Obrazy na stronie
PDF
ePub

1195

AD EPISTOLAS ET DECRETA NICOLAI PAPÆ I APPENDIX.

1196

II. (11, quæst. 2, De rebus. Adoni Viennensi archi- A communem usum apta, præsumpserit, dilectio nos episc.) De rebus quæ semel Deo contributæ atque dicatæ sunt, et postea sub occasione concessionis principum a quibusdam invaduntur atque diripiuntur, sancimus ut prius consulatis principem ad resecandam tam præsumptivam factionem, et cognoscendum utrum sit illius concessio, an invasoris præsumptio. Quod si principis inordinata fuerit largitio, et ipse princeps sit pro emendatione redarguendus; si autem invasoris declaratur præsumptio, usque ad emendationem, excommunicationis sit vindicta coercendus.

III. (37, quæst. 4, Sicut antiquitus. Omnibus episcopis.)Sicut antiquitus a sanctis Patribus statutum est, statuimus ut major ecclesia per circuitum quadraginta passus habeat. Capella vero vel minores eccle- B siæ triginta. Qui autem confinia eorum confringere tentaverit, aut personam hominis aut bona ejus inde subtraxerit, nisi publicus latro erit, quousque emendet, et nisi quod rapuerit reddat, excommunicetur.

De baptismo, tit. XVI.

I. (De consec., dist. 4, A quodam. Ad consulta Bulgarorum, cap. 104.) A quodam Judæo, nescitis utrum Christiano an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid inde sit agendum consulitis. Hi profecto si in nomine Trinitatis, vel tantum in nomine Christi sieut in Actibus apostolorum legitur baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut sanctus Ambrosius exponit), & quia non illorum, sed ejus est, rebaptizari non debent b

II. (Ibid., Catechismi.) Catechismi baptizandorum a sacerdotibus uniuscujusque ecclesiæ possunt fieri, sicut in hac sancta Romana Ecclesia, cui Deo auctore ministerium exhibemus nostri famulatus, SOlemniter fieri comprobantur.

De pænitentia, tit. XVII.

vestra consulit, si ipse vel qui cum eo in tam impio et iniquo scelere fuerunt, ad pœnitentiam quandoque, gratia tacti divina, venire voluerint, quo eos pœnitentiæ vinculo constringatis, institutionis nostræ censuram exposcere curastis. De quibus tamen si ita est, jubemus, cum ad poenitentiam quandoque reverti acceleraverint, uno anno extra ecclesiam Dei consistere, cujus sacratissima vasa extra ritum fidei Christianæ deripiendo auferre non dubitaverunt. Secundo vero anno ante fores ecclesiæ sine communione maneant. Tertio vero anno ecclesiam Dei ingrediantur, et inter audientes astent sine oblatione, non manducantes carnem, neque bibentes vinum, præter Nativitatis et Resurrectionis Dominicæ dies. Quarto præterea anno, si his prioribus tribus annis eorum fructuosus fuerit pœnitentiæ labor, communioni fidelium restituantur, totaque mentis intentione spondentes talia se ulterius nunquam facturos, corpus et sanguinem Domini suscipere mereantur, et usque ad septimum annum tribus in hebdomada diebus sine esu carnium et vini potationé maneant pœnitentes.

II. (26, quæst. 7, De his.) De his vero qui pro criminibus pœnitentiam egerunt, et ad cingulurı militiæ convertuntur, constat eos contra sacras regulas agere; verum quia crimina non æqualia sunt, porhibes quoque alios horum propter nimiam hebetudinem in desperationem cecidisse, alios ob hoc ad paganos fugisse: tibi hoc committimus decernendum, C nimirum qui loca et tempora regionis illius, et modum culpæ, nec non et pœnitentiam et gemitus hominum ad confessionem venientium præsens positus inspicere vales.

I. (12, quæst. 2, De viro. Frotario archiepiscopo Burdigalensi.) De viro nefando, Burgando nomine, qui, rabie insana commotus, diabolicis se irretire laqueis non dubitavit, atque gentilium more per abrupta itinera et compita insidians, vobis in vestræ ecclesiæ villa una cum clericis vestris manentibus, et populum salubribus instruere dogmatum monitis decertantibus, paneque spiritualis verbi vacua hominum corda reficientibus, atque laudabile propriæ D salutis desiderium habentibus sancta apostolorum Petri et Pauli limina visitare, collectis malitiæ suæ sequacibus, et iniquitatis complicibus, nefarias invasiones et deprædationes violentas inferre, dæmoniaco ausu præsumpserit, et ut epistolæ vestræ textus eloquitur, sacrum altare sacraque Dominici corporis et sanguinis vasa, insuper et sanctum chrisma pollutis arripere manibus, quasi vilia et ad

a Deest aliquid. Vide cap. 104 Respons. ad Consult. Bulgar., seu epist. 97.

b Ob hunc canonem Magdeburgenses Nicolaum I erroris redarguunt, sed valde imperite; cum ille docuerit in nomine Christi baptizare posse eadem ratione qua apostoli Act. 11, viii, x, xi et xix de falso

F

II. (33, q. 2, Interfectores. Rodulfo Bituricensi archiepisc.) Interfectores suarum conjugum sine judicio, cum non addis, adulterarum, vel aliquid hujusmodi, quid aliud habendi sunt quam homicidæ, ac per hoc ad pœnitentiam redigendi? Quibus penitus conjugium denegatur, exceptis adolescentulis, de quibus est beati Leonis papæ vigesima quinta regula decretalium, imo indulgentia, observanda.

IV. (Ibid., c. 2. Latorem. Rataldo episcopo sanctæ ecclesiæ Argentoratensis.) Latorem præsentium matricidam esse cognovimus, cui præcipimus ut sub pœnitentiæ jugo permaneat, ita ut per annum integrum ecclesiam non egrediatur, sed ante fores basilicæ stans, et orans et deprecans Deum perseveret, qualiter tanto eripiatur piaculo. Completo vero anni circulo introeundi in ecclesiam licentiam habeat, tantum inter audientes stet, sed nondum communicet. Completis autem trium annorum curriculis, sacræ communionis et gratia concedatur. Oblationes baptizarunt. Ita Suarez, tomo III de Sacramentis, disputatione 21, sectione 3. Bellarminus lib. rv de Romanis Pontificibus, cap. 12, Nicolaum falsæ et erroneæ sententiæ non aliter quam-privatum doctorem adhæsisse ait. Quam sententiam omnes communiter doctores amplectuntur. Sev. BIN.

1197

DECRETA EX GRATIANO COLLECTA.

1198

sam sibi sponsus per digitum fidei annulo insignitum desponderit, dotemque utrique placitam sponsus ejus, scripto pactum hoc continente, coram invitatis ab utraque parte tradiderit, aut mox, aut apto tempore, ne videlicet ante tempus lege diffinitum tale quid facere præsumant, ambo ad nuptialia fœdera perducuntur. Et primum in ecclesiam Domini cum oblationibus, quas offerre debent Deo, per sacerdotis manum statuuntur, sicque demum benedictionem et velamen cœleste suscipiunt.

vero non offerat, nisi prius aliorum septem annorum A potestate sunt, celebrant. Et postquam arrhis sponcurricula expleantur. His autem omnibus annis atque temporibus carnem non manducet, nec vinum bibere præsumat, exceptis festivis diebus atque Dominicis, et a Pascha usque ad Pentecosten. Et quocunque ire voluerit, nullo vehiculo deducatur, sed pedibus proficiscatur, arma non sumat nisi contra paganos. Jejunet autem tribus diebus per hebdomadam usque ad vesperam; a propria et legitima conjuge non separetur, ne in fornicationis voraginem corruat, quod ne fiat optamus. Si autem ante annorum trium cursum finis vitæ illius appropinquaverit, corporis et sanguinis Domini nostri particeps fiat. Sin autem, ut supra statuimus efficiatur. Tamen si illius conversionem et lacrymarum fontem in omnibus videritis floridis actionibus et optimis operi B bus pullulare, humanius circa eum sollicitudo pervigil appareat, mitisque in omnibus demon

stretur.

V. (Ibid., cap. seq. Ad consulta Bulgarorum. Conc. Wormat., cap. 33.) Si quis cum duabus sororibus fuerit fornicatus, aut cum his personis de quibus sancta Scriptura prohibet, si dignam egerit pœnitentiam, et castitatis non valuerit continentiam sustinere, liceat ei legitimam in conjugio uxorem accipere. Similiter et mulier quæ tali fuerit scelere lapsa, ut fornicationis non perducatur ad chaos. Sed hoc de laicis viris ac mulieribus solummodo statuimus.

De matrimonio, tit. XVIII.

I. (27, q. 2, Sufficiat.) Sufficiat solus secundum Jeges consensus eorum, de quorum quarumque consensu et conjunctionibus agitur. Qui solus si defuerit, cætera etiam cum ioso coitu celebrata frustrantur.

II. (Ibid., cap. Scripsit. Carolo regi Francorum.) Scripsit nobis Theutberga regina se regia dignitate vel maritali copula velle exui, et sola vita privata esse contentam desiderare. Cui nos scripsimus non aliter hoc fieri posse nisi eamdem vitam conjux ejus Lotharius elegerit. Nam licet sit scriptum : Quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. xv), Deus autem, et non homo, separat, quando divini amoris intuitu, ex consensu utriusque conjugis, matrimonia dissolvuntur. Aliter autem fieri mutuam separationem vestram prohibemus.

III. (10, q. 2, c. 4.) Ubi non est consensus utriusque, ibi non est conjugium. Ergo qui pueris dant puellas in cunabulis, et e converso, nihil faciunt, nisi uterque puerorum, postquam venerit ad annos discretionis, consentiat.

IV. (30, q. 5, Nostrates. Ad consultă Bulgar.) 'Nostrates, tam mares quam feminæ, non ligaturam auream vel argenteam, aut ex quolibet metallo com positam, quando nuptialia fœdera contrahunt, in capftibus deferunt; sed post sponsalia, quæ futurarum sunt nuptiarum promissio, foedera quoque consensu eorum qui hæc contrahunt, et horum quorum in

C

D

7

V. (31, q. 2, Lotharius. Rhadoaldo Portuensi, et Joanni Ficolens. episcopis.) Lotharius rex in commonitorio profitetur Waldradam se a patre præmissis dotibus accepisse, et sororem postmodum admisisse Hucberti. Ubi primum diligenti investigatione inquirite. Et si eumdem gloriosum regem prædictum Waldradam præmissis dotibus coram testibus, secundum legem et ritum quo nuptiæ celebrari solent, per omnia inveneritis accepisse, et publica manifestatione eadem Waldrada in matrimonium ipsius admissa est, restat ut perscrutemini cur illa repudiata sit, vel filia Bosonis admissa. Sed quia idem gloriosus rex metu Theutbergam admisisse se dicit, metu unius hominis tantus rex non debuit contra divinum præceptum in immane præcipitium mergi. In hoc certo se magis reprehensibilem ostendit, in quo amorem Dei amori mundi postposuit, cum nec etiam occisores corporis sint timendi, contra justitiam hominem impellentes. Nihil itaque vobis aliud præcipimus, manifestatione sua eodem rege convicto, nisi ut secundum canonicam auctoritatem, nostra vice freti, causam illius diffinitatis, etc.

VI. (32, q. 1, Quidquid. Ad consulta Bulgar.) Quidquid mulier contra te cogitaverit, aut fecerit, vel si te accusaverit, non est, excepta causa fornicationis, rejicienda, vel odio prorsus habenda.

VII. (52, q. 8, Hi qui. Carolo Moguntinensi archiepiscopo.) Hi qui matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus dementia, aut furor, aut aliqua infirmitas accesserit, ob hanc infirmitatem et causam conjugia talium solvi non possunt. Similiter sciendum est de his qui ab adversariis excæcantur, aut membris truncantur, aut a barbaris exsecti fuerint.

VIII. (33, q. 2, Inter hæc. Alvino archiepiscopo Januensi.) Inter hæc sanctitas vestra addere studuit ut si cujus uxor adulterium perpetraverit, utrum marito illius liceat secundum mundanam legem eam interficere sed sancta Dei Ecclesia mundanis nunquam constringitur legibus. Gladium non habet nisi spiritualem, qui non occidit, sed vivificat.

IX. (33, q. 4, Nec uxorem. Ad consulta Bulgarorum.) Nec uxorem ducere, nec convivia facere in quadragesimali tempore convenire posse ullo modo arbitror.

De impedimentis matrimonii, tit. XIX.

I. (30, q. 1, Nosse. Salonitano episcopo.) Nosse

1199

AD EPISTOLAS ET DECRETA NICOLAI PAPÆ 1 APPENDIX.

1200

susceperit, aut cum illa quam ante episcopum tenuerit, cum sacro chrismate fuerit uncla, fornicationis perpetraverit scelus, legitimam tamen, si habuerit, non dimittat uxorem.

desideras utrum mulier quæ viri filium ex alia femina A mus, qui cum ea quam de sacro fonte baptismatis genitum de sacro fonte levaverit, postmodum possit cum eodem viro copulari. Quos ideo conjungi posse decernimus, quia secundum canones sacros, nisi amborum consensu, nullius religionis obtentu debet conjux dimittere conjugem. Pertinet autem ad ingens uxoris exitium, quæ habens odio virum, vel infirmitatem ejus non considerans, quasi causa pietatis operatur impietatem, maxime cum Apostolus præcipiat Nolite, inquiens, fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII).

[blocks in formation]

In. (30, q. 5. Ad consulta Bulgarorum.) Ita diligere debet homo eum qui suscepit ipsum de sacro fonte, sicut patrem. Item: Est inter fratres et filios spirituales gratuita et sancta communio, quæ dicenda non est consanguinitas, sed habenda spiritualis proximitas. Unde inter eos arbitror non posse fieri quodlibet legale conjugium. Quandoquidem nec inter eos qui natura et eos qui adoptione filii sunt venerandæ Romanæ leges matrimonia contrahi permittunt. Item: Si inter eos non contrahitur matrimonium, quos C adoptio jungit quanto potius a carnali oportet inter se conturbernio cessare illos quos per cœleste sacramentum regeneratio sancti Spiritus jungit? (c. 2, ad consulta Bulgar.) Longe ergo congruentius filius patris mei, vel frater meus appellatur is quem divina gratia potius quam humana voluntas ut filius patris mei vel frater meus esset, elegit, prudentiusque ab alterna corporis commistione secernitur

VI. (35, quæst. 2, De consanguinit. Suffraganeis Ecclesiæ Amalsitana.) De consanguinitate sua uxorem nullus ducat usque post generationem septimam, vel quousque parentela cognosci poterit. Laicus vero uxorem simul et concubinam habens non communicet Ecclesiæ.

De bellis, tit. XX.

I. (2, q. 4, Monomachiam. Exejus decretis.) Monomachiam in lege non assumimus, quam præceptam fuisse non reperimus, cum hæc et hujusmodi sectantes, Deum solummodo tentare videan

tur.

II. (15, q. 6, c. 2, § Quin etiam. Episcopis Galliæ.) Quin etiam præfato fratri nostro, filiisque Trevirensis Ecclesiæ, illiusque defensoribus, hæc in mandatis damus ut spirituali simul et materiali gladio tandiu malignos illos eorumque fautores insequantur, quousque cum integritate possessiones vel quæcunque res ecclesiasticæ hoc facto vel quocunque pacto distracte seu direptæ sunt, revocentur.

III. (23, quæst. 5, Omnium. Exercitui Francorum.) Omnium vestrum nosse volumus charitatem, quoniam quisquis, quod non optantes dicimus, in hoc belli certamine fideliter mortuus fuerit, regna illi cœlestia minime negabuntur.

IV. (23, quæst. 8, Si nulla. Ad consulta Bulgarorum.) Si nulla urget necessitas, non solum quadragesimali tempore, sed etiam omni tempore est a præliis abstinendum. Si autem inevitabilis urget importunitas, nec quadragesimali tempore pro defensione tam sua quam patriæ seu legum paternarum est bel lorum præparationi procul dubio parcendum : ne videlicet Deum videatur homo tentare, si babet quod faciat, et suæ ac aliorum saluti consulere non procurat, et sanctæ religionis detrimenta non præcavet.

V. (24, quæst. 3, Illi qui. Omnibus episcopis.) Illi qui peregrinos vel oratores cujuscunque sancti, sive clericos, sive monachos, vel feminas, aut inermes pauperes deprædati fuerint, vel bona eorum rapue

IV. (30, q. 4, c. 1. Salomoni Constantiensi episc.) Sciscitatur a nobis sanctitas vestra si aliquis homo duas commatres habere valeat unam post alteram. In quo meminisse debet scriptum esse: Erunt duo in carne una (Gen. 11). Itaque cum constet quia vir et mulier una caro per connubium efficiuntur, restat nimirum verum compatrem constitui illi mulieri, D rint, vel in malum eis obviaverint, anathematis vincujus matrimonio assumpta uxor commater esse videbatur.

V. (33, q. 2, Si quis.) Si quis cum matre fornicatus fuerit spirituali, anathematis, ut scitis, percutitur ictibus. Similiter et illum percutere promulga

a Hæc non videntur hujus ætatis.

culo feriantur, nisi digne emendaverint. Pax vero illa, quam a treguam Dei dicimus, fideliter observetur, sicut ab archiepiscopis et episcopis uniuscujusque provinciæ constituta est. Qui autem eam infregerit excommunicationi subdatur.

[blocks in formation]

Omnis ecclesiastica disciplina in individuæ Trini- A loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in tatis fide est ab omnibus salubriter credenda, ut cœlestium dignitatum concordia semper et ubique maneat in cunctis gentibus una. Sed quia Michaelem et Basilium imperatores Græcorum cum suis fautoribus ab hac catholica fide audivimus in aliquibus causis immoderate exorbitasse, necessarium ducimus ut quod ad unitatem concordiæ et ad custodiam pertinet cœlestis disciplinæ nulla negligatur nec violétur dissensione, neque turbetur concertatione, ut firma possit consistere compago et unitas fidei nostræ. Scimus etenim sanctissimos Patres atque doctores nostros per gravissimos hostilitatis incursus multas hæreticorum blasphemias pro pace et unitatæ sanctæ Dei Ecclesiæ divina falce prudenter resecasse et omnes unanimiter in individuæ Trinitatis fide credenda perseverasse.

B

Unde ex eorum plurima multitudine eligamus unum qui blasphemias prædictorum imperatorum divinis conterat assertionibus. Quoniam si Veteris et Novi Testamenti et omnium doctorum auctoritates contra hæc assumpserit, et copia magnitudinem excedet, et fastidium prolixitas legentibus et audientibus gignet. Ergo quia memorati hæretici Spiritum sanctum non a Filio sed a Patre solummodo procedere ausi sunt dicere, monstrandum est quid proprium, quid communiter Pater et Filius et Spiritus sanctus in individua Trinitate habent, et quomodo ab utroque Spiritus sanctus veridice et æternaliter procedit, et quomodo ipsa sancta Trinitas inseparabilis existit. Designandum est etiam, eam simul operari cuncla et esse coæternam, et Patrem et Filium, a quibus procedit Spiritus sanctus, unius ejusdemque substantiæ existere. Et quod unus et solus et verus Deus est ipsa sancta Trinitas, et quod Spiritus sanctus Patri et Filio æqualis accipitur, et utriusque Spiritus dicitur, et charitatis nomine_intelligitur rectissime Spiritus sanctus sit Deus, vocetur donum Dei, et quomodo ipsa sancta Trinitas nec confusa nec separata, nec locorum vel finito vel infinito spa- C tio contineatur, nec temporum vel finito vel infinito volumine variatur.

et cum

Augustinus in libro de Verbis Domini in Evangelio secundum Matthæum (serm. 61): Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo neque in futuro: Ideo, inquit, remissio peccatorum, per quam in se non divisus spiritus evertitur et expellitur regnum. Ideo societas unitatis Ecclesiæ Dei extra quam non fit ipsa remissio peccatorum tanquam proprium opus est sancti Spiritus, Patre sane et Filio cooperantibus, quia societas est quodammodo Patris et Filii ipse Spiritus sanctus. Nam Pater non communiter habetur Pater a Filio et Spiritu sancto, quia non est Pater amborum, et Filius non communiter habetur Filius a Patre et Spiritu sancto, quia non est Filius amborum, Spiritus autem sanctus communiter habetur a Patre et Filio, quia Spiritus est unus amborum. Quod autem ipse sit Spiritus Patris, ipse Filius dicit: de Patre procedit; et alio loco: Non enim vos estis qui

vobis. Quod vero ipse sit Spiritus Filii Apostolus dicit: Misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater; hoc est, clamare facientem. Et in hoc cognoscimus, sicut dicit apostolus Joannes, quoniam Christus manet in nobis de Spiritu sancto quem dedit nobis; ipse Spiritus testimonium reddet spiritui nostro quia sumus filii Dei. Unde scriptum est: Si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, › Et Paulo supra: Neque enim habitat in quoquam Spiritus sanctus sine Patre et Filio, nec Filius sine Patre et Spiritu sancto, nec sine illis Pater. Inseparabilis est quippe habitatio, quorum est inseparabilis operatio. Hinc in eodem libro in Evangelio secundum Joannem, de una Trinitate trinaque unitate idem Augustinus dicit: Ipsa enim fide rectissime, ac robustissime retinemus, Patrem, Filium Spiritum sanctum inseparabilem esse Trinitatem, unum Deum non tres deos ita tamen unum Deum, ut Filius non sit Pater, ut Pater non sit Filius, ut Spiritus sanctus nec Pater sit Filius, sed Patris et Filii Spiritus. Hanc ineffabilem Divinitatem apud seipsam inanentem omnia innovantem, creantem, recreantem, mittentem, revocantem, judicantem, liberantem.

Hanc ergo Trinitatem ineffabilem simul novimus, ut inseparabilem et inseparabiliter eam pateat cuncta operari. Paulo post in eodem Evangelio Augustinus ait: Occurrit itaque quæstio, quam in nomine Domini et ejus voluntate solvendam suscepimus. Nihil facit Pater sine Filio, et nihil Filius sine Patre. Filius quidem, inquit, non Pater, de virgine Maria natus, sed ipsam nativitatem Filii, non Patris, de virgine Maria et Pater et Filius operatus est. Non est quidem passus Pater, sed Filius, passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Non resurrexit Pater, sed Filius. Resurrectionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Ac deinceps quia Pater nativitatem Filii fecit, audi Apostolum : Cum venerit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. An forte movet quod dicit ex muliere? Utrumque Scriptura dicit et ex virgine et ex muliere. Ex virgine: Ecce virgo in utero accipiet et pariet filium. Ex muliere: sicut audistis non est contrarium. Proprietas enim locutionis Hebrææ mulieres non corruptas virginitate, sed feminas appellat. Habes evidentem Scripturam Geneseos, quando ipsa primo facta est, dicit : formavit eam in mulierem. Dicit et alio loco Scriptura Jubere Deum separari mulieres, quæ non cognoverunt cubile viri. Fecit Pater nativitatem Filii, qui proprio Filio suo non pepercit, sea pro no · bis omnibus tradidit illum.

Probavimus ergo nativitatem Filii a Patre factam, probemus et a Filio factam. Dicit enim Apostolus qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aqualem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens. In hoc loco videamus nativitatem Filii ab ipso Filio factam. Fecit Pater passionem Filii, qui proprio Filio non pepercit

1203

AD EPISTOLAS ET DECRETA NICOLAI PAPÆ I APPENDIX.

1294

quia quidquid de aliquo est natum est; semper igitur Filius natus, semper Pater, semper de illo imago. Quomodo imago illa virgulti de virgulto nata est, et si semper virgultum semper nata est et imago de virgulto. Non potuisti invenire coæterna genita æternis genitoribus, et invenisti coæva nata temporalibus gignentibus. Intellige coæternum Filium natum æterno gignenti. Quod enim est temporali coævum, hoc est æterno coæternum. ›

sed pro nobis omnibus tradidit illum; fecit et Filius A Filius. Semper Pater, semper Filius de Patre. Et passionem suam, ut Apostolus ait: Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me. Tradidit Pater Filium, tradidit Filius seipsum. Quid fecit hic Judas, nisi peccatum? Transeamus bine, veniamus ad resurrectionem. Operatus est Pater resurrectionem Filii, sicut dicit ipse Apostolus: Propter hoc enim exaltavit eum, et donavit ei nomen quod est super omne nomen. Resuscitavit ergo Pater Filium exaltando eum et excitando a mortuis. Resuscitavit Filius seipsum, ut in figura corporis manens de templo dixit Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Videamus itaque si Filius animam suami posuit, et ei animam suam Pater reddidit non ipse sibi. Quia Pater reddidit, psalmus dicit: Exsuscita me et reddam illis; et quoniam Filius animam suam posuit et resumpsit, ait: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam.

Hic jam modicum est quod advertatis, fratres, propter blasphemias. Hinc in epistola ad Consentium idem doctor scribit: Manifestum est enim quod Verbum Dei Filium Dei unicum accepimus. Unde et evangelista inquit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et iterum et Verbum caro factum est, propter nativitatem Filii incarnationis ejus, quæ facta est in tempore ex Virgine. In eo autem declarat, non tantum Deum esse, sed etiam ejusdem cum Patre substantiæ; B quia tum dixisset: Deus erat Verbum, hoc erat, inquit, in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil : neque enim dicit omnia, nisi quæ facta sunt, id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia, et si factus non est, creatura non est. Si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiæ est. Omnis enim substantia, quæ Deus non est, creatura est, et quæ creatura non est, Deus est. Et si non est Filius ejusdem substantiæ, cujus Pater, ergo facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt. At si omnia per ipsum facta sunt, unius igitur ejusdemque cum Patre substantiæ est, et ideo non tantum Deus, sed et verus Deus. Quod idem Joannes apertissime in Epistola sua dicit: Scimus, quod Filius Dei venerit et dederit nobis intellectum, ut cognoscamus verum et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita æterna. Hine etiam consequenter intelligitur, non tantummodo de Patre dixisse apostolum Paulum, qui solus habet immortalitatem, sed de uno et solo Deo, quod est ipsa Trinitas; et post panca, ut serves, inquit Apostolus, mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest, cui est honor et gíoria in S. S. In quibus verlis nec Pater proprie nominatus est nec Filius, nec Spiritus sanctus, sed beatus et solus potens Rex regum et Dominus dominantium, quod est unus et solus et verus Deus ipsa Trinitas.

His vero breviter juxta sponsionem Christianæ fidei veridice et breviter prælibatis, restat ut coæternitatem sanctæ Trinitatis juxta promissionem nostram proferamus ex libris sancti Augustini in Evangelio secundum Joannem (serm. 117): « In principio erat Verbum, loquitur dicens. Quid possumus, fratres mei, in Creatore invenire, quando in creatura nihil invenimus æternum. Inveni æternum Patrem in creatore, et inveni coæternum Filium; si autem non invenis æternum et vincunt se in tempore, sufficit, ut ad similitudinem inveniamus coævum. Coævos quotidie dicimus eos qui eamdem habent mensuram temporum, non alter ab altero tempore præceditur, ambos tamen esse cœpisse quos dicimus coævos. Si potuerimus invenire coævum quod nascitur ei a quo nascitur, si possint invenire coœva duo, generans et generatus, hic invenimus coæva, ibi intelligimus coæterna. Si hic invenero genitum ex eo esse cœpisse, ex quo cœpit generator intelligimus certe Filium Dei ex eo esse non coepisse, ex quo non cœpit generator. Ecce fortasse, fratres, invenimus aliquid in C creatura, quod de alia re nascatur, et tamen ex eo tempore esse incipiat, ex quo cœpit aliud, unde nascitur. Hoc ex eo, ex quo illud cœpit, illud ex eo, ex quo illud non cœpit. Hoc ergo coævum, illud coæternum. Inveniamus itaque coæva, et de Scripturis admoneamur. Ad has similitudines legimus in Scriptura de ipsa sapientia: Candor est enim lucis æternæ. Dicta est imago Patris. Hinc capiamus similitudinem, ut inveniamus coæva, ex quibus intelligamus coæterna. Ignis enim lucem fundit: lux ab igne funditur. Attende eum, qui lucernam accendit. Non accensa lucerna nondum est ignis, nondum est et fulgor, qui ab igne exiit. Ponamus ergo ignem Patrem illius splendoris, quia jam prælocuti sumus coæva nos quærere, non coæterna. Si lucernam accendere cupio, nondum est ibi ignis, nondum est ille splendor, mox autem ut accendero, simul cum igne et splendor existit. Da mihi hic ignem sine splendore, et credo tibi Patrem fuisse sine Filio. Et paulo post: D Ponamus ergo aliquid natum super aquam velut virgultum aut herbam: Nonne cum imagine sua nascitur? mox ut incipit existere, incipit cum illo existere imago ejus; non præcedit nascendo imaginem suam. Non mihi ostenditur natum esse aliquid super aquam et postea apparuisse imaginem ejus, cum illud sine imagine prius non appareret, sed nascitur cum imagine sua et simul esse incipiunt virgultum et imago ejus; nunquid non fateris imaginem esse de illo virguito, non virgultum de imagine genitum? Ergo de illo virgulto confiteris imaginem, itaque et generans et quod genitum est simul esse cœperunt, ergo coæva sunt. Si semper virgultum, semper et imago de virgulto; quod autem de alio est, utique natum est. Potest ergo semper esse generans et semper cum illo, quod de illo natum est. Ergo Filius Dei secundum hoc dicitur, quod Pater est, quod habet de quo sit, non secundum quod prior est Pater et postea

Nunc coæternitatem atque unam eamdemque substantiam Patris et Filii et Spiritus sancti in saneta et individua Trinitate, ipso Deo largiente, pro sensus capacitate exposuimus; proferamus etiam in ipso uno solo ac vero Deo, quomodo Spiritus sanctus Patri et Filio æqualis accipitur et utriusque Spiritus Deus et charitatis nomine intelligitur, et cum Spiritus sanctus sit Deus cur donum Dei vocatur, quia ratio frequenter iterata patescit evidentins. Augustinus in libro de Civitate Dei sexto, titulo nono, ex Domini testimonio, et Patrem unum verum Denm dicimus, et Filium unum verum Deum, et Spiritum sanctum, id est simul ipsam sanctam Trinitatem, non tres veros deos sed unum verum Deum. An quoniam addidit: et quem misisti Jesum Christum, subaudiendum est, unum Deum verum? et ordo verborum est, ut et te, el quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum? cur ergo tacuit et de Spiritu sancto? An quoniam consequens est int ubicunque nominatur unum, tanta pace uni adherens, ut per hanc utrumque unum sint, jam ex bec intelligatur etiam ipsa pax, quamvis non commemo retur? Nam et illo loco Apostolus videtur quasi prætermittere Spiritum sanctum, et tamen ibi intelligitur ubi ait: Omnia vestra, vos autem Christi, Christus

« PoprzedniaDalej »