Obrazy na stronie
PDF
ePub

bene judicata temere appellasti. Sed si dicere non pos- A nus ab iis rursus absolutus fuerit, non tamen quiesumus tunc Constantinum de hac appellatione cognovisse atque judicasse, quorsum ei adscriberemus formulam sententiæ, qua pronuntiarit injuste esse appellatum? Certe cum postea tandem coactus est judicare, longe aliis eum verbis usum esse Augustinus testis est. Optatus quidem non meminit aliorum judicum iterum datorum; sed nihilominus exsultas, quia (ut ais) Constantinus'Arelatensi episcopo demandavit judicium hujus appellationis. Itane vero? Atqui hic Arelatensis jam antea judex fuerat cum Miltiade? an ab eodem idem appellatur? an qui judicavit, iterum erit judex appellationis? Quid nostras leges opponam? ipse sensus communis tale portentum refellit. At Augustinum testem citas. Accipio: quid ille? in illa ipsa, quam B Jaudas, epistola, tantum ait Constantinum curasse apud Arelatum eamdem causam examinandam atque terminandam et dedisse (sic enim loquitur ) aliud judicium Arelatense, aliorum episcoporum : non quia jam necesse erat, sed Donatistarum perversitatibus cedentem; et omnimodo cupientem tantam impudentiam cohibere. Ex his certe verbis Augustini intelligo Constantinum importunitati Donatistarum extra ordinem concessisse, quod juris ordinarii fuisse videri vis: et tamen cum aliorum episcoporum judicium esse audis, illud non fuisse episcopi Arelatensis colligere debueras. Quid igitur? convenerat Arelati synodus complurium episcoporum, ut de multis causis ecclesiasticis judicaret. Inter quos plerique etiam erant, qui antea cum C Miltiade Romæ judicarant de Donato. Constantinus hac occasione usus, ut nihil non faceret ad contundendam Donatistarum pervicaciam, non recusavit cos iterum audiri in tali Synodo. Cur miraris Miltiadem hoc non nolle? imo vero cur affirmàs episcopum Arelatensem, qui jam de ea causa Rome judicarat, esse judicem appellationis? cur non potius agnoscis talem cognitionem relictam aliis episcopis fuisse, qui Romæ cum Miltiade antea non judicarant, sicuti constat plurimos alios Arelatum convenisse ἐκ διαφόρων καὶ ἀμυθήτων τόπων, ut inquit ipse Constantinus in sua epistola ad Chrestum episcopum Syracusanum, qua eum ex Sicilia evocat ad hunc conventum. Mea quidem certe, ut scis, privatim nibil interest, Romanus Arelatensi, an Arelatensis Romano major sit, vel olim fuerit. Verum ne profanas quidem historias aspersis mendaciis inquinari homo ingenuus æquo animo ferat. Saltem legisses, quæ nuper nactus sum, acta illius Synodi Arelatensis. Nam in iis legisses episcoporum epistolam ad Sylvestrum Miltiadis interea defuncti successorem ex qua facile intellexisses, quam illi sese non efferrent supra antistitem urbis : imo vero quam nihil non illi deferrent simul etiam quam valde voluissent, ille ut iis Arelati præsidere potuisset, si Roma discedere eo tempore potuisset. Denique intellexisses illos convenisse non propter unum Donatum. Mirum autem, te non addidisse, etsi Cæcilia

