Obrazy na stronie
PDF
ePub

tendimus.

dictum seu decretum æternum Patris satis innuitur, A omnia creanda, est unum: ut pluribus superius osquod cum Patre unus idemque Deus est; quæ omnem Arianæ cavillationis impetitionem prorsus retundunt ac dirimunt, interpretationesque a nobis hactenus expositas ex Zenonis mente esse plane confirmant.

[blocks in formation]

Ut autem, qua S. Zeno mente, quo sensu hac formula usus sit, magis magisque intelligatur, exploratumque plane fiat, hoc ipsum testimonium ad declarandam catholicam Zenonis mentem ab Arianorum dogmate maxime alienam valere plurimum ; simulque præcidatur omnis, quae cuipiam oboriri fortasse posset suspicio, idcirco ab Auctore dictum erat, antequam nasceretur, in Patre, quod crediderit Filium in sinu Patris primum fuisse ita indiscretum, ut nondum natus seu distinctus fuerit, dein vero fuisse natuni in tempore, ut Pater in creandis rebus illo uteretur, quæ fuit Petavii censura: ut hæc, inquam, omnia præstentur, animadvertendum est, solemnem fuisse

Addemus jam duriusculam quamdam Zenonis formulam, ex tractatu 3 lib. 11, de æterna divini Verbi generatione loquentem, quæ in altero ex objectis a Petavio testimoniis continetur. Hæc autem sicut alia in sententia explicatu difficilis contradictionem videtur involvere, ita in nostra non solum facili negotio exponitur, sed ipsam interpretationem allatam hac- B apud Arianos formulam de Divino [xc] Filio : Non erat, tenus, quacum una aperte congruit, mirifice statuit atque confirmat. Verba autem S. Zenonis de divino Filio hæc sunt: Procedit in nativitatem, qui erat, antequam nasceretur, in Patre æqualis in omnibus. Sermonem hoc loco esse de ea Christi nativitate, qua natus de Virgine est, aliqui existimarunt, ut sic intelligeretur cum ab æterno fuisse, antequam de Virgine scilicet nasceretur, in Patre. At cum toto eo tractatu, el ante el post recitata verba, de una nativitate Christi sermo sit, qua de Deo Patre processit, procul dubio illa procedit in nativitatem ad eamdem Verbi generationem e Patre pertinent, ut ne generationi de Virgine sit locus. Sed hoc opus, hic labor. Quid enim isthuc rei est erat antequam nasceretur? Si Dei Filius erat, ergo natus erat, ac falsum est quod fuerit C antequam nasceretur? Si vero nondum erat natus antequam nasceretur, jam nullo modo erat in Patre. Sed hæc in tractatu 4 et 5 in eam quam exposuimus sententiam facile conciliantur. Processisse enim dicitur in nativitatem, qua ex ore Patris prodivit unigenitus Filius, ut rerum natura, quæ non erat, fingeretur, cum scilicet Pater excogitatarum ut ordinem instrueret rerum, e regione cordis eructavit Verbum, ut superiori paragrapho explicavimus: erat autem nihilominus idem Filius, antequam sic nasceretur, in Patre, quatenus illum, uti Zeno hoc ipso tr. 3 ait, ante omnia sæcula Pater in profundo suæ sacræ mentis, arcano insuspicabili, ac sibi soli nota conscientia, Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebatur, quibus similia initio tractatuum 4 et 5 recitantur. Itaque D duas illas Verbi nativitates, quas nos superius pro communi intelligentia a Zenone distinctas adnotavimus tract. 4 et 5 hac formula indicatas vides: illam, qua erat in Patris conscientia Filius verus, sed Deo Patri revelatus, non nobis, alteram, qua in rerum creationem nobis natus subinde concipitur, cum de creando orbe Verbum Pater dixit: et erat in Patre ex prima, antequam nasceretur seu natus a nobis conciperetur ex secunda nativitate, quas licet distinetas nostra quadam ratione, re tamen una sunt nativitas, sicut et Verbum, quo in priori, ut ita loquamur, nativitate omnia divina et necessaria dicta sunt, et Verbum, quo in nativitate altera dicta sunt

antequam nasceretur, ut legitur in anathematismo Nicæno. Cujus formulæ verbis intelligebant, Dei Filium non fuisse ab æterno, sed tum solum, cum in mundi creatione a Patre conditus seu genitus fuit : id quod explicabant alia formula celebri eodem in anathematismo pariter recitata Fuit aliquando, cum non esset. Hinc Arius apud Anathasium in Orat. 1 contra Arianos, num. 5, p. 409. Nec erat, inquit, antequam fieret, sed habuit quoque creationis initium. Erat enim solus Deus, nondumque erat Verbum et Sapientia. Cum autem nos postea voluit creare, tunc profecto unum quemdam fecit, quem et Verbum et Sapentiam et Filium nominavit, ut nos per ipsum crearet : quibus concinens Eunomius in fidei Confessione edita tom. 1 Antiq. Lect. Canisii novissimæ editionis pag. 178. Non, antequam esset, inquit, sine generatione Filium nominavit. Neque vero dubitabant affirmare, illum ante omnia sæcula genitum; sed id non ita accipiebant, ac si ab æterno genitus fuerit, sedita ut factus fuerit ante constitutionem mundi, in principio scilicet temporis: res autem facta non erat antequam fieret, objiciebant ex Dionysii Alexandrini epistola, cujus fragmentum Athanasius in hanc rem considerat in epist. de Sententia Dionysii, num. 4, p. 246. Huic ergo formulæ, cui anathema dixerat Nicæna synodus, anathema quidem dicere non dubitavit Eusebius Caesariensis, in epistola recitata ab Athanasio, in calce libri de Decretis synodi Nicænæ, sed ita subinde se se explicavit, ut nihil ab Arianis alienum diceret: Nec item, inquit num. 9, absurdum putavimus his vocibus, non erat antequam genitus est, anathema dicere, cum omnes fateantur Filium Dei fuisse, priusquam secundum carnem nasceretur: cum quo stare poterat, quod Ariani sentiebant, eumdem Filium Patri coæternum non fuisse, cum eum ipsi quoque traderent genitum ante omnes creaturas, ut in his creandis eo ministro uteretur. Imperator Constantinus alia ratione Arianæ ejus formulæ proscriptioni assensus proditur ab eodem Eusebio in epistola memorata, ut affirmavit num. 10 eum fuisse antequam nasceretur in Patre, quandoquidem antequam actu fuisset genitus, ipse potentia erat in Patre, licet non gigneretur; quæ locutio Dei Filium non semper

paria procreavit. Audin' Zenonem aperte fatentem Filium, distinctum a Patre, et unius cum Patre substantiæ existere; quippe quem Pater alium se genuit ex se, videlicet ex innascibili substantia Patris, quæ si innascibilis est, et ex eadem nihilominus a Patre genitus fuit Filius, eadem procul dubio substantia communicari Filio debuit, alia nec debuit, nec potuit: unde alium se vere genuisse cognoscitur, alium scilicet, non aliud, quorum alterum tò alium personæ distinctionem innuit, alterum autem rò se adstruit identitatem, ut vocant, divinæ naturæ. Hinc quoque Pater procreasse traditur Filium paria habentem in omnibus, quæ Pater habet, ubi paria pro eadem dictum est, idque est eamdem plane Filii Patrisque substantiam confiteri, quam aliis testimoniis aperte declaratam a Zenone alibi ostendimus.

actu fuisse, nec proinde genitum ab æterno signifi- A scilicet sua illa substantia, in qua beatus manens in cans. Arianis favet apertissime nisi forte de illo sempiternum, omnibus, quæ habet, habentem Filium priori originis accipiatur ca propositio, quo Filius in Patre prius potentia, dein actu, sed utrumque ab æterno fuisse concipitur. Alii e contra Arianis ut sese opponerent, eamdem, quæ hic a Zenone usurpatur, protulere formulam, Erat, antequam nasceretur, in Patre: sed ea interpretatione utebantur, qua dum unam (ut notavit Philastrius cap. 124), evadere conabantur hæresim, æternitatem unitatemque substantiæ divino Verbo detrahentem, incidebant in aliam, qua eum ingenitum ac proinde Filium ab æterno non fuisse affirmabant, quam hæresim sic Augustinus ex codem Philastrio brevius describit Hær. 80, pag. 23, tom. 8: Alia sempiterne natum non intelligens Filium, putat illam nativitatem sumpsisse, B a tempore initium: et tamen volens coæternum Patri Filium confiteri, apud illum fuisse, antequam de illo nasceretur, existimat; hoc est, semper eum fuisse, verum tamen semper eum Filium non fuisse, sed ex quo de illo natus est, Filium esse cœpisse. Itaque catholico viro catholicam adversus Arianos professionem edenti, vel omittenda prorsus hæc dicendi formula, licet eisdem opposita videri possit, ut placuit Hilario lib. xu de Trinitate, num. 31, vel cum de nativitate esset cuín Arianis quæstio, ita de eadem explorate erat profitendum, ut ne quid suspicionis, vel ambiguitatis afferretur. In hoc autem duo prospicienda maxime fuerunt ; primum ut ita Filius ab æterno traderetur fuisse in Patre, ut simul fuerit distinctus a Patre, et Patris Filius fuisse indicaretur aperte; C præterea vero ut affirmaretur æqualis Patri ejusdemque cum Patre substantiæ, ut ne quis inferiorem Patri Filium colligere posset. Utrumque autem auctor hoc ipso, cui hæc formula inserta est, in tractatu præstitit. Primum satis in tuto posuit prima periodo, cum Filium in sinu Patris adhuc latentem, Filium vere fuisse affirmavit, eum a Patre ante omnia Filii, non sine affectu, sed sine revelamine amplexum scribens; qua sane formula Filium in Patre fuisse vere Filium docuit, ac proinde Filium actu, non potentia, necnon Filium a l'atre vere genitum atque distinctum, quem uti talem Pater amplexus dici potuerit. Ab altero autem satis superque cavit per illa, quibus eumdem tradidit fuisse, antequam, secunda scilicet nativitate, nasceretur, in Patre æqualem in omnibus. D repugnat, significatam intellexisset. Quod si quis ca [xc1] His enim postremis verbis ad primam nativitatem pertinentibus et a Petavio omissis præterquam quod affirmans Filium æqualem Patri, eumdem a Patre distinctum affirmat (nemo enim sibi ipsi æqualis dici potest, cum æqualitas alterum necessario respiciat) addens subinde eumdem Patri æqualem in omnibus, profecto eamdem Patris æternitatem eamdemque substantiam Filio vindicat, sine quibus hic Patri æqualis in omnibus non fuisset. Quin cum hic Ariana: controversia scopus et caput esset, S. Zeno, ne quis sua de sententia posset ambigere, locupletem hanc assertæ æqualitatis rationem statim adjecit: Quia Pater in ipsum atium se genuit ex se, ex innascibili

Dum porro tota hæc ratio atque præclara Zenonianæ confessionis professio ad eam Filii nativitatem pertineat, de qua dixerat: Erat, antequam nasceretur, in Patre æqualis in omnibus; hic autem status ille idem sit ac qui a Zenone aliis verbis exponitur tract. 4 et 5, quum Filium in Patris conscientia velatum atque latentem prodidit: jam palam tandem est, Filium hisce quoque in tractatibus pro eo quoque statu et vere genitum atque distinctum a Patre, et Patri æqualem ac ejusdem planæ substantiae a Zenone sese hoc loco satis superque explicante habitum assertumque fuisse. Eat nunc Petavius, et post recitatum textum : Procedit in nativitatem, qui erat, antequam nasceretur, in Patre, hanc consequentiam obtrudat : Ergo Filium, antequam a Patre gigneretur, in Patre exstitisse significat; generatio vero et nativitas tum fuit, cum res omnes procreare voluit, etc. Integrum si recitasset et considerasset textum, nec omisisset verba ad eum statum, quo Filius in Patre exstitit, pertinentia, nimirum æqualis in omnibus, nec subjectam mox præteriisset hujus æqualitatis rationem : Quia Pater in ipsum alium se genuit ex se; jam veram ac proprie dictam generationem pro illo quoque statu, quo Filius in Patre fuit, facillime cognovisset; nec per verba, Procedit in nativitatem, vel per illa, antequam nasceretur, primam, sed alteram quamdam a nobis explicatam Filii nativitatem, quæ primæ nibil

verba: Quia Pater in ipso alium se genuit ex se cum reliquis, non eorum rationem esse velit (uti nos hactenus præsumpsimus) postremorum verborum ad primam occultamque Filii nativitatem pertinentium : Erat, antequam nasceretur in Patre æqualis in omnibus; sed illorum Procedit in nativitatem, in alteram scilicet, qua Filius in creandi orbis consilium ex ore, vel corde Patris processisse duobus aliis tractatibus 4 et 5 traditur cum prima illa nativitas aliis ex verbis defensa satis fuerit, id nihil offendet, imo vero favebit multo magis; palam enim fiet eumdem Filium, quem ex prima illa nativitate non minus a Patre distinctum, quam æqualem in omnibus Patri

aliunde deprehendimus, ex hoc quoque altera nati- A fuit, cum Pater ab æterno dixerit in Verbo, quævitate æternum et æqualem Patri, ejusdemque cum Patre substantiæ ab Auctore pariter agnitum, ut ejus rationis verba ac sententiæ nuper animadversæ declarant : quo ad revincendam totam Petavii censuram, nostramque interpretationem constituendam luculentius afferri nihil potest.

[blocks in formation]

ac

C

cumque creanda deliberavit, et sine qua actus illorum esse non poterat, cum actum consequi, seu creari nihil potuerit sine Verbo, per quod omnia ab æterno dicenda, et in tempore creanda fuere. Quid ex his cum antea dictis non plane convenit? Cum Athenagoras Filium λóyo in Patre ab æterno fuisse scribit, ut Pater esset rationalis; Filium utique accipit pro eo statu, in quo Pater se ipsum ac divina omnia in Filio cognovit; ac proinde λóyov rationem interpretatur, non Verbum, propterea quod hoc in statu Pater consideretur uti rationalis, seu cogno. scens omnia, quæcumque Deum respiciunt; at ad res creandas, quod attinet, nihil hactenus concipiatur; qua sola de causa λoyov Verbum melius, quam rationem interpretandum Augustinus censuit, ut vidimus § 5. Cum porro eumdem Filium Athenagoras ad res creatas refert; ideam illum appellat, qua scilicet in Filio res creandæ præconceptæ, æternumque in Verbo dicta fuere: vi cujus dicti stato deinde tempore cum effectæ fuerint per Verbum, jure earum efficientiam ipsum Verbum appellat. Hæc si mente teneas, Petavii objecta legere poteris, et cuncta sua sponte cadere statim invenies, ut nihil præterea addere necesse sit.

De Zenone jam satis superque. Nihil præterea de aliis Patribus, quia a Petavio simili censura perstringuntur, addere instituti nostri ratio postularet. At quoniam non solum interpretatio nostra aliis quoque Patribus explicandis plerumque inserviet; sed etiam ex simili tot Patrum locutione, quæ eas- B dem ferme Zenonis formulas continet, nec aliam quam nostram explicationem idemtidem patitur, ma. nifestum plane futurum est, et quo ex fonte Zenouis locutio manarit, et nostram interpretationem non ex ingenio eductam, sed re ipsa, si non verbis totidem, aliquot Patrum testimoniis traditam, iisdemque exponendis peropportunam, ne dicamus necessariam, habendam esse: de singulis aliqua paucissimis, quam licet, verbis animadvertere placuit. Pelavii accusatio adversus Patres, qui Nicænæ Synodo præcessere, eidem fere nititur formula, quæ in Zenone reprehensa fuit. Audi ipsum de omnibus una loquentem lib. 1 de Trinitate, cap. 5, num. 7, postquam eorum testimonia consideravit : Igitur non nulli veterum... lum a supremo Deo ac Patre productum esse dixerunt Filium, cum hanc rerum universitatem condere statuit, ut illum velut ministrum adhiberet: quam sententiam alii clarius, obscurius alii significant, sed isti fere, Athenagoras, Tatianus, Theophilus, Tertullianus, et Lactantius.Pro Athenagora satis loquitur idem ille textus, quem Petavius opposuit lib. 1 de Trinit., cap. 3, num. 4; ibidem enim diserte adseruit Deum habere Filium, qui est Verbum Patris in idea et efficientia, ubi idea dicta est de Verbo, quatenus in eo omnia ab æterno dicta sunt, efficientia autem de actu externo, quo omnia per idem Verbum sunt condita. Ila vero, quæ urget Petavius, quibus Athenagoras hunc Filium vocat primogeniam Patris progeniem, non quasi factus sit (a principio quippe Deus, qui est aterna mens, habebat in se ipso λóyov, D id est rationem, cum æternum sit rationalis) sed ita ut cum materia concreta omnia, informisque natura, alque terra instar vehiculi subjiciantur, in iisque crassiora levioribus admista sint, ad hoc ut idea et actus illorum essel, prodierit: hæc, inquam, nobis favent mirifice. In primis enim Filium hunc 26yov appellatum, quem rationem interpretatur, ab æterno in Patre fuisse affirmat, ut Paler æternum rationalis fuisse dicatur: quo eodem argumento et Athanasius et Gregorius Nyssenus et alii Patres usi sunt, ut divinum Verbum æternum fuisse Arianis demonstrarent: sed rursus prodiisse illud, inquit, creandi orbis causa, veluti ideam rerum creandarum, quæ ab æterno profecto PATROL. XI.

[xcm] Id ipsum plane ex illo Tatiani testimonio colligere licet, quem Petavius eodem capite latine reddit sic num 5: Deus erat in principio ; principium autem rationis esse potentiam accepimus. Etenim Dominus omnium cum ipse lotius esset universi substantia, quatenus nulla adhuc erat facta creatura, solus exstabat. Quatenus vero tola vis et polentia, ac lam eorum, quæ videri possunt, quam quæ videri nequeunt, substantia erat ipse, cum eo erant omnia. Nam cum ipso per rationalem vim koyos ipse, qui in illo erat, produxit. Voluntate porro simplicitatis ipsius λoyos erupit, qui qui dem non in vacuum emanans, primogenium opus Patris fuit. Cum Tatianus principium in Græco textu definiat λόγου δυναμέν, νox autem λόγου quam rationis voca bulo Petavius vertit. Verbum ipsum significet (unde Verbi potentiam vulgatus Interpres reddidit pro rationis potentiam, et melius, siquidem vox Græca Xóyos, cum res creatas respicit, Verbum potius quam ratio reddenda est ex Augustino nuper laudato), palam fit, principii nomine, uti a Tatiano explicatur, ipsum Verbum oportere intelligi, cujus quidem potentia, seu virtute (utrumque enim vox Græca dúvapes significare potest) omnia condita sunt, ut in Scripturis traditur; unde et principium rerum omnium rectissime dicitur, quod nomen ad rerum originem referri ipse Petavius observat. Itaque ubi Tatianus ait Deum fuisse in principio, cum principium sit ipsum Verbum, Dei nomine Patrem intelligens, hunc utique in Verbo fuisse fatetur, sicuti mox λóyov, id est Verbum in ipso Deo Patre fuisse aperte tradit; quibus utrumque et semper, et ejusdem substantiæ fuisse palam insi. nuat. Ita porro dictum hic a Tatiano et Patrem in Verbo, et Verbum in Patre per Verbi virtutem semper fuisse, quemadmodum superius Athenagoras proba

4

vit Patrem semper habuisse óyov, quia semper ratio. A divisionem puto significare, ut vertit interpres, ait

ipse Petavius), ut ne tamen Patrem sine Verbo relinqueret; quibus verbis Tatianus se credidisse confirmat, Patrem semper fuisse cum Verbo, nec ab hoc se se communicante rebus creatis tam multis fuisse relictum, quippe quod ea communicatio Verbi, qua in tot res creatas manavit exterius, non abscissio fuerit ejusdem Verbi a Patre, seu divisio intimæ ejus substantiæ, qua, Verbum in Patre, et Pater in Verbo semper exstitit, sed mera fuerit ejusdem participatio, qua ipsum Verbum, et per Verbum Deus ipse in creatis rebus elucet. Sed de Tatiano nimis fortasse multa.

nalis fuit. Fuit nimirum semper Pater in Verbo, cum sine Verbo non fuisset Pater; et principium ipse rerum fuit per virtutem Verbi omnia creanda dicens in Verbo, quo si caruisset, nihil dixisset creandum, ac proinde principium rerum creandarum nunquam fuisset. Porro loquitur, uti diximus, hoc in textu Tatianus de Verbo tamquam rerum creandarum principio; ac proinde præsumit, omnia, que creanda fuerunt, in hoc Verbo dicta ab æterno fuisse. Sic quidem intelligitur, quam idonea sit ejus dicti ratio, Cum eo, Deo scilicet, erant omnia, dum inquit: Cum ipso enim per rationalem virtutem ipsum quoque Verbum, quod in ipso erat, produxit; produxit scilicet omnia, quæ idcirco cum Deo fuerunt ab æterno, ut probandum Auctor sumpserat : recte, nam cum per B pediemus: nam óyou intimum in visceribus suis Pa

seu

C

A Theophilo Antiocheno, quem Petavius suo modo commentatur eodem cap. 3, num. 6, brevius nos ex

trem habuisse palam fatetur; quem λóyo» si genitum addit cum sapientia sua eructantem ante omnia ; non idcirco ingenitum illum primum óyov putavit, aut indiscretum in Patre, et solum genitum, cum in creationem mundi omnia in Verbo dicta sunt, ut interpretatur Petavius; sed óyov illum priorem accepit. de Verbo, quod erat intimum in Patre, in quo omnia divina Pater dixit, istum autem de Verbo res creandas dicente accepit, ut in Zenone pluribus explicavimus Idem porro aliam quamdam prolatitii óyou generationem, quam in Tatiano consideravimus, adstruit, quæ generationi æternæ nihil officit, ut ibidem innuimus, et confirmant etiam, quæ idem Theophilus subdit: Pater hunc Móyov genuit prolatitium, primogenium omnis creaturæ, non ut Verbo vacuus ipse fieret, sed ut verbum gigneret, id est prolatitium, et cum Verbo suo, id est intimo, perpetuo versaretur.

rationalem, seu locutivam virtutem omnia, quæ postea facta sunt, a Deo Patre dicta et ita quodammodo producta fuerint in hoc Verbo, omnia in hoc Verbo erant cum Deo, et simul cum Deo erant et Pater, qui dixit omnia, et Verbum, in quo omnia dicta sunt. Quod si hæc æternitatem spectant, natum itaque a Patre Tatianus præsumpsit ab æterno hoc Verbum, sine quo non solum nihil creandum, sed nec Verbum fuisset, nec Pater. Et hæc quidem productio æterna rerum in Verbo illam Verbi generationem subindicat, quæ non rerum, sed Verbi propria generatio est, cum non tam divinorum, quam creandorum Verbum sit illud, quod Pater ab æterno proprie genuit, cum et divina et creanda dixit: quod utrumque etsi simul ab æterno dictum fuit, humano tamen loquendi more prius alterum, alterum posterius dictum concipitur, ut in Zenone explicavimus. Cum porro hæc generatio non rerum, sed Verbi propria sit; etsi res per illam ab æterno productæ, dictæ in Verbo, tum non actu, sed virtute solum exstiterint, quatenus per hujus Verbi ab æterno actu et vere editi virtutem creandæ fuerunt in tempore; ipsum tamen Verbum non peræque virtute solum, ut Petavio visum est, sed actu a Patre editum ab æterno Tatianus censuit, uti ex toto contextu hactenus explicato liquet. Id autem, quod dein addit: Voluntate porro simplicitatis ipsius oyos, seu Verbum erupit, nibil moveat: hic enim illam externi verbi prolationem prospicit, quam in mundo creando editam non nulli putarunt per sensibilem quamdam vocem, D bat et disponebat secum, quæ per sermonem erat dictuqua ipse Deus dixit, et facta sunt: id quod ad aliam quæstionem pertinet. Quod si hoc Verbum non in vacuum emanans primogenium opus Patris fuisse idem Tatianus subdit: id spectat, ut videtur, ad sensibilem illam verbi prolationem, quæ si fuit rerum omnium causa, primum Dei opus fuit. Si vero non prolatitium, sed intimum Patris Verbum foras emanasse aliquo modo credidit; externam [XCIV] eidem Verbo generationem tribuit, quæ nihil est aliud, quam externa ejusdem manifestatio, qua divina virtus jam inde ab æterno intime latens in Deo, foras tandem prodiit, unde illud Verbum participatione, non abscissione natum subinde affirmavit (μspropòv enim non

Eodem spectant illa Tertulliani lib. contra Praxeam cap. 5 quæ Petavius recitat cap. 5, num 2. Cum enim Xóyov, seu rationem ab æterno penes Deum fuisse testatur, Verbum utique Dei intimum ab æterno genitum prodit, in quo Pater utique rationalis ante principium, id est ab æterno, secum ipse loquebatur, quæ Dei sunt; hanc enim putamus rationem, quam suam Tertullianus appellat. Cum porro idem Deus de creando mundo deliberans cum ratione sua, id est Filio, vel Verbo, cogitabat atque disponebat sermonem, seu, ut paulo ante explicatius dixerat, cum ipsa et in ipsa ratione, quam intra semetipsum habebat, tacite cogita

rus,

cum silicet mundum creandum præcepit; cum hæc, inquam, Deus secum in ratione seu Verbo cogitasse et disposuisse traditur, innuitur profecto ea generatio Verbi, qua Pater creanda in Verbo tacite ab æterno dixit atque decrevit. Tandem prolatitium verbum in ipsa creatione editum Tertullianus insinuat cap. 6 et 7, et hac formula nihil aliud nisi externam Verbi manifestationem significat, quam in Tatiano explicavimus. Hanc tamen postreniam et externam nativitatem Verbi, quæ initio temporis contigit, primam et unicam a Tertulliano adsertam Petavius opinatur, id quod hisce ejus verbis confici existimat ex cap. 6: Nam ut primum Deus voluit ea,

quæ cum Sophiæ ratione el sermone disposuerat intra ▲ fuit perfectissima, sed quoad nos, quibus illa primum se, in substantias el species suas edere, ipsum primum protulit sermonem habentem in se individuas rationes Sophiam, ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita, imo et facta jam, quantum in Dei sensu. Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur, et tenerentur. Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum el vocem, cum dixit Deus, Fiat Lux. Sed hæc commovere potuisse hominem eruditum miramur vehementer: nam primum cap. 5 jam ante diserte Tertullianus confessus fuerat, Deum ante mundum creandum jam inde ab æterno non fuisse solum, hac ratione addita : Habebat enim secum, quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet, quibus aperte rationem, id est Verbum, B a Deo Patre distinctam ab æterno fuisse palam insinual, secus solus fuisset Deus,ab æterno, quod ille hac ratione negandum putavit. Hinc caput istud concludens: Possum itaque, inquit, [xcv] non temere præstruxisse, et tunc Deum ante universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem in semetipso proinde rationem, et in ratione sermonem, quem secundum a se faceret, id est secundam personam, agitando intra se; ubi secundæ persona a Patre distinctæ et ante mundi constitutionem genita disertissime meminit. Præterea haud scimus, an Petavius ea scribens, adverterit hec Tertulliani verba, quæ post objectum abs se testimonium immediate leguntur, quæque ab eodem Petavio recitata invenimus eodem num. 2 cap. 5: Hæc est nativitas perfecta sermonis (qua nimi- C rum, commentatur Petavius, sermonem ipsum in specie ornatuque suo protulit, cum dixit, Fiat Lux) dum ex Deo procedit conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine Sophie: Dominus condidit me in initium viarum suarum: dehinc 'generatus ad effectum : Cum pararet cœlum, aderam illi simul. Exinde eum parem sibi faciens, de quo procedendo Filius factus est; primogenitus, ut ante omnia genitus; et unigenitus, ut solus ex Deo genitus, proprie de vulva cordis ipsius. Notavilne apertam distinctionem, conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine Sophiæ, dehinc generatus ad effectum? Hic profecto duplicem Filii Dei nativitatem Tertullianus palam discernit: alteram, qua Pater in ipso de creandis rebus cogitatu, uti appellat, sermonem seu Verbum Sophiæ nomine edidit (pro- D cessit conditus, inquit ), et hæc nativitas est proprie dicta Verbi, quam primam appellat, cum ab æterno omnia creanda a Patre in Verbo dicta sunt: alteram vero, qua Deus in ipsa mundi creatione verbum ad effectum protulit; quæ etsi generatio sit Verbi minus proprie dicta, tamen nativitas perfecta idcirco appellatur, quod illa prior, licet propria nativitas, intra Deum latuit; hæc autem extra Deum prodiens, priorem illam latentem eduxit quodam modo, cum Verbum ipsum creaturis manifestum fecit; et hac ratione Dei Filius in creatione mundi speciem et ornatum, seu sonum el vocem quamdaio accepit, sicque perfecta fuit ejus nativitas, non quoad Deum, in quo semper

agnosci cœpit. Hanc eamdem duplicis nativitatis distinctionem idem Tertullianus non obscure subindicat lib. I adversus, Marcionem cap. 27 de hoc sermone inquiens, quem ex semetipso proferendo Filium fecit, et exinde dispositioni suæ voluntatique præfecit. Cum ait ex semetipso proferendo Filium fecit, utique prolationem, seu nativitatem Filii æternam significat; secus duos Deos adstruxisset, unum æternum, non æternum alterum, atque ita in eum, quem in Marcione coarguit, errorem incidisset. Hanc quidem nativitatem spectans Apologetici capite 21: Aunc, similiter inquit, ex Deo prolatum didicimus, et prolatione generatum, et idcirco Filium Dei, et Deum dictum ex unitate substantiæ; quæ postrema verba præsertim ostendunt, agi de prolatione illa et nativitate interna Filii, qua unam cum Patre substantiam adeptus est, non de externa, cui hæc substantiæ paternæ unitas non convenit. Aliis porro verbis et exinde dispositioni suæ voluntatique præfecit, indicari nihil dubitamus nativi atem externam, de qua nunc nuper dictum est, eamque Tertullianus ipso adverbio exinde a priori satis distinguit. Caeterum aliis in locis a Petavio memoratis num. 4, quæque fusius explicantur a P. Le Nourry, tom. 11 Apparat. ad Bibliothecam Vet. PP., diss. 4 in Tertullianum, cap. 8, adeo explorate Filium a Patre distinctum, uniusque nihilo secius cum Patre substantiæ affirmat, ut in tuto omnino esse debeat nostra explicatio, quam obscurioribus testimoniis hactenus consideratis dedimus, et ex his apertis locis saltem Petavius moveri debuit, ne obscuriora quædam testimonia in alienum et contrarium plane sensum interpretanda putaret.

Tandem Lactantius a Petavio postremum accusatus cap. 3 num. 6, cum lib. 11 Institut. cap. 8, similem sui spiritum a Deo Patre productum tradit, antequam ordiretur hoc opus mundi, ut ab eo bono tamquam rivus oriretur, semperque proflueret; loquitur aperte de ea Verbi generatione, qua Pater ab æterno dixit in Verbo, quacumque per idem Verbum subinde, divinæ bonitatis participatione, facta sunt. Equidem cum Verbum consiliatorem a Patre adhibitum ibidem testatur; hoc sane Verbum æternum fuisse significat, cum Dei consilium ac decretum æternum fuerit. Imo si consiliatorem illum habuit ab ater

no, antequam quidquam de ercando orbe decerneret; supponit illud Verbum verum Filium exstitisse in Patre, antequam is quidquam creandum in eodem Verbo decerneret, ac proinde generationem [xcvi] illam Verbi supponit, qua Pater se ipsum in Verbo dixit, antequam res creandas in ipso diceret. Quod si hoc Verbum Patri similem spiritum vocat, nemo offendatur; cum similem spiritum appellet eo sensu, quo id Verbum imago Dei, et figura substantiæ ejus in Scripturis vocatur, quod cum unitate substantiæ ab ipso Lactantio aliis testimoniis adsertæ nihil pugnat. Addit præterea aliquid lib. iv cap. 8 et 9, de prolatitio quodam sermone seu vocali spiritu, uti vocat, quem pro externo sono Petavius accepit. At cum vocalem

« PoprzedniaDalej »