Obrazy na stronie
PDF
ePub

miam cum ipso redimus in gratiam post inimicitias quas inter homines et sanctos angelos peccata fecerunt, et ex ipsa hominum redemptione, ruinæ illius angelicæ damna reparantur. Propter hoc ait Apostolus, instaurari omnia in Christo, quæ in cœlis sunt et quæ in terris (Eph. 1, 10). In ipso instaurantur, quippe quæ in cœlis sunt, cum id quod inde in angelis lapsum est, hominibus redditur. Instaurantur autem quæ in terris sunt, cum ipsi homines qui prædestinati sunt in æternam vitam, a corruptionis vetustate renovantur, ac sic per illud singulare sacrificium, in quo mediator est immolatus, pacificantur coelestia cum terrestribus, et terrestria cum cœlestibus, quoniam sicut Apostolus dicit: In ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliari omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus sive quæ in terris sunt, sive quæ in cœlis (Col. 1, 22). De ipso namque et alibi idem Apostolus ait: Et ipse est caput corporis Ecclesiæ (Ib., vers. 18). Et iterum : Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis (Col. 11, 10). Omnes ergo qui ab initio sæculi fuerunt justi, caput Christum habent. Illum enim venturum esse crediderunt, quem nos venisse jam credimus, et in ejus fide et ipsi sanati sunt, in cujus et nos, ut esset ipse totius caput civitatis Jerusalem omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque in finem, adjunctis etiam legionibus et exercitibus angelorum, ut fiat una civitas sub uno rege, et una quædam provincia sub uno imperatore, felix in perpetua pace ac salute, laudans Dominum sine fine beato fine. Istorum vero trium ordinum. spirituum, id est angelorum, dominationum, potestatum, qui divinam majestatem laudare, adorare, et tremere dicuntur, talis est differentia.

26. (GREG., hom. 34 in Evang., n. 8 et seq.) Quod angeli, qui Latine nuntii interpretantur, ex ipso nomine officium suum nobis indicant, quia videlicet a Deo missi, voluntatem ejus hominibus nuntiant, sicut legimus in Veteri Testamento missos angelos ad Abraham, ad Loth, ad Jacob, ad Moysen, ad Josue, ad Daniel et Tobiam, et in Novo frequenter, unde et per Psalmistam dicitur: Benedicite Domino angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendum vocem sermonis ejus (Psal. ci, 29). Et iterum: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. cm, 4), ac si aperte dicat, qui eos quos semper habet spiritus, etiam cum voluerit angelos, id est nuntios facit. Dominationes autem vocantur et angelorum agmina, quæ mira potentia præeminent, eo quod eis cætera ad obediendum subjecta sint. Potestates etiam vocantur hi qui hoc potentius cæteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversæ subjectæ sint, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare prævaleant, quantum volunt. Hi ergo tam beati et sublimes in cœlestibus spi

B

C

D

Laudate eum, omnes angeli ejus, laudate eum virtutes ejus (Psal. CXLVIII, 1). De quibus et Deus in libro Job loquitur dicens: Quando facta sunt sidera, laudaverunt me omnes angeli mei voce magna (Job xxxvIII, 7). Adorant quoque eamdem divinam majestatem, sicut in hymno confessionis Esdræ ad ipsum Deum dicitur Tu ipse, Domine Deus, qui fecisti cœlum, cœlum cœli et universa quæ in eo sunt, et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cœli te adorant (II Esd. IX, 6). Tremunt etiam sicut per figuram de eis in libro Job dicitur Columnæ cœli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus (Job xxvi, 10).

27. (ID., lib. XVII Mor., n. 44.) Quia ipse quoque virtutes cœlestium quæ Deum sine cessatione conspiciunt, in ipsa sua contemplatione contremiscunt. Sed iisdem timor ne eis pœnalis sit, non timoris est, sed admirationis. Cum igitur in cœlestibus tanta sit devotio laudantium, veneratio adorantium, tremor admirantium, consideret hæc homo, cui dictum est Quid superbit terra ? et audiat Apostolum monentem: Cum metu et timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Phi!. 11, 12). Sequitur sacerdos in Dei laudibus, et dicit :

28. Cæli cælorumque virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant. Subauditur hoc quod jam supradictum est, majestatem tuam. Hanc namque non solum, ut præmissum est, angeli, dominationes, et potestates laudant, adorant, tremunt; sed etiam cœli, et cœlorum virtutes, et Seraphim

concelebrant, id est in commune celebrant, concordi devotione et communi gaudio laudant. Nam celebritas est conventus populi in laude, et celebrata dicimus in celebri, id est in frequentissimo conventu acta. Celebrat itaque et concelebrat majestatem Dei beatus ille populus angelorum, de cujus inenarrabili multitudine scriptum est: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dan. vII, 10), quia adest illis semper vultus præsens Dei, dicente Domino in Evangelio: Angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei qui in cœlis est (Matth. xvi, 10). Qui dum sine defectu conspicitur et amatur, amatur et laudatur, electorum civium mera lætitia agitur, vicissim de se omnes in suo conventu gratulantur. Ipsa est enim domus Dei æterna, de qua in Psalmis canitur : Beati qui habitant in domo tua, in sæcula sæculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Et iterum: Sicut lætantium omnium habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 7). Ideo hic bene dicitur, quia majestatem Dei socia, id est juncta exsultatione concelebrant, quoniam, ut jam diclum est, sine intermissione laudantes vicissim de illo, et de se in illo lætantur, sicut de ipsis Seraphim manifeste in Isaia legitur, quia volabant alter ad alterum, et dicebant, Sanctus, sanctus, sanclus, etc. (Isa. VI, 3).

29. (AUG.) Merito enim laudant cui ministrant, et

[ocr errors]

oncelebrant cœli, sicut eum nes stellæ et lumen. Unde in eum sol et luna; laudate eum Laudate eum cœli cœlorum, et œlos sunt laudent nomen Do

quoque trium puerorum ad nnia provocantur, non quod sensum laudandi; sed quia udem pariant, et impletur

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Isaias ad eumdem Filium loquitur dicens: In te est Deus, et non est Deus præter le (Isa. xLv, 14). Et in Evangelio: Ego, inquit, in Patre et Pater in me est (Joan. x,38), nulli dubium, quod similiter ut Patri etiam Filio, qui in eodem Patre consubstantialiter manet, a nobis sacrificium immoletur. Cum enim ita in se invicem, ut separari nequeant manent, quod uni exhibueris, utrisque exhibitum crede. Denique Filius ait: Qui me vidit vidit et Patrem. Ego et Pater unum sumus (Joan. xiv, 9), sic visio Filii Patris est

uræ ad eructandum hymnum B contemplatio, Patris honorificentia sive gloria, di

[blocks in formation]

= quoque quod cherubim et
n prolata, juxta proprieta-
culini sunt generis et plura-
em per n litteram dicantur,
Is, et in præsenti gratiarum
à declinatione in neutrale
zum dicimus lucida sidera,
a littora sic et beata sera-
plurali numero accipimus.
cognoscendum, quod ante
æ cœlorum virtutes majes-
, tremere, et communi ex-
D
cuntur per Christum Domi-
hæc venerationis et glori-
Deo Patri deferant, non
ncto. Certissima enim fide
, quia totius sanctae Trini-
piritus sancti, sicut una est
jestas, ita ei in omnibus
a glorificatio debetur; nec
Filio, aut Filius sine Patre
dari, aut adorari, aut ullo
norari potest.

nest in Trinitate distantia;

cente eodem Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem.

33. (AUG.) Quid si inveniuntur qui Patrem honorificant, et non honorificant Filium? Non potest, inquit, fieri. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum; sed ne forte Patrem quidem honorifices tanquam majorem, Filium vero tanquam minorem, corrigit te ipse Filius et revocat te dicens, ut omnes honorificent Filium non inferius, sed sicut honorificant Patrem. Quidquid ergo mandatis cœlestibus obsequendo divinitati exhibemus, sive in sacrificiorum ritu, sive in supplicatione precum, sive in alio quolibet munificentiæ genere et Patri et Filio æqualiter debetur, ac si nullum venerationis honorem privatim possidet Pater, qui non ad Filii et Spiritus sancti pertineat dignitatem. Nam si sacramentum regenerationis baptisma ad eos æqualiter pertinet, dum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti beata illa secundæ nativitatis gratia celebratur, nulli dubium quod et mysteriorum sacrificia communi dignitatis honore Pater et Filius et Spiritus sanctus possidet, quia inseparabili Deitatis unitate Trinitas ipsa connexa est. Ut autem ad solum Patrem oratio dirigatur, id apostoli sancti, sancto per eos ordinante Spiritu, sanxerunt, ut qui multorum deorum errores unius Dei prædicatione nitebantur evellere, sub Trinitatis sacramento uni persona in sacrificiorum ritu supplicandum esse decernerent, ne qui unum Deum, ob falsorum deorum exstirpandos errores, prædicabant, in pluralem divinitatis numerum incidisse arguerentur ab his qui ineffabile Patris et Spiritus sancti mysterium ignorabant. Rectissime ergo constitutum est, ut quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unius Deitatis, unius naturæ, unius æqualitatis, unius denique potestatis exsistunt, una ex eis persona propter unitatis mysterium retinen dum in sacrificio invocarentur. Nec alia debuit, nisi quæ prima est, in qua cæteræ duæ naturaliter manentes exsistunt. Quod vero per Filium invocamus, cum ad eum dicimus: Per Jesum Christum Filium tuum, hic, ut supra jam dictum est, ex ea parte percipitur, qua pro nobis sacerdotis officio functus est,

m

onstaerate, inquit, apostolum co

onis nostræ Jesum, qui fidelis est ei qui fecit eum (Heb.
■, 1). Factus ergo sacerdos pro nobis interpellet ne-
esse est; sed ea, ut diximus, parte qua hominis gerit
aturam. Unde et apostolus non divinitati, sed hu-
anitati ejus hoc intercessionis ejus mysterium coa-
avit dicens:Unus enim mediator Dei et hominum homo
esus Christus (1 Tim. 11, 5). Quod autem oratio et
Horatio sicut Patri, ita etiam et Filio deferatur,
stendit Isaias dicens: Ipsum gentes deprecabuntur,
erit nomen ejus gloriosum (Isa. x1, 10). Et iterum
bi inducit Deum Patrem loquentem ad Filium, labor
Egyptiæ, negotiatio Ethiopia et Sabaim, viri subli-
=es, ad te transibunt, et tui erunt. Post te alligabunt
nculis alligati, et te adorabunt, teque deprecabuntur, B
uoniam in te est Deus, et non est præter te (Isa.
LV, 14). Item in Joel : Omnis qui invocaverit nomen
Pomini salvus erit (Joel. 11, 32): quod de Filio di-
tum apostolus edocet tune, cum Judæorum incre-
ulitatem exprobrans ait: Omnis qui invocaverit
omen Domini salvus erit. Quomodo invocabunt
um, in quem non crediderunt? (Rom. x, 13).
David

etiam supremarum sedium confessorem ilium deprecans ait: Qui sedes super cherubim, apare coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita otentiam tuam et veni, et salvos facias nos (Psal. XXIX, 3). Audi etiam Spiritum sanctum quemadnodum laudis sacrificium et Filio, et Patri, et sibi ræcipit immolari, ubi vere individua Trinitas cum ersonarum distinctione evidentius demonstratur. Dicit ergo idem Spiritus sanctus in psalmo : Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua, I invoca me in die tribulationis tuæ, et eripiam te, et onorificabis me (Psal. XLIX, 14). Ecce Spiritus anctus et Deo Filio sacrificium laudis et Patri altisimo vota ac sibi invocationis et glorificationis hotiam a veritatis cultoribus suadet exhiberi.

34. (AUG.) De illo quippe dicit Apostolus: Nesciis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus ancti, quem habetis a Deo et non estis vestri : quia mpti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in orpore vestro (1 Cor. vi, 15). Quemnam Deum nisi piritum sanctum, cujus corpora nostra esse dixeat templum?

35. (VIGILIUS.) Debetur ergo gloria Spiritui sancto. Juod vero Virtutes angelicæ cum Patre simul etiam iliun laudent atque glorificent, ostenditur nobis Deuteronomio, ubi ita ad Filii venerationem cœestis invitatur exercitus: Lætamini, cœli, simul cum o, et adorent eum omnes angeli Dei. Lætamini, entes, cum populo ejus, et glorificent eum omnes filii Dei. In Apocalypsi quoque beatus Joannes postquam idit quatuor animalia et viginti quatuor seniores coam Agno, qui librum signatum aperuit, cecidisse licentes: Dignus es accipere librum et aperire signaula ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo n sanguine tuo, subjunxit voces militiæ cœlestis relemptioni nostre congratulantes. W vidi at

نملم

magna, dignus est Agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et hongrem et gloriam et benedictionem (Apoc. v, 9-12). Post hæc, inquit, vidi, et ecce multitudo magna, quam dinumerare nemo poterat ex omni gente et tribu et populo et lingua stantes an:e thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum, et clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro sedendi super thronum, et Agno (Apoc. vii, 9, 10). Ecce laudis sacrificium indiscrete Patri et Filio sancto rum immolat chorus, quorum voces multitudo angelorum adorando, et amen respondendo, confirmat, sicut statim in eodem libro sequitur: Et omnes angeli stabant în circuitu throni, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum dicentes : Amen (Ibid., vers. 11). Sanctum quoque Spiritum in eadem gloriae sublimitate beatus Petrus prædicat dicens: Spiritui sancto misso de cœlis, in quem desiderant angeli prospicere. Sequitur sacerdos et dicit:

36. Cum quibus et nostras voces, ut admitti jubeas deprecamur. (GREG., lib. 11 Moral., n. 10.) Voces angelorum sunt in laude conditoris ipsa admiratio intimæ contemplationis, quales ergo oportet esse voces nostras, quas in conspectu Dei cum angelicis laudibus deprecamur admitti, id est intromitti, ut possimus dicere: Intret in conspectu tuo. Et iterum; ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum. C Utique tales voces et talis clamor non est in sono oris, sed in desiderio cordis. Voces enim apud secretissimas aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Æternam etenim vitam si ore petimus, nec tamen desideramus, clamantes tacuimus. Si vero desideramus ex corde, etiam cum ore conticescimus, tacentes clamamus. Sic Moyses ab strepitu verborum lacebat, et tamen silens aure divinæ pietatis audiebatur, cui dicitur : Quid clamas ad me? (Exod. xiv, 15). Intus est ergo in desiderio clamor secretus, qui ad humanas aures non pervenit, et tamen auditum Conditoris replet; et quia superna illa civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantum credimus hominum genus ascendere, quantos illic contigit electos angelos remansisse, sicut scriptum est : D Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei, merito sancta Ecclesia, quæ illis socianda est in cœlo, et cum illis in Dei laudibus permansura, jam nunc ipsis vocibus Deum laudat in terris, quibuscum sancti angeli laudant in cœlis, et hoc non superba præsumptione, sed supplici confessionc, et sic desiderans majestatem Dei credere et confiteri in mundo sicut ab angelis videtur, et laudatur in cœlo. Hæc enim confessio non est peccati, de qua nobis præcipitur: Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. v, 16). Et Psalmista ait : Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam (Psal. xxx1, 5), sed laudis et gratiarum actionis, qualis intelligitur in psalmo ubi

n

[blocks in formation]
[ocr errors]

sanctus, Dominus Deus saterra. Istæ sunt voces angelis hunc hymnum gloriæ Dei. udisse testatur, quando gloim istis vocibus eum collauis Joannes in Apocalypsi sub m introducit. Legitur nam- B a laudantibus ita: Et clamadicebant: Sanctus, sanctus, sabaoth, plena est omnis 3). In Apocalypsi vero de egitur: Et requiem non haatia: Sanctus, sanctus, sanpotens, qui est, et qui erat, et ,8). Manifestum est ergo laudis, quæ ad imitationem ta Isaiam decantat Ecclesia, si additus sit: nam in Isaia legitur; in Apocalypsi vero , et ideo non humano arbi-turæ auctoritate conjuncta sabaoth. Item in Isaia legia gloria ejus, tanquam hoc n, sed de ipso ad invicem sa ad eum voce dicimus : ▪ria tua: quod non humano e alia Scriptura assumptum ipso Deo in Jeremia proet terram ego impleo. Quidus Scriptura dicit, recte et do, et de ipso ad alios ex

autem est de decem nom.t latine interpretatur exercut frequenter in propheDominus exercituum. Et tum ipse est rex gloriæ Dominus exercituum et citur, quia omnis militia supernæ virtutes atque imperio subjacent, ejus

-., n. 19.) Angelicos enim mus, quia decertare eos n ignoramus : quæ tamen dimperio peragunt, quia mundos spiritus appetunt s possunt. De hac nam

ragenas.

Si trina repetitio, cur una laudatio? si una laudatio, cur trina repetitio, nisi quia Pater et Filius et Spiritus sanctus sanctitate unum sunt? Non dixit semel, ne Filium sequestraret; non bis, ne Spiritum sanctum præteriret; non quater, ne creaturam conjungeret; et ut ostenderet unam esse Deitatem, cum tertio dixisset, sanctus, sanctus, sanctus, addidit singulariter Dominus sabaoth. Sanctus igitur Pater, sanctus Filius, sanctus et Dei Spiritus, tota videlicet Trinitas adoratur et laudatur ab angelis. Hanc seraphim glorificant et omnes potestates virtutesque cœlestes. Adjungunt autem huic hymno angelorumi sumpta ex Evangelio verba turbarum laudantium Deum et regem nostrum venientem Hierosolymam, atque dicentium :

41. Hosanna in excelsis, benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis. Ita enim ex Scriptura prophetica et evangelica completur plena laudatio, cum post laudem et gloriam sanctæ Trinitatis adjungitur etiam gratiarum actio de adventu Salvatoris, qui unus in ipsa et ex ipsa Trinitate pro salute nostra homo factus in mundum venit, et eamdem salutem moriendo et resurgendo perfecit. Mortuus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. xiv, 25). Unde rite Cilli gratias agentes, dicimus Hosanna, id est salus in

D

excelsis.

42. (VIGILIUS.) Hoc est enim quod in psalmo canitur Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Ps. 111, 9). Hoc quod in magnæ devotione laudis in Apocalypsi sanctorum chorus resonat: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno (Apoc. vii, 10). Recte quoque subjungimus : Benedictus qui venit in nomine Domini, juxta quod in Evangelio Judæis non credentibus dixit: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me (Joan. v, 45), assuniunt autem versiculum laudis turbæ de psalmo centesimo decimo septimo, quem de Domino cantatum esse manifestum est: quod cum turbæ dicunt hosanna, hoc est quod ibi dicitur: () Domine, salvum me fac! o Domine, bene prosperare! et statim subjungitur: Benedictus qui venit in nomine Domini (Ps. CXVII, 25). Quod vero in ejusdem laudis persecutione subjungitur Hosanna, id est salus sive salvifica in excelsis, aperte docet adventum Domini in carne, non solum humani generis in terra, sed et angelorum in cœlis esse salutem quia dum nos tendenti ad superna perducimur, eorum profecto numerus, qui Satana cedente erat minoratus, impletur. Hinc etenim Paulus ait: Instaurari omnia Christo, quæ in cœlis et quæ in terra sunt in ipso (Ephes. 1, 10). Recte igitur Hosanna in altissimis in ejus laude cauitur,

ques et

gratiarum actiones, pro tanta gratia redemptionis
nostræ, quæ in illo divino mysterio agitur et com-
mendatur, facto totius Ecclesiæ silentio, in quo ces-
sante omni strepitu verborum, sola ad Deum diriga-
tur intentio, et devotio cordium, sociatis sibi om-
nium votis et desideriis, incipit sacerdos orationem
fundere, qua ipsum mysterium Dominici corporis et
sanguinis consecratur. Sic enim oportet, ut in illa
hora tam sacræ et divinæ actionis, tota per Dei gra-
tiam a terrenis cogitationibus mente separata et
Ecclesia cum sacerdote et sacerdos cum Ecclesia spi-
ritali desiderio intret in sanctuarium Dei supernum
et æternum. Et quoniam Spiritus est Deus, et eos qui
adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare B
(Joan. iv, 24). Nam et Pater tales quærit, qui ado-
rent eum, sic eumdem Deum Patrem deprecetur, et
dicat.

43. Te igitur, clementissime Pater, usque,
hæc sa-
crosancta sacrificia illibata. Dirigitur ergo oratio sicut
et reliquæ orationes juxta regulam fidei, et morem
Ecclesiæ ad clementissimum Patrem, cujus erga nos
peccatores et indignos tanta extitit clementia et mi-
sericordia, quantam Apostolus commendat dicens :
Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro no-
bis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum
illo omnia nobis donavit (Rom. vii, 32). Et iterum :
Deus autem qui dives est in misericordia, propter ni-
miam charitatem suam qua dilexit nos, cum essemus
mortui peccatis, convivificavit nos Christo, per hanc C
gratiam spiritum adoptionis accepimus (Eph. 11, 4),
quam commendat Apostolus dicens: Sed accepistis
Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus: Abba,
Pater (Rom. vi, 15). Et ideo in hoc Spiritu adoptio-
nis, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabili-
bus, quia eos quos replere dignatur, inenarrabili
desiderio gementes et postulantes facit, clamat sacer-
dos cum Ecclesia non voce, sed corde dicens: Te igi-
tur, clementissime Pater, supplices rogamus et petimus.
Quæ supplicatio et inclinatio cordis ad Deum tantæ
reverentiæ et humilitatis esse debet, ut imitari queat
illud quod de sua supplicatione Apostolus dicit: Hu-
ius rei gratia flecto genua mea ad Patrem, ex quo om-
mis paternitas in cœlis et in terra nominatur (Eph. 11,
14). In qua flexione genuum non corporis prostratio,
sed supplex affectus, et cordis contritio intelligitur.
De qua Psalmista ait: Sacrificium Deo spiritus con-
tribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non
despicies (Ps. L, 19). Secundum hoc ergo dicitur:
Supplices rogamus ac petimus, et hoc per Jesum
Christum Filium tuum Dominum nostrum, per quem
omnis supplicatio et petitio nostra ad Deum dirigi de-
bet, tanquam per verum mediatorem et æternum
sacerdotem, qui sedet ad dexteram Patris, et inter-
pellat pro nobis. Pro qua autem re dicit sacerdos ad
'Deum Patrem rogamus et petimus, nisi pro eo quod

; Del est autem dignanter suscipere, et ea quæ offeruntur benedicere, sicut in lege præcipit sacerdotibus dicens: Sic benedicetis fi. liis Israel, et dicetis eis, et post verba benedictionis subjungit: Invocabunt nomen meum super filios Israel et ego benedicam eis (Num. vi, 23, 27). Quid apertius? Illi invocabunt et ego benedicam, et tamer supra eis dixerat, sic benedicetis, sed illi exorando, ille largiendo. Ita ergo et in oblatione divini sacrificii sacerdotes exhibent offerendi et supplicandi ministerium; sed Deus largitur benedictionis donum per unum et verum sacerdotem, per quem et oblata sanclificat, et sanctificata acceptat, dicunt itaque.

44. Uti accepta habeas et benedicas, ac si suppliter dicant : Petimus ut hæc Spiritu tuo sanctifices atque ore tuo benedicas, ut quod nostræ humilitatis geritur ministerio, tuæ virtutis impleatur effectu. Quod autem subjungitur: Hæc dona, hæc munera, hæc sancta sacrificia illibata, non aliud atque aliud dicitur; sed res una pro sui magnitudine diversa appellatione audatur, et laudando commendatur. Quæ enim divinis offeruntur altaribus et munera appellantur, sicut Dominus in Evangelio dicit : Si offers munus tuum ad altare (Matth. v, 23), et dona vel sacrificia dicuntur, sicut ostendit Apostolus dicens: Omnis namque sacerdos ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis (Hebr. v, 1), sed, ut dictum est, ipsa sermonum repetitio tanti sacramenti est commendatio, et piæ devotionis excitatio, quia hæc sunt vere sancta et illibata, id est inviolata et incontaminata sacrificia, quæ nulla digne possunt verba laudare, quæ in mysterio Dominici corporis offeruntur, in cujus figuram hostia illæ veteris legis immaculatæ ac sine ullo vitio jubebantur offerri, qualis solus inventus est Christus sine ullo omnino peccato. Sequitur sacerdos et dicit.

45. In primis quæ ribi offerimus usque famulo tuo papa nostro. (AUG. in psal. cxxx.) Sic omnino dignum fuit ut inciperet sancta oblatio, videlicet pro Ecclesia Dei sancta catholica toto terrarum orbe diffusa. Ipsa est enim universitas sanguine Domini redempta. Ipsa est hæreditas a Patre ei promissa et data, sicut ipse Pater loquitur in psalmo: Dabo tibi gentes hæD reditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. 11, 8). Hæc unitas corporis Christi templum Dei est, cui Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est quod estis vos (1 Cor. 111, 17), omnes qui credunt in Christum, et sic credunt ut diligant. Hoc est enim credere in Christum diligere Christum. Tanquam lapides sunt vivi, de quibus templum Domini ædificatur. Hoc autem templum est ubi rogatur Deus et exaudit. Quisquis enim præter templum oraverit Deum, non exauditur ad illam pacem supernam, non exauditur ad vitam æternam, quæ non conceditur nisi ei qui in templo Dei orat. Qui orat

Christi aved

« PoprzedniaDalej »