visse Donatistas, qui non alium quam Constantinum accipere judicem volebant: ita quidem, ut Constantinus, qui hactenus hoc judicium abs se rejecerat ad episcopos, tandem id susceperit. Sed extraordinarium hoc exemplum fuisse, quod (ut nostri loquuntur) ad consequentiam trahi non possit, negare non posses: neque ferendus sit, qui propterea diceret Constantinum in causis ecclesiasticis superiorem fuisse et episcopis et conciliis. Imo vero ipse ingenue protestatus est sese in iis multo esse inferiorem, et hanc a principio detestatus est ap. pellationem, et interea si cognitionem suscipere tandem coactus est, ita suscepit, ut postea a sanctis antistitibus veniam petiturus, sicuti Augustinus ait. Neque tamen novum fuisset, si non recusasset cognoscere de ea saltem quæstione facti, quæ in ea quoque causa suberat. Nam et quam Æliano proconsuli mandavit, jure suo poterat suscipere. Quærebatur an Felix, qui ordinaverat Cæcilianum, vel ipse quoque Cæcilianus, fuisset traditor, ut tunc loquebatur hoc est, an Diocletiani, qui edixerat abolendas esse sacras litteras Christianorum, satellitibus atque inquisitoribus tradidisset earum codices sacrosanctos. Quicumque tandem sit judex ejus quæstionis, nihil detrahit jurisdictioni ecclesiasticæ. Quia historiam non scribo, sed breviter tantum illud indico, quod non satis videbaris observasse in hac historia, nunc non immoror. Nam et de appellationibus ecclesiasticis, an quod Sardicensis Synodus decrevit, decreverit antea quoque Nicæna (quod olim dubitatum in Africa fuit, et tu negas, Athanasius vero affirmat), et quænam transmarinæ provocationes Milevitano concilio inhibitæ sint, quæremus alias, cum voles. Sunt enim tales quæstiones historicæ et non odiosæ, et abs jure civili non abhorrent, non secus atque si dicendum sit, olim quidem ex Africa in causis civilibus appellatum præfectum prætorio Italiæ fuisse nostrum vero Justinianum Africam ab hac præfectura prætoriana Italia exemisse, eique propriam prafecturam dedisse, sub cujus dispositione fuit etiam Numidia 115 et Byzacium: Byzacium dico, quod et Plinius in Africa regionibus numerat, et a Donatistis inquinatum fuisse indicat Augustinus, qui Donatistarum Byzacenorum meminit in lib. de Unit. Eccles. et Epiphanius: quamquam apud hunc vox illa corrupta sit: ut et nuper Librarius quidam tuus ex isto Byzacio effecit Byzantium.

D

Non institueram plura, nec tam multa quidem, nunc ad te scribere, vir doctissime; sed tam es nuper de me meritus bene, ut non possim non aliquam gratiam referre: neque tamen aliam nunc possum, quam si quid tales historias relegens præterea forte observarim quod non nescire, tua intersit, id familiariter ad te referam. Nec longe abiero. Etsi Nicæni concilii magis quam illius Arelatensis acta legisse te sciam; tamen miror tanto magis te scribere, idque in tua etiamnum institutione, Athanasium in eo con

cilio præsedisse, teque propterea, etiam rursus in- A cilium Nicænum. Testes magni sunt Athanasius, Hi

larius, Epiphanius, Nazianzenus, Basilius, Theodoritus, Socrates, qui recitant hanc formulam ex illo concilio: quibus cur non credas, nescio. Dicere autem battologicam esse et ludicram cantilenam, quam religiosa illa antiquitas judicavit gravem et divinam esse formulam de tanto mysterio, an non ipse, si de alio judicares, diceres esse blasphemiam? Bene habet. Edita istic non sine tuo (ut arbitror) privilegio jam sæpius est nescio quæ farrago de statu Ecclesiæ, quam tuus librarius mirifice prædicat, prope ut florem Ecclesiasticæ historiæ. Etsi consuta sit alioqui ex putidis fabulis et nugis: tamen illud bona saltem fide facit, quod formulam, quam dixi, referat inter acta Nicæni concilii. Verum talem alioqui admiscet

tam, ut mirari satis non possim tibi jampridem talem sentinam male non olere. Si aliunde prodiret, minus fortasse mirarer, et noceret fortasse minus. Sed quod istine prodiit, quia non nisi auctore te prodire creditur, et miror et doleo tam impuris næniis esse refertum. Quid? perquirens ea quæ ad Optati de baptismo disputationem pertinent, miratus etiam sum audaciam illius farraginis, quæ confidenter pronuntiat manifestum esse errorem concilii Nicæni decernentis Paulianistas esse rebaptizandos. Atqui longe aliter Augustinus, qui alioqui &inus acerrime de unico baptismo dimicavit. In lib. de Hæresibus Paulianos (inquit) baptizandos esse in Ecclesia Catholica Nicæno concilio constitutum est. Unde credendum est

sultare episcopo Romano. Scis mea non interesse, verum sit aut non sit quod narras. Sed Athanasium tunc valde adolescentem et tantum fuisse diaconum omnes historiæ narrant. Quale vero tandem tu nobis concilium componis, in quo ante omnes episcopos et archiepiscopos sedeat, cuique etiam præsideat adolescens diaconus? et cur eum præponis suo episcopo Alexandrino? Non minus insolens est, quod eodem loco narras, ejus quidem concilii decreto, primum inter patriarchas locum episcopo Romano tributum esse, sed ejus tamen legatos in consessu esse rejectos in quartum locum. Sed et novum illud est, quod ipsa Synodus ait fuisse ἀρχαῖον ἔθος καὶ ouis, abs te dici, nonnisi ab ea decretum essc. Prætereo quod non meliori fide narras decretum in B fecem mendaciorum ex nescio quibus lacunis hausea fuisse ex sententia Paphnutii de conjugio vel cœlibatu ministrorum. Sed dissimulare non possum, quod tacere non debeo. Quid de Ario jam olim scripserim in meo Constantino, non ignoras, et tamen alienum libellum exagitans non erubuisti mihi improbe adscribere atque affingere nescio quod patrocinium ejus impietatis. Ut autem sentias, te cæca quadam vertigine raptum tunc esse, relege, quod simul affingis dictum esse, Arianos negasse tòv λóyov apud Joannem significare hypostasim vel personam: quis hoc umquam præter te dixit? Certe episcopus Alexandrinus Nicææ Arianis objecit primum illud caput Joannis, cum quæreretur non quidem quid óyos significaret, sed quid sibi vellent hæc verba iv άpxã. Ergo non erat hujus tuæ tam excellentis doctrina imperile confundere dogma Pauli Samosateni et Arii. Sed quid, non, cum vis, permisces? Non dubitas in tua etiamnum institutione scribere, post Arium surrexisse Sabellium. Adeo in historia, in qua princeps videri vis, hospes et peregrinus es. Dices indoctum esse nostrum Optatum; at ille saltem docere le posset, Sabellium multo ante Arium fuisse; et quod de Sabellio dixisti, debuisse te potius dicere de Photino, quem sui temporis hæreticum vocat. Age vero: sunt hæc tantum chronologica: quæ contemnere te dices occupatum Theologicis. At nostrum non est te aliis de rebus admonere. Non possum tamen omnia supprimere. Sæpe miratus sum, cur symbolum illud, propter quod hactenus tam valde laudata est Nicæna synodus, et quod propter D illam tam valde quoque laudatum est, neges esse Nicænum. Meministi, credo, cum superioribus annis ministro cuidam tuo et collegæ dictares honoris tui defensionem adversus Petrum Carolum, tuum quondam collegam, qui te Arianismi insimulabat: meministi (inquam) qualem volueris edi confessionem tuam. Nam non solum confiteris negasse te ilJam formulam abs Synodo Nicæna profectam esse, sed et dixisse, videri potius battologicum carmen, quod ad cantillandum tantum sit aptum. Duo profecto hic sunt magna peccata magnæ audaciæ, et periculosi exempli. Esse Symbolum hoc Nicænum, tam certum est, quam est certum fuisse aliquod con

C

eos regulam baptismatis non tenere, quam secum multi hæretici, cum de Catholica discederent, abstulerunt et observant.

Ut Optatus noster fecit, diligentius ut cogitarem de historia Donatistarum, sic etiam nescio quomodo nunc facit, ut tibi, vir optatissime, tuisque criminationibus iterum respondeam, et multa, quamvis fortasse tibi molesta, quia tamen occurrunt, non omnino negligam. De calumniatoribus commentarium ex legibus et nostro jure civili breviter repetitum aliquando ad te repente dare, importuna quadam tua et contumeliosa calumnia coactus firi. Quod in eo commentario non modo tui, sed et Donatistarum mentionem fecerim, credo, agnoscis non temere factum esse. Sed satisfactionis loco, respondisti illud nostrum responsum frigidam esse rapsodiam. Fateor asperius aliquid et vehementius dici potuisse. Sed videbam in simili causa tali moderatione contentos fuisse Optatum et Augustinum. Optatus, livore (inquit) interveniente facile est iratis jactare convicium: sed semper dum intenditur crimen, necessaria est manifesta probatio. Augustinus contra Petilianum: sine teste (inquit) et sine ullo documento crimen objiciens, maledicus potius conviciator, quam veridicus accusator exsistit. Et in alio contra eumdem libro quid (inquit) ante clamas quam probas? Tu in magna sermonis latitudine uno brevissimo verbo, quod dicitur proba, in arctissimas coarctaris angustias. Equidem hanc ego brevem præscriptio

scriptura, si non desint testes, rejicere possumus : et denique fidei commissorum suum esse jus scimus. Quorsum hæc ? quia cum de baptismo disputat Augustinus contra Donatistas, contendit ex usu et cons sensu et testimonio Ecclesiæ recte probari, quædam esse mandata, præcepta, instituta apostolica, quæ tamen ab ipsis apostolis scripta non sint. Vide obsecro, mi vir, quid tantus antistes, cui et tu aliquando tantum tribuis, scribat lib. iv de Baptismo contra Donatistas, cap. vi, et capite xxiv, et libro v, capite xxш, et libro primo contra Cresconium cap. XXXIII. Hic vero tu mihi nuper terribilem dicam scripsisti, litemque intendisti napi napadócswv kypúπερὶ παραδόσεων ἀγράpa, et quod de iis non scripseram, scripserunt autem veteris Ecclesie optimi antistites, sic exagitasti, ut tamen iis præteritis, me unum petere vidercris. Liceat học sane tibi novo tuo jure. Sed altera rursus injuria est, quod ita in ea quæstione om nia misceas, ut nobis jam dubitantibus quid velis, prope indicas silentium: quia et hoc tibi licere putas, ut modo aias, modo neges. Nou est mihi tantum otii, ut omnia tua volumina revolvam, quibus multa plaustra onerare posses: neque si esset, tam eo abuti valde vellem. Sed ex iis quæ aliquando delibavi, si me non fallit memoria, videris mihi primum scripsisse non repugnare te hujus generis traditionibus, quæ demonstrarentur ex certo et perpetuo Orthodo xorum consensu. Id enim Pygio concedis, cum adversus eum agis de libero arbitrio. Postea cum scripsisti in epistolam ad Corinthios, scripsisti non negare te quin aliquæ fuerint apostolorum traditiones non scriptæ; sed non concedere fuisse doctrinæ partes: tantum autem pertinuisse ad ordinem et politiam; quibus verbis, credo, ritus et ceremonias etiam complecteris. Postremo cum adversus me declamasti, visus es nullas omnino agnoscere velle traditiones.

nem satis esse puto, ut refellam quidquid calumniose A constet de voluntate: neque nuncupationem sine adversus me effuiisti: et nescio qui fiat, ut legens quod responsum 116 olim Donatistis fuit, videar habere quod totidem verbis tibi respondeam. Sic commentarium illum meum, si voluissem, facile auxissem. Sed missa hæc faciamus, quæ facti sunt, et quidem privati. Nam et parum Reipublicæ interest, quid de me vel de te statuatur. Sed neque aut me cum Cæciliano, aut te cum Donato comparo. Nimium essem ineptus, si vel hoc cogitarem, nec essem ferendus. Cæterum longe alia et multo major, ut olim acta est, sic nunc fagitur, causa: in qua et juris maxima quæstio sit. Sane Augustinus in Retractationibus scribit, in suis contra Parmenianum libris, quæstionem magnam versari et solvi, utrum in unitate et eorumdem communione sacramentorum, mali contaminent bonos. Sed et altera non minor fuit, an B sacramenta penderent ex dignitate ministri? et an baptismus ab indignis administratus esset nullus ? et, an propter eorum indignitatem Ecclesia Christi esse desineret, quæ iis uteretur? et, an Donatistæ aliquo jure Ecclesiam suis demum schismaticis synagogis inclusam esse contenderent? que tamen levissima et prope nulla occasione sese abs reliquo corpore distraxerant. Lis ergo magna est, et de re omnium maxima et nescio an non difficilior sit schismatis, quam hæreseos curatio. Scripsit contra Petilianum Augustinus de unitate Ecclesiæ: scripserat et antea Cyprianus. Nam qui ejus tractatus vulgo inscribitur de simplicitate Prælatorum, egu, cum Tridenti essem, didici esse inscribendum de unitate Ecclesiæ ; idque ex libro manuscripto in Apulia reperto, Antonii Augustini jurisconsulti et episcopi. Sed ne talium quidem arbitrorum judicia consiliaye restituent nobis, quam optamus ivótata, nisi si Deus ipse animos hominum conciliet: in quibus potius quam in rebus ipsis, est distractio. Habuit Africa suum Catholicum, hoc est, procuratorem Cæsaris sive Fisci (sic enim appellabatur) atque eis quidem etiam aliquando Donatistas conciliare cum Ecclesia catholica conatus est. Sed nihil egit. Quæritur etiamnum idoncus judex totius controversia. Verum bene habet. Spero me tibi rem gratissimam facturum esse, cum in hisce litibus laudo legem et formulam judicii, quod noster Optatus dat, exemplo quodam juris civilis, ad causas ecclesiasticas elegantissime translato. Quod igitur de testamento dicit libro v, tibi confirmo mi- D set, id imprimis et quidem jure meo, abs te pelo: rifice mihi placere: tametsi locum quem ex Evangelio Joannis recitat, alienum esse a proposita quæstione de baptismo, tibi concedam. Sed quod ad thesim attinet, tametsi ea sola in Optati libris legeretur, ligui propterea hi essent, qui hoc tempore in omnium manibus versarentur. Neque dubito Augustinum hac juris nostri translatione delectatum, ad illum Optati locum allusisse, cum adversus Donatistas non agnoscentes catholicam Ecclesiam per totum orbem terrarum diffusam, non dissimilia de testamento scriberet in psalmo xxI. Sed rogo, an mihi etiam concedes, posse hic dici quod aiunt leges de testamento militari, satis esse si quocumque modo

C

Quo teneam vultus mutantem Prothea nodo?

Non tam fuerunt (utor libenter tuo verbo) versipelles Donatista, cum de crimine traditionis (ut vocabant) agerent, quam tu cum de traditionis longe alio genere litigas. In utraque lite est prima quaestio facti. Quod vero Augustinus in collatione (ut vocabatur) toties abs Donatistis postulavit, ut certus aliquis causæ status, certumque judicium es

quod reliquum est, præstabo. Sed quamdiu mutas, et varie loqueris, neque tibi constas, nihil dico. Sic cum de sacris litteris quæritur, modo earum (ut vocatur) canone uteris, modo eum ut incertum et varium repudias. Nihil dico quod non exstet in libris tuis: sic antiquos Ecclesiæ scriptores modo laudas, modo proculcas. Imo vero in ta contra me declamatione scripsisti nullam ex iis posse elici certitudinem doctrinæ Christianæ. Deus bone, şi quid audio cum istud audio? et quid illi dicent, hoc nunc dici audiant? Jam quid dicemus, quod cum laudamus primam illam Ecclesiam, que at apostolis relicta superstes est; non modo ab aliis ir

mentem, cum in ea epistola jactares te nihil aliud conari, quam ut instauretur aliquando vetusta illa Ecclesiæ facies, hæc te adjecisse: statue tibi, quæso, ob oculos veterem illam Ecclesiæ faciem, qualem Chrysostomi et Basilii ætate apud Græcos, Cypriani, Ambrosii, Augustini sæculo apud Latinos exstitisse, ipsorum monumenta fidem faciunt. Sic tu olim. Ego qui hæc abs te serio dici putabam, proplerea ad illa monumenta respexi, quibus, ut vides, nunc etiam Optati libros addo. Cum in talibus speculis faciem illam mihi utcumque videre visus sum : equidem cohorrui, cum eam postea fœdalam atque inquinatam conspexi et ut Apelles si Venerem suam, aut si Protogenes Jalysum illum suum, cœno oblitum aspiceret, magnum acciperet dolorem: non dubitavi Ecclesiæ veteris illos, quos laudasti, doctores, si viverent, videre sine magno dolore non posse talem deformitatem. Neque non in mentem venit in quos dici posset, quod Scipio Africanus laudans veterem illum versiculum:

Moribus antiquis res stat Romana, virisque.

ridetur ut anus delira et superstitiosa, vel fatua ali- A bet non omnia tamen excidisse. Ergo venit in qua Fauna, vel larvata Lamia; sed etiam accusatur prope ut officina falsitatis, imposturæ, et fraudis: cum tamen ea ipsa sit, a qua litteras sacras acceperimus, et cujus eas testimonio consignatas atque communitas defendimus. Ecquo jam recidimus, si liceat eam doli mali insimulare? Imo tu quo ruis, si eam facis ream? et qui stabis, si talem habes adversariam? Id cum audis, iterum fortasse exclamabis et repetes, quod in tua contra me declamatione scripsisti, nos spectrum antiquitatis objicere, ex quo mox prodigiosa scaturiat errorum omnium congeries: nam (ut ais) si roges, quænam sit vetustas, de qua loquimur, nos jactaturos insulsas nænias, quæ sub Ignatii et similium nomine circumferuntur. Bona verba, here. Etsi non habeamus salem qui in B te est, tamen scis nos valde abhorrere ab insulsis, sive næniis, sive ineptiis. Scis nos sæpe detestatos esse feudeniyρaçu: neque ignoras quam fabulas oderim, qui nostros etiam commentarios de historia institutione legeris. Sed ut breve faciam, quod 117 olim Sadoleto respondisti, qui te hostem antiquæ Ecclesiæ esse dicebat, totidem in simili causa verbis tibi modestissime respondebo: Hic non requiram, ut vere ac candide nobiscum agas (quod tamen philosopho, nedum christiano, sponte præstandum erat); sed rogabo tantum, ne ad illiberalem usque calumniandi licentiam descendas, quæ existimationem tuam apud bonos et graves viros, nobis quoque tacentibus, vehementer læsura est. Scis hoc, mi Joannes, et, si inficiari pergis, fa- Є ciam ut te scivisse, et calide vafreque dissimulasse omnes intelligant: nos bona fide ex optimis et castissimis monumentis repetere memoriam religiosa vetustatis, quam commendamus. Miror autem quid tibi in mentem venerit, ut contra tuam con. scientiam mihi adscriberes quod ais de Ignatio. Certe quædam ejus fragmenta in libris Eusebii et Theodoriti agnosco el veneror. An etiam ea repudia. bis? Nuper cum homo doctissimus tibi ex iis quippiam objecisset, quod ad Eucharistiæ causam pertinebat: quia id te premebat, exclamasti esse repetitum ex nugatoriis, quæ circumferuntur, epistolis. Atqui falsus es, o magister. Illud in iis non exstat. Exstat autem et recitatur in optimis libris Theodoriti. Utinam vero quod Ignatium scripsisse de Aposto D fateor, exclamavi, euge, lorum traditionibus, testatur Eusebius, etiam exstaret. Magnum adversus tuas inficiationes præsidium optimæ testationis haberemus. Sed utut multa hujus generis monumenta interciderint, reliquias non pessundabis quæ te urgent. Quid? utar tuo consilio, ut conficiam quod volo. Nunc enim mihi in mentem venit, quod in eadem, ex qua paulo ante aliquot verba repetii, epistola aliquando legi. Tu quidem nuper, ut meam stultitiam irrideres, scripsisti me puerum memoriter epistolam illam totam recitare potuisse. Non memini tam me aliquando felicis memoriæ fuisse, tamque ea pueriliter abuti voluisse, Sed per ætatem licet sim factus obliviosus, bene ba

et deplorans suæ reipublicæ ruinam, olim dicebat : Nostra (inquit) ætas cum Rempublicam sicut picturam accepisset egregiam, sed evanescentem vetustate; non modo eam coloribus iisdem, quibus fuerat, renovare neglexit, sed ne id quidem curavit, ut formam saltem ejus et extrema tamquam lineamenta servaret. Cujus tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodammodo dicenda causa est. Nostris enim vitiis, non casu ali quo, Rempublicam verbo retinemus, reipsa vero jampridem amisimus. Sie ille Romanus. Eodem te animo puer putabam Ecclesiæ senescentis deformitatem, rugas, squalorem, situm deplorare: et simul penicillum, ut priorem formam renovares, potius quam spongiam, qua extrema quoque ejus lineamenta deleres, accepisse. Nam et in eadem epistola, cum indigne ferres te ab adversario accusari ut contemptorem Ecclesiæ veteris, exclamasti, jamne hos tem antiquitatis esse dices, qui antiquæ pietatis ac sanctimoniæ studio, præsenti rerum corruptione non contentus, quæ sunt in Ecclesia dissipata ac depravala, corrigere in melius, ac restituere in pristinum nitorem molietur? cum istud puer audivi, exsiliens,

Verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
Arida cum tota descendat aranea tela.

Jam vero cum tu rerum potitus, tuam modo, tuam, mi Calve, formam novam ostentas, et ut sola spectetur, deles inducisque veterem, et nobis irasceris, qui bonæ antiquitatis plane oblivisci non possumus, et ad illam Ecclesiæ faciem, quæ fuerat ætate Basilii, Chrysostomi, Optati, Ambrosii, Augustini, te revocamus, ut ad eam tu nos aliquando: an miraris, si is, quem sua de te melior opinio fefellerit, dolet se deceptum esse ? quamquam tu mecum etiam magis agas mala fide. Nam persuadere nihilominus vis, te eodem scilicet antiquitatis studio, quod prius

jactabas, teneri: me vero inane modo spectrum ob- A sed dolo peccabit; vide quid futurum sit, si quoties jicere. Mirabiles sunt hæ præstigiæ; ut discutiantur, inquisitio legitima instituatur. Sed tu eam perturbas tumultuando atque conviciando.

Projicis ampullas et sesquipedalia verba.

voles, religiosæ antiquitati fidem detrahere velis. Interea patere ut quod contra Manichæos aliquando scripsit Augustinus, nunc tibi in memoriam revocem. Consequetur (inquit) omnium litterarum summa perversio, et omnium, qui memoriæ mandati sunt, librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum est, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc dubitationem adducitur, ut ne historiæ quidem vulgaris fidem possit gravitatemque obtinere.

Sic solo crepitu abigis adversarium. Atqui licet pueros terreas, hoc (ut tuo verbo utar) spuere est, non loqui. Etsi nihil magis alienum a mea professione est, quam litigare tecum, tamen age: cum me lacessis, permitte ut æqua conditione judicium bonæ fidei detur. Etsi ad contestationem minime comparata sit imbecillitas mea, tamen faxo ut intelligant qui volent te abs religiosa antiquitate longius abesse neque semper bona fide, quidquid de illa recitas, recitare, sive negligentia, sive dolo id facias. Faxo etiam ut intelligas eum quem aliud agere im- В runt Optatus et Augustinus; dices ad rem non per

:

probe fingis, et serio, et studiose, et religiose quærere verum: neque ullo odio partium distrahi: neque cum unius vitium accusat, alterius excusare, sed neque sonoris tuis crepitaculis terreri. Detur audientia, in cujus nunc spem aliquam vocor: faxo, ut vel invitus videas eum, etsi hominem nihil esse clamites, tamen et extrema quæ vitiosa sunt, refugere, et medium quod quidem integrum et rectum sit, requirere et quod Nazianzenus in his contentionibus dixit rudes agricolas in arbore, quæ distorta erat, dirigenda non satis observavisse, cavere velle et nihilominus, quæ hæc ætas rectissime correxit, tueri. Nimis ingratus esset, si non agnosceret quantam hoc tempore lucem Deus accenderit, quamque de religione multi præclare meriti sint. Sed rursus nimis C cæcus esset, si non videret ecquo interea alii ruant. Vetus est illud, quod et olim tuo gentili objectum lepide fuisse narrat Cicero, num claudicat? id in tuis quoque progressibus, observare me ne moleste feras. Ut Cassandrum, cujus magis erant hæ partes, passus sum priorem de ea re dicere, de qua tu, ut me et illum vexares, impotentissime declamasti, sic jampridem exspecto, ecquid illius responso tandem responsurus sis. Sed iterum 118 tibi spondeo, non defuturum bonæ causæ patrocinium, si pergas calumniari. Saltem mihi concedes, ut civiliter tecum agam, ubi video esse quæstionem facti potius quam juris qualem esse sentio in iis, de quibus mecum litigas. Sic in conjecturali statu causæ tantum mihi agendum erit de probationibus, de testimoniis, de fide D instrumentorum. Non utar nisi optimis et authenticis. Si tu falsi exceptionem opponas, vide ne eo teipsum crimine implices, sive temere jactes falsum esse nomen optimorum testium, qui citantur, sive dicas eos mentiri, et reos fevdoμapropias quos non convincis, peragere sine ulla probatione velis. Vide etiam, an tibi liceat contra regulas juris nostri, semel abs te approbatos postea reprobare, et rursus probare improbatos. Liceat hoc sane, ubi de variis eorum et privatis opinionibus agitur; de quibus nunc non agimus. Sed cum de testimonio facti alicujus publici quæritur : quod testimonium qui dicit, si sciens fallat, vir bonus non sciet, neque errore

Redeo ad causam Donatistarum. En quæritur, an baptizati ab hæreticis, iterum in Ecclesia baptizandi sint? respondebis, non esse. Cur ita? locum quemdam de unica lotione ex Evangelio Joannis profe

tinere. Quem Donatistæ objiciebant locum ex Actis Apostolorum non pateris explicari, adhibita distinctione inter baptisma Christi et Joannis: qualem distinctionem adhibent Optatus et Augustinus: tu vero eam repudians, mavis singulariter et nove interpretari in illo Actorum loco baptismum non significare baptismum. Tandem tamen redis ad Augustinum de unico baptismo, et approbas consuetudinem veterem, quam ille, licet aliquando interruptam, approbat. Recte. Sed quo argumento? an qua sive conjectura sive ratiocinatione antiquissimam illam consuetudinem refert ad tempora Apostolorum? Jam tibi non est integrum reclamare, nisi tibi ipsi repugnes; præsertim cum improbes, quod illi Cyprianus objecit. Hic autem si concedis quod Augustino non negas; tametsi eo exemplo non utar, nisi in re minus dubia : teneo quod volo: dimittantur judices in consilium. Ubi de facto constat, causam peregi, et dixi. Ne præterea mibi sis molestus. Nam deinde recipiam quas voles, bonas cautiones; ne qui hoc exemplo abutantur; ne fraus et præjudicium fiat veritati; ne veritas rerum erroribus gestorum vitietur; et ut spectetur non solum quid Romæ factum sit, sed etiam quid fieri debeat; denique ne facti et juris discrimen temere confundatur. Sunt hæ cautiones in nostris quoque libris legum,quarum me oblitum esse numquam velim credas.

Quia licet consulere (quod vetus Jurisconsultorum verbum est) et antiquae familiaritatis jure quodam possum tecum agere liberius, nihil dissimulabo. De Ecclesia certamen est cum Donatistis. Tu quas soleas tradere notas Ecclesiæ dignoscendæ, meministi. Obsecro, mi Censor, an eæ satis notant et expungunt Donatistarum Synagogas? cur longe alias allegant Optatus et Augustinus ? et vero de iis quid sentis? Tu cum de corpore quæstio est, ais inspiciendum esse caput. Recte. Atqui Augustinus ait sibi quæstionem cum Donatistis esse non de capite, sed de corpore, lib. de Unit. Eccles. cap. iv; ergo de capite convenit, et tamen controversia de corpore est. Quid, ut hoc sibi asserant, præterea dixisse Optatum et Augustinum putas? et de talibus vindiciis quid statuis? quid (inquam) judicas, cum eos audis probare velle suam

« PoprzedniaDalej »