Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse possessionem Ecclesiæ, ex perpetua quadam A 119 qui in Africa, quo tempore illic etiamnum flosuccessione et quidem ad eam probandam contentos esse Romanorum saltem Antistitum, cum quibus communicabant, jam inde (ut aiunt) ab Apostolis descendentium consensione, continuaque successione, cujus seriem ex catalogo enumerant? quod et non dissimili fiducia fecerant antea Irenæus, Tertullianus et alii: nam quia non hæreditario quodam jure sanguinis nitebatur ea successio, verum Ecclesiastica electione atque ordinatione, non dubitant talem successionem tali conditione subnixam, idoneam esse testem doctrinæ suæ Apostolicæ cum illa conjunctæ atque continuata. Locutus est, ut scis, Christus de iis qui sedent in Cathedra Mosis: veleres Christiani de iis, qui in Petri. Mitto, quæ de utriusque sive sedis statu, sive cathedræ compara- B tione commode nunc dici possent et graviter, abs te præsertim si sedate ageres. Sed quid tu de ea lege Theodosiana, quam et primum promulgari audivit Optatus, et quæ prima in libris nostris est, similiter statuas, lubenter audiam: Cunctos (inquit) populos, quos clementiæ nostræ regit imperium, in tali volumus religione versari, quam divinum Petrum Apostolum tradidisse Romanis religio usque adhuc ab ipso insinuata declarat, quamque Pontificem Damasum sequi claret, etc.

Eamdem hic (credo) fateberis laudari successionem quamvis notum sit et quid de Liberio, cui Damasus successit, prope aliquando ad Arianismum compulso traditum sit, et quid Ammianus scribat de Damaso ad hanc sedem evecto non sine sudore et sanguine, non sine vi et armis, non sine tumultu et cædibus. Nondum enim, puto, hic exclamabis, quod quidam ejus ordinis postea dixisse fertur, plures succedere Romulo in parricidiis quam Petro in pascendis ovibus. Nam neque nunc agimus de hominum vitiis, sed de religionis confessione, atque conservatione doctrina. Age vero quia Optati nostri et Augustini, qui est eum secutus, acerrimus adversus Donatistas aries est in illa, quam jactant, successione et res est magna rogo, liceat tuam de ea sententiam audire. Imo vero jam respondisse te iracunde dices. Nam et in tua contra me declamatione imperiose jussisti ut id repetatur ex duobus, quos laudasti, libris tuis. Non enim esse tuæ gravitatis sæpius rem eamdem dicere. Faciam, here, quod jubes.

In tua institutione disputans adversus Papistas (quos vocas, nisi jam malis Papanos, ut a Roma, Romanos dicimus), qui obtendunt, quanti hanc successionem fecerint Irenæus, Tertullianus, Origenes, Augustinus, et alii (Optatum quia nondum legeras, non nominas), præfaris facturum esse te, ut intelligant boni viri et viri studiosi, quid istud sit. Tum vero, ab adversariis quæris, cur non Africam citent et totam Asiam? sed quia scire te ais responsuros, illic Ecclesiam desiisse; cur non ipse potius id quæris vel ab Irenæo, qui in Asia quoque vixit, vel ab Tertulliano, Optato et Augustino,

rebant Ecclesiæ? cur hi (inquam) potius Romanorum episcoporum successionem citant et laudant, et in ea una hærent? responsum hic ego tuum rursus exspeclabo. Tandem post longam digressionem, reversus ad id quod quæritur, scribis sanctos illos doctores, cum extra controversiam esset, nibil a principio usque ad illam ætatem mutatum fuisse in doctrina, vel Romæ vel aliis in urbibus (nam id addidisti in Gallica translatione tuæ institutionis), sumpsisse, quod omnibus novis erroribus refellendis sufficeret, ab adversariis oppugnari doctrinam ab ipsis usque apostolis constanter et unanimi consensu retentam. Atqui, mi doctor, adversarii hoc ipsum negabant, constanter (inquam) cam esse retentam, et nihil in ea fuisse mutatum; eaque erat controversia quam movebant. Nostri vero probationis loco allegant successionem, quæ non modo includebat conditionem ejusdem doctrinæ retinendæ atque continuandæ, sed et eam conditionem impletam esse probabat. Sed obsecro, an serio loqueris, cum videris concedere, usque ad ætatem Augustini, nihil præsertim Romæ fuisse mutatum in doctrina apostolica? et illos, qui enumerantur ab Optato vel Augustino, episcopos Romanos fuisse illius doctrinæ et constantes et fideles custodes? Si serio hæc scripsisti, neque sententiam mutas, transactum est. Sed quam vereor ne non stes pactis conventis! scilicet tibi concedi vis, quod in duodecim scriptis solemus, ut calculum reducas, si te alicujus dati pœnitet ; sicCuti est in Hortensio Ciceronis. Dura est hæc conditio, si tecum agendum sit. Sed quidvis tibi licere putas. Sic cum nobis commendasses Romanorum episcoporum (saltem usque ad Augustini ætatem) et doctrinam et successionem; alibi, cum lubet, eosdem et defectionis et depravatæ religionis accusas. Sic ipsum nominatim Siricium, quem postremo laudat Optatus, miris contumeliis proscindis, et atrociter jugulas, cum cœlibatum oppugnas? quamquam (ut hoc obiter dicam) quod narras eum de conjugio scripsisse ad Hispanos, vereor ne non illi aliquid temere affingas. Exstat inter Ambrosii epistolas Siricii epistola, quæ nihil habet tale; neque tu, qui minime alioqui credulus es, tam facile ex Gratiani farragine haurire debuisti, quod illi ignominiose ascriberes. Sed age dum, serio et bona fide dicito, quousque tandem putas durasse illam successionem de qua quærimus, et quando, vel per quem sic fuisse interruptam, ut plane desierit. Legi vitas pontificum et tragoedias. Sed vides aliud esse quod abs te quæro, cuique non respondes. Nam et si quod Paulus ad Thessalonicenses scribit, prædicitque de defectione, quam Veteres intellexerant de Romano imperio, tu de apostasia fidei interpreteris et eam jampridem evenisse dicas, tamen non dicis quando evenerit. Id ubi dixeris, videro. Sed ne existimes sat esse si quidvis dicas; scito non esse tibi rem cum tuis fatuis pueris, famulisve. Neque vero est cur le torqueas, quod facis, ut probes successionem nou

D

esse veram sine doctrina. Nam id ego et ultro et fu- A nem allegat, quam dixi, merito ad refellendos ne

benter et prolixe fateor; et ubi constat aliam esse
doctrinam, aliud esse jus, tecum sentio. Sed neque
dubito verissimum esse quod ais, verum reipublicæ
statum dici non posse tyrannidem Caligulæ, Neronis,
Heliogabali et similium, quia Brutis, Scipionibus, et
Camillis successerint. Neque si addas scorpiones
successisse Scipionibus, reclamabo. Ac si tonare
etiam et fulminare velis adversus tales, non succes-
sores, sed prædones, non modo tibi succinam, sed
et mea querimonia, quantum omni contentione vo-
cis et laterum potero, justissimum clamorem au-
gebo. Cæterum nihil agitur, si confusus tantum cla-
mor sit; nulla vero definitio ejus, quod quæritur.
Nihil autem definis, quamdiu non notas tempus, ex
quo statuis defecisse successionem de qua agitur. B
Soles in hac quæstione nos revocare ad exemplum
Ecclesiæ Judaicæ. Sed ne in ea quidem definis, quid
velis. Ais in ea fuisse gradus quosdam defectionis.
Recte. Sed cum historiam delibare incepisti, ita effu-
gis, ut nos suspensos relinquas. Ais in Judæa varias
fuisse mutationes, donec ipsi quoque sacerdotes
templum Dei! profanis abominandisque ritibus pol-
luerunt. Sed quando id factum est, ut sciamus
ex quo tempore non licuerit iis communicari ?
Tu in eadem tua paulo post institutione scribis,
prophetas, qui Hierosolymis vel in Judæa fuerunt,
cum res illic essent admodum corruptæ, tamen se-
paratos non habuisse suos cœtus; sed convenisse
cum aliis in templum, quia ad nullum superstitiosum
cultum adigebantur, et agnovisse sacerdotes Leviti- C
cos, quia utcumque indigni eo honore essent, tamen
nec dum abdicati erant. Atqui eadem paulo post
pagina, narras, prophetas clamasse profana illa esse
conventicula, quibus non magis consentire liceat,
quam Deum abnegare; et necesse habuisse ab eo-
rum cœtuum consensione desciscere, quæ nibil
aliud erat quam impia adversus Deum conspiratio.
Ignosce meæ hebetudini, si nondum perspicere
possum quomodo, quæ dicis, cohæreant atque con-
sentiant. Tantum abest, ut satis intelligam, quo-
modo ex iis definire velis, quod quæritur de Eccle-
sia christiana. Ac licet in tua rursus contra me de-
clamatione, eadem de re dicas; tamen quid dicas
etiamnum dubito. Quod vero adjicis de regno Hie-
roboam et apostasia Israelis, equidem fateor esse D
liquidum; neque frustra sudare debebas, ut id plu-
ribus verbis mihi exponeres. Sed nihil ad Ecclesiam
Judaicam. Neque illic, ubi vitiosa erat ipsa quoque
origo, de successione quæstio fuit. Testor cœlum et
terram me tecum agere religiose, ut si possis expli-
ces et liberes quos tuis strophis involvis. Nam hic
ludendi aut illudendi locus non est. Nunc quia al-
tero rursus loco de successione, de qua quærimus,
disseruisti, quod nos audire jubes, rursum te audie-
mus, si forte et Optato rursus aliquid lucis tua ex-
positio adferre possit, et nos magna molestia libe-
rare. Cum adversus Augustinum librum Caroli v.
Imp. scriberes, scripsisti, Irenæum, qui successio-

bulones nova qurdam et impia dogmata spargentes, iis opposuisse testimonium et consensum Ecclesiarum, quæ ab Apostolis institutæ fuerant, et propterea non temere credebantur custodes esse doctrinæ apostolicæ, cujus etiamnum recens erat memoria. Recte. Sed cum id teneo, ne te astute subducas. Imo, ut tibi consulas, vide, quid sis responsurus, ubi tali testimonio et consensu aliquis te premet. Me quidem certe nimium iracunde vexasti, cum amicus forte meus multum tali testimonio tribuere visus esset. Ut uno verbo dicam, scis, quid optem? Opto equidem, ut et lu et omnes statuant universam Ecclesiam veterem olim ab apostolis institutam, nunc tamquam capitis ream sisti coram tuo tribunali; et quæri quid de ea tota tandem judicandum sit. Etsi quæ tua sit audacia, non ignorem, tamen existimo, ubi tale agmen in tali reatu conspicies in tuo consistorio criminali, te quodam pudore fractum iri, ut ille olim Romæ ingratus adolescens, 120 qui coram Tiberio patrem senem et canum, majestatis accusabat; patris torve eum intuentis conspecta facie, et ejus compedum souitu audito territus, statim aufugit. Perge. Ais, Augustinum pugnasse adversus Donatistas, iisque Ecclesia Catholicæ successionem et testimonium non temere objecisse, cum ii non negarent eam, a qua tamen defecerant, retinuisse apostolicam doctrinam. Sed quid dices, eodem eum præsidio niti adversus Manichæos? certe de doctrina ii pugnabant. Mirum vero, tibi videri, de ca non pugnasse Augustinum contra Donatistas. Si Optatum diceres, qui eos magis habuisse videtur pro schismaticis quam pro hæreticis, magis audiri fortasse posses. Sed non ignoras Augustinum centies eos vocare hæreticos; quibus certe injuriam fecisset, si ii confitebantur quod narras. Imo si hoc confitebantur, quomodo negabant aut legitimum esse baptismum, aut veram esse Ecclesiam Catholicorom? an ut se damnarent, confiteri volebant se esse apostatas, cum suam demum christianam esse Ecclesiam et apostolicam, reliquas esse apostaticas clamitabant? Scio Cresconium grammaticum, eorum patronum, astute contendisse eos, etsi schismatici esse dicerentur, tamen hæreticos dici non posse, et Augustinum, qui eos hæreseos accusabat, odiose propterca notasse. Sed quid huic nugatori responderit Augustinus, non ignoras. Prætereo quod Epiphanius et Theodoritus eos etiam Arianæ impietatis reos peragunt. Certe Hieronymus in Catal. ait Donatum de Spiritu sancto scripsisse librum congruentem Ariano dogmati. Et Augustinus in lib. de Hæresib, scribit Donatum Carthaginensem non habuisse Catholicam de Trinitate sententiam; sed quam non animadverterit multitudo Donatistarum. Et in epist. CLXIII, ail se audivisse, Arianos, cum a communione Catholica discrepassent, tentasse sibi sociare Donatistas in Africa. Neque vero dubito, quin eorum plerique facile facturi dicturique essent, quidquid catholicis doleret, cum etiam non recusarent conspirare

esse, fingat, licet, apud Antipodas esse sepultum. Mira profecto est audacia, dicam an impudentia, hominum ab aliis dissentire volentium. Quid enim non dicent potiusquam aliis non contradicant? sed si negare sufficiat quod certissimis ac fidelissimis monumentis proditum est, quid tandem fiet? quid (inquam) fiet universæ Ecclesiasticæ historiæ, si ejus principia et tamquam fundamenta, iis testimoniis communita, quibus certiora esse vix possunt, vel fabulosa sunt vel solo alicujus inficiationis sibilo everti possunt? Denique quid tandem non audebit, qui hoc audet? equidem scio multas putidas fabulas tamquam maculas ipsis quoque principiis historiæ Ecclesiastica aspersas esse, quas et repudio

cum Juliano apostata. Nunc nobis satis sit, eorum de A quis clamitet ne in orbe quidem Romano mortuum Baptismo et de Ecclesia dogma impium et pernicio sum fuisse. Quid dicam unum eorum antistitem Gaudentium ausum esse pałam dicere, Ecclesiam catholicam esse humanum figmentum ? Testis est Augustinus libro contra eum secundo. An qui non dubitabant talia vomere, fatebantur eam Ecclesiam esse custodem apostolicæ doctrinæ? sed rursus redeo ad successionem, de qua quæritur. Sentio enim nihildum actum esse, quia alibi ipsum principium negas, de quo numquam dubitatum fuerat, et nova inficiatione veteres falsi reos agis, ut falsam originem ementitos ; quod quem illi auctorem successionis laudant, neque fuisse neque esse potuisse, quia Romæ nullam sedem habuerit aut cathedram, contendas. Quid istud tandem novæ rei est? Noster Optatus ad Par- B et deleri cupio. Sed an propterea verum cum falso menianum: Negare (inquit) non potes, scire te in urbe Roma Petro primo Cathedram Episcopalem esse collatam. Quid tu? in tua quidem institutione etsi neges Petrum illic episcopum fuisse, aut saltem tamdiu sedisse, quamdiu alii narrant, tamen scripseras te propter veterum Scriptorum consensum non pugnare, quin illic mortuus fuerit: postea vero in commentariis ad epistolas Petri, illud quoque pernegasti. Imo (inquis) nisi maria et terras momento transvolaverit Petrus, procul ab Italia mortuum esse constat. Sed unde hoc constare probas adversus tes. timonium totius antiquitatis? et ubi tandem mortuum potius esse putas? in Babylonia? quia ex Babylone dicatur scripta prior ejus epistola. Quid tum? non placet (inquis) quod Romam eo loco notari Ve- C teres existimarunt: neque cur id existimarint, causam video, nisi quia illo errore jam occupati erant Petrum Romæ fuisse. Sed de hoc (ut vocas) errore, qui in tali tamquam publico facto esse non passet, alias viderimus. Nondum autem probasti quod vis, in Babylonia illum esse mortuum. Imo vero (inquis) quia in secunda epistola inquit, se morti esse vicinum. Atqui secundam epistolam negas esse ab ipso Petro scriptam; neque ullus umquam dixit scriptam esse in Babylonia. Sed neque qui morti vicinum esse se credit, propterea mortuus confestim dicendus est. Paulus ad Timotheum: ego (inquit) jam immolor, et tempus meæ resolutionis instat. Atqui tunc mortuum esse, ne tu quidem affirmares. Certe si non liquere diceres, quo anno vel Romam venerit, D vel Romæ mortuus sit Petrus, et quamdiu illic vixerit, fortasse non reclamarem. Sed contempto universæ antiquitatis testimonio atque consensu, contra quem alioqui dixeras nolle te pugnare, nunc affirmare Petrum neque Romam umquam venisse, neque illic mortuum esse, profecto paradoxum est axioma, quod mihi non persuaseris, nisi si universam historiam Ecclesiasticam esse putidam fabulam, et omnes Ecclesiae scriptores antiquissimos et fidelissimos esse et nugatores et impostores persuadeas. Quid? Julium Cæsarem Romæ mortuum esse, aut pluribus aut melioribus testimoniis proditum non est, quam Petrum Romæ esse mortuum. Nunc si

temere expungi patiar? Scio incerta quædam esse, de quibus dubitari possit. Sed aut certum est, quod hic negas, aut nescio quid certum esse dicas; et, ut ille Romanus esse dicebat, aut hoc testium, quibus id probatur, satis est, aut nescio quid sit satis. Scribis quodam loco: Veteres quidem uno consensu tradere, Simonem Magum Romæ cum Petro disputasse. Id suspectum tibi esse ais: non tamen aperte audes dicere quod cogitas, Simonem illum numquam venisse Romam. Nempe ipsa etiam inscripta saxa Insule Tiberinæ talem inficiationem tuam refellent. Cur alterum illud, quod testatum magis etiam est, magis audes inficiari? Judam non interfuisse cœnæ dominicæ, neque cum Apostolis reliquis illi communicasse, etsi Augustinus contra Donatistas id habeat pro certo, et sumat pro confesso, tui confidentissime pernegant. Quia quosdamn habent ex Veteribus suffragantes, audiuntur. Sed quod de Petro negas, audaciæ est inauditæ. Quis non miretur te, ubi vis, tam facile interdom assentiri non modo dubiis, sed etiam falsis conjecturis ; alias vero ne certis quidem liquidisque probationibus habere fidem? neque tamen hoc dicerem, nisi si non modo de Optato actum sit, si tuæ inficiationi 121 concedam, sed et per Optati latus confoderes admirabilem hac in re consensum veteris Ecclesiæ, quæ si hic mentita est, nescio qua in re fidem merebitur. Sane quod Optatus addit Petrum appellatum esse Cepham, quia fuerit apostolorum caput, tibi facile concedam ridiculum et puerilem esse errorem hominis vocem Græcam, quæ Syriaca est, esse existimantis, et propterea ex petra vel saxo caput ineptius effingentis, quam si allegasset, quod Festus scripsit, Romam olim appellatam esse Cephalon. Ta alias verecunde fecisti, cum negares sani aut sobrii esse hominis putare talem interpretationem, quam Gratianus in sua rapsodia adscribit Anacleto, esse Anacleti. Sed ignorantia linguæ Hebraicæ persæpe majores nostros lapsos esse, verecunde confiteri, ingenuitatis quoque est. Scio, poteris etiam in Optato multos sacræ Scripturæ locos notare, aut non recte citatos aut non commode explicatos. Idque sane per me, ut facias, licet. Numquam enim

defendam quod scio esse vitiosum. Atque ut mihi A baptismo adhibitum esse, quas res tam intolerabiles deinceps æquior sis, equidem clara voce profiteor, quod et sæpe alias feci, me nou modo illi solocismo, quem dixi, non patrocinari, sed etiam gravissime eos detestari, qui graviores alios ejus generis solœcismos orbi terrarum obtrudunt, digni non tam ferula, quam flagro et scutica magistri fatuitatis

esse judicas, ut propterea institueres alteram baptismi formam; et me, qui earum alioqui rerum auctor non sum, neque de iis quidquam scripsi, earum odio immaniter exagitaveris. An dices Donatistas recte et religiose fecisse, quod contumeliose proculcarint illud chrisma, quod tu multo magis conspuis? Atqui Optatus tibi narrabit divinum adversus eos judicium etiam miraculo consignatum fuisse. Si dicas eum mentiri; vide qua probatione perages falsi reum. Sed nihilominus in ea re semper te premit admirabilis consensus veteris Ecclesiæ. An confiteberis non debuisse Donatistas, quod tui faciunt, evertere altaria? Atqui quod Optatus objicit, corpus Christi in iis habitasse, tam indignum et infandum esse do

simulque exsecrari auctores multarum nefariarum fabularum, quæ confictæ atque sparsæ sunt, ut totam illius antiquitatis Ecclesiasticæ bonam memoriam vel inquinarent vel obruerent; denique eos refugere, qui bonæ et religiosa vetustatis titulo, tamquam fuco, volunt abuti ad tegenda scelera degeneris posteritatis. Sed cum hoc prætextu præterea vis universam memoriam veterem delere: dico eos qui hisce tuis insidiis non occurrunt, aut turpis inscitiæ, B ces, ut illam ipsam justam causam esse clamites, cur aut sceleratæ perfidiæ, aut utriusque reos esse. Ergo etiam opto talem eorum, qui tibi tam facile cedunt, ¿0ɛλoxaxiav castigari : quibus nunc tamen tantum objiciam illud vetus,

Tradite signa viris, ignavi signa Quirites.

omnes aræ evertantur. An tibi placet, quod dicuntur Donatistæ erexisse altare contra altare? Atqui summi criminis loco semper habitum id fuit, neque solum Optatus et Augustinus propterea Donatistas tamquam ex formula, conceptis verbis, accusant, sed et antea Cyprianus totidem verbis Novatianos accusaverat. Scis, credo, altaris verbo significasse, totum ministerium Ecclesiæ; quod et baptismi voce interdum significatur: adeo ut etiam in Ægypto ipsæ Ecclesiæ appellarentur Labra, si me non fallit quod hisce primum diebus in Epiphanio observavi. An qui privatim atque separatim hæc quæ non tam sacramenta, quam exsecramenta ¡vocat in Donatistis Augustinus, hæc (inquam) signa funestissimæ dissensionis attollebant, reformationis, potiusquam deformitatis et confusionis, fundamenta jaciebant? Quid vero dices, eos admirabili quodam fræno divinitus esse retentos, ut cum nihil alioqui auderent, et odio Catholicorum quidvis facerent, tamen neque ceremonias neque forinulas in Ecclesia receptas, auderent (quod Optatus narrat) mutare: tametsi eas quoque adversarias habere se sentirent? an nunc religiosior est audacia, quæ major est? an est astutior, quæ delet omnia? Donatistæ, cum exemplo Novatianorum, Cathari videri vellent, aqua etiam expiabant, quidquid illi, a quibus defecerant, contigerant, quia pollutum esse clamabant. An hæc valde pura repurgatio fuit? Scimus et posterioribus sæculis Græcos in schismate non minus proterve et contn

Atque ut concludam quod de successione dixi, iterum dico, et semper præ me feram, optare me, ut indigni successores, qui et desertores, et proditores, et (ut verbo veteri utar, neque dicam aliquid gravius) traditores sunt, dent, quas meriti sunt, pœnas. Sed non ignoras, quisnam ille sit, qui tales esse vult et optat, ut iis dejectis, vacantem locum statim occupet, et novum sibi regnum condat multo majori supercilio: quique propterea nollet alios esse, resipiscere, facere officium suum, detergere inqui- C natam faciem Ecclesie ut cujus foedus squalor, et horrida deformitas, mutumque cadaver multos populos abalienavit, quos tu suaviter cantillando facile in tuas partes pertraheres; ejus forma prior meliorque, nitor, decor, vox et oratio, eos ad se revocaret, atque in unitate retineret. Ut ad Optatum revertar, supersunt duæ quæstiones, quæ tuam solutionem requirunt. Quæritur quid sentias de schismate Donatistarum, deque eorum actis, quæ quidem dixerunt esse religiosæ et Ecclesiastica reformationis. Ne autem privata causa tua atque affectio impediat ingenuam confessionem, rogamus ut cum de iis respondendum tibi erit, tui paulisper oblivis caris; neque de te agi cogites. Scis, qualis fuerit status Ecclesiæ, tempore Optati vel Augustini. D meliose egisse cum Latinis. Sed cum tales exsecraQuæro, an nulla justa ratione Donatistas ab ejus Ecclesiæ communione descivisse putes? Credo, dices, nulla. Atqui quæ potissimum nunc accusas et fugis et aboles, jam tum invaluerant. Non exspectas, ut singula enumerem. Nam, si vis, meministi. Non debuere Donatistae alium sibi suisque baptismum privatim instituere. Jam non loquor de eorum anabaptismo. Quæro an cum primum aliquem sui gregis, qui nondum baptizatus fuerat, lingerent suo more potiusquam paterentur in Ecclesia Catholica baptizari, recte facerent? credo, negabis recte fecisse. Atqui ex ipso quoque Optato disces jam tum in Ecclesia illa Catholica et exorcismum et chrisma

tiones, quæ ex odiorum incendio erumpunt, hodie quoque audis, ecquid religiosa tibi videntur? Age vero cum brevi tempore Africam prope totam, non modo non adjuvantibus, sed potius reclamantibus principibus, in suas partes Donatus pertraxit, ut jam plures in ea prope numerarentur episcopi Donatistæ quam Catholici; an tali successu et victoria elatus, et gloria fastuque tamquam fermento inflatus, cristas propterea attollere debuit, quales eum sustulisse narrat Optatus libro tertio? Minus fortasse id factum esse miraberis, qui non ignoras quale sit humanæ superbiæ ingenium, quantusque tumor. Sed nihil magis tamen abs religione alienum et esse et

videri, 122 meminisse quoque debes. Quid dicam A cinia tibi relinquo. Verbum autem unum de Do

natistis addam, cujus etiam te meminisse interest: eam, inquam, illorum fuisse impudentiam, ut quod crudeliter faciebant, indigne pati se clamitarent. Credo, ludibrii causa, hoc eos adjecisse, qui cumulus est acerbæ insultationis. Certe et legum, quibus castigabantur, lenitatem, et nostrorum antistitum, qui deprecatores potiusquam accusatores corum erant, mansuetudinem irridebant, cum vel de illarum, vel de horum sævitia quiritabantur. Quia autem neque leges nostræ, neque Optati Augustinique responsa tibi satisfaciunt, qui pro tuo imperio contra edixisti, hæreticos (quos quidem hæreseos damnabis) capitali supplicio afficiendos esse hic locus postularet, ut de legitima eorum coercitione pluribus tecum agerem. Sed quia jam fortasse tibi satisfecerit altera ad te mea responsio, quæ ea de re te admonuit, non ero nunc diutius tibi molestus. Interea, si vir bonus es, moleste non feres, hominem quondam tibi familiarem libere et familiariter tecum agere. Facit hoc abs te provocatus: neque tamen, ut scis, causam agit suam. Quid enim ejus privatim interest, et si evertas quidquid oppugnas? Ergo tanto magis agnosces eum liberaliter et ingenue agere. Sed neque, quia Jurisconsultus sit, et studia, quæ tractas, alioqui tractare non soleat, iniquo animo feres, eum tamen non esse alienum abs sacris et Ecclesiasticis litteris; imo vero esse studiosum utriusque juris. Vale.

Donatum illum Pseudcepiscopum Carthaginensem, ne-
bulonem e cœno emersum, repente factum esse non
modo Regulum aliquem, qui auderet quod numquam
Annibal vel Asdrubal illic est ausus, sed et tyrannum
insolentissimum, qui etiam non dubitaret Romanum
Imperatorem contumeliose contemnere? Imo vero
visus est sibi tamquam Deus. Nam tale Idolum descri-
bit quoque Optatus, quod illa natio, vafra alioqui et
acuta, bruto quodam stupore adorabat. Hic multa
sunt, quæ te et alios mecum observare velim. Sed il-
lud imprimis: qualis et quanta sit vanitas hominis
ventosi, cæca sui admiratione ebrii atque temulenti,
qui tamen Religionis et Ecclesiæ instaurator dici atque
videri volebat. Non temere est, quod desidero, te in-
tueri in hanc effigiem humanæ non infirmitatis, sed B
insaniæ. Sed erit satis uno eam verbo, tamquam di-
gito, indicasse. Audierat ille stultos Principes vo-
luisse jusjurandum concipi per suum genium atque
majestatem. Hanc quoque divinitatis speciem sibi ar-
rogavit, cum per suum nomen, quasi numen quod-
dam, non noluit suos jurare: quod et eodem tempore
in Gallia Priscillianus impurior hæresiarcha volebat.
Quid non sibi arrogant impudentes hypocritæ, qui
tantum sibi sumunt? Sed, obsecro, an minus hodie
insolescunt, qui omnes in sua verba jurare volunt?
Nihil nunc dicam de Donatistarum martyriis atque
miraculis. Illa probant fuisse fanaticos homines, qui
cæca vertigine raptati sese dabant præcipites, sibi-
que mortem conciscebant, quadam (ut noster Ul-
pianus ait) jactatione. Miracula vero, quæ jactabant, C
quid aliud significabant, quam præstigiatores quoque
et impostores magnos fuisse, quos et mirabiliarios
quodam loco vocat Augustinus, ubi eos indicat etiam
jaclasse, Donato oranti Deum de cœlo respondisse.
Sed, obsecro, nonne te quoque nunc miseret fasci-
natæ multitudinis, cui illuditur? Quid postremo lo-
quar de Donatistarum latrociniis, sacrilegiis, parrici
diis? Hæc circumcellionum acta immania plerique
etiam Donatistæ damnare se dicebant, quibus tamen
utebantur. Quid nunc fiat, non ignoras: ego honoris
tui causa taceo. Nam neque fortassis fas esset omnia in
medium proferre, quæ novam et mirabilem unius anni
darent historiam. Vetera nunc tantum legantur. Le-
geram multa de Judæorum zelotis Hierosolymitanis.
Sed eos longe superarunt Donatianæ factionis satel D
lites, qui se Sanctorum (ut ait Optatus) duces etiam
appellabant,et interea non modo omnium Barbarorum,
omnium latronum, sicariorum, piratarum feritatem,
sed et ipsius (ut ait Augustinus) diaboli, qui crudeli-
tatum omnium magister est, truculentiam superarunt.
En quo statim Africanæ illius reformationis tragœdia
evasit. Utinam nostra ætas similem epitasin non vi-
deat aut catastrophen suæ fabulæ. Si tamen fatale
malum est, quod impendet, frustra repugnamus.
Nam et quid mereantur, qui nullam correctionem
admittunt, scio, et justum agnosco Dei judiciunì,
eos veluti manu armata persequentis, ut qui lo-
quentem non audiunt, sentiant ferientem. Sed vati-
PATROL. XI.

FRANCISCI BALDUINI JC.

PRÆFATIO AD LECTOREM.

Præfixa secundæ Editioni Optati.

Ad Historia Africana historiam veterem pertinent Optati Milevitani et Victor Uticensis libelli. Neque negavero in eorum lectione tenendam quoque esse universæ Africa geographiam. Sed ut ex illa ejus descriptione, quam Strabo, Mela, Plinius, Ptolomæus olim edidere, fateor aliquid lucis accedere hisce libellis, sic ex his vicissim dico illam ipsam ejusque et fines et urbes rursus illustrari. Addo etiam non modo ipsum Orosium, lib. 1, cap. 2, sed et nostrum postremo Justinianum, in lib. 1 et II, C. de offic. Præf. Præt. Afr., ubi cum novum et proprium Africæ regendæ, quam Vandalis eripuerat, præfectum prætorio daret, cujus sedes esset in urbe Carthaginensi, enumerat quas esse vult septem illius provincias, et singularum veluti metropoles.

Ac quidem in concilio Milevitano non nisi quinque enumeratæ fuerant. Sed Justinianus primo loco adjungit, quam vocat Zeugi: vulgo impressum est mendose Tingi. Nam hæc potius est ipsius Mauritaniæ, quæ et Tingitana propterea dicitur. Zeugitanæ autem provinciæ in Africa sæpe etiam meminit Victor Ulicensis, ut et Plinius. Secundam autem Africæ provinciam Justinianus vocat simpliciter Carthaginensem quam et antea vocatam esse proconsularem admonet. Certe Optatus et Victor proconsularem appellare solent: atque ita quoque sæpe no

36

« PoprzedniaDalej »