Obrazy na stronie
PDF

dictum seu decretum æternum Patris satis innuitur, A om iia creanda, est unum : ut pluribus superiiis os

quod cum Patre unus idemque Deus est ; qu;v omnem Arianæ cavillationis impetitionem prorsus retundunt ac dirimunt, interpretationesque a nobis haetenus expositas ex Zenonis mente esse plane confirmant.

§ VI. — Explicatur quædam difficilis Zenonis locutio, unde proposita interpretatio mirifice confirmabitur.

Addemus jam duriusculam quamdam Zenonis formulam, ex tractatu 3 lib. ii, de æterna divini Verbi generatione loquentem, quæ in altero ex objectis a Petavio testimoniis continetur. Hæc autem sicut alia in sententia explicatu difficilis contradictionem videtur involvere, ita in nostra non solum facili negotio exponitur, sed ipsam interpretationem allatam hacteuus, quacum uiia aperte congruit, mirifice statuiu atque confirmat. Verba autem S. Zenonis de divino Filio hæc sunt : Procedit in nativitatem, qui erat, antequam nasceretur, in Patre æqualis in omnibus. Seriuonem hoc loco esse de ea Christi nativitate, qua natus de Wirgine est, aliqui existimarunt, ut sic intelligeretur eum ab æterno fuisse, antequam de Wirgine scilicet nasceretur, in Patre. At cum toto eo traclatu, et ante et post recitata verba, de una nativitate Christi sermo sit, qua de Deo Patre processit, procul dubio illa procedit in nativitatem ad eamdem Verbi generationem e Patre pertinent, ul ne generationi de Virgine sit locus. Sed hoc opiis, hic labor. Quid enim isthuc rei est : erat antequam nasceretur ? Si Dei Fi

B

tenulimus.

Ut autem, qua S. Zeno mente, quo sensu h;ic formula usus sit, magis magisque intelligatur, exploratumque plane fiat, hoc ipsum testimonium ad declarandam calholicam Zenonis mentem ab Arianorurii dogmate maxime alienam valere plurimum ; simulque præcidatur omnis, quæ cuipiam oboriri fortasse posset suspicio, idcirco ab Auctore dictum erat, antequam nasceretur, in Patre, quod crediderit Filium in sinu Patris primum fuisse ita indiscretum, ut uoiidum natus seu distinctus fuerit, dein vero fuisse matum in tempore, ut Pater in creandis rebus illo uteretur, quæ fuit Petavii censura : ut hæc, inquam , omnia praestentur, animadvertendum est, solemnem fuisse apud Arianos formulam de I)ivino [xc] Filio: Non erat, antequam nasceretur, ut legitur in anathematismo Nicæno. Cujus formulæ verbis intelligebant, Dei Filium non fuisse ab æterno, sed tum solum, cum in mundi creatione a Patre conditus seu gemitus fuit : id quod explicabant alia formula celebri eodem in anathematismo pariter recitata : Fuit aliquando, cum non esset. Hinc Arius apud Anathasium in 0rat. 1 contra Arianos, num. 5, p. 409. Nec erat, inquit, antequam fieret, sed habuit quoque creationis initium. Σrat enim solus Deus, nondumque erat Verbum et Sapientia. Cum autem nos postea voluit creare, tunc profecto unum quemdam fecit, quem et Verbum et Sapentiam et Filium nominavit, ut nos per ipsum crearet : quibus concinens Eunomius in fidei Confessione edita

lius erat, ergo natis erat, ac falsum est quod fuerit C tom. i Antiq. Lect. Canisii novissimæ editionis pag.

antequam nasceretur ? Si vero nondum erat natus antequamn nasceretur, jam nullo modo erat in Patre. Sed haec in tractatu 4 et 5 in eam quam exposuimus sententiam facile conciliantur. Processisse enim dicitur in nativitatem, qua ex ore Patris prodivit unigenitus Filius, ut rerum natura, quæ non erat, fingeretur, cum scilicet Pater excogitatarum ut ordinem instrueret rerum, e regione cordis eructavit Verbum, ut superiori paragrapho explicavimus : erat autem nihilominus idem Filius, antequam sic nasceretur, in Patre, quatenus illum, uti Zeno hoc ipso tr. 3 ait, ante omnia sæcula Pater in profundo suæ sacræ mentis, arcano insuspicabili, ac sibi soli nota conscientia, Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebatur, quibus similia initio tractatuum 4 et 5 recitantur. Itaque duas illas Verbi nativitates, quas nos superius pro communi intelligentia a Zenone distinctas adnotavimus tract. 4 et 5 hac formula indicatas vides: illam, qua erat in Patris conscientia Filius verus, sed Deo Patri revelatus, non nobis , alteram, qua in rerum creationem nobis natus subinde concipitur, cum de ereando orbe Werbum Pater dixit : et erat in Patre ex prima , antequam nasceretur seu natus a nobis eonciperetur ex secunda mativitate, quas licet distinctas nostra qnadam ratione, re tamen una sunt nativitas, sieut et Werbum, quo in priori, ut ita loqnamur, nativitate omnia divina et necessaria dicta sunt, et Werbuum, quo in mativitate altera dicta sunt

[ocr errors]

178. Non, antequam esset, inquit, sine generatione Filium nominavit. Neque vero dubitabant aflirmare, illum ante omnia sæcula genitum; sed id non ita accipiebant, ac si ab æterno genitiis fuerit, sedita ut factus fuerit ante constitutionem mundi, in principio scilicet temporis : res autem facta non erat antcquam fieret , ofjiciebant ex Dionysii Alexandrini epistola, cujus fragmentum Auhanasius in lianc rem considerat in epist. de Sententia Dionysii, uiwn. 4, p. 246. Iluic ergo formulæ, cui anathema dixerat Nicæna synodus, anathema quidem dicere non dubitavit Eusebius Caesariensis, in epistola rccitata ab Athanasio, in calce libri de Decretis synodi Nicænæ, sed ita subinde se se explicavit, ut nihil ab Arianis alienum diceret : Nec item, inquit num. 9, absurdum putavimus his vocibus, non erat antequam genitus est, anathema dicere, cum omnes fateantur Filium Dei fuisse, priusquam secundum carnem nasceretur : cum quo stare poterat, quod Ariani sentiebaut, eumdem Filium Patri coæternum non fuisse, cum eum ipsi quoque traderent genitum ante omnes creaturas, ut in his creandis eo ministro uteretur. Imperator Constantinus alia ratione Arianæ ejus formulæ proscriptioni assensus proditur ab eodem Eusebio in epistola memorata, ut affirmavit num. 10 eum fuisse antequam nasceretur in Patre, quandoquidem antequam actu fuisset genitus, ipse potentia erat in Patre , licet non gigneretur ; quæ locutio Dei Filium non semper caus. Arianis favet apertissime : nisi forte de illo priori originis accipialur ea,propositio, quo Filius in Patre prius potentia, dein actu, sed utrumque ab aeterno fuisse concipiiur. Alii e contra Arianis ut sese opponerent, eamdem, quæ hic a Zenone usurpatur, protulere formulam, Erat, antequam nasceretur, in Patre : sed ea interpretatione utebantur, qua dum unam (ut notavit Philastrius cap. 124), evadere conabantur hæresim, æternitatem uiuitatemque substantiæ divino Werbo detrahentem, incidebant in aliam, qua eum ingenitum ac proinde Filium ab æterno non fuisse affirmabant, quam hæresim sic Augustinus ex eodem Philastrio brevius describit Ilaer. 80, pag. 25, tom. 8: Alia sempiterne natum non intelligens Filium, putut illam nativitatem sumpsisse, a tempore initium : et tamem volens coaeternum Patri Filium confiteri, apud illum fuisse, ântequam de illo masceretur, existimat ; hoc est , semper eum fuisse, verum tamen semper eum Filium non fuisse, sed ex qüo de illo natus est, Filium esse coepisse. Itaque catholico viro catholicam adversus Arianos professionem edenti, vel omittenda prorsus liæc dicendi formula, licet eisdem opposita videri possit, ut placuit Ililario lib. xii de Trinitate, num. 31, vel cum de nativitale esset cuim Arianis quæstio, ita de eadem explorate erat profitendum, ut ne quid suspicionis, vel ambiguitatis afferretur. In hoc autem duo prospicienda maxime fuerunt ; primum ut ita Filius ab æterno traderetur fuisse in Patre, ut simul fuerit distinctus a Patre, et Patris Filius fuisse indicaretur aperte ; præterea vero ut affirmaretur æqualis Patri ejusdemque cum Patre substantiæ, ut ne quis inferiorem Patri Filium colligere posset. Utrumque autem auctor hoc ipso, cui haec formula inserta est, in tractatu præstitit. Primum satis in tuto posuit prima periodo, cum Filium in sinu Patris adhuc lateutem , Filium vere fuisse affirmavit, eum a Patre æmte omnia Filii, non sine affectu, sed sine revelamine amplexum scribens; qua sane formula Filium in Patre fuisse vere Filium docuit, ac proinde Filium actu, non potentia, necnon Filium a I'atre vere genitum atque distinctum, quem uti talem Pater amplexus dici potuerit. Ab altero autem satis superque cavit per illa, quibus eumdem tradidit fuisse, antequam, secunda scilicet

actu fuisse, nec proinde genitum ab æterno signifi- A scilicet sua illa substantia, in qua beatus manens in

sempiternum, omnibus, quæ habet, labentem Filium paria procreavit. Audin' Zenonem aperte fatentem Filium, distinctum a Patre, et unius cum Patre substantiæ existere ; quippe quem Pater alium se genuit ex se, videlicet ex innascibili substantia Patris, quæ si innascibilis est, et ex eadem nihilominus a Patre genitus fuit Filius, eadem procul dubio substantia communicari Filio debuit, alia nec del)uit, nec potuit : unde alium se vere genuisse cognoscitur, alium scilicet, non aliud, quorum alterum rò alium person;e distinctionem innuit, alterum autem rò se adstruit identitatem, ut vocant, divinæ naturæ. Ilinc quoque Pater procreasse traditur Filium paria habentem in omnibus, quæ Pater habet , ubi paria pro eadem dic

B tum est, idque est eamdem plane Filii Palrisque

[ocr errors]

substantiam confiteri, quam aliis testimoniis aperte declaratam a Zenone alibi ostendimus. Dum porro tota hæc ratio atque præclara Zenonianæ confessionis professio ad eam Filii nativitatem pertineat, de qua dixerat : Erat, antequam nasceretur, in Patre æqualis in omnibus; hic autem status ille idem sit ac qui a Zenone aliis verbis exponitur tract. 4 et 5, quum Filium in Patris conscienlia velatum atque latentem prodidit: jam palam tandem est, Filium hisce quoque in tractatibus pro eo quoque statu et vere genitum atque distinctum a Patre, et Patri æqualem ac ejusdem planæ substanti;e a Zenone sese hoc loco satis superque explicante habitum asseriumque fuisse. Eat nunc Petavius, et post recitatum textum : Procedit in nativitatem, qui erat, antequam nasceretur, in Patre, hanc consequentiam oblrudat : Ergo Filium, antequam a Patre gigneretur, in Patre exstitisse significat; generatio vero et naiivitas tum fuit, cum res omnes procreare voluit, elc. Integrum si recitasset et considerasset textum, nec omisisset verba ad eum statum, quo Filius in Patre exstitit, pertimentia, nimirum æqualis in omnibus, nec subjectam mox præteriisset hujus æqualitatis rationem : Quia Pater in ipsum alium se genuit ea se ; jam veram ac proprie dictam generationem pro illo quoque statu , quo Filius in Patre fuit, facilliiue cognovisset; nec per verba, Procedit in nativitatem, vel per illa, antequam nasceretur, primam , sed alteram quamdam a nobis explicatam Filii mativitatem , quæ primae uiliil

nativitate, nasceretur, in Patre æqualem in omnibus. D repugnat, significatam intellexisset. Quod si quis ea

[xci] His enim postremis verbis ad primam nativitatem pertinentibus et a Petavio omissis præterquam quod affirmans Filium æqualem Patri, eumdem a Patre distinctum affirmat (nemo enim sibi ipsi æqualis dici potest, cum æqualitas alterum necessario respiciat) addens subinde eumdem Patri æqualem in omnibus, profecto eamdem Patris aeternitatem eamdemque substantiam Filio vindicat , sine quibus hic Palri aequalis in omnibus non fuisset. Quin cum hic Arianae controversiæ scopus et caput esset, S. Zeno, ne quis sua de sententia posset ambigere, locupletem hanc assertæ æqualitatis rationem statim adjecit : Quia Pater in ipsum atium se genuit ex se, ex innascibili

verba : Quia Pater in ipso alium se genuit ex se cum reliquis, non eorum ratioiiein esse velit (uti nos hactenus præsumpsimus) postrenuorum verborum ad primam occultamque Filii nativitatem pertinentium : Erat, antequam nasceretur in Patre æqualis in omnibus ; sed illorum Procedit in mativitatem, in alteram scilicet, qua Filius in creandi orbis consilium ex ore, vel corde Patris processisse duobus aliis tractatibus 4 el 5 traditur : cum prima illa nativitas aliis ex verbis defensa satis fuerit, id nihil offendet, imo vero favebit multo magis; palam enim fiet eumdem Filium , quem ex prima illa nativitate noii minus a Patre distiiictum, quam æqualem in omnibus Patri

aliunde deprehendimus, ex hac quoque altera nati- A fuit, cum Pater ab æterno dixerit in Werbo, quæ

[merged small][ocr errors]

De Zenone jam satis superque. Nihil præterea de aliis Patribus, quia a Petavio simili censura persuringuntur, addere instituti nostri ratio postularet. At quoniam non solum interpretatio nostra aliis quoque Patribus explicandis plerumque inserviet; sed etiam ex simili tot Patrum locutione, quæ easdem ferme Zenonis formulas continet, nec aliam quam nostram explicationem idemtidem patitur, manifestum plane futurum est, et quo ex fonte Zenouis Jocutio manarit, et nostram interpretationem non ex ingenio eductam, sed re ipsa, si non verbis touidem, aliquot Patrum testimoniis traditam, iisdemque exponendis peropportunam, ne dicamus necessariam, habendam esse : de singulis aliqua paucissiunis, quam licet , verbis animadvertere placuit. Petavii accusatio adversus Patres, qui Nicænæ Synodo praecessere, eidem fere nititur formulæ, ac quæ in Zenone reprehensa fuit. Audi ipsum de omnibus una loquentem lib. I de Trinitate, cap. 5, num. 7, postquam eorum testimonia consideravit :

Igitur non nulli veterum... tum a supremo Deo ac Pa- C

tre productum esse direrunt Filium, cum hanc rerum universitatem condere statuit, ut illum velut ministrum adhiberet : quam sententiam alii clarius, obscurius alii significant, sed isti fere, Athenagoras, Taliamus, The0philus. Tertullianus, et Lactantius.Pro Athenagora satis loquitur idem ille textus, quem Petavius opposuit lib. 1 de Trinil., cap. 3, num. 4; ibidem enim diserte adseruil Deum habere Filium, qui est Verbum Patris in idea et efficientia, ubi idea dicta est de Werbo, quatenus in eo omnia ab æterno dicta sunt, efficientia autem de actu externo, quo omnia per idem Verbum sunt condita. Illa vero, quæ urget Petavius, quibus Athenagoras hunc Filium vocat primogeniam Patris progeniem, non quasi factus sit (a principio quippe Deus, qui est aterna mens, habebat in se ipso λόγον , id est rationem, cum æternum sit rationalis) sed ita ut cum materia concreta omnia, informisque matura, atque terra instar vehiculi subjiciantur, in iisque crassiora levioribus admista sint, ad hoc ut idea et actus illorum esset, prodierit : hæc, inquam, nobis favent mirifice. In primis enim Filium hunc λόγον appellatum, quem rationem interpretatur, ab æterno in Patre fuisse affirmat, ut Pater æternum rationalis fuisse dicatur: quo eodem argumento et Allianasius et Gregorius Nyssenus et alii Patres usi sunt, ut divinum Werbum æternum fuisse Arianis demonstrarent : sed rursus prodiisse illud, inquil, creandi orbis causa, veluti ideam rerum creandarum, quæ ab æterno profecto l'ATROL. XI.

cumque creanda deliberavit, et siue qua actus illorum esse non poterat, cum actum consequi, seu creari nihil potuerit sine Werbo, per quod omnia ab æterno dicenda, et in tempore creanda fuere. Quid ex his cum antea dictis non plane convenit? Cum Athenagoras Filium λόγον in Patre ab æterno fuisse scribit, ut Pater esset rationalis; Filium utique accipit pro eo statu, in quo Pater se ipsum ac divina omnia in Filio cognovit ; ac proinde λόγον rationem interprelatur, non Verbum, propterea quod hoc in statu Pater consideretur uti rationalis, seu cognoscens omnia, quæcumque Deum respiciunt; at ad res creandas, quod attinet, nihil hactenus concipiatur; qua sola de causa Xóyov Verbum melius,

B quam rationem interpretandum Augustinus censuit,

ut vidimus § 5. Cum porro eumdem Filium Athenagoras ad res creatas refert; ideam illum appellat, qua scilicet in Filio res creandæ præconceptæ, æternumque in Verbo dictæ fuere : vi cujus dicti stato deinde tempore cum effectæ fuerint per Verbum, jure earum efficientiam ipsum Verbum appellat. Hæc si mente teneas, Pelavii objecta legere poteris, et cuncta sua sponte cadere statim invenies, ut nihil præterea addere necesse sit. [xciii] Id ipsum plane ex illo Tatiani testimonio colligere licet, quem Petavius eodem capite latine reddit sic num 5: Deus erat in principio; principium autem ratiouis esse potentiam accepimus. Etenim Dominus ommium cum ipse totius esset universi substantia, quatenus nulla adhuc erat facta creatura, solus eaestabat. Quatemus vero tota vis et potentia, ac tam eorum , quæ videri possunt , quam quae videri nequeunt, substantia erat ipse, cum eo erant omnia. Nam cum ipso per rationalem vim λόγος ipse, qui in illo erat, produxit. Voluntate porro simplicitatis ipsius λόγος erupit, qui qui dem mom in vacuum emanans, primogenium opus Patris fuit. Cum Tatianus principium in Græco textu definiat λόγου δυναμίν , vox autem λόγον quam rationis vocabulo Petavius vertit. Verbum ipsum significet (unde Verbi potentiam vulgatus Interpres reddidit pro rationis potentiam, et melius, siquidem vox Græca λόγος, cum res creatas respicit, Verbum potius quam ratio reddenda est ex Augustino nuper laudato), palam fit, principii nomine, uti a Tatiauo explicatur, ipsum

D Verbum oportere intelligi, cujus quidem potentia, vit Patrem semper habuisse λόγον, quia semper ratio- A divisionem puto significare, ut vertit interpres, ait

seu virtute (utrumque enim vox Græca δύναμις significare potest) omnia condita sunt, ut in Scripturis traditur ; unde et principium rerum omuium rectissime dicitur, quod nomen ad rerum originem referri ipse Pelavius observat. Itaque ubi Tatianus ait Deum fuisse in principio, cum principium sit ipsum Verbum, Dei nomine Patrem intelligens, hunc utique in Verbo fuisse fatetur, sicuti mox λόγον , id est Verbum in ipso Deo Patre fuisse aperte tradit; quibus utrumque et semper, et ejusdem substantiæ fuisse palam insinuat. Ita porro dictum hic a Tatiano et Patrem in Verbo, et Werbum in Patre per Verbi virtutem semper fuisse, quemadmodum superius Athenagoras probanalis fuit. Fuit nimirum semper Pater in Verbo , cum sine Werbo non fuisset Pater; et principium ipse rerum fuit per virtutem Verbi omnia creanda dicens in Verbo, quo si caruisset, nihil dixisset creandum , ac proinde principium rerum creandarum nunquam fuisset. Porro loquitur, uti diximus, hoc in textu Talianus de Werbo tamquam rerum creandarum principio; ac proinde praesumit, omnia, quæ creanda fuerunt, in hoc Verbo dicta ab æterno fuisse. Sic quidem intelligitur, quam idonea sit ejus dicti ratio, Cum eo, Deo scilicet, erant omnia, dum inquit : Cum ipso enim per rationalem virtutem ipsum quoque Verbum, quod in ipso erat, produxit ; produxit scilicet omnia , quæ idcirco cum Deo fuerunt ab æterno, ut

ipse Petavius), ut ne tamen Patrem sine Verbo relinqueret ; quibus verbis Tatianus se credidisse confirmat, Patrem semper fuisse cum Verbo, nec ab hoc se se communicante rebus creatis tam multis fuisse relictum, quippe quod ea communicatio Verbi, qua in tot res creatas manavit exterius, non abscissio fuerit ejusdem Verbi a Patre, seu divisio intimæ ejus substantiæ , qua, Verbum in Patre, et Pater in Verbo semper exstitit, sed mera fuerit ejusdem participatio, qua ipsum Werbum, et per Verbum Deus ipse in creatis rebus elucet. Sed de Tatiano nimis fortasse multa. A Theophil0 Antiocheno, quem Petavius suo modo commentatur eodem cap. 5, num. 6, brevius nos ex

probandum Auctor sumpserat : recte, nam cum per- B pediemus : nam λόγον intimum in visceribus suis Pa

rationalem, seu locutivam virtutem omnia, quæ postea facta sunt, a Deo Patre dicta et ila quodammodo producta fuerinl in hoc Verbo, omnia in hoc Verbo erant cum Deo, et simul cum Deo erant et Pater, qui dixit omnia, et Werbum, in quo omnia dicta sunt. Quod si hæc æternitatem spectant, natum itaque a Patre Tatianus præsumpsit ab æterno hoc Verbum, sime quo non solum nihil creandum , sed nec Verbum fuisset, nec Pater. Et haec quidem productio æterna rerum in Werbo illam Verbi generationem subindicat, quæ non rerum, sed Verbi propria generatio est, cum non tam divinorum, quam creandorum Werbum sil illud, quod Pater ab æterno proprie genuit, cum el divina et creanda dixit : quod

utrumque etsi simul ab æterno dictum fuit, humano C.

tamen loquendi more prius alterum , alterum posterius dictum concipitur, ut in Zenone explicavimus. Cum porro hæc generatio non rerum, sed Verbi propria sit ; etsi res per illam ab æterno productæ, seu dictæ in Verbo, tum non actu , sed virtute solum exstiterint, quatenus per hujus Verbi ab æterno actu et vere editi virtutem crcandæ fuerunt in tempore ; ipsum tamen Werbum non peræque virtute solum , ut Petavio visum est, sed actu a Patre editum ab æterno Talianus censuit, uti ex toto contextu hactenus explicato liquet. ld autem, quod dein addit : Voluntate porro simplicitatis ipsius λόγος , seu Verbum erupit, nihil moveat : hic enim illam externi verbi prolationem prospicit, quam in mundo creando editam non nulli putarunt per sensibilem quamdam vocem , qua ipse Deus dixit, et facta sunt : id quod ad aliam quæstionem pertinet. Quod si hoc Werbum non in vacuum emanans primogenium opus Patris fuisse idem Talianus sul)dit : id spectat, ut videtur, ad sensibilem illam verbi prolationem, quæ si fuit rerum omnium causa, primum Dei opus fuit. Si vero non prolatitium, sed intimum Patris Verbum foras emanasse aliquo modo credidit; externam [xciv] eidem Verbo generationem tribuit, quæ nihil est aliud, quam externa ejusdem manifestatio, qua divina virtus jam inde ab æterno intime latens in Deo, foras tandem prodiit, unde illud Werbum participatione, non abscissione llalum subinde affirmavit (μερισμὸν enim non

trem habuisse palam fatetur ; quem λόγον si genitum addit cum sapientia sua eructantem amte omnia ; non idcirco ingenitum illum primum λόγον putavit, aut indiscretum in Patre, et solum genitum, cum in creationem mundi omnia in Werbo dicta sunt, ut interpretatur Petavius ; sed λόγον illum priorem accepit de Verbo, quod erat intimum in Patre, in quo omnia divina Pater dixit, istum autem de Werbo res creandas dicente accepit, ut in Zenone pluribus explicavimus Idem porro aliam quamdam prolatitii Xóyov generationem, quam in Tatiano consideravimus, adstruit, quae generalioni æternæ nihil officit, ut ibidem innuimus, et confirmant etiam, quæ idem Theophilus subdit: Pater hunc λόγον genuit prolatitium, primogenium omnis creaturæ, non ut Verbo vacuus ipse fieret, sed ut verbum gigneret, id est prolatitium, et cum Verbo suo, id est intimo, perpetuo versaretur. Eodem spectant illa Tertulliani lib. contra Praxeam cap. 5 quæ Petavius recitat cap. 5, num 2. Cum enim Xóyov, seu rationem ab æterno penes Deum fuisse testatur, Werbum utique Dei intimum ab æteriio gemitum prodit, in quo Pater utique rationalis ante principium, id est ab æterno, secum ipse loquebatur, quæ Dei sunt; hanc enim putamus rationem, quam suam Tertullianus appellat. Cum porro idem Deus de creando mundo deliberans cum ratione sua, id est Filio, vel Verbo, cogitabat atque disponebat sermonem, seu , ut paulo ante explicatius dixerat, cum ipsa et in ipsa ratione, quam intra semetipsum habebat, tacite cogita

D bat et disponebat secum, quæ per sermonem erat dictu

rus, cum silicet mundum creandum præcepit; cum hæc, inquam , Deus secum in ratione seu Werbo cogitasse et disposuisse traditur, innuitur profecto ea generatio Verbi, qua Pater creanda in Verbo tacite ab æterno dixit atque decrevit. Tandem prolatitium verbum in ipsa creatione editum Tertullianus insinuat cap. 6 et 7, et hac formula nihil aliud nisi externam Verbi manifestationem significat, quam in Tatiano explicavimus. Hanc tamen postremam et externam nativitatem Werbi, quæ initio temporis contigit, primam et unicam a Tertulliano adsertam Petavius opinatur, id quod hisce ejus verbis confici existimat ex cap. 6: Nam ut primum Deus voluit ea ,

quæ cum Sophiæ ratione et sermone disposuerat intra A fuit perfectissima, sed quoad nos, quibus illa primum

se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem habemtem iii se individuas rationes Sophiam, ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita, imo et facta jam , quantum in Dei sensu. Iloc enim eis deerat , ut coram quoque iu suis speciebus atque substantiis cognoscerentur, et tenerentur. Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et vocem , cum dixit Deus, Fiat Lux. Sed h:cc commovere po'uisse hominem eruditum miramur vehementer: nam primum cap. 5 jam ante diserte Tertullianus confessus fuerat, Deum ante mundum creandum jam inde ab aeterno non fuisse solum , hac ratione addita : Ilabebat enim secum, quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet, quibus aperte rationem, id est Verbum, a Deo Patre distinctam ab æterno fuisse palam insinual, secus solus fuisset Deus.ab æterno, quod ille hac ratione negandum putavit. llinc caput istud concludens : Possum itaque, inquit, [xcv] non temere praestruxisse, et tunc Deum ante universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem in semetipso proinde rationem, et in ratione sermonem , quem secundum a se faceret , id esl secundam personam, agitando intra se; ubi secundæ personæ a Patre distinctæ et ante mundi conslilutionem genitæ disertissime memiiiit. Præterea haud scimus, an Petavius ea scribens, adverterit hec Tertulliani verba, quæ post objectum abs se testimoiiium immediate leguntur, quæque ab eodem Petavio recitata invenimus eodem num. 2 cap. 5 : IIæc est nativitas perfecta sermonis (qua nimirum, commentaur Petavius, sermonem ipsum in specie ornatuque suo protulit, cum dixit, Fiat Lur) dum ex Deo procedit conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine Sophiæ : Dominus condidit me in initium viarum suarum : dehinc generatus ad effectum : Cum pararel cœlum, aderam illi simul. Exinde eum parem sibi faciens, de quo procedendo Filius factus est; primogenitus, ut ante omnia genitus ; et unigenitus , ut solus ex Deo genitus, proprie de vulva cordis ipsius. Notavitne apertam distinctionem , conditus ab eo primum ad cogitatum iu nomine Sophia:, dehinc generatus ad effectum? Hic profecto dupliccm Filii Dei nativitalem Tertullianus palam discernit: alteraiw , qua Pater in ipso de creandis rebus cogitatu , uti appel

lat, sermonem seu Verbum Sophiæ nomine edidit (pro- J)

cessit conditus, inquit), et hæc nativitas est proprie dicta Verbi, quam primam appellat, cum ab æterno omuuia creanda a Patre in Werbo dicta sunt : alteram vero, qua Deus iu ipsa mundi creatione verbum ad effectum protulit; quæ etsi generatio sit Verbi minus proprie dicta, tamen nativitas perfecta idcirco appellaur, quod illa prior, licet propria nativitas, intra Deum latuit; hæc autem extra Deum prodiens, priorem illam latentem eduxit quodam modo , cum Verbum ipsum creauris manifestum fecit; et hac ratione Dei Filius in creatione mundi speciem et ornatum , seu sonum et vocem quamdaiu accepit, sicque perfecta fuit ejus nativitas, non quoad Deum , in quo semper

agnosci cœpit. Hanc eamdem duplicis nativitatis dis. tinclionem idem Tertullianus non obscure subindicat lib. ii adversus, Marcionem cap. 27 de hoc sermone inquiens, quem ex semetipso proferendo Filium fecit, et exinde dispositioni suæ voluntatique praefecit. Cum ait er semetipso proferendo Filium fecit, utique pro. lationem , seu nativitatem Filii æternam significat; secus duos Deos adstruxisset, unum æternum , non a-ternum alterum , at |ue ita in eum, quem in Marcione coarguit, errorem incidisset. Ilanc quidem nativitatem spectans Apologetici capite 21 : hunc , similiter inquit, ex Deo prolatum didicimus, et prolatione generatum , et idcirco Filium Dei, et Deum dictum eae unitate substantiæ ; quæ postrema verba præ

B sertim ostendunt, agi de prolatione illa et nativitate

interna Filii, qua unam cum Patre substantiam adeptus est , non de externa, cui hæc substantiæ paternæ unitas non convenit. Aliis porro verbis et erinde dispositioni suæ voluntatique præfecit, iudicari nihil dubitamus nativiiatem externam, de qua nunc nuper dictum est, eamque Tertullianus ipso adverbio erinde a priori salis distinguit. Ca-terum aliis in locis a Petavio memoralis num. 4, quæque fusius explicantur a P. Le Nourry, tom. ii Apparat. ad Bibliolhecam Vet. PP., diss. 4 in Tertullianum, cap. 8, adeo explorate Filium a Patre distinctum, uniusque nihilo secius cum Patre substantiæ aflirmat, ut in tuto omnino esse debeat nostra explicatio, quam obscurioribus testimoniis hactenus consideraiis dedimus, et ex his aper

C tis locis saltem Petavius moveri debuit, ne obscu

riora quædam testimonia in alieuum et contrarium plane sensum interpretanda putaret. Tandem Lactantius a Petavio postrenum accusatus cap. 5 num. 6, cum lib. ii Institut. cap. 8, similem sui spiritum a Deo Patre productum tradit , antequam ordiretur hoc opus mundi , ut ab eo bomo tamquam rivus oriretur , semperque proflueret; loquitur aperie de ea Verbi generatione, qua Pater ab æterno dixit in Verbo, quaecumque per idem Verbum subinde, divinæ bonitatis participatione , facta sunt. Equidem cum Verbum consilialorem a Patre adhibitum ibidem testatur; hoc sane Verbum æternum fuisse significat, cum Dei consilium ac decretum aeternum fuerit. Imo si consiliatorem illum habuit ab a:terno, antequam quidquam de creando orbe decerneret; supponit illud Verbum verum Filium exstiuisse in Patre, antequam is quidquam creandum in eodem Werbo decerneret, ac proinde generationem [xcvi] illam Verbi supponit, qua Pater se ipsum in Werbo dixit, antequam res creaudas in ipso diceret. Quod si hoc Verbum Patrisimilem spiritum vocat, nemo offendatur; cum similem spiritum appellet eo sensu, quo id Verbum imago Dei, et figura substantiæ ejus in Scripturis vocatur , quod cum unitate substantiæ ab ipso Lactantio aliis testimoniis adsertæ nihil pugnat. Addit præterea aliquid lib. iv cap. 8 et 9, de prolatitio •quodam sermone seu voculi spiritu , uti vocat, quem pro externo sono Petavius accepit. At cum vocalem

« PoprzedniaDalej »