Obrazy na stronie
PDF
ePub

tiam disce (8) vos estis aucupes, et illi aut illæ sunt A sas (12) portat in cavea; evisceratas alias ad imagiaves. Sed (9) quia non est unum aucupum a genus: alii sunt qui arte simplici altis fundatas radicibus in faciem nemoris diffusas arbores petunt, ubi aves simplici volatu naturalibus ramis insidunt: non illic numerantur fraudes, non artificiosa consilia: ars una est et sola capiendi peritia. Illi vos aucupi similes dico, qui post discessum noctis, ante lucis adventum, non aliorum more naturales vadit ad arbores. Sed ipse (10) arborem portans, futurum nemus stringit in fascem, aridam arborem nullis radicibus fultam, multiplici fraude componit. Cui adulterinos inserit ramos, et quæ suas jamdudum succisa perdiderat, alienas accipit frondes. (11) Alias aves clau

a In mss. C. et S. G. aucupii.

nem viventium, (13) olim exstinctas, fallacibus ramis, quasi viventes imponit. Alix latent in caveis; aliæ quasi viventes videntur in ramis. Jungitur una geminata fraude calliditas; et (14) ut decipi vivarum b volantium simplicitas possit, quas mortuas esse constat, videntur tendere colla cum vocibus; et quæ latent in carcere suo, quasi de gutture (15) cantant alieno. Inter alterius imaginem et alterius vocem dolus unus operatur captivæ liberas capiunt, et mortuæ viventes occidunt. (16) Tales sunt, quos aut rebaptizatione, aut pœnitentia sauciastis, ne soli aut solæ periisse videantur, alios vel alias secum perire magno studio et labore contendunt.

[blocks in formation]

Fr. Balduini editio 1 interjicit ista: Jam meum debes sequi errorem, jam debes deserere veritatem. Quamdiu te tenes, hoc dicere, imitare, etc. INCERT.

(8) Vos estis aucupes. Aves mortuæ, de iis sunt accipiendæ, quos rebaptizaverant : inclusæ vero caveis, de illis quos ad pœnitentiam coegerant; sensus igitur est, cum per domos mittitis pœnitentes, genus est aucupii: nam sunt aves inclusa quibus alias vultis allicere; cum vero rebaptizatos ostenditis ut eorum exemplo nostros seducatis, sunt aves mortuæ quibus utimini ad alias aves capiendas. ALBASP.

(9) Quia non est unum aucupum genus: alii sunt qui arte simplici volatu naturalibus ramis insidunt. Eo loci, ubi asteriscum posui, auctior et locupletior eadem editio his verbis, altis fundatas radicibus in faciem nemoris diffusas arbores petunt, ubi aves simplici volatu, etc. Corrige itaque, quantum potest, Barthium corrigentem, qui rete simplici volanti naturalibus ramis induunt. INCERT.

(10) Arborem portant. Quia veram Ecclesiam non habebant. ALBASP.

(11) Alias aves clausas portat in cavea, etc. Scribe : Alias aves clausas portat in cavea, el visceratas alias ad imaginem, etc. quæ principis editionis scriptura est, visceratas, id est, fartas el distentas: cujus contrarium sit, evisceratas. Notum est solere ita aves et rariora quævis animalia extractis visceribus, et omni

C

C

corpore, sola pelle relicta, eaque demum fœno aut furfure, scrutis ac titivillitiis cujuscumque generis repleta ac extrusa, conservari. Potest et evisceratas ferri. M. CASAUB.

(12) Portat in cavea. Pœnitentes, quia non communicabant. ALBASP.

Ibid. Alias aves clausas portat in cavea, et visceratas. Fr. Balduini editio 11: In cavea viscerata. Videtur ex vestigiis lectionis vulgatæ faciendum : Alias aves clausas portat in cavea; et bis cæcatas. Barthius emendat: In cavea et visu cæcatas. INCERT.

(13) Olim exstinctas. Rebaptizatione. ALBASP. (14) Ut decipi vivarum volantium simplicitas possit. Ex meliori exempla:i restituit Fr. Balduinus, ut de

cipi avium volantium simplicitas possit. Incert.

(15) Cantent alieno. Quia pœnitentes in Ecclesia, nec loqui, nec quidquam agere poterant. ALBASP.

(16) Tales sunt quos aut rebaptizatione, etc. Qui volet hoc retinere, per me licebit illi. Cum tamen de perditis hic loquatur, et in perniciem suam seductis, cumque lib. de Pœnitentia sauciare super hac ipsa re dixerit, fallor aut hic etiam sauciastis quam sociastis verius est. Sui tamen quisque fruatur libertate judicii. Favet tamen nobis quod in principe editione sauciastis non sociastis. M. CASAUB. Ita restitutum cx

mss.

99 (1) LIBER SEPTIMUS. (2)

In hoc novissimo libro continetur, Traditores qui in primo libello sub nominibus suis et locis et confessionibus sunt demonstrati, non grave peccatum habuisse, qui necessitate, non voluntate peccaverint, bono unitatis etiam tales in communione recipi potuisse.

I. Donatistas minus noxios esse et ad communio- D Ecclesiam demonstratam, post repulsas quas ingerc

[blocks in formation]

mentorum, et (3) præsumptiones vestræ, et terrores, A nostri majores; sed nobis lætandum est, quod tales ostensi sunt: jam responsorum dictorumque nostrorum finis esse debuerat : sed quoniam post invidiæ silvam securibus veritatis abscissam, video adhuc vestras vel vestrorum provocationes pullulare, quas vos audio dicere a, (4) ad unam communionem non oportuisse quæri b, cum filios traditorum vos esse constiterit; ad ea pauca respondeam. Revera sufficiebat sibi Ecclesia Catholica habens innumerabiles populos in provinciis universis : sufficiebat et in Africa, licet in paucis; sed Deo vestra separatio non placebat: quoniam divulsa fuerant (5) unius corporis membra et contra voluntatem Dei, fratres a fratribus errabatis. Quamvis (6) domesticum judicium in parentibus vestris operatum sit, ut ultro recederent qui pro admissa traditione abjici debuerant : (7) nul- B lum judicium celebratum est, sed sententiæ est operatus 100 effectus. Pellendi fuerant post traditionem, de qua sibi in Concilio Numidiæ confessi sunt: sed ne invidia esset (8), excusata est (9) judicandi severitas; dum majores vestri ultro invenerunt de reatu consilium, ut cooperto crimine suo, (10) quasi superbi discederent, quibus et dolere et erubescere debebatur. (11) Illi namque si illo tempore, bono pacis unitas fieret ", et si f ad Ecclesiam Catholicam sponte venissent : non sicut vos, quos non sine voluntate Dei adductos h esse constat, ut rediretis unde erraveratis (quamvis adhuc erretis), si ad Catholicam (ut dixi) sponte venissent, quia traditores fuerant de talibus recipiendis dubitarent forsitan C

usque ad nostra tempora minime duraverunt. Ergo hodie negotium i novum est, dum vobiscum res; non cum illis agenda est. Quamvis ab ipsis ad vos videatur hæreditaria macula esse transmissa : tamen in hoc titulo non potestis rei esse cum patribus vestris, secundum judicium Dei, qui locutus est per Ezechielem Prophetam, dicens: Anima patris mea est, el anima filimea est : anima quæ peccat, sola punietur (Ez. XVII, 4). Quæ res jam et antiquisæculis, in ipsis natali-. bus mundi probata est, dum (12) non pertinuit ad Seth filium Adæ, patris admissum. Sed ne quis dicat alio loco scriptum esse, dicente Domino: Mala patrum usque in quartam progeniem redditurum (Exod. xx, 5). Illius sunt procul dubio ambæ voces; sed non ad unum populum sonat utraque . Prima est per Moysem ad certum genus hominum secunda, per Ezechielem ad alterum genus hominum. Dum sciret Deus Judæos apud Pontium Pilatum professuros, ut dicerent: Sanguis hujus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25): de præscientiam Dens vidit pro magnitudine culpæ parum fuisse quod dicturi erant; et ut competentibus poenis lueretur offensio, ipsis Judæis comminatus est, dicens: Se malá patrum usque in quartam progeniem redditurum. Ergo hac vox ad solos Judæos specialiter pertinet. Cæterum, illa ad Christianos, qua dignatus est promittere non vindicare in filios, si quid peccetur a patribus, nec in patribus si quid a filiis forsitan delinquatur “. Temporibus unitatis, principes vestri qui probantur

LECTIONES VARIANTES.

ata in mss. C. et S. G. In mss. S. T. et P. S. quibus potestis dicere.

b In ms. S. T. venire non oportuisse.

In mss. S. T. et P. S. traditionis culpa.

d Ita in mss. S.T. et P. S. melius quam in aliis, Invidiæ essent, nisi quod postea pro est quod est in aliis mss. legi

tur el.

In mss. C. et S. G. unitatem facere debuerant. Post hæc verba in editis habetur lacinia quædam, in qua excusatur crimen traditionis; nescio unde deprompta; nec enim extat in ullo e quatuor codicibus manuscriptis quos mihi videre contigit, nec in prima editione Balduini, nec concinit cum antecedentibus et consequentibus, quæ hac sublata optime cohærent, nec stylum Optati sapit, et ab ipsius placitis et doctrina prorsus abhorret. His de causis hanc laciniam hic Omisimus et in appendicem rejecimus.

f Hæ duæ particulæ desunt in ms. S. G.

Ita in mss. S. Th. et Ph. S. In ms. S. G. venirent pro venissent.

h Ita in mss. S. T. et P. S. In ms. S. G. adjutos: sed perperam.

i Deest in mss. S T. et P. S.

In ms. S. T. una quæ, vitio amanuensis. k In ms. S. T. ad Moysem.

1 In ms. S. G.sed cum.

mums. S. G. præsentia; male

Hic inserta est alia lacinia in editis, excepta prima Balduini editione, ad excusandum crimen traditionis, que rejicienda est propter easdem rationes propter quas priorem rejecimus; nam exulat pariter ab omnibus manuscriptis, orationis seriem interrumpit, et a doctrina Optati aliena est.

VARIORUM NOTÆ.

(3) Præsumptiones. Quod scilicet sanctitatem per- D ausus est judicare, ne solus remaneret, ut habetur in sonarum baptizare, et peccata remittere dicerent, primo libro. ALBASP.

non autem sacramenta. ALBASP.

(4) Ad unum communionem. Compellebantur ad unitatem Donatistæ, ac dicebant cur nos ad vestram communionem vi adducitis, cum simus traditores, et traditorum filii, uti dicitis? ALBASP.

(5) Unius corporis. Ecclesiæ quæ erat in Africa. ALB. (6) Domesticum judicium. Quia sese ab Ecclesia separaverant: vel quia in Concilio Numidiæ fassi sunt se esse traditores. ALBASP.

(1) Nullum judicium. Nullum Concilium celebratum fuit, ut illi qui Majorinum ordinarunt, ab Ecclesia expellerentur: sed ab ca sponte recesserunt. ALBASP.

(8) Invidia esset. Ne ex iis pulsis, aliis invidia ficret, eo quod tot episcopos ejecissent. Du PIN.

(9) Judicandi severitas. Secundus qui præerat non

[blocks in formation]

(11) Illi namque. Sensus est: Qui confessi sunt in Concilio Numidia se Codices tradidisse, non erant puniendi, neque excommunicandi si bono pacis id factum fuisset, et ne Ecclesia divideretur. ALBASP.

(12) Num non pertinuit ad Seth Filium Adæ, etc. August. de flæres. c. 19. Sethiani nomen acceperunt a filio Adæ, qui vocatus est Seth. Eum quippe honorant, sed fabulosa et hæretica vanitate, etc. Addit Tertullianus eos Christum non alium credidisse, quem Seth. Omitto quae alii de iisdem. Ad Optati verba quod attinet, non ego is jam, qui gravius quidquam de viro sancto pronuntiaverim. Id tantum dicam, ve

ista fecisse, jam e vivis excesserant, vobis quasi a A nium est animarum: unus dominus agri, ubi natá hæreditariam maculam relinquentes, quam prius Deus

a vobis providentia sua sic diluit, dum inter patres et filios (sicut supra diximus) separavit. Igitur quia tràdere peccatum est, videant parentes vestri, quid in judicio Dei respondeant: vestrum tamen (quia baliis temporibus estis) peccatum esse non potest.

d

-

I. In Ecclesia Dei usque ad diem judici bonos et malos reperiri, et hos esse tolerandos. Inde est quod vos jamdudum in communionem nostram (13) voluimus recipere, quia vos illo tempore non peccastis, sed principes vestri . Nec quasi ex toto sanctus debet quis de altero judicare: quia scriptum est. in Evangelio, Christo dicente: Nolite judicare, ne judicetur de vobis (Matth. vi, 1): maxime cum nemo éx toto sanctus poterit inveniri. Nam si sunt qui B possint non habere peccata, mentiuntur in orationé Dominica, si sine causá indulgentiam postulant, dicentes Deo Patri: Dimitte nobis peccara, sicut et nos dimittimus 101 debitoribus nostris (Matth. vi, 12; Luc. XI, 4): cum Joannes Apostolus, et omnium conscientias prodat, et suam resignet & his verbis: Si dixerimus, inquit, quoniam peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8): cujus dicti rationem in quarto libro manifestius explanavimus. Sed fac et aliquos esse tota sanctitaté perfectos, non licet ut sint sine fratribus, qui ne repellantur, Evangelica præcepta réclamant, quibus describitur (14) agere qui est totus orbis, in quo est Ecclesia, et seminator Christus, qui præcepta dat salutaria. E contrario, homo ést malus, id est diabolus, qui non in luce, sed per tenebras Seminat importuna peceata ei in uno agro nascuйtur diversa semina; sicut in Ecclesia non est similis torba animarum. Ager suscipit semina bona vel mala: est diversitas seminum; sed creator unus om

a Deest in ms. S. G.

b In ms. S. G. qui ab. In ms. S. T. quia ab.

sunt zizania: duo sunt auctores seminum, sed ager
unum dominum habet; ipsum Deum Dominum. Il-
lius est terra: illius sunt bona seminá : illius est et
pluvia. Ideo vos adductos recipere in unitate consen-
simus; quia nobis non licet vel separare, vel repel-
leré quamvis peccatores in uno agro nobiscum
natós, una pluvia, hoc est, úno baptismate nutritos:
quomodo non licuit apostolis de tritico zizania sepá-
rare: quia separatio sine exterminio fieri non po-
test ne dum evéllitur quod opus non est, concul-
cetur quod opus est. Pariter jussit Christus in agro
suo per totum orbem terrarum, in quo est una
Ecclesia, et (15) sua semina crescere et aliena.
(16) Post crementa communia, venturus est judicii
dies, qui messis est animarum, sedebit judex Filius
Dei, qui agnoscit quid est suum et quid alienum. Ilius
crit eligere quid condat in horreo, et quid tradat
incendio: quos ad interminata tormenta destinet:
et quibus promissa præmia repræsentet. Agnoscamus
nos omnes homines esse: nemo sibi usurpet divini
judicii potestatem. (17) Năm si sbi totum vindice!
quivis Episcopus, dicatur quid iii judicio acturus est
in
Christus? satis sit homini, si dé peccato suo reus
non sit, quam ut de alieno judex esse desideret.
Professio denique nostra est bono pacis vos non re-
pellere. Nefas est enim, ut Episcopi faciamus quod
Apostoli non fecerunt, qui permissi non sunt vel se-
mina separare, vel de tritico zizania evellere.

III. Exemplo apostoli Petri uti possé Donatistas ul @ eis detur venia. — Quod si de recipiendis vobis Catholica dubitaret, nonne vos debuistis unitatis assequi formam? sed exempla in Evangelio lectà proponere noluistis, ut est lectio de persona beatissimi Petri; ex qua, (18) forma unitatis retinendæ vel faciendæ descripta recitatur. Equidem málum est contra in

LECTIONES VARIANTES.

Hic in editis excepta Balduini editione, inseruntur tres lineæ quæ non extant in mss. Has habes in appendice cum aliis additamentis ad hunccé librum.

d In muss. C. et S. G. designet; sed resignet magis quadrat.

e Hunc locum restituimus ex mss. S. T. et P. S. In aliis mss. et in editis corrupte admodum legitur, declamantes,

[blocks in formation]

VARIORUM NOTÆ.

reri me, ne imprudenti et incauto illi hæc exciderint, D certe verbum hon est, quem scripsisse mihi constat, quæ sævioris examinis acrimoniam ægre sustineant. Quare hanc aliis Provinciam relinquo libens.

M. CASAUB.

(13) Voluimus recipere. Eidem objectioni respondet: si sumus traditorum filii, cur vultis nobiscum communicare? ALBASP.

(14) Ager. Tota collatio Carthaginensis hoc argumenio conclusa est: ait igitur cum peccatoribus vivendum esse, quia Ecclesia est ager, qui triticum et zizania continet. ALBASP.

(15) Et semina sua crescere: et aliena post crementa, etc. Fuerunt qui ex his Optati verbis nescio quain elegans, novum certe mini postcrementi verbum cuderini, et dixerint ita a nostro appellari, quæ postcreverunt. Sed de verbi elegantia non quaro. Optati

el semina sua crescere et aliena. Post crementa commu-
nia venturus, etc. Crementi vox (si quis dubitat) ab
idoneis patronis, Tertulliano, Cypriano et aliis, si
opus, asseretur. M. CASAUB. Ita restitutum ex mss.
(16) Post crementa. Dicit quæ post creverunt.
INCERT.

(17) Nam si sibi totum. Quid, qua so, Christus in die judicii separabit et judicabit, si episcopus omnes peccatores velit separare ab Ecclesia? ALBASP.

(18) Forma unitatis retinendæ. De hac eadem unitatis forma ante Optatum præclare Cyprianus lib. de Unitate Ecclesiæ: Ut unitatem manifestaret, unám cathedram constituit, et unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et cæteri apostoli, quod fuit Petrus, pari consor

gavit cui nihil promisit; si semel negavit. Nam in beato Petro hoc genus peccati dilatatum est: primo quod cum interrogaret Christus omnes quem se homines dicerent, unus dixit Eliam; alter dixit prophetam: tunc Christus dixisse legitur : Vos quem me dicitis esse ? et ait illi Petras: Tu es Filius Dei vivi (Matth. xvi, 45 et 16). Pro qua agnitione laudari ab eo meruit: Ecce i cæteris non agnoscentibus Filium Dei, solus Petrus agnovit. Deinde sub die passionis, cum diceret Christus: Ecce teneor et fugietis omnes (Matth. xxvi, 32). Tacentibus cæteris, solus se promisit non recessurum: de præscientia Filius Dei ait: Petre, antequam gallus cantet, ter me negabis (Ibid. 35). Additum est aliud ad pondus peccati,

terdictum aliquid facere: sed pejus est unitatem nou A quem non vidit; si negavit quem non agnovit, si nehabere cum possis. Quam unitatem, ipsum Christum videmus præposuisse vindictæ suæ, qui magis omnes discipulos suos voluit in uno esse, quam quod offensus fuerat vindicare: (19) dum nollet se negari, promisit se apud Patrem negaturum esse, qui se negareta, et b cum hæc ita scripta sint, tamen bono unitatis beatus Petrus, cui satis erat si post quod negavit, solam veniam consequeretur d, et præferri Apostolis omnibus meruit, et claves regni cœlorum 102 communicandas cæteris, solus accepit. Bono unitatis, sepelienda esse peccata hine intelligi datur, quod beatissimus Paulus Apostolus dicat, charitatem posse obstruere multitudinem peccatorum: Onera (inquit) vestra invicem sustinete (Gal.v1, 2); et alio loco ait : charitas magnanimis est : charitas benigna est: charitas non ze- B promissum scilicet quod non erat impleturus. Postea latur: charitas non inflatur: non quærit quæ sua sunt (I Cor. xin, 4 et 5): et bene dixit. Hæc enim omnia viderat in apostolis cæteris, qui bono unitatis, per charitatem noluerunt a communione Petri recedere, ejus scilicet qui negaverat Christum. Quod si major esset amor innocentia, quam utilitas pacis et unitatis, dicerent se non debere communicare Petro, qui negaverat magistrum, et Dei Filium Dominum. Possent non communicare (ut supra dictum est) beatissimo Petro: possent contra illum recitare verba Christi, qui promiserat negaturum se esse apud Patrem, eum qui se coram hominibus negasset. Ad quam formam debet diligenter attendi: de qua dum pauca commemoro, ipsius sancti Petri beatitudo veniam tribuat, si illud commemorare videor quod factum constat et legitur: C dubito dicere peccasse tantam sanctitatem; sed ipse hoc factum probat, qui et doluit amare, et flevit ubertim, qui nec doleret nec fleret, si nulla intervenisset offensio. Potuite utique caput apostolorum ita se gubernare, ut nihil incurreret quod doleret; sed ideo (20) in uno titulo ejus multa videntur errata, ut posset ostendi bono unitatis omnia debere Deo servari. Et nescio an in altero hoc genus peccati, tanti ponderis esse possit, quanto in beato Petro fuisse manifestum est. Quisquis enim forte in aliqua persecutione negavit Filium Dei, in comparatione beati Petri videbitur levius f deliquisse si negavit

quam in domum Caiphæ ductus est Christus, ad mensuram delicti complendam, de tanto numero nullus alius interrogatur præter beatum Petrum: interrogatus primo negat; interrogatus iterum negat; tertio dixit se Christum omnino non nosse: et cantavit gallus; non ut tempora cantu suo distingueret, sed ut peccasse se beatus Petrus agnosceret. Denique doluit amare, et flevit ubertim. Ecce, ut supra dictum est, cæteris non agnoscentibus i, solus agnovit : cæteris non promittentibus solus promisit cæteris nec semel negantibus, ter solus negavit; et tamen bono unitatis, de numero Apostolorum separari non meruit. Unde intelligitur omnia ordinata esse providentia Salvatoris, ut ipse acciperet claves. Interclusa est malitiæ via, ne apostoli animo licentiam judicandi conciperent, et severe contemnerent eum qui negaverat Christum. Stant tot innocentes, et peccator accipit claves, ut unitatis negotium formaretur. Provisum est ut peccator aperiret innocentibus, ne innocentes clauderent contra peccatores, et quæ necessaria est unitas, esse non posset. Hæc si commemoraretis, communicare cupientes; quando vos Catholica pio sinu suscipere dubitaret Ecclesia? cum constet vos non traditores esse, sed filios traditorum. IV. Donatistis non autem Catholicis convenire quod dictum est de muscis morituris. — Nam aliqui ex vobis volentes nos populis suis contemnendos ostendere;

[blocks in formation]

etiam illud miscent a (21) tractatibus suis quod a Sa- A oleum de se suave sit, vacet quod agitur ab hominilomone propheta dictum est: Musca morituræ exter

[ocr errors]

b

minant olei suavitatem (Eccl. x, 1): Et muscas
morituras nos appellant et (22) oleum nominant,
illum scilicet liquorem, qui ex nomine Christi con-
ditur; quod chrisma postquam conditum est nomi-
natur. Antequam fiat, adhuc oleum est natura sim-
plex; fict suave, dum 103 de nomine Christi
conditur. Ergo tres res sunt quas Salomon propheta
nominavit: oleum, suavitatem, et muscas morituras
exterminantes suavitatem. Istæ tres res loca sua
habent in ordine: primo loco est oleum: secundo
suavitas de confectione: tertio, muscæ morientes
exterminantes suavitatem. Quisquis est talis tractator
cx vobis, probet quomodo nos muscas morituras
appellat. Si apud vos putatis esse confectionem quæ B
det oleo suavitatem apud vos est oleum et suavitas.
Numquid nos exterminamus oleum vestrum, ut me-
rito nos muscas morituras appelletis? quod vestrum
est, apud vos est. Et si a vobis ad nos aliquis transi-
tum fecerit; (23) sic a nobis servatur, quomodo a
vobis dimittitur: quomodo dicitis quia nos sumus
muscæ morituræ suavitatem olei corrumpentes, cum
post vos nihil tale facimus? aut si a nobis dicitis
suavitatem olei corrumpi posse : (24) aut possumus
aliquid, et damus oleo suavitatem aut si nos, ut
vultis, nihil possumus: remansit oleum tale esse,
quale et natum est: quomodo dicitis quia nos sumus
muscæ morituræ, corrumpentes suavitatem olei?
Igitur oleum antequam a nobis conficiatur, tale est
quale et natum est: confectum, suavitatem ex no- C
mine Christi accipere potest. Quomodo possumus uno
facto det conficere, et corrumpere? restat ut si

[blocks in formation]

bus si ab homine in nomine Christi conficitur. Non potest idem operarius duas res repugnantes et contrarias simul facere. Vobis absentibus si conficimus e, non corrumpimus. Si corrumpimus, quis ante nos confecerat quod corrumperemus? Quare ne vacet dictio Prophetæ (si ita est), intelligite quia vos estis muscæ morituræ. Vos enim exterminastis non quod natum est, sed quod confectum est, suavitas enim legitur non natura posse corrumpi. Oleum enim simplex est, et nomen suum unum et proprium habet : confectum jam chrisma vocatur, in quo est suavitas, quæ cutem conscientiæ mollit, exclusa duritia peccatorum quæ animum innovat lenem: quæ sedem Spiritui Sancto parat, ut invitatus illic, asperitate fugata, libenter inhabitare dignetur. Hæc est suavitas olei, quam possunt muscæ moritura corrumpere. Si nos exterminaremus a vobis confectum oleum, merito nos muscas morituras appellare possetis: sed dum quod a vobis unctum est, tale servamus, quale suscipimus; muscæ morituræ esse non possumus. Sed dum vos invidiæ tempestatibus impulsi, quasi in oleum caditis; vos exterminatis in rebaptizatione suavitatem olei illius quod in nomine Christi confectum est, unde condirentur mores, unde accenderetur lumen mentis, ad salutarem f et veram intelligentiam. Vos exterminatis rem ubi oleum fuit et suavitas. Nos quomodo potuimus corrumpere suavitatem, quæ ante nos a nullo confecta est? seduxistis homines, rebaptizastis, iterum unxistis. Proh dolor! non sine morte vestra, exterminastis & quod fuerat de nomine Christi confectum, more muscarum, quæ pereuntes exterminant: (25) quia mors est peccatum, quod non habet· VARIANTES.

[blocks in formation]

VARIORUM NOTÆ.

(21) Tractatibus. Tractare est Episcoporum, valetque concionari, sic tractatorem infra hac pagina dixit, insinuandi alicujus rei causa, non tamen tractandi quod est episcoporum. Sic Origenem tractatorem, ni fallor (nam liber scribenti non est ad manum), vocat omnium episcoporum Galliæ politissimus Sulpitius Severus. INCERT.

(22) Oleum. Ita nostri hæretici per contemptum chrisma vocant oleum. ALBASP.

(23) Sic a nobis servatur. Non rebaptizatur. ALBASP. (24) Aut possumus. Si damus oleo suavitatem, aliquid possumus, et ita possumus baptizare: si nihil damus, oleum apud nos non fit suave. ALBASP.

(25) Quia mors est peccatum, etc. Distinguo, quæ pereuntes exterminant. Quia mors est peccatum, quod non habet indulgentium, scriptum est: Quia qui peccaverit, etc. Tò quia e superiore fortasse versiculo repetitum, ubi ἀμὴν λέγω ὑμῖν ὅτι, etc. Quo plenius probet Optat. verba illa de muscis morientibus suavitatem olei exterminantibus in Donatistas competere, postquam jam probavit, illos suavitatem olei corrumpere, dum rite baptizatos rebaptizabant, etiain in eo muscas imitari addit, quod et ipsi morientes id agant. Quare autem morientés el morituri? quia peccatum quod

D

rebaptizantes admittunt, non habet indulgentiam, id est, irremissibile; peccatum autem quodcumque esse irremissibile, mortem esse nemo dubitat: sed tamen hinc non magis liquet, quam si nihil adduxisset, quo probaret. Deinde qui potuit Optatus dicere, rebaptizantium Donatistarum peccatum, condonari non posse? Quare nisi commodior aliqua interpretatio horum verborum possit excogitari, expungenda ista omnia putaverim tamquam spuria, scriptum est quia qui peccaverit in Spiritum Sanctum non remittetur ei, nec hic nec in futuro sæculo. Ut ista sit Optati verborum sententia: rebaptizantes contra divina præcepta gravissime peccant : peccatum autem quod non habet indulgentiam (id est, quamdiu seu quodcumque non est expiatum et remissum) mors est: ergo vos non sine morte vestra, etc. Non mirum autem, si Lector, qui verba ista quod non habet indulgentiam de peccato ἀσυγγνωστῶ καὶ ἀσυγνωρήτῳ acceperat, locum Scripturæ qui eo pertinebat, in margine notaverit. In margine autem semel notatum, postea in ipsum textum receptum esse, multo minus est quod miremur. Et de istis sacræ Scripturæ verbis plane ita sentio, locum hic habere non posse. Istorum autem Optati verborum, alium esse sensum, aliamque Optati fuisse

« PoprzedniaDalej »