Obrazy na stronie
PDF

dam modo videaris; ita prompte et copiose non tam li- A velis, qui et præ auctoritate patrocinium eidem accom

bros de quaque re tractantes indicas, quam ipsis etiam de rebus sermocinaris et disseris. Postquam vero Romam accitus, ad eminentissimum illud , unde toti Ecclesiæ præfulges , fastigium evectus es, quo te non amtiquissimæ ac celeberrimæ tuæ familiæ nobilitas, non officia ( his enim commendationibus, quæ tibi in Patrum doctrina apprime instructo nequaquam probantur, nihil indiguisti) sed tua in Christianam rempublicam merita promoverunt ; postquam, inquam, hoc in dignitatis gradu locatus es, etsi pluribus, quam umquam antea, publicis curis sis assidue distentus ; non tamen propterea valedixisti penitus litteris, sed veterem morem retinens, in bibliotheca et in lectione frequens es, nihilque jucundius tibi accidit, quam de libris, et humanioribus, eruditis, sacrisque disciplinis cognoscere et scribere. Hæc itaque omnia fuerunt in causa, cur nos hanc S. Zenonis editionem tibi nuncupandam duaeerimus , sperantes fore, ut tu pro tam præclaro in optima studia ac libros præsertim antiquos amore munus hoc suscipias libentissime, et te patronum ejusmodi exhibere

modes, et præ doctrina legens atque intelligens auctorem antiquum , disertum , elegantissimum, patrocinii quoque rationem, si occasio incidat, sis allaturus. Unum illud nos haud modicum sollicitos habet, non auctorem solum, de cujus probatione nihil ambigimus, sed ea pariter, quæ pro eodem sive vindicando, sive illustrando adjecla a nobis sunt, te lectorem et judicem esse nactura. At cum hoc in metu nos recreat et reficit humanitas tua, præclaraque illa indoles , quæ præstantibus quidquid possunt, animos acuit, opem et subsidium eahibet ; tum vero quæ pro iufirmitate nostra ad S. Antistitis vindicias vel explicationem huic editioni deerunt, ea per te pro summa peritia tua posse cognosci et suppleri nihil dubium est. Accipe igitur, Eminentissime Princeps, hoc quod tibi exhibemus opus, obsequii nostri et devinclissimæ in te voluntatis testem ; idemque si mimus eae nostro, certe eae auctoris nomine ac meritis dignum est, quod sicut olim Sixto V, summo pontifici, cui primo dicatum fuit, ita nunc tibi cardinali Amplissimo approbetur.

[ix-xxvi] BALLERINIORUM PRÆFATIO.

[blocks in formation]

Veteris Testamenti ; tertius sermones l, de rebus Testamenti Novi : in hanc enim rationem, suam quisque liber inscriptionem præfert. Subjectæ porro in eadem editione Zenonis tractatibus homiliæ S. Cæsarii Arelatensis, et alia quædam pauca : hæc autem mox clausula appenditur nobis nequaquam omittenda, cum verum editionis prodat auctorem , Guarinum a multis, qui ipsam editionem ob raritatem non viderant, perperam existimatum, nihilominus atque eum ante annos ferme quinquaginta obiisse aliunde constare potuerit: Ad laudem et gloriam summæ et individuæ Trimitatis, et beatissimæ Virginis Mariæ, et beatorum pontificum Zenonis et Cæsarii et omnium sanctorum, sermones in hoc volumine positi, et nunquam alias impressi, solertissime recogniti, et studiosissime per venerabilem Patrem Albertum Castellanum 0rdinis Prædicatorum correcti, ac per Magistrum Jacobum de Leuco impensis Domini Benedicti Fontanu Venetiis diligentissime impressi anno Domini mcccccviii, die xxiv januarii feliciter eaepliciunt. Ilaec autem editio suscepta statim a uultis, quamdiu non accurate perpensa fuit. At cum Sixtus Senensis Bibliothecam elaboraturus, in qua de singulis ecclesiasticis scriptoribus judicium tulit, editos Zenonis sermones ad calculos revocavit, tot difficultates eduxit, ut de editionis defectu nihil suspicatus, Zenonem ab ecclesiasticorum auctorum albo expungendum contenderit. Etenim cum ea editio tractatus aliquot aliorum Scriptorum inter Zenonianos insertos ac intermistos exhibeat, ita ut non solum nihil discriminis afferat, quo alteri ab alteris internosci queant, sed omnes etiam peræque pro Zenonis fetibus venditet, uno excepto, qui S. Gaudentii Brixiani episcopi nomine prænotatur , a Zenone aljudicandis sermonibus subolevit argumentum, causam satis æquam praebuit, ut cæteris quoque omnibus in dubium vocatis, ea moveretur quæstio, utrum S. Zeiio Weronensis fuerit vere scriptor aliquorum sermonum inter scriptores ecclesiasticos recensendus, seu cujusnam vere sint opera sancti hujus nomini adscripta, ut P. Mabillonius loquitur in Elencho præcipuarum difficultatum sæculi iu, quas eximio operi de studiis Monasticis subjecit. II. Hæ quidem editæ primum a Sixto Senensi, et dein ab aliis, qui in ejus transierunt sententiam, susceptæ atque inculcatæ difficultates ut diluerenlur ab iis, qui pro S, Zenonis gloria laborabant, alia subinde ejusdem editio sub cardinali Augustino Walerio We

vehemeris, seu potius evidens, quod pro quibusdam A novissima S. Ambrosii editione cognosci potest), et

ipsius codicis et primae editionis fidem in non nullis deserendam putarint, ut ex adnotandis suo loco paIam fiet. Ilinc ergo in Weronensi editione ac cæteris inde derivatis præter confusam perturbatamque alienorum tractatuum cum Zenonianis mistionem, arbitraria aliquot locorum interpolatio, nemini cæteroquin, quod hactenus viderimus, ob primæ editionis raritatem observata, plurimum offendere dehet. Tandem alia cum prim;e , tum reliquis editionibus communia identidem incidunt, quæ etsi ad Auctorem dignoscendum, vel editores reprehendendos, si quidem in culpa non fuerint, nihil pertineant, tamen accuratæ editionis commendationi plurimum detrahunt, aliquot uimirum errata non levis momenti,

ronensi antistite præstantissimo Weronæ curata fuit B quae cognoscere facile est, corrigere ex auctoris mente difficillimum , luxationes non paucæ , quæ nunc

anno MDLxxxvi, quam Raphael Bagata et Baptista Perettus auctores aliis operibus noti ad codicis vetusti , quem ter in præfatione appellant, exemplar alicubi emendatam, vindiciis satis fusis praemuniendam putarunt: eaque mox in quatuor Bibliotliec;e Patrum editionibus, at negligentius aliquanto, repeti:a fuit, ac tandem separato volumine enucleatius recusa Patavii an. MDccx. At multa licet pro vindiciis scripta fuerint, cum tamen ipsa in editione præter alium sermonum ordinem, quo isti in duos libros distributi cernuntur, nihil occurrat novi, sed omnes tractatus aeque sint perturbati, perinisti, ac pro Zemonianis divenditi, ii etiam, quos alienos esse Sixti argumenta manifestum fecerant : quæcumque in tam malæ causæ patrocinium diei potuere, non solum nihil profecerunt, sed ad indignationem potius exstimularunt non nullorum animos, causamque ipsam, quæ imbecillibus valde argumentis suffulciri ac sustentari debuit, imbecilliorem multo deterioremque esse, quam antea fuerat, aliquibus persuasere. Ad difficultatum porro cumulum hac in elitione accessit etiam tempus, quo S. Zenonem floruisse editores statuerunt : quod cum aliquot sermonum testimoniis adversetur manifeste , pro sedandis repugnantium criticorum aniinis, eos in majora dissidia exacuerunt. llis omnibus ad quæstionem de Auctore pertinentibus adde alia non nulla, quæ ad editionis ipsius decus extenuandum non minimum conferunt. Vetustus codex, quem ter in præfatione appellatum notavimus, idem ille videlur, quem inter testimonia vetustum codicem manuscriptum monasterii sancti Zenonis editores vocant, cum ex eodem Anonymi fragmentum de Veronæ laudibus proferunt. llic autem codex in ejusdem Monasterii bibliotheca hactenus custoditus, præter quam quod recentioris multo est ætatis (scriptus enim fuit sæculo xv), editoribus adeo modico usui fuisse deprehenditur , ut pauca quædam loca, quæ in prima editione erant corruptissima, emendare con. tenti, in aliis non solum nihil confecerint, sed cum eam sibi edendi rationem imitandam præstituerint, qua usi fuerant ii, qui sub auspiciis Sixti V, S. Ambrosii opera nuper ediderant (hæc autem cujusmodi fuerit, omnibus doctis viris jam notum est atque ex

C.

obscuram, nunc mancam et forte etiam alienam ab auctore sententiam referunt; ut proinde dici jure possit, inter tot editiones, quæ Zenonis nomen praeferunt, nullam hactenus prodiisse, quæ Zenonis editio vere sit ac appellari debeat. ' III. His omnibus ut remedium afferretur, nova paranda fuerat editio, in qua, ut accuratarum editionum ratio postulat, separatis alienis a genuinis Ze- . nonis sermonibus, suppletis lacumis, mendis correclis sancto Episcopo sua opera redderentur, et auctoritas vindicaretur. Nos itaque editionem id generjs a doctis jamdiu expetitam , el S. Zenonis honori in integrum restituendo pernecessariam parare, ante aliquot annos volvebamus in animo: at cum in rebus ejusmodi sine manuscriptis confici nihil possit, inter legendum autem in notitiam venissemus antiquissimi codicis, quem l{emiensium Benedictinorum bibliothecae ante annos ferme nongentos ab Ilincmaro episcopo dono datum, P. Ruinariius in acta S. Arcadii, et P. Constantius in Weterum Codicum vindiciis pag. 295, ac in editione Hilarii pag. 465 editionis Veronensis, aliique etiam alibi commemorant : illud cogitavimus, quæcumque diligentia in aliis recentioribus quidem multo manuscriplis libris a nobis collocaretur , eam nihili, vel minimi habitum iri, si tam antiquum codicem orbi litterario jam notum pr;eteriret. Itaque tamdiu a praeconcepto opere duximus supersedendum, quoad ejus codicis consulendi

D et conferendi copia per aliquem fieret. lnterim con

tigit, ut Marcliio Scipio Maffeius totius litterariæ reipublicæ decus clarissimum, eruditum iter in Galliam susciperet. Hanc ergo occasionem peropportunam rati in spem venimus fore, ut ille codex quam diligentissime conferretur cum editis, indeque variante lectiones ac cætera notatu digna describerentur. ltaque litteratus ille eximius omniumque politiorum artium ac disciplinarum fautor præstantissimus, ac S. Zenonis apprime studiosus, cui nostrum consilium maxime probabatur, cum Lutetiam Parisiorum accessisset, egit statim cum docto et pernobili viro Joanne Levesques de Burigny; is autem cum D. Francisco Maillefer a Bibliotheca Remensis monasterii, ut euim codicem

liceret inspicere; et cum ejus legendi perhumanissime facta fuisset facultas, Maffeius i;oster, eodem Joanne collationi opem ferente , variantes lectioncs aliaque consideratu digna summa cum diligentia e codice descripsit, ac ut primum Veronam repetiit omnia nobis communicavit, et ut operi tandem manus imponeremus , acriter impulit. Dici vix potest qua alacritate depositum ac ferme al)jectum jamdiu opus statim, suscepimus. Alios codices, qui etsi recentiores, non nihil tamen adjumenti sæpissime afferunt, mox hinc atque hinc exquirendos, et cum editis conferendos curavimus ; fortunateque accidit, ut multis huic editioni faventibus, alios octo non infimæ plerumque notæ libros praeter omnem spem collatos acceperimus variis ex partibus, qui cum magnum huic editioni decus addituri sunt, tum nostrum in ea naviter elaborandi studium incitarunt. Hic autem antequam dicimus, quid per nos præstitum sit, de ipsis codicibus, ut omnes eruditi hisce in operibus desiderare solent, dicenda sunl aliqua : cumque inter hos antiquissimus Remensis totius fabricæ futurus sit veluti basis ac fundamentum , accuratiorem ejus descriptionem in primis exhibendam nobis esse intelligimus. IV. Liber est membranaceus in folio parvo paginarum 140, charactere ad typographicum accedente scriptus, ac duplici manu, quarum altera totum librum primum, et item secundum usque ad tract. xxx, latioris diametri litteris descripsit, altera vero litteris diametri paulo angustioris reliquos tractatus

undecim subjecit. Primo folio majusculis et grandio- C

ribus litteris hæc verba inscripta leguntur : Hincmarus Archiepiscopus dedit Sancto Remigio : ita tamen ut duo prima verba inscripta fuerint ad unius paginæ vacuæ calcem, tria vero reliqua ad calcem alterius, quae e regione posita et scripta cernitur; eademque formula eodem charactere ac in eamdem rationem quater repetita alibi legitur, nimirum ter in operis decursu, postremum in fine. In fronte libri rccentiori manu et minoribus litteris hæc scripta apparent: Liber Sancti Remigii Remensis vol. xxxi, et déin alia, ac forte vetustiori manu : Librum Sancti Remigii qui ei abstulerit, anathema sit. Præcedit sermo venerabilis Coronati notarii de Vita S. Episcopi et Confessoris Zenonis, quam inter monumenta dabimus; et in hujus fine altera posteriorique manu additum : Translatio ejus restat : quæ verba translationem corporis S. Zenonis nono sæculo ineunte peractam, nec a Coronato in vita descriptam insinuant. Sequitur inscriptio Zezoniani operis his verbis: Tractatus S. Zenonis Veronensis Episcopi. Tractatus autem in duos libros dispertiti sunt, præfixa singulis tractatuum tabula. Primus continet tract. 62, secundus autem 41 , ex quibus undecim postremi alio minoris diametri charactere ab alio posteriori scriptore subjecti fuere, ut nunc nuper monuimus. Tituli autem majusculo rubroque charactere depicti sunt. In fine autem codicis memorata notatio litteris majusculis expressa legitur : Hincmarus archiepiscopus dedit

A S. Remigio. Ilaec descriptio codicis. W. Nunc de codicis antiquitate et praestantia ut non nulla animadvertamus, rubricas quasdam marginales aliquot tractatibus antiqua , sed secunda manu appositas considerare maxime interest, quæ etsi suis quæque locis in subjectis adnotationibus recitabuntur explicabunturque, earum tamen hic catalogum oculis objicere, et gratum lectoribus, et nostro consilio perutile futurum putamus. Hae nimirum ejusmodi sunt, ut eum codicem, antequam in liincmari Remensis manus veniret, ad Ecclesiam Veronensem pertinuisse , ejusque in usu inter publica ecclesiastica officia jamdiu fuisse exploratum faciant, quod ad commendandam hujusce codicis antiquitatem , originemque praestantissimam demonE stramdam plurimum confert. Eas autem iiotas non pro tractatuum , quibus affixæ sunt, serie, sed pro festorum ac feriarum, in quibus aliquot Zenonis tractatus inter sacra officia recitandi notantur, ordine describemus, indicatis tractatibus, quihus easdem suo loco subjectas et commentariis illustratas invenies. Traciatus iii , lib. ii, h vc ad marginem habet : In Natali Domini fratribus legenda in cubiculo post diaconorum ingressionem ante pontificem. Tractatus xiii, lib. i : In octava Domini, pontificis nona lectio. ' Tractatus lxxii, lib. ii : Sabbato primo primi mensis coram Pontifice ante processionem recitanda. Tractatus xxx : In primo symbolo in ambone a pontifice pueris recitanda. Tractatus xxxvi : I{ecitanda pueris ante baptisma a pontifice. Tractatus xxxviii : In pascha pueris post baptisma a pontifice recitanda. Traclatus lv : In puschate coram pontifice in cubiculo recitanda post diaconorum ingressionem ipso die paschatis. Tractatus xlv : Recitanda in conventu a diacone ipso die paschæ coram pontifice, postquam ipse cum diaconibus a cubiculo descenderit ~et sederit, porrectis secundum morem malis cum pace præstita dicente pontifice : Surrexit Christus. Â. aliis : Et ill. Tractatus xliv : A subdiacono in ambone recitanda, dum cum fratribus pontifex in conventu sederit. Tractatus lii : Secunda feria paschatis in conventu fratribus coram pontifice recitanda ante stationem. Tractatus xliii : Ad S. Stephanum ad martyres secunda feria paschæ legenda in ambone, antequam pontifer consignationem sancti Spiritus celebrare incipiat. Tractatus l : Tertia feria paschæ in conventu fratribus coram pontifice recitanda ante stationem. Tractatus li : ln paschate quarta feria in conventu fratribus, etc., ut in superiori rubrica. Tractatus xlvii : Quintu feria paschæ in conventu, etc., ut supra. Tractatus xxxv : Recitanda pueris ante baptisma a pontifice in Pentecoste.

Tractatus i.xx : 1n festoritale Sanctorum Firmi et A genui scriptus apparet, cum, eadem voce alicubi re

Rustici fratribus recitanda.

Ex his rubricis perspicuum sane fit, Remensem coJicem ad usum publicum fuisse alicujus Ecclesiæ, ut statis quibusdam diebus sacra lectio in sacris coetibus habenda exinde peteretur. Ecclesiam autem, cui ille usui fuit, non aliam esse quam Veronensem, praeter conjecturam, quæ ex ipso Zenone ejusdem urbis episcopo duci potest, duæ præsertim rubricae demonstrant, altera in tractatum xlium , lib. 11, ubi memoratur ccclesia S. Stephani ad Martyres, altera in tractatum lxx, ubi festivitatis SS. Firmi et Rustici fit mentio; quæ duo simul juncta Weronensi ecclesiæ uuice conveniunt, in qua celebris et antiqua est ecclesia S. Stephani ad Martyres, et sanctorum martyrum Firmi et Rustici, quorum corpora hic requiescunt, feslus dies solemni ritu colitur, ut in observatiouibus ad easdem marginales rubricas suo loco fusius docebimus. Patet igitur codicem hunc Veronensis Ecclesiæ jamdiu inservisse, antequam Hincmarus eo potiretur. Hinc autem antiquitatem ejusdem codicis colligere licet. Si enim hic codex ante Hincmarum in usu fuit Weronensis Ecclesiæ, jam etiam archiepiscopi ætate antiquiorem fuisse palam

:; neque enim codici , qui in Ilincmari gratiam recens transcriberetur, eas rubricas marginales alia manu apponere necesse fuisset , uti sane appositæ aliis in codicibus non leguntur. Itaque aliquo saltem sæculo ante Hincmari ætatem idem codex videtur fuisse scriptus, ut proinde ad saeculum saltem octa

vum pertinere jure credatur : et hinc forte post S. C

Zenonis vitam a Coronato Nolario scriptam translationis ab eo omissa: fit mentio illis verbis : Translatio ejus restat; quam additionem cum secunda, sed antiqua tamen manu , sæculo nono ineunte , cum vix peracta fuisset translatio, et autequam codex in llincmari manus veniret. Veron;e appositam satis credibile est ; tum vero ipse codex prima manu octavo saltem sæculo exaratus dici debet. Cum porro hac in ecclesia, in qua S. Zeno sedit, tanto usui fuerit; maxinia profecto cura ex cxemplaribus antiquioribus exscriptus credendus est, quod praestantiam ejusdem cum tanta antiquitate conjunciam maxime commendat. De antiquissimo Remensi codice hactenus. Nunc de reliquis singillatim quidem, sed brevius. VI. Ci;m apud Jacobum Philippum Thomasinum in B.blioth. Veneta mss. pag. 57 mentionem nacti essemus codicis Zenoniani, qui in bibliotheca Clericorum Regularium Tolentinatum , uti Venetiis v0cant , servabatur, rem indicavimus Jo. Francisco Seguierio Nemausensi, indiviso illi Marchionis Maffeii in litteratis itineribus comiti, qui cum nuper ea in urbe esset, opem ferente P. Francisco Berlendis clerico regulari ejusdem loci, illum cum editis diligentissime contulit. Membranaceus codex est pulcherrimique characteris, quique ad xiii circiter sæculum pertinere putatur. Lectiones ad Remensem mul*um accedunt , at a librario minus perito et indili

currente , frequentes saltus occurrant. Hoc porro codicis initium est : Capitula libri primi Sanctissimi Zenonis hujus almæ civitatis Veronæ Episcopi et Doctoris erimii. Wox hujus ipsum codicem aut scriptum Veronæ, aut a Veronensi aliquo antiquo codice derivatum prodit. Deest primi tractatus de Pudiciiia prima pagina, et a verbis lubrica utilitate initium fit. ln tractatum de Patientia uno contextu insertum esu longum quatuor paginarum fragmentum ex tractalu in Psalm. cxxviii, quod subinde in hoc tractatu sub finem codicis descripto omittitur, ld autem ex eo videtur profectum, quod hic codex ex aliquo exemplo fuerit sumptus, in quo quaterniolum tractatus in Psalm. cxvviii, extra suum locum transpositum , et

B tractatui de Patientia errore aliquo fuerit inligatum , tractatuum ordo esset, an diversus, ac in codicibus A tat. 52 in eum tractatum pluribus observabimus.

ut ne id Tolentinatis manuscripti amanuensis adverterit. Equidem id ipsum plane in ms. Vaticano accidisse videbimus paulo post. Liber secundus uno eodemque charactere, quo totus codex scriptus est , additionem habet undecim illorum tractatuum, quos in Remensi alia manu adjectos observavimus; et solum in his tractatus de Livore et Invidia divisus est in duos, quod ipsum in Vaticano deprehenditur. Hos tractatus undecim, qui ob memoratam divisionem evadunt duodecim, sequitur tractatus de signo sanctæ Crucis : est autem hymnus octo stropharum , quem e Prudentii longiori hymno decerptum in præfatione ad Appendicem ostendemus: et hæc additio in duobus aliis Vaticano atque Pompeiano codicibus reperitur. Tum vero secundus Hiber hac clausula terminatur : Erpliciunt S. Zenonis sanctissimi civitatis Veronensis Episcopi, et pastoris ipsius civitatis diligentissimi. Hæc autem clausula iu alio solum monasterii S. Zenonis manuscripto legitur. Adduntur tandem in eo codice tractatus duo, qui in duobus aliis Zenonianis mss. item describuntur, alter de Vita, alter de Translatione S. Zenonis, et sunt illa duo monumenta a quodam monacho Zenoniano conscripta, quæ marchio Scipio Maffeius inter alia diplomaticæ Historiæ subjecta edidit pag. 320, et utraque in mss. Pompeiano ac Zenoniano similiter prostant. VII. In Vaticana bibliotheca quatuor S. Zenonis codices esse accepimus : at cum numeri, quibus n0uati sunt, non nisi duorum suppeterent, duorum tantum collationem nobis procuratam a P. Josepho Blanchinio accepimus, Vaticani 1255 et Vaticani Urbinatis 150, quos in editione S. Gaudentii indicaverat Paulus Galeardus Canonieus Brixianus, qui præterea testantibus sibi Francisco Blanchinio, et Carolo Majello Romanis prælatis eruditissimis, eos xiii saeculo scriptos affirmavit. Hos autem accurate collatos habere maxime intererat. Cum enim hi utrique insertum habeant sermonem S. Gaudentii, qui in prima quoque S. Zenonis editione libro tertio penultimum locum obtinet (unde codicem a Guarino in episcopii Weronensis bibliotheca inventum duobus illis persimilem agnoscimus) maximum desiderium iiirossaret videndi, utrum illis in codicibus idem reliquis, idque cognoscere ad controversiam hac in re potissimam non temere decidendam plurimum pertinebat. Vaticanus, quem sæculo xiii scriptum censet etiam P. Josephus Blanchinius, membranaceus est, et Veneto illo PP. clericorum regularium Tolentinatum multo emendatior, qui tamen cum eas quatuor paginas in sermonem de Patientia perperam trajectas, eumdemque Basilianum tractatum in duos dispertitum similiter referat, ex eodem Veneti illius codicis fonte profectus apparet. Idem cæteroqui in hoc, perinde ac in reliquis inss. exsistit tractatuum ordo, et solum tractatibus undecim in ltemensi alia manu sub finem descriptis, et tractatui de signo Crucis subjicitur, pag. 197, memoratus sermo S. Gaudentii Brisciani de Petro et Paulo, tum pag. 198, alia additio sic : Incipit S. Vigilii episcopi de laudibus beatissimorum martyrum Sisinnii, Alexandri et Martyrii, quorum reliquiæ per Jacobum virum Illustrem ad EpiscopumJoannem urbis Constantinopolitanæ pervenerunt. Hæc S. Vigilii episcopi Tridentini epistola illa est ad S. Joannem Chrysostomum scripta, quam Boliandistæ ex alio Vaticano codice 5374 eliderunt. Vaticani nostri initium lioc est : Tractatus S. Zenonis mobilissimæ ac magnificæ civitatis hujus Veronensis Episcopi et Pastoris sanctissimi; ex quibus is codex aut Veronensis, aut e Weronensi antiquiore olim descriptus agnoscitur. VIII. Manuscriptus liber Urbinas 150, qui Waticano hactenus descripto posterior aliquanto, et forte sæculo xiv exaratus P. Josepho Blanchinio videtur, membranaceus item est, ac incipit sic : Zenonis Veronensis Episcopi Viri sanctissimi atque doctissimi sermo i de Pudicitia. Alicubi pagin;e quædam [desiderantur, at idem prorsus tractatuum ordo, nec additio habetur Ilymni de signo Crucis, sed hae pag. 165 tergo sermo Sancti Gaudentii, et pag. 448 S. Vigilii Tridentini epistola iisdem cum titulis, quos ex Walicano descripsimus, et præterea quinque opuscula S. Ilieronymi nomine inscripta, quæ partiim genuini ejus sunt fetus, partim supposititii : tum hæc clausnla in fine libri apposita : Finis 0peris S. Zenonis Episcopi et quarumdam aliarum rerum. Duæ hujus codicis rubricæ duobus S. Zenonis tractatibus præfixæ prætermittendæ non sunt. Prima in tractatum 44 lib. ii : Dominica iii in Quadragesimâ, Lectio 1, 11, iii Tractatus de Juda. Altera in tract. 15 ejusdem lib. ii: Tractatus de Job Leclio B. Zenonis hujus Sedis Episcopi. Cum vero ex hac postrema rubrica liquet, hunc quoque codicem ad Weronensem Ecclesiam pertinuisse, vel potius exscriptum ex aliquo vetustiore, qui eidem Ecclesiæ usui esset : tum vero ex utrisque titulis palam est, hos sermones inter sacra oflicia fuisse aliquando in hac Ecclesia publice leclos, idque posterius invectum , quam scilicet Remensis codicis rubricæ, quæ inter plures id generis adnolationes nihil ejusmodi referunt, exsoleverinl : el hinc forte Rauherius hujus sedis episcopus ex sermone de Juda ter quoddam Zenonis testimonium sumpsit, ut adnQ

Hisce duobus Romanis codicibus addendus ms. Basilicæ S. Petri in Waticano scriptus ineunte xiii sæculo, vel ineunte xiv. signatus littera F. 55, quem cum prostremum nobis sugge-serit humanissime Josephus l3lanchiuius, nec procedente jam editione, totius operis collationem exspectare per tempus liceret, aliquot solum tractatuum et difficiliorum locorum variantes lectiones postulavimus et obtinuimus. C;eterum idem in hoc quoque codice tractatuum ordo cernitur, eadem Appendix ac in Remensi; tituli autein soli alicubi discrepant. De mss. externis satis.

IX. De Weronensibus autem ut nonnulla dicamus, inler mss. monasterii S. Zenonis ille invenius non est, quem Petrus Calo ordinis Prædicatorum ineunte

B sæculo xiv se ibidem vidisse in mss. Collectaneis ab

Henschemio laudatis testatur. Unum tamen posteriorem aliquanto ex membranis compactum, et scriptum, ut videtur, sæculo xv, in ejusdem monasterii bibliotheca reperimus, et idem ille est, quem editores Weronenses velustum appellant, ul hac in præfatione paulo ante indicavimus. Idem in hoc codice ac in cæteris ordo, idem tractatuum additorum numerus ac in Remensi, et solum tituli, seu iiiscriptiones tractatuum alicubi variæ, cujusmodi plures in prima editione, non autem in mss. memoratis leguntur. Tractalus excipit S. Zenonis Wita et Translationis historia, quam Zenonianus monachus exaravil; deinde ea clausula, qualem in fine codicis Veneti innuimus; ac tandem aliena manu fragmentum apponitur Rliy

C thmi de Veronæ laudibus, quem a quodam Anonymo

scriptum Pipini temporibus alibi dicemus. P. Warescus ejusdem cœnobii monachus et a bibliotheca codicis

copiam fecit, eilemque conferendo opem impendit.

X. Alius codex chartaceus sub finem xv saeculi pessiino charactere exaratus, iuiscellanea quædam variorum auctorum continens, septem sermones ex aliquo codice Zenoniano excerptos primo loco exliibet, ex quibus sex Zenonem habent auctorem, alius aulem ex Appendice sumptus fuit : hi autem sunt hoc ordine scripti : De Adtende tibi, ex Appendice; — de Pudicitia; de Continentia; de Nativitate Domini; de Humilitate; de Jona propheta ; de Resurrectione. '

XI. Manuscriptus liber, quem Sparaverianum ap

D pellabimus, nobis inspectus non fuit, sed illum per

celeber et nobilis vir Franciscus Sparaverius olim cum editis contulit, variantesque ejus lectiones notavit in observationibus au Zenouis sermones, quas cum novam hujus scriptoris editionein meditaretur, sub vitæ exitum lucubravit, imperfectasque morte interceptus reliquit. Cujus ille codex fuerit, et ubi nunc sit, ignoramus; nisi forte idem ille haberi debeat, qui in Sebastiani Pisani junioris, Veronensis, episcopi, et Sparaverio coævi libris exstitisse prodilus est, nec tamen quo post ejus mortem transierit invenire licuit. Sparaverii autem codex ejusdem fere generis fuisse videtur, ac membranaceus monasterii S. Zenonis, cum easdem sæpe tractatuum inscriptio.

« PoprzedniaDalej »