Obrazy na stronie
PDF
ePub

iles Ecclesiæ Christi oculos intantum socios et mplices esse confirmat, ut in publico Ecclesiæ stræ conventu jactare ausus sit, ad hoc vos suis rsuasionibus in generali synodo fuisse perductos, omnes manu propria suis ineptissimis libris subibere, et sic unanimiter sentire atque observare letis. Cui ego per majores natu respondi, non um me de tantis viris id credere nullatenus posse; 1 etiam mihi indigno, qui sum canis mortuus, et lex exiguus, tres prius digitos quibus scribimus licitus amputari vellem, quam errores hujusmodi nus propriæ subscriptione firmarem. Addidi ctiam od si libri illi in bono concilio fuerint discussi et udicati, erunt procul dubio anathematizati: quos B am chorepiscopo Ecclesiæ nostræ velut valde utiomnibus jussit transcribere; quos cum ego ex rte aliqua relegissem, et mendaciis plenos delimentisque vidissem, dehortatus sum ne hoc penitus ret, librosque suo quantocius auctori restituendos monui, metuens videlicet ne oves Christi, id est plices quosque, ex eorum lectione quædam vasima curiositatis scabies aspergeret, et ardentes pulæ diri erroris exurerent. Collegi autem ipse ac gessi in ordinem, propriisque sermonibus explivi nonnulla quæ in generali presbyterorum conciproposuit, disseruit, commendavit, ex quibus is vanitas contemptui, imo exsecrationi pateat. d ne quis me falsa putet asserere, veniat liber ius in medium, et fœditatem sui publice legentibus que audientibus denudabit, ex quo et ista, quæ cerissimo examini vestro dijudicanda offero, vesime ab illo prolata probabitis, cum illic multa

C

byteri Lugdunenses, a quibus hæc continuo irrisa ac repudiata, imo plancta et plorata cognovi, cum, divinis assueti fluentis, de lacuna lutulenta bibere cogerentur, murmurantes in nequissimo pane doctrinæ, de quo Ecclesiasticus loquitur liber: In nequissimo pane murmurabit civitas (Eccli. xxx1, 29). Et testimonium nequitiæ illius verum est, nec vero ille divina docet, sed sua concinnat et fabricat, et juxta Salomonem, in similitudinem harioli et conjectoris æstimat quod ignorat (Prov. xxIII). Succurrite igitur, Patres piissimi, succurrite animabus nostris. Modicum enim fermentum totam massam corrumpit (I Cor. v, 6), et, juxta quemdam patrem antiquum, si quid in fide falsi admittitur, intrat putredo de veneno serpentis, nascuntur vermes corruptionis, et nihil integrum remanebit. Testis est mihi omnipotens Deus, quia hæc non impulsu iracundiæ tanquam læsus exaggero, quæ ab ipso statim exordio, dum adhuc se mihi utcunque blandulum exhiberet, dolere ac detestari cœpi, nec divinæ ordinationi seu imperiali pia provisioni, quod ille forsan jactitat velut rebellis existens, cum id mea exiguitas nee cogitare unquam poterit, sed erroris odio, et amore veritatis, Ecclesiæ quoque matris meæ vulneribus condolens, cujus uberibus ab infantia alitus sum, in qua et administrationis locum, et doctrinæ ac prædicationis officium indignus exercui. Certe vivam ego egentissimus, vel etiam moriar, si placet: tantum pateat vulnus putridum, pateat sanies putrida; et omnes qui hoc tabescunt contagio, vobis opitulante Christo medicantibus, gravi veterno depulso, optata gaudeant sanitate.

FLORI DIACONI MARTYROLOGIUM.

(Vide Martyrologium venerabilis Bedæ, hujusce Patrologiæ tom. XCIV, pag. 798, et ad annum 876, Usuardi Martyrologium, in quibus eduntur Flori AUCTARIA.)

a

FLORI DIACONI

SERMO DE PRÆDESTINATIONE.

(Bibl. Patr. max.)

Omnipotens Deus, quia verissime verus et solus D Scriptura testatur, dicens: Deus æterne, qui es eus est, omnino in sua æterna et incommutabili ientia præscivit omnia antequam fierent, sicut

a De Floro ejusque sermone hæc habet Hinemas in libro de Prædestinatione cap. vi, pag. 27. Hoc capitulum, sicut conferentes ex scripto Flori, clesiæ Lugdunensis ministri, quod olim in Bonoilo venerandæ memoriæ Heriboldo episcopo Antissio rense accepimus, excerptum ex maxima parte in

absconditorum cognitor, qui nosti omnia antequam fiant (Dan. x111, 42). Præscivit ergo sine dubio et

nitur penitus alienum. De præscientia enim Dei catholicæ fidei adversa non loquitur, etc.

Idem in Præfatione ejusdem operis. In capite indiculorum sequentis operis sermonem Flori, quem

b Vide de hoc opere L. Cellotium S. 1. P. in Hi

esse non possent, sed tantum ex propria voluntate, ille ut omnipotenti majestate. Unde inabilem justitiam ejus nobis = Nemini mandavit impie agere, m peccandi. Quod ergo impie et spatium temporis vitæ huledit ad bene agendum, ipsi nt ad malum exercendum, non culpa, et ideo recte daninantur civit autem idem omnipotens B

illorum damnationem, sed ex = in propria malitia perseverax sua, quod absit, iniquitate, tituit, et qui reddet unicuique Rom. 11, 6), id est, et bene agenmale agentibus mala perpetua. omnino, et per gratiam suam eamdem gratiam æterna præ1, et in præsenti sæculo bene feliciter remunerandos, utrummisericordiæ Dei. Unde Apoordiæ ejus appellat, dicens: ☛atiæ suæ in vasa misericordiæ, iam (Rom. ix, 23). E contraæscivit per propriam malitiam civit per suam justitiam æterna Sicut præsciebat de Juda protraditurus, sicut Evangelium sex duodecim (Joan. vi, 72). rnam ejus damnationem cum ☛mini illi per quem Filius trasi natus non fuisset homo ille et de impiis Judæis præsciebat etatem futuram, de qua præerunt in escam meam fel, et in aceto (Ps. LXVIII, 22). Præem ipsorum damnationem, de

ondam Antissiodorensiun veynodali conventu apud Bonoit post reversionem de tumultu erente clerico, ex scrinio Ebo, venerabilis Gratianopolitani integram hic ponere dignum structione et sensus veritate s duobus locis, in quibus eum us, sicut in eo scripto invenivenerabilis Ebonis accepimus, ice dixerit, sicut patebit legenin eodem scripto, quem per di sicut ad se a prædicto Floro us, aliter invenerimus, quam ccepimus reperiamus. Qua de o suspicamur. Quæ loca antescribere adoriamur specialiter Ubi enim dicit: Sed quos præ

C

D

sentiendum est, quia in bonis prædestinavit, et ipsam eorum bonitatem futuram ex dono gratiæ sux, et pro eadem bonitate æternam ipsorum remunerationem, ut ipsius dono fierent boni, ipsius dono essent remunerati. Unde ait Apostolus: Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. 1, 5). Et in alio loco: Quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. vIII, 29). Prædestinavit itaque eleclos suos, ut et nunc assumerentur in adoptionem filiorum Dei per gratiam baptismi, et in futuro efficiantur conformes imaginis Filii Dei, per eamdem Dei gratiam secundum imaginem ejus renovati et glorificati. Prædestinavit omnino ut et hic essent boni, non ex se, sed ex illo; et illic beati non per se, sed per illum. In utroque ergo bona sua in eis et de eis futura præscivit et prædestinavit. In malis vero et impiis non prædestinavit omnipotens Deus malitiam et impietatem, id est ut mali et impii essent, et aliud esse non possent. Sed quos præscivit [cod. Her., sed quia eos præscivit] et prædestinavit malos atque impios futuros proprio vitio, ipse eos prædestinavit ad æternam damnationem justo judicio non quia aliud esse non potuerunt, sed quia aliud esse noluerunt. Ipsi igitur sibimetipsis exstiterunt causa perditionis. Deus autem judex justus et ordinator justus ipsius damnationis : non enim prædestinavit injusta, sed justa; prædestinavit tamen et coronas justis et pœnas injustis, quia utrumque est justum. Quam justitiam ejus commendans nobis Apostolus, ait : Nunquid iniquus Deus qui infert iram ? Absit (Rom. I, 5). Et quia modo omnibus prærogat patientiam, ut convertantur ad pœnitentiam : et qui pereunt, suo contemptu et duritia pereunt; quia tantam bonitatem Dei contempserunt, iterum alio loco dicit: An divitias bonitatis et patientiæ, et longanimitatis ejus contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam. justo judicio; in illa rotula scriptum habetur quam de Heriboldo accepimus: Sed quia eos præscivit et previdit malos atque impios futuros proprio vitio prædestinavit ad æternam damnationem, qua ipsi punirentur justo judicio. Et in eo loco ubi scriptum est Non enim ille aliquem prædestinavit ut malus essel, sed vere omnem malum prædestinavit, ut impunitus non esset; invenimus in rotula, quam a prædicto Heriboldo accepimus: Sed vere prædestinavit pœnam, ut omnis malus impunitus non esset. Quod in sequentibus ipse demonstrat dicens: pœnam eorum et præscisse, quia Deus est, et prædestinasse, quia justus est. Cætera catholici lectoris judicio derelinquimus