Obrazy na stronie
PDF
ePub

X. Quæ aspere in Donatistas facta sunt, facta esse A quia non est alter Deus, qui alteram domum inhaex Dei voluntate, qui ea per Ezechielem falsis prophe

tis interminatus est. Quid si quamvis aspera, tamen (ut diximus) cum voluntate Dei videntur esse commissa. Legimus enim in Ezechiele propheta, parietem dealbatum, cui Deus (18) comminatus est tempestatem, pluviam et (19) lapides petrobolos et accusationes: Erunt (inquit) falsi vates qui ædificent ruinosum parietem, dicentes, pax, pax; et ubi pax ( Ezech. x111, 10)? Recordamini, quomodo a vobis jamdudum matris (20) Ecclesiæ membra ab invicem distracta sunt. Non enim unamquamque domum semel seducere potuistis. Aut abiit uxor, et resedit maritus, aut parentes seducti sunt, et filii sequi noluerunt; aut stetit frater, sorore migrante; persuasionibus vestris divisa sunt et corpora et nomina pietatis, et non potuistis 67 prætermittere (21) quod legitimum est. Utique dixistis, pux vobiscum, cum Deus contra, pax, et ubi pax? hoc est dicere, quid salutas, de quo non habes? quid nominas, quod exterminasti? salutas de pace, qui non amas pacem b. Hi (inquit) ædificant ruinosum parietem, domus Dei una est. Qui foras exeuntes partem facere voluerunt, parietem fecerunt, non domum ;

a In ms. S. T. ut dixi.

LECTIONES

b Hæc supplevimus ex ms. S. G. quæ desunt in aliis

mss.

Hæc non habentur in ms. S. T.

d In mss. S. T. et P. S. necnon in editis habetur, aut

bitet. Ideo parietem fecisse dicuntur falsi vates, in quo si janua fuerit collocata, (22) quicumque intraverit, foris est. Nec lapidem habere angularem unus paries potest, qui lapis est Christus, duos in se suscipiens populos; unum de gentibus, alterum de Judæis; qui nodo pacis jungit utrumque parietein. Nam quot commoda habet domus, tot incommoda paries; (23) domus inclusa custodit, tempestatem retundit e, pluviam diffundit, latronem aut feram bestiam non admittit; sic et Ecclesia Catholica omnes filios pacis gremio et sinu suo complectitur; contra paries, qui est ædificatus ruinosus, nec lapidem angularem sustinet, et januam sine causa habet, nec inclusa custodit; pluvia udatur, tempestatibus B cæditur; nec potest arcere latronem, nec venientem prohibet feritatem e. Paries de domo est f, sed domus non est, et pars vestra quasi Ecclesia est, sed Catholica non est, et dealbant (inquit) eum, hoc est quod vos solos sanctos æstimatis. Querimini vos sine nobis aliqua esse passos; ergo constat vos solos aliqua passos. Quia aliud est tempus pacis, aliud tempus persecutionis; si persecutionem putatis, dicite, quid vobiscum passæ sint universæ provinciæ, VARIANTES.

furem aut bestiam; sed superfluum illud, cum latronis jam meminerit.

In mss. S. T. et Ph. S. furem.

f In ms. S. G. Paries res de domo est.

VARIORUM NOTÆ.

(18) Qui comminatus est tempestatem, etc. Ac- C cusationis nomen, quod hic sæpe repetit Optatus, tamquam ex propheta, neque in iis quæ ex eo profert hic, neque in toto illo, ut nunc legitur Ezech. capite, allum vestigium. Græci tamen, quod Hebr. non on transtulerunt (saltem hodie ita legitur) καὶ πεσεῖται καί συντελεθήσεται μετ' Xyxo, unde fortasse Optatus, aut Interpres potius quem secutus est. Cetera etiam ex eodem capite, etsi magna varietas, fient tamen illustriora, si cum Græci contendantur. Sed hoc jam aliquoties monuimus, neque semper inculcandum est. Jam etiam illud monuimus, Optatum interdum verba aliqua sua interserere Scripturæ verbis, ut mox, non sunt quæ dico, de luto aut pariete, quod ipse quasi supplet. Quod autem sequitur, hoc verbo, seducunt, videle cui parti competat, ita intelligendum est: vel hoc uno verbo conjicite, cui reliquus totus locus competat; alioquin, hoc verbum dicendum fuisset. Etiam paulo ante, quod hic, sed fundamentis suis se iterum reparavit, mallem cum aliis editionibus: sed de fundamentis suis, etc. M. CASAUB.

(19) Lapides, petrovolos. Id est, petrobolos. Sic alibi et in hac voce et aliis v vice b posita est. Savinus pro Sabinus, Thevestina civitas pro Thebestina, et forte supra veneficium pro beneficio. INCERT.

(20) Ecclesiæ membra ab invicem destructa. Lege distracta, quomodo in editione secunda Fr. Balduini. INCERT. Ita restitutum.

Ibid. Ecclesiæ membra ab invicem destructa sunt. Concinnius legatur ab invicem distracta sunt, quam phrasim infra his libris illustrabimus. Acutum est id quod de falsis ovilibus, postea, quicumque intraverit joras est, et adhuc, domus inclusa custodit, etc. Domus commoda hæc sunt custodire inclusa, pluviam corporibus arcere, latrones, bestias, fures, ne irrumpant munitis parietibus distinere. Qui postremi

[ocr errors]

apud Aristophanem ac Plautum parietum perfossores
velut solemni convicio appellantur. Quare vera pror-
sus est conjectura nostra, verbo defendere, non dif-
fundere, hic opus habere sententiam. Adfuit deinde
eruditissimus vir, qui notas nostras ad editionem
secundam Balduini exactas in gratiam typographi
edidit cum Optato, nos vero, moerentes scilicet
aceto nonnumquam perfudit castigatorio; qui cum
apud Martialem legisset tegularum quoddam esse
genus, quod effundere pluviam diceretur, ex co
poete loco, castigandam nostram conjecturam credi-
dit. Sane extra rem. Nam Opiatus de fine ipso domus
tegenda loquitur generali, Martialis de certa quadam
specie ut dixi, tegularum, quæ in id comparata erat,
ut pluviam conceptam certo loco effunderet. Verba
Martialis lib. v:

Cum pluvias madidumque Jovem perferre negaret,
Et rudis bibernis villa nataret aquis.
Plurima quæ posset subitos effundere nimbos
Muneribus venit tegula missa tuis.

Defendere autem, arcere est. Vide Commentatorem
Horatii lib. 1, carm. 17: Nonium cap. 4, el quæ
nos non uno loco notamus ad Ciaudianum. BARTH.

(21) Quod legitimum est. Cum per domos discurrerent Donatiste ut simplices corrumperent, usurpatam et solitam salutandi formam, quæ apud Christianos frequentabatur, non prætermittebant, dicebantque, pax huic domui, quare Prophetæ locus ad eos pertinebat. ALBASP.

(22) Quicumque intraverit, foris est. Acute et eleganter dictum de falsis ovilibus. INCERT.

(25) Domus inclusa custodit, pluviam diffundit. Minus necessaria est hic correctio Barthania, pluviam defendit ut sit defendere pro arcere. Sed ante Optatum sic similiter locutus Martialis:

:

Plurima quæ osset subitos effundere nimbos,
Muneribus venit tegula missa tuis. INCERT.

in quibus Ecclesia Catholica est constituta? sed quia A non potuistis nisi seducere : et quæ sint verba sevindicta fuit, non persecutio, solus paries passus est, cui Dcus interminatus est tempestatem, pluviam, et petrobolos, et accusationes. Sic enim locutus est; quid ædificastis ruinam? quid dealbastis? quid linistis? hoc contra voluntatem meam est, dicit Dominus. Displicent vobis tempora nescio cujus Leontii, Ursacii, Macarii et cæterorum; emendate voluntatem Dei, si potestis, qui dixit: Contra parietem exsurgam cum ira mea, et immittam tempestatem nimiam et pluviam, diluvia, et lapides petrobolos, et percutiam parietem ruinosum, et dissolventur compagines ejus (Ezech. xi, 13). Sed ne quis vestrum dicat, si unitas bonum est, quare toties facta durare non potuit? Ideo, quia sic res ipsa a Deo est ordinata, qui comminatus est tempestatem, pluviam, lapides et accusationes; et istæ quatuor res non poterant uno tempore fieri. Fuit primo tempestas sub Ursacio a; (24) agitatus est paries, sed non occidit, (25) ut haberet pluvia, ubi operaretur. Secuta est pluvia sub Gregorio ; udatus est paries, sed non maduit, ut haberent lapides, ubi operarentur. Post pluviam secuti sunt lapides sub operariis unitatis a; dispersus est paries, sed de fundamentis suis se iterum reparavit. Jam tria peracta sunt; debentur vobis accusationes, sed quomodo et quando, novit ille, cui placuit de vobis ista nuntiare.

[blocks in formation]

ductionis vestræ c, omnibus notum est. Vestrum est dicere, Attendite post vos vestrum est dicere, Redimite animas vestras vestrum est dicere hominibus fidelibus et clericis, (27) Estote Christiani. Sed cum dicitis, attendite post vos, contra Evangelium facitis, ubi dictum est: Nemo tenens manicam aratri, post se altendens, intrabit regna cœlorum (Luc. 1x, 62). Et vultis scire quid meruit, qui post se attendit, et qui aute se? 68 recordamini Sodomorum fugitivos, Loth et uxorem ejus : quæ post se attendens, in statuam salis mutata est (Gen. xix): qui ante se prospexit, evasit. Quid est ergo quod dicitis, Attendite post vos? nam et cum dicitis, Redimite animas vestras : unde illas emistis, ut vendatis? (28) Quis est ille nescio B quis angelus e, qui (29) nundinas facit animarum, quas ante ejus adventum diabolus possidebat? has sanguine suo Christus Salvator noster redemit, Apostolo dicente: Empti enim estis pretio magno. Constat enim sanguine Christi omnes redemptos. Christus non vendidit quos redemit. Animæ emptæ a Christo non potuerunt vendi f, ut possint, sicut vultis, a vobis iterum redimi. Aut quomodo potest una anima duos dominos habere? aut numquid est alter redemptor? qui Prophetæ nuntiaverunt alterum esse venturum ? quis Gabriel iterum ad alteram Mariam locutus est? quæ virgo iterum peperit? quis virtutes novas aut alteras fecit? Si nullus est præter unum, qui redemit animas omnium credentium, quid est quod dicitis, redimite animas vestras ? Jam illud quale est, quod hominibus christianis etiam clericis dicitis, estole Christiani? et (30) cum miraculo quodam unicuique audetis dicere, Caï Seï, Caïa Seïa i (31), adhuc paganus es, aut pagana. Eum qui ad Deum se VARIANTES.

C

VARIORUM

(24) Agitatus est paries, sed non cecidit, ut haberet pluvia, ubi operaretur. Ita lege cum editione 1 Fr. Balduini. INCERT.

(25) Ut habet pluvia ut operatur. Legendum conjeceram, ut haberet pluvia ubi operaretur, cum eamdem scripturam confirmavit edition F. Balduini. BARTH. Ita restitutum.

(26) Videle cui parti competat. Sic quidem legendum, nam perperam videre excussum est. INCERT. (27) Clericis, estote Christiani. Orthodoxorum baptismum respuebant. ALBASP.

(28) Quis est nescio quis angelus, etc. Malus utique, id est, diabolus, qui animas nondum redemptas a Christo, possedisse mox dicitur. An eo respexit, quod Christus qui nos redemit, Angelus fœderis, Malach. In; fuisse etiam hæreticos qui Angelos creatores esse animarum assererent, docet Augustinus, ubi de Seleucianis, seu Hermianis hereticis, sed illud huc pertinere non puto. M. CASAUB.

(29) Nundinas facit animarum. Eleganter venditionem dixit, ut πανήγυριν τοῦ βίου legere memini apud Nazienzenum. BARTH.

ms. S. G. Quis est ille angelus: utrumque nos jungendum esse duximus.

f In ms. S. G. distrahi.

8 In ms. S. G. Christum.

h In mss. S. T. et P. S. admiraculo.

i In tribus mss. Gaïseï, Gaïaseïa.} NOTÆ.

(30) Et cum admiraculo quodam unicuique dicere, Cai Sei. Franciscus Balduinus edidit plenius, Cai Sei, aut Caïa Seia, adhuc paganus es, aut pagana. Ibidem Non quærebat illud, quod humana semper exigit consuetudo de pluviis, de pace, etc., quæ continuis duodecim sequentibus paginis leguntur; desinentia Din hæc verba : vindicavit Elias, vindicavit Phinees: alieniore loco leguntur, et referenda sunt ad paginam 58, v. 22, quemadmodum ibi monuimus. His ita in suum locum transpositis, continuandus deinde sermo ad hunc modum : et cum admiraculo quodam unicuique dicere, Cai Sei, aut Caïa Seia, adhuc paganus es, ant pagana? eum qui ad Deum se conversum esse professus est, paganum vocas? etc. INCERT.

(31) Caï Sei, Caïa Seïa. Nomina sunt hæc vulgaria, quibus generatim hic et ille designatur. Unde et Tertullianus in Apologetico commemorat vulgare illud de Christiano: Bonus vir Caius Seius. Similem Donatistarum ad Catholicos allocutionem refert S. Aug. 1. de Bapt., c. 7: Bonus homo esses si non esses traditor; consule animæ inæ, esto Christianus : ad quæ cum Optato pariter exclamat : 0 improbam rabiem, cum Christiano dicitur, Esto Christianus! quid

conversum esse professus est, paganum vocas: eum A suadere possitis: dum dicitis, dictum esse ex ore

qui vel a nobis vel a vobis, non in nomine nostro nec vestro, sed in nomine Christi tinctus est, paganum vocas: (32) (sunt enim qui et a vobis baptizati sunt, et ad nostram communionem postea transierunt a). Paganum vocas eum qui Deum patrem per Filium ejus (33) ante aram rogaverit b. Quicumque enim crediderit, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti credidit et tu eum paganum vocas post professionem fidei. Si aliquis christianus (quod absit) deliquerit ©, (34) peccator dici potest; paganus iterum esse non potest. Sed hæc omnia vultis nullius esse momenti. Ac si tibi ipsi consenserit, quem seducis, unus consensus et (35) manus tuæ porrectio, et (36) panca verba, jam tibi Christianum faciunt (37) de Christiano; et ille vobis videtur Christianus, qui quod vultis fecerit, non quem fides adduxerit a.

XII. Calumnia in Macarium conficta. Et si scductionni vestræ paulo tardius fuerit accommodatus assensus, etiam illa vobis argumenta non desunt : quibus quasi facile e etiam nolentibus, quod vultis,

[ocr errors]

eorum, qui jamdudum in vestro collegio fuerant : 69 quod qui gustaret aut acciperet de sacrificio (38) adventantis unitatis 1, (39) de sacro gustare videretur. Non negamus ab aliquibus esse hæc dicta, quos constat postea tota securitate (40) fecisse, unde paulo ante populos deterrebant: sed (41) alia ratio exegit s has voces, alia invitavit in factum. Nam ut hæc dicerent qui feruntur ista dixisse, opinio falsa, eorum aures et omnium populorum compleverat h. Dicebatur enim illo tempore venturos Paulum et Macarium, qui interessent sacrificio, ut cum altaria (42) solemniter aplarentur, (45) proferrent illi i imaginem (44), (45) quam primo in altare ponerent, et sic i sacrificium offerretur. Hoc cum acciperent aures, percussi sunt et animi, et uniuscujusque lingua in hæc verba commota est, ut omnis qui hæc audierat, diceret : (46) Qui inde gustat, de sacro gustat: et recte dictum erat, si talem famam similis veritas sequeretur. At ubi ventum est a supradictis, nihil tale visum est, ex eo quod fuerat paulo ante fama mentita; nihil vide

LECTIONES VARIANTES.

a In ms. S. G. a communione nostra minime recesserunt, et ut ipsos seducas paganos vocas.

b Hæc desunt in ms. S. G. In ms. S. T. horam, pro aram, irrepsit.

In ms. S. T. Si aliquid Christianus (quod absit) unusquisque deliquerit.

d Hic finitur liber tertius in ms. S. G. et que sequuntur, habentur libro septimo. In mss. S. T. et P. S. sequentia usque ad illa verba, Sed ut ad paulo ante dicta redeamus, habentur hic, et repetuntur libro septimo; sed pertinent ad huacce librum, suntque ejusdem argumenti ac præcedentia quibus connectuntur, quamquam exstent etiam libro vii, in ms. Colbertino.

e Ita in ms. C. et in ms. S.T. lib. vii, et in ms. S. G. Hic C

[blocks in formation]

VARIORUM NOTÆ.

aliud dicitur, nisi nega te Christianum aut ut habet editio postrema, quid aliud docetur nisi negare se Christianum. Du PIN.

(32) Sunt enim qui à vobis. Vocabant paganos non solum eos qui essent baptizati ab orthodoxis, sed etiam eos qui post baptismum a Donatistis acceptum ad communionem Orthodoxorum transierant. ALB. (33) Qui Deum ante aram. Catechumeni ante aram non orabant, neque Deum Patrem vocabant : hoc fidelibus dumtaxat licitum erat. ALBASP.

(34) Peccator dici. Post baptismum quicumque peccat, potest dici peccator, non autem paganus. ALB. (35) Manus tua porrectio. De absolutione hæc accipienda esse videntur, eumque loqui de iis qui essent baptizati apud Donatistas nisi dicas et hæc verba at si tibi consenseris, ad eos referenda qui essent tincti apud Orthodoxos. ALBASP.

41 Alia ratio, Quam postea exponit, nempe de imagine. ALBASP.

42 Solemniter aptarentur. Vide quemadmodum altaria solemniter præpararentur quando sacrificium celebrandum erat. ALBASP.

(45) Proferrent illic imaginem, etc. Hunc locum de labaris imperatorum interpretatur quoque Baronius in Annal. nihil ille tamen aliud affert, quam quod Balduinus in notis. Cæterum, qui plura de istis, seu ritu, seu voce cupiet, eaque certe, si quæ alia scitu dignissima, singulare hujus ætatis decus Claud. Salmasium in Augusta hist. scriptores adeat. De iisdem exstat et integrum caput in lib. Caroli M. contra imagines lib. I, c. 15, cujus argumentum est contra eos qui dicunt, si enim imperiales imagines et effigies emissas in civitates et provincias obviabunt

(36) Pauca verba. Oratio manus impositionem se- D populi cum cereis et thymiamatibus non cera perfusam quebatur. ALBASP.

(37) De Christiano. Antiqui non pluris faciebant peccatorem antequam pœnitentia donatus esset, quam Ethnicum, eumque pro non Christiano habebant. Tertull. de Pudicitia: Secunda te pœnitentia excipiet, eris iterum de mœcho Christianus. Quapropter hæc verba possunt et ad pœnitentes et ad rebaptizatos referri. ALBASP.

(38) De sacrificio adventantis unitatis. De sacrificio Eucharistiæ quod celebraretur a presbyteris Macarii. ALBASP.

(39) De sacro. De cibis immolatis in sacrificiis deorum. ALBASP.

(40) Fecisse. Interfuisse Missæ, et de Eucharistia sumpsisse. ALBASP.

tabulam honorantes, sed imperatorem, etc. M. CA

SAUB.

(44) Proferrent illi imaginem. Imperatoris scilicet. Nam imperatores pagani imagines seu statuas suas in provincias et civitates mittere consueverant, quas populi religiose excipiebant et colebant. At christiani imperatores morem hunc sustulerunt. Donatistæ, ut horrorem sacrorum quæ celebrabantur a Catholicis incuterent, fingebant effigiem imperatoris Constantis in eorum altaribus poni consuevisse dum sacrificium celebraretur, quo nihil odiosius apud Christianos excogitari poterat. Du PIN.

(45) Quam primo in altari ponerent. Alii Dei imaginem. ALBASP.

(46) Qui inde gustal. Qui gustaret de Eucharistia

runt oculi Christiani quod horrerent nibil probavit A batur fuisse nuntiata, in sinu opinionis resedit ac reaspectus ex iis, quibus perturbatus erat auditus. mansit ; veritas perspecta oculis, dulcedinem suam Visa est puritas, et (47) ritu solito solemnis consuetudo perspecta esta: cum viderent divinis sacrificiis, nec mutatum quidquam, nec additum, nec ablatum. (48) Pax a Deo commendata, (49) volentibus placuit: quare nullus eorum debet argui, qui de collegio vestro ad pacem transitum fecit: qui fuerant sinistra opinione turbati, simplici ac pura veritate firmati sunt. Nec dicatur de amaro fecisse dulce, aut de dulci amarum. Amaritudo, quæ de falsitate vide

b

in se habens, a false opinionis limitibus separata est. Ergo nec de amaro factum est dulce, nec de dolci amarum; (50) quia et aliud et extra est quod est visum, et longe fuerat quod videbatur 70 auditum d. Quare vides te sine causa fecisse convitium,fingens pro arbitrio quod voluisti, ut Macarium et Taurinum lacerares. Perdidisti quod sapiens videris, dum sensus tuos invidia depravavit, et intelligendi tibi aditus clausit .

LECTIONES VARIANTES.

In ms. S. T. lib. vi, et P. S. perfecta est. b Ita in mss. C. et S. G. In ms. S. T. hic in ista: at lib. VII, sinistræ partis, et ita etiam in ms. P. S.

e Ita in miss. C. S. G. S. T. et P. S. lib. vii. At in mss. S. T. et P. S. hic, sed dicta aut seducta remansit.

d Hic finitur liber tertius in mss. S. T. et P. S. Quæ sequebantur in editis: Sed ut ad paulo ante dicta redeamus, etc., quæ clauduntur his verbis, nostrum non potestis B damnare judicium, habentur lib. vi, in omnibus mss. Quia tamen ad argumentum hujus libri tertii pertinent, suntque ejus velut appendix, hic in editis adjecta sunt : attamen non videntur ad hunc librum pertinere : causam enim Ma

с

[blocks in formation]

VARIORUM NOTÆ.

oblata super altare; in quo posita esset illa imago. ALBASP.

(47) Ritu solito. Ritu Christianorum. ALBASP.

(48) Pax a Deo commendata, etc. Alludit ad ista Evangelii quæ jam supra protulit, pax hominibus in terra bonæ voluntatis (Luc. i, 24). Homines bonæ voluntatis, Optatus (quod est magis Latinum) volentes seu volentibus ( neque enim Hebraismi illi veniebat in mentem) expressit. Male igitur qui aliter explicant. Cæterum hanc Veterum et Vulgatæ hodieque lectio. nem non immerito doctus interpres, non modo laudat, sed et amplecti se paratum profitetur in commentariis. ALBASP.

(49) Volentibus placuit. Amantibus: desiderantibus; volens in antiquis ponitur pro amico, pro desideranti, pro benevolo: Virgilius, populo dare jura volenti, hoc est, obtemperanti: Salustius, pariter volentes, pariter amici. ALBASP.

C

(50) Quia et aliud et extra est, quod est visum, etc. Non opinor aliud vult Optatus his verbis, quam quod planius et communius dicere potuit, aliud longe visum esse, est, quam quod auditum fuerat. Quod si quis tamen ultra magis acutum quidquam, ex illo extra est eruturus est, quia prius veritatem dulcedinem suam in se habere dixit, minime prohibeo. Illud multo majoris est momenti, quod cum in his verbis finis libri tertii ab omnibus hactenus constitutus sit, ego multa porro deesse comparatis editionibus, quod nec Albaspinæus omisit, comperi. Et desunt quidem omnino in secunda hac et meliori Balduini editione; quod an consulto consilio ab eo factum sit, an casu acciderit, ex ejus verbis haud satis intelligas. Ait ille quidem, quod ex lib. 1, temere de causa Macarii, D lib. VII, repetitum erat delevisse. Quod sane ab illo merito factum esset, si modo tantum debuisset, quantum temere repetitum fuerat, jamque suo loco exstabat, transtulisset autem, quod alieno loco redundabat, proprio autem desiderabatur. Cur autem quidquam omnino deleret, ut jam nullibi, neque tertio, neque septimo libro, pars corum non pœnitenda, qua e mi, in v male traducta fuerant, conspiceretur, causa nulla fuit, vixque puto (quocumque casu

acciderit) ab illo volente ac prudente factum esse.
Nam si út adulterina rejecisset, hoc saltem monitum
fuisse lectorem oportuit, ac tam rigidi judicii causas
additas. Sed quas quisquam causas afferret, cur
adulterina suspicaretur? Nullas omnino, quod sciam.
Cur totus liber septimus aliquando suspectus esset,
bæc causa fuit, quod Hieronymus in Catal. sex dum-
taxat Optati libros commemorat. Optatus ipse præter-
ca lib. 1 ubi singulorum librorum argumenta propo-
nit, non amplius sex meminit. Atqui idem Opiatus,
cur plura quam initio statuerat, scribere coactus sit,
docet ipse principio lib. vi, ut nullius omnino mo-
menti sit argumentum. Quod Hieronymus autem sex
tantum meminit, ego quoque plures non fuisse, per-
suasum habeo; et quem septimum nunc vocamus,
appendicem dumtaxat sexti et ultimi fuisse libri.
Nam pauca fore quæ additurus erat, prædicit ipse
statim initio. Cum tamen hæc appendix, seu addita-
mentum, in eam molem excrevisset, quæ ex priori-
bus libris nonnullos equaret, imo superaret, hinc
puto factum, quod et ipsum libri nomen obtinuerit.
Sed ne hoc quidem magni momenti, sive librum, sive
appendicem libri vocemus, modo constet esse Op-
tati; de quo neminem qui Optatum sedulo legerit,
et utrumque diligenter contulerit, dubitaturum exi-
stimo. Præcipue cum causa, cur quis fingeret, et
falso, non dico nomine (quod facile potuit accidere) sed
stylo, et imitanda tanta cura et solertia oratione men -
tiretur, ac falleret (quod non æque fuit facile) nulla
fuerit. Nam Donatistas, quos unos suspicari non im-
merito possemus, cum quod hinc accipere, quoque
suam causam juvare possent, nihil omnino sit : cum
toto libro nihil tale, quod ab iis proficisci potuerit;
quis sanus illos suspicetur? Si autem non illos, mul-
to minus alios, quorum multo minus interfuit. Cum
igitur septimum librum Optato etiam Balduinus as-
seruerit, hoc tertii libri Gaoμátov septimo libro
temere adsutum, non fuit cur eo nomine repudiaret.
Omnino igitur non debuit prætermitti. Quia tamen
Balduini editionem exhibituros nos promisimus, ma-
luimus quod in illa male prætermissum est,
nostris inserere. M. CASAUB.

notis

[ocr errors]

71 LIBER QUARTUS.

In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores; et quia Deus per Jeremiam prophetam Judæis irascitur, non Christianis; et quia idola sunt lacus detriti, non Macarius aut Taurinus, sicuti

Parmeniano visum est.

nomine ejus (Joan. 1, 2). Nos et (6) facti sumus et dicimur vos et facti estis et non dicimini, quia pacifici esse non vultis, nec audire ipsum Filium Dei dicentem: Felices pacifici, quia ipsi filii Dei vocabun tur (Matth. v, 9). Christus veniens, Deum et hominem revocavit in pacem: Et fecit ambos unum, tollens medium sepem parietis (Ephes. 11, 13). Vos nobiscum, id est, cum fratribus, pacem habere non vultis. Non enim potestis non esse fratres, quos iisdem sacramentorum visceribus una mater Ecclesia genuit, quos eodem modo adoptivos filios Deus pater excepit. Unde hujus temporis præscius Christus, quia futurum erat ut a nobis hodie discordaretis, talia dedit orandi mandata, ut (7) vel in oratione unitas remaneret, (8) ut preces jungerent, quos discrepaturæ fuerant partes f. Oramus pro vobis, quia volumus; et vos pro nobis, et cum non vultis aut dicat unusquisque vestrum Pater meus qui in cœlis es, et panem meum quotidianum da mihi hodie, et dimitte mibi peccata, quomodo et ego debitori meo. Igitur si quæ mandata sunt, mutari non possunt; videtis nos non in totum ab invicem esse separatos, dum et nos pro vobis oramus, volentes; et vos pro nobis oratis, et si nolentes. Vides, frater Parmeniane, sanctæ germanitatis vincula inter nos et vos, in totum rumpi non posse.

I. Argumentum hujus libri.—Ate nobis, frater a Par- A dedit eis potestatem, ut filii Dei fierent qui credunt in meniane, (1) de petito milite frustra calumniam factam esse, aperte dilucideque monstratum est. Etiam illud disce, quod dixisti de oleo et sacrificio peccatoris, ad vos potius pertinere : non enim ille debet esse peccator, quem vos volueritis. Nam et nos vestram(2) præsumptionem possumus imitari, et dicere, vos esse peccatores. Sed facessat ex utraque parte præsumptio b nullus nostrum humano judicio alterum damnet. (3) Dei est nosse reum, illius ferre sententiam. Taceamus omnes homines: solus Deus indicet peccatorem, cujus sacrificium sit (4) canina victima, et cujus oleum ungi desideranti (5) ingerat metum 4. II. Donatistas esse fratres Catholicorum. Hujus rei apertissimam veritatem, Parmeniane frater, agnosce. Si tamen hoc nomen fraternitatis frequenter B a me dictum, libenter audire dignaris: fac, ut tibi sit fastidiosum; tamen nobis est necessarium, ne forte juxta probationem hujus nominis, tacendo rei esse videamur. Si enim tu non vis esse frater, ego esse incipio impius, si de nomine isto tacuero. Estis enim fratres nostri, et nos vestri, propheta dicente: Nonne vos unus Deus creavit, unus pater genuit (Malach. 11, 10)? Non enim potestis non esse fratres, cum omnibus dictum sit: Dii estis, et filii altissimi ommes (Ps. LXXXI, 6). Et nos et vos qui præceptum unum accepimus, in quo dictum est: Ne vocetis vobis quemquam patrem in terris, quia unus est Pater vester in cœlis (Matth. xxш, 9). Salvator noster Christus solus natus est Filius Dei: sed et nos et vos filii Dei uno modo facti sumus, sicut in Evangelio scriptum est: Venit Filius Dei; quotquot 72 eum receperunt, C

e

a In ms. S. T. frater nobis.

III. Donatistas peccatores esse. Jam peccator quærendus est, cujus potuit (9) vel oleum timeri, vel sacrificium repudiari. Cesset humana suspicio, utriusque partis præsumptio' sileat; quis sit peccator solus indicet Deus. Legimus (10) in XLIX psalmo sub LECTIONES VARIANTES.

b Hunc locum restituimus ex ms. S. G. In mss. S. T. et P. S. necnon in editis perperam omnino, facite ex utraque parte.

c In ms. S. G. judicis est.

d In ms. S. G. cujus oleum videatur esse timendum. In ms. S. G. tot probationes.

f In ms. S. G. discreturi fuerant parietes.

6 In mss. S. T. et P. S. necnon in editis, sancta gemina : minus bene.

VARIORUM NOTÆ.

(1) De milite. In tertio libro egit de unitate facta per Macarium. ALBASP.

(2) Præsumptionem. Se sanctos jactabont Donatistæ, atque ex sua sanctitate sacramentorum effectum pendere. ALBASP.

(3) Dei est nosse reum, illius ferre sententiam. Mendum Typographicum ejice, et lege cum editione Fr. Balduini, nosse rerum. INCert.

(4) Canina victima. Paulo post quasi victimet canem. ALBASP. Respicit Optatus ad legem quæ exstat Deut. XXIII, 18: non offeres pretium canis in domo Do- D mini Dei tui; quamvis de cynedo videatur potius intelligenda quai de cane. CLERICUS.

(5) Ingerai melum. Peccatorum oleum metum incutit; Dei autem exsultationem. ALBASP.

(6) Facti sumus et dicimur. Schismatici facti sunt, sed non dicuntur fratres, quia a matris uberibus avulsi sunt. Albasp.

(7) Ut vel in oratione. Unitas remanet in Oratione

Dominica, quia cum dicimus Pater noster, mentionem facimus de omnibus his qui eumdem habent Patrem, et cum iis communicamus, ideo unitas et fraternitas remansit in illa oratione. Deinde oramus pro vobis, quia quando dicimus dimitte nobis, eos omnes intelligimus qui ab eodem patre originem duxerunt et Christiani facti sunt. ALBASP.

(8) Ut preces jungerent, quos discrepaturæ fuerant partes. Discrepare in activa potestate usurpavit. Ix

CERT.

(9) Vel oleum timeri. Quia dicit Scriptura, peccatoris oleum non intinguat capul meum. ALBASP.

(10) Quadragesimo-nono psalmo, etc. Quod in Hebr.

Selah, Græci plerumque diapadua. Id autein alterius quasi sensus exordium multi credidere, teste Hieronymo. Quod et August. in psalm. Iv aliique. testantur. Inde aliquando pro parte psalmi, quamvis in toto nullum Selah aut diapsalma. Hic tamen hodieque in quibusdam exemplaribus diapsalma reperiri

« PoprzedniaDalej »