Obrazy na stronie
PDF
ePub

vandi Abbatis venerit; id quidem in defectu monumentorum liquida ratione dici nequit.

Sequuntur alia testimonia de praestantia libri nostri ore et scriptis clarorum virorum. Etenim PIUS II., e gente Piccolomini, Aeneas Sylvius cognomine, vir ingenio, doctrina, rerum gerendarum dexteritate insignis, qui med. saec. XV. cathedram Romanam ornavit, in opere Commentariorum s. de rebus, quae suis temporibus gestae sunt, sub init. lib. IX. elegantem montis Amiatae et monasterii descriptionem delineat, additis verbis his: lubentissime adii Sacram supellectilem pretiosam, et bibliothecam nobilem, cujus pauca exstant volumina, inter quae unum maximum, et admirabile Veteris et Novi Testamenti, literis majusculis exaratum, quod cupide vidi etc."

[ocr errors]

66

[ocr errors]

Audiendus item est ANGELUS ROCCA, Augustinianus, custos bibliothecae Vaticanae, auctor bibliothecae Angelicae Romanae, vir eruditionis exquisitae et ingenii praeclari, qui in 1. Apostolica Vaticana bibliotheca (Rom. 1591.) p. 47. de codicis antiquitate et praestantia sic scribendum censuit: ,, Latinorum bibliorum exemplar in Cisterciensium monasterio Montis Amiatae agri Senensis custoditur, totum majusculis literis exaratum, sicut antiquitus apud Romanos scribi passim solebat. Id quod antiquitatem illam redolens, circiter jam mille a Christo nato annos existimatur scriptum, nam tempore B. Gregorii Magni (electi a. 590) conscriptum fuisse omnino existimatur etc."

JAC. LE LONG, in bibl. sacra ed. MASCH (Lips. 1709. 8.) p. 536. 537. nostrum librum quarto inter praecipuos Bibliorum latinorum codices antiqua manu exaratos, tota Europa cognitos, ponit, apte tamen adjungens verba:,,si Angeli Roccae confirmari posset opinio, primas ei haud dubie partes concedendas esse." Nam hi, quos ante nominaverat, libri omnes uno saeculo aut duobus saeculis juniores sunt.

Reverentia igitur perfusus, quae antiquis monumentis debetur, quis mirabitur, honorem et desiderium tanti thesauri magnum fuisse penes doctos homines? Testis est historia. Nam in nova recensione textus latini a Sixto V. pontifice Romano juxta decretum Tridentinum insti

tuenda et instituta doctorum virorum oculi in hunc librum conjecti sunt. Quod quidem duabus rationibus manifestum est. Primum enim ex bulla pontificis celeberrimae editioni praemissa intelligitur, Romae tum vetustiores codices fuisse congestos, et ad correctionem atque emendationem textus latini haud levi negligentia saeculorum depravati comparatos. En tene verba:

[ocr errors]

,In hac autem germani textus pervestigatione, satis perspicue inter omnes constat, nullum argumentum esse certius ac firmius, quam antiquorum probatorumque codicum Latinorum fidem, quos tam impressos quam Mss. ex Bibliothecis variis conquirendos curavimus etc." Alterum argumentum, ex quo perspicuum est, nostro codice in castigando latino textu usos fuisse, inventum est in monumento chartaceo, quod in interiori tegumento libri adhuc legitur, vel in epigraphe, quam meis oculis vidi, his verbis italicis scripta: La presente Bibia a di 12. di Luglio 1587. fu portata all' Illustrissimo Cardinale Antonio Carafa per l'opera dell' emendazione della Bibia Latina vulgata, per ordine di S. Santità Sixto V. in Roma, e fu restituita alli 19. di Gennaro 1590. alli Reverendi P. D. Marcello Vanni et Don Stefano Pizzetti Monaci di Monastero di S. Salvatore in Montamiata. Jo Arturo de' Conti d' Elci. Is qui nomen subscripsit, Comes de Ilice Magni Etruriae Ducis h. tempore ad Romanum pontificem legatus fuisse videtur, cujus interventu codex e monasterio Etruriae in urbem aeternam venerat. Ibi per tres fere annos fuerat servatus et pro subsidio primario critico adhibitus ad emendationem novamque recensionem textus latini. Praeerant, auspice pontifice 1), Angelus Rocca,

1) Sixtus V. dedecori duxit ecclesiae Romanae, latinam,,veritatem" textus biblici, quae concilii Tridentini decretis auctoritate sacrosancta munita fuerat, per decursum saeculorum in tot menda, in tantam labem et corruptelam incidisse. Quare dignitatis suae pontificiae esse censuit, hunc statum rerum biblicarum emendare, remediis undequaque advocatis. Itaque non solum collegium virorum doctorum hoc fine convocavit, sed singula etiam editionis impressae folia ipse correxit, doctrina satis excultus, quam editione operum Ambrosi tum, quum haberet nomen et dignitatem Cardinalis de Montalto, luculenter probarat.

praefectus bibliothecae Vaticanae et Antonius Caraffa, Cardinalis. Tituli editionis Sixtinae duo sunt, quorum primus ita habet: Biblia sacra vulgatae editionis tribus Tomis distincta. Romae e typographia Vaticana. 1590. fol. Alter est: Biblia sacra vulgatae editionis ad Concilii Tridentini praescriptum emendata, accitis viris doctissimis Flaminio Nobili, Antonio Agellio, Laelio Cardinalis Carafae Theologo, Petro Morino et Angelo Rocca 1), ab ipso Carafa, qui huic editioni praefuit, et a Sixto V. P. M. recognita et approbata. Romae ex typographia Apostolica Vaticana, opera Aldi Manucii, Aldi abnepotis 1590. Haec editio, quae vulgo Sixtina vocatur, bibliophilis et librorum emtoribus perraro obvenit, deformis illa tot erroribus socordia aut typographorum aut virorum doctorum ortis; ut primum rasuris, verbis superscriptis, schedis chartulisque papyraceis annexis, quibus correctio inscripta esset, huic malo mederi conati sint, tum vero nova editione, quae prodiit auspice altero successore Sixti V. Clemente VIII., unde nomen habuit Sixto - Clementinae aut Clementinae. Romae a. 1592. fol. Ea nunc normam atque exemplum suppeditat textus latini biblici, intra ecclesiam Romanam sanciti. Vaticanos tamen criticos homines saec. XVI. non eo modo usos esse Codice nostro, quo utendum erat, haec nostra ipsa editio cum varietate lectionis peritos abunde docebit. Permulta enim omissa et neglecta sunt, quae ad correctionem textus bonae imo optimae frugis erant. Videntur igitur illi et pauca emendasse, et ad libros manu scriptos non primi sed secundi ordinis.

Caeterum monachi montis Amiatae quondam Benedictini, quum per sex ferme saecula coenobium habitavissent, ab antiquo instituto scurrili negligentia et rebellione desciverunt. Inde Gregorius IX. pontifex a. pontificatus II. vel p. Chr. 1229. eos amovit, et in locum eorum succedere jussit ordinem Cisterciensium, doctrinae sanctitatisque laude florentem. Tandemque iterum post octo fere sae

1) Hunc virum credi fas est auctorem suasoremque fuisse collegis, ut codex e monasterio Amiatae montis Romam arcesseretur. V. locum ex ejus biblioth. Vaticana supra excitatum p. XVII.

cula suppressus est ordo monachorum Cisterciensium in Etruria, qui non uno modo a simplicitate et severitate antiquioris disciplinae degeneraverat. Chartae igitur tabularii ditissimi et pauci bibliothecae codices superstites male affecti et detruncati, Florentias in Archivium diplomaticum et in bibliothecam Laurentianam perutili migratione venerunt, ubi nunc liberalitate et humanitate eorum, qui salutem civitatis curant, usui publico patent. Factum est jussu Petri Leopoldi, decoris Etruriae, et postea Germaniae, cujus rebus praeerat nomine Leopoldi II. Caesaris.

III. Interior indoles Codicis et versionis Vulgatae.

In hanc disputationem delapsus, de ea parte libri, quae V. T. continet, nulla verba facienda mihi existimo, si quidem alii post me editori haec relinquenda sunt. Nihil igitur de ornamentis, nihil de praefationibus adjicio, quae sunt ex hoc genere. Mihi de N. T. dicendum est.

Praecedit Prolegomena N. T. pictura, totam implens paginam, circa quam ex omni parte fasciola crocea recurrit, argenteis parvis conspersa speculis. In medio circumscribitur discus, variis coloribus et argenteis lamellis plurimum exornatus. In centro disci in fundo caeruleo caelestes sphaeras stellis conspersas creare videtur Salvator, cum majestate sedens in cathedra, seu solio cum pulvino posterganeo triangularis figurae. Comam bifariam divisam in fronte, et post humeros conversam, simulque barbam in angulum acutum desinentem habet; caput rotundo aureoque redimitum est diademate, argentea cruce distincto, cujus tamen nunc pauca supersunt vestigia. Nudis pedibus suppedaneum premit, rubraque talari tunica corpori adstricta praecingitur, cum pallio violacei coloris superimposito, quod a laevo humero pendens, circa corpus volvitur. Elata dextera videtur benedicere orbi, sinistra autem manu, eodem cooperta amictu, clausum volumen auro insignitum sustinet. Duo alati angeli, duplici talari veste induti, altera subobscuri, altera albidi coloris,

in capite ornamentum nimbi aurati habentes, ad Salvatoris utrumque latus excalceati, curvato paulisper corpore, prosternuntur venerabundi, manibus gestantes baculos argenteos. Extra circulum, in quatuor pictae tabulae angulis, quatuor repraesentantur Evangelistae, cum symbolis aliunde notis, pedibus stantes nudis, veste ac chlamyde induti versicolori, nimbo caput redimiti. Evangeliorum volumen varia positione prae manibus habentes, se invicem intuentur.

Jam missis, quae ad externam formam codicis Amiatini referenda sunt, paucis dicendum est de vinculo, quo continentur vetus Itala et vulgata Hieronymi versio, ut haec, qualis sit ponderis in rebus criticis, perspiciatur. Vestigia translationis Italae ante Hieronymum tendunt usque ad finem saec. II. et initium saec. III. Patria hujus monumenti quamvis incerta sit, plerique tamen designant Africam, auctoribus maxime Tertulliano et Augustino, qui in scriptis saepe Itala versione utuntur. Sed vereor,

an ejus origo jure ad unam provinciam referri possit. Nam testante Augustino, prouti primis fidei temporibus facultate aliqua utriusque linguae pollere sibi quisque videbatur, ausus est vertere. Id confirmatur versionum Italarum reliquiis in codicibus, quorum notitia opera virorum doctorum Bianchini, Sabatieri, Martianayi aliorumque 1) ad nos venit. Sunt enim fragmenta diversae indolis, colorisque minime consentientis. Et unitatem versionis nemo adhuc rationibus idoneis ita probare potuit, ut nullus dubitandi locus superfuerit. Eichhornius etiam in hoc genere incassum disputavit. Melius igitur de versionibus Italicis numero plurali disseritur. Eas recte designat Augustinus notissimis verbis:

esse verborum tenaces cum

perspi uitate sententiae." Plerumque enim translatores textum graecum ad literam reddunt, raro liberius agunt; unde factum est, ut Latinitas eorum vix hoc sit nomine

1) Novum fragmentum Italae versionis Marci atque Matthaei e codice olim Bobbiensi, nunc Taurinensi Regio publici juris feci in libro: Anecdota sacra. (Lips. 1837. 8.) p. 1 — 109. coll. Prolegg. p. I. II.

« PoprzedniaDalej »