claaaital)anl?Scio Cresconium grammaticum, eorum patronum, astute contendisse eos, etsi schismatici esse dicerentur, tamen hæreticos dici uon posse, et Augustiuum, qui eos hæreseos accusabat, odiose propterca notasse. Sed quid huic nugatori responderit Augustinus , non ignoras. Prætereo quod Epiphanius et Theodoritus eos etiam Arianæ impietatis reos peragunt. Certe Hieronyûus in Catal. ait Donatum de Spiritu sancto scripsisse librum congruenlem Ariano dogmati. Et Augustinus in lib. de Hæresib. scribit l)onatum Carthaginensem uou habuisse Catholicam de Trinitate sententiam; sed quam non animadverterit multitulo Donatistarum. Et in epist. clxui, ait se audivisse, Arianos, cum a communione Calholica discrepassent, tentasse sibi sociare Douatislas in Africa. Neque vero dubito , quin eorum plerique facile facturi dicturique essent, quidquid caiholicis doleret, cum etiaum non recusarent conspirare

[ocr errors]

cum Juliano apostata. Nunc nobis satis sit, eorum de A quis clamitet ne in orbe quidem Romano mortuum

Baptismo et de Ecclesia dogma impium et pernicio. sum fuisse. Quid dicam unum eorum anuistitem Gaudentium ausum esse palam dicere, Ecclesiam catholicam esse humanum figmentum ? Testis est Augustinus libro contra eum secundo. An qui non dubitabant talia vomere, fatebantur eam Ecclesiam esse custodem apostolicæ doctrinae? sed rursus redeo ad successionem, de qua quæritur. Sentio enim nihildum actum esse, quia alibi ipsum principium negas, de quo numquam dubitatum fuerat , et nova inficiatione veteres falsi reos agis, ut falsam originem ementitos; quod quem illi auctorem successionis laudant, neque fuisse neque esse potuisse, quia Romæ nullam sedem habuerit aut cathedram , contendas. Quid istud tandem novæ rei est ? Noster 0ptatus ad Parmenianum : Negare (inquit) non potes, scire te in urbe Roma Petro primo Cathedram Episcopalem esse collatam. Quid tu? in tua quidem institutione etsi neges Petrum illic episcopum fuisse, aut saltem tamdiu sedisse, quamdiu alii narrant, tanaen scripseras te propter velerum Scriptorum consensum non pugnare, quin illic mortuus fuerit : postea vero in commentariis ad epistolas Petri, illud quoqne pernegasti. Iuno (inquis) nisi maria et terras momento transvolaverit Petrus, procul ab Italia mortuum esse constat. Sed unde hoc constare probas adversus testimonium totius antiquitatis ? et ubi tandem mortuum potius esse putas? in Babylonia ? quia ex Babylone dicatur scripta prior ejus epistola. Quid tum? non placet (inquis) quod Romam eo loco notari Weteres existimarunt : neque cur id existimarint, causam video, nisi quia illo errore jam occupati erant Petrum Romæ fuisse. Sed de hoc (ut vocas) errore, qui in tali tamquam publico facio esse non passet , alias videriumus. Nondum aulem probasti quod vis , in Babylonia illum esse mortuum. lmo vero (inquis) quia in sccunda epistola inquit, se morti esse vicinum. Alqui secundam epistolam negas esse ab ipso Petro scriptam; neque ullus umquam dixit scriptam esse in Babylonia. Sed neque qui morti vicinum esse se credit, propterea morluus confestim dicendus est. Paulus ad Timolheum : ego (inquit) jam immolor, et tempus meæ resoluiionis instat. Atqui tunc mortuum esse, ne tu quidem affirmares. Certe si non liquere diceres, quo anno vel Romam venerit, vel ßomæ mortuus sit Pelrus, et quamdiu illic vixerit, fortasse non reclamarem. Sed contemplo universæ antiquitatis testimonio atque consensu , contra quem alioqui dixeras nolle te pugnare , nunc affirmare Petrum neque Romam umquam venisse , neque illic mortuum esse , profecto paradoxum est axioma, quod mihi non persuaseris, misi si universam historiaiw Ecclesiasticam esse putidam fabulam, et omnes Ecclesiæ scriptores antiquissimos et fidelissimos esse et nugatores et imposiores persuadeas. Quid? Julium Cæsarem Romæ mortuum esse , aut pluribus aut melioribus testimoniis proditum non est, quam Petrum Romæ esse mortuum. Nunc si

[ocr errors]
[ocr errors]

esse, fingat, licet, apud Antipodas esse sepultum. Mira profecto est audacia, dicam an impudentia , hominum ab aliis dissentire volentium. Quid enim non dicent potiusquani aliis noii contradicant ? sed si negare sufficiat quod certissimis ac fidelissimis monumentis prodituin est, quid tandem fiet ? quid (inquam) fiet universæ Ecclesiasticæ historiæ, si ejus principia et tamquam fundamenta, iis testimoniis communita, quibus certiora esse vix possunt, vel fabulosa sunt vel solo alicujus inficiationis sibilo everti possunl ? Denique quid tandem non audebit, qui hoc audet ? equidem scio multas putidas fabulas tamquam maculas ipsis quoque principiis historiæ Ecclesiasticæ aspersas esse, quas et repudio et deleri cupio. Sed an propterea verum cum falso temere expungi patiar ? Scio incerta quædam esse, de quibus dubitari possit. Sed aut certum est, quod hic negas, aut nescio quid cerlum esse dicas ; et, ut ille Romanus esse dicebat, aut hoc testium, quibus id probatur, satis est, aut nescio quid sit satis. Scribis quodam loco : Veteres quidem uno consensu tradere, Simonem Magum Romæ cum Petro disputasse. Id suspectum tibi esse ais : non tamen aperte audes dicere quod cogitas, Simonem illnm numqmam venisse Romam. Nempe ipsa etiam inscripta saxa Insulæ Tiberinæ talem inficiationem tuam refellent. Cur alterum illud, quod testatum magis etiam est, magis audes inficiari ? Judam non interfuisse cœnæ dominicæ, neque cum Apostolis reliquis illi communicasse, etsi Augustinus contra Donatistas id habeat pro certo, et sumat pro confesso, tui confidentissime pernegant. Quia quosdamn habent ex Veteribus suffragantes, audiuntur. Sed quod de Petro negas, audaciæ est inaudita. Quis non miretur te, ubi vis, iam facile interdum assentiri non nodo dnbiis, sed etiam falsis comjecturis; alias vero ne certis quidem liquidisque probationibus habere fidem? neque tamen hoc dicerem, nisi si non modo deOptato actum sit, si tua, inficiationi 121 concedam, sed et per Optati latus confolo. res admirabilem hac in re consensum veteris Eccl.,_ siæ, quæ si hic mentita est, nescio qua in re fidem merebitur. Sane quod Optatus addit Petrum appellatum esse Cepham, quia fuerit apostolorum caput,

D tibi facile concedam ridiculum et puerilem esse er

rorem hominis vocem Graecam, quae Syriaca est, esse existimantis, et propterea ex petra vel saxo ca. put ineptius effingentis, quam si allegasset, quod Festus scripsit, Romam olim appellatam esse Cephalon. Ta alias verecunde fecisti, cum negares sani aut sobrii esse hominis putare talem interpretationem, quam Gratianus in sua rapsodia adscribit Anacleto, esse Anacleti. Sed ignorantia linguæ flebraicae persæpe majores nostros lapsos esse, verecunde confiteri, ingenuitatis quoque est. Scio , poleris etiam in Optato multos sacræ Scripturæ locos notare , aul non recte citatos aut non commode explicatos. Id. que sane per me, ut facias, licet. Numquam enim

defendam quod scio esse vitiosum. Atque ut mihi A deinceps æquior sis, equidem clara voce profiteor, quod et saepe alias feci, me nou modo illi soloecismo, quem dixi, non patrocinari, sed etiam gravissime eos detestari, qui graviores alios ejus generis soloecismos orbi terrarum obtrudunt, digni non tam ferula, quam flagro et scutica magistri fatuitatis : simulque exsecrari auctores multarum nefariarum fabularum, quæ confictæ atque sparsæ sunt, ut totam illius antiquitatis Ecclesiasticæ bonam memoriam vel inquinarent vel obruerent; denique eos refugere, qui bonæ et religiosæ vetustatis titulo, tamquam fuco, volunt abuti ad tegenda scelera degeneris posteritatis. Sed cum hoc prætextu præterea vis universam memoriam veterem delere : dico eos qui hisce timis insidiis non occurrunt, aut turpis inscitiæ, aut sceleratæ perfidiæ, aut utriusque reos esse. Ergo etiam opto talem eorum, qui tibi tam facile cedunt, ἐθελοxaxixv castigari : quibus nunc tamen tantum objiciam illud vetus, Tradite signa viris, ignavi signa Quirites. Atque ut concludam quod de successione dixi, iterum dico, et semper præ me feram, optare me , ut indigni successores, qui et desertores, et proditores, et (ut verbo veleri utar, neque dicam aliquid gravius)' traditores sunt, dent, quas meriti sunt , poenas. Sed non ignoras, quisnam ille sit, qui tales esse vult et optat, ut iis dejectis, vacantem locum statim occupet, et novum sibi regnum condat multo majori supercilio : quique propterea nollet alios esse, resipiscere, facere officium suum, detergere inqui- C natam faciem Ecclesiæ : ut cujus fœdus squalor, et horrida deformitas, mutumque cadaver multos populos abalienavit, quos tu suaviter cantillando facile in tuas partes pertraheres; ejus forma prior meliorque, nitor, decor, vox et oratio, eos ad se revocaret, atque in unitate retineret. Ut ad Optatum revertar, supersunt duæ quæstiones, quæ tuam solutionem requirunt. Quæritur quid sentias de schismate Donatistarum , deque eorum actis, quæ quidem dixerunt esse religiosæ et Ecclesiasticæ reformationis. Ne autem privata causa tua atque affectio impediat ingenuam confessionem, rogamus ut cum de iis respondendum tibi erit, uui paulisper obliviscaris; neque de te agi cogites. Scis, qualis fuerit status Ecclesiæ, tempore Optati vel Augustini. Quæro, an nulla justa ratione Donatistas ab ejus Ecclesiæ communione descivisse putes? Credo, dices, nulla. Atqui quæ potissimum nunc accusas et fugis et aboles, jam tum invaluerant. Non exspectas, ut singula enumerem. Nam, si vis, meministi. Non debuere Donatistæ alium sibi suisque baptismum privatim instituere. Jam non loquor de eorum amabaptismo. Quæro an cum primum aliquem sui gregis, qui nondum baptizatus fuerat, tingerent suo more potiusquam paterentur in Ecclesia Catholica baptizari, recte facerent? credo, negabis recte fecisse. Atqui ex ipso quoque Oplato disces jam tum in Ecclesia illa Calholica et exorcismum et chrislma

baptismo adhibitum esse, quas res tam intolerabiles esse judicas, ut propterea institueres alteram baptismi formam; et me, qui earum alioqui rerum auctor non sum, neque de iis quidquam scripsi, earum odio immaniter exagitaveris. An dices Donatistas recte et religiose fecisse, quod contumeliose proculcarint illud chrisma, quod tu multo magis conspuis? Atqui Optatus tibi narrabit divinum adversus eos judicium etiam miraculo consignatum fuisse. Si dicas eum mentiri; vide qua probatione perages falsi reum. Sed nihilominus in ea re semper te premit admirabilis consensus veteris Ecclesiæ. An confiteberis non debuisse Donatistas, quod tui faciunt, evertere allaria ? Atqui quod Optatus objicit, corpus Christi in iis habitasse, tam indignum et infaudum esse do

B ces, ut illam ipsam justam causam esse clamites, cur

omnes aræ evertantur. An tibi placet, quod dicuntur Donatistæ erexisse altare contra altare? Atqui summi criminis loco semper habitum id fuit, neque solum Optatus et Augustinus propterea Donatistas tamquam ex formula, conceptis verbis, accusant, sed et antea Cyprianus totidem verbis Novatianos accusaverat. Scis, credo, altaris verbo significasse, totum ministerium Ecclesiæ; quod et baptismi voce interdum significatur : adeo ut etiam in Ægypto ipsæ Ecclesiæ appellarentur Labra, si me non fallit quod hisce primum diebus in Epiphanio observavi. An qui privatim atque separatim hæc quæ non tam sacramenta, quam exsecramenta vocat in Donatistis Augustinus, hæc (inquam) signa funestissimæ dissensionis attollebant, reformationis, potiusquam deformitatis et confusionis, fundamenta jaciebant ? Quid vero dices, eos admirabili quodam fraeno divinitus esse retentos, ut cum nihil alioqui auderent, et odio Catholicorum quidvis facerent, tamen neque ceremonias neque formulas in Ecclesia receptas, auderent (quod Optatus narrat) mutare : tametsi eas quoque adversarias habere se sentirent? an nunc religiosior est audacia, quæ major est? an est astutior, quæ delet omnia ? Donatistæ, cum exemplo Novatianorum, Cathari videri vellent, aqua etiam expiabant, quidquid illi, a quibus defecerant, contigerant, quia pollutum esse clamabant. An hæc valde pura repurgatio fuit ? Scimus et posterioribus saeculis Græcos in schismate non minus proterve et contn

D meliose egisse cum Latinis. Sed cum tales exsecravideri, 122 meminisse quoque debes. Quid dicam A cinia tibi relinquo. Verbum autem unum de Do

tiones, quæ ex odiorum incendio erumpunt, hodie quoque audis, ecquid religiosæ tibi videntur? Age vero : cum brevi tempore Africam prope totam, non modo non adjuvantibus, sed potius reclamantibus principibus, in suas partes Donatus pertraxit, ut jam plures in ea prope numerarentur episcopi Donatistæ quam Catholici ; an tali successu et victoria elatus, et gloria fastuque tamquam fermento inflatus, cristas propterea attollere debuit, quales eum sustulisse marrat 0ptatus libro tertio? Minus fortasse id factum esse miraberis, qui non ignoras quale sit humanæ superbiæ ingenium, quantusque tumor. Sed nihil magis tamen abs religionc alienum et esse et Donatum illum Pseudoepisccpum Carthaginensem, nehulonem e coeno emersum, repente factum esse non modo Regulum aliquem, qui auderet quod numquam Annibal vel Asdrubal illic est ausus, sed et tyrannum insolentissimum, qui etiam non dubitaret Romanum Imperatorem contumeliose contemnere? Imo vero visus est sibi tamquam Deus. Nam tale Idolum describit quoque Optatus, quod illa natio, vafra alioqui et acuta, bruto quodam stupore adorabat. Hic multa sunt, quæ te et alios mecum observare velim. Sed illud imprimis : qualis et quanta sit vanitas hominis ventosi, cæca sui admiratione ebrii atque temulenli, qui tamen Religionis et Ecclesiæ instaurator dici atque videri volebat. Non temere est, quod desidero, te in

natistis addam, cujus etiam te meminisse interest : eam, inquam, illorum fuisse impudentiam, ut quod crudeliter faciebant, indigne pati se clamitarenl. Credo, ludibrii causa, hoc eos adjecisse, qui cumulus est acerbæ insultationis. Certe et legum, quibus castigabantur, lenitatem, et nostrorum antistitum, qui deprecalores potiusquam accusatores eorum erant, mansuetudinem irridebant, cum vel de illarum, vel de horum sævitia quiritabantur. Quia autem neque leges nostræ, neque 0ptati Augustinique responsa tibi satisfaciunt, qui pro tuo imperio contra edixisti, hæreticos (quos quidem haereseos damnabis) capitali supplicio afficiendos esse : hic locus postularet, ut de legitima eorum coercitione

tueri in hanc effigiem humanæ non infirmitatis, sed B pluribus tecum agerem. Sed quia jam fortasse tibi

insaniæ. Sed erit satis uno eam verbo, tamquam digito, indicasse. Audierat ille stultos Principes voluisse jusjurandum concipi per suum genium atque majestatem. Hanc quoque divinitatis speciem sibi arrogavit, cum per suum nomen, quasi numen quoddam, non noluit suos jurare: quod et eodem tempore in Gallia Priscillianus impurior hæresiarcha volebat. Quid non sibi arrogant impudentes hypocritæ, qui tantum sibi sumunt ? Sed, obsecro, an minus hodie insolescunt, qui omnes in sua verba jurare volunt? Nihil nunc dicam de Donatistarum martyriis atque miraculis. Illa probant fuisse fanaticos homines, qui cæca vertigine raptati sese dabant præcipites, sibique mortem conciscebant, quadam (ut noster Ulpianus ait) jactatione. Miracula vero, quæ jactabant, quid aliud significabant, quam præstigiatores quoque et impostores magnos fuisse, quos et mirabiliarios quodam loco vocat Augustinus, ubi eos indicat etiam jactasse, Donato oranti Deum de coelo respondisse. Sed, obsecro, nonne te quoque nunc miserel fascinatæ multitudinis, cui illuditur? Quid postremo l0quar de Donatistarum latrociniis, sacrilegiis, parricidiis? Haec circumcellionum acta immania plerique etiam Donatistæ damnare se dicebant, quibus tamen utebantur. Quid nunc fiat, non ignoras : ego honoris tui causa taceo.Nam neque fortassis fas esset omniain medium proferre, quæ novam et mirabilem unius anni darent historiam. Wetera nunc tantum legantur. Legeram multa de Judæorum zelotis Hierosolymitanis.

satisfecerit altera ad te mea responsio, quæ ea de re te admonuit, non ero nunc diutius tibi molestus. Interea, si vir bonus es, moleste non feres, hominem quondam tibi familiarem libere et familiariter tecum agere. Facit hoc abs te provocatus : neque tamen, ut scis, causam agit suam. Quid enim ejus privatim interest, et si evertas quidquid oppugnas ? Ergo tanto magis agnosces eum liberaliter et ingenue agere. Sed neque, quia Jurisconsultus sit, et studia, quæ tractas, alioqui tractare non soleat, iniquo animo feres, eum tamen non esse alienum abs sacris et Ecclesiasticis litteris; imo vero esse studio. sum utriusque juris. Vale.

FRANCISCI BALDUINI J C. PRAEFATIO AD LECTORem.

Præfixa secundæ Editioni 0ptati.

Ad Historiæ Africanæ historiam veterem pertinent 0ptati Milevitani et Wictor Uticensis libelli. Neque negavero in eorum lectione tenendam quoque esse universæ Africæ geographiam. Sed ut ex illa ejus descriptione, quam Strabo, Mela, Plinius, Ptolomæus olim edidere, fateor aliquid lucis accedere hisce libellis, sic ex his vicissim dico illam ipsam ejusque et fines et urbes rursus illustrari. Addo etiam non modo ipsum Orosium, lib. 1, cap. 2, sed et nostrum postremo Justinianum, in lib. i et ii, C. de offic. Præf. Praet. Afr., ubi cum novum et proprium Africæ regendæ, quam Wandalis eripuerat, praefec

Sed eos longe superarunt Donatianæ factionis satel- D tum prætorio daret, cujus sedes esset in urbe Car

lites, qui se Sanctorum (ut ait Optatus) duces etiam appellabant,et interea non modo omnium Darbarorum, omnium latronum, sicariorum, piratarum feritatem, sed et ipsius (ut ait Augustinus) diaboli, qui crudelitatum omnium magister est, truculentiam superarunt. En quo statim Africanæ illius reformationis tragœdia evasit. Utinam nostra ætas similem epitasim non videat aut catastrophen suæ fabulæ. Si tamen fatale malum est, quod impendet, frustra repugnamus. Nam et quid mereantur, qui nullam correctionem admittunt, scio, et justum agnosco Dei judicium , eos veluti manu armata persequentis, ut qui loquentem non audiunt, sentiant ferientem. Sed vatiPATRol. Xl.

thaginensi, enumerat quas esse vult septem illius provincias, et singularum veluti metropoles. Ac quidem in concilio Milevitano non nisi quinque enumeratæ fuerant. Sed Justinianus primo loco adjungit, quam vocat Zeugi : vulgo impressum est mendose Tingi. Nam hæc potius est ipsius Mauritaniæ, quæ et Tingitana propterea dicitur. Zeugitanæ autem provinciæ in Africa saepe etiam meminit Victor Uticensis, ut et Plinius. Secundam autem Africæ provinciam Justinianus vocat simpliciter Carthaginensem : quam et antea vocatam esse proconsularem admonet. Certe 0ptatus et Wictor proconsularem appellare solent: atque ita quoque sæpe mo36

« PoprzedniaDalej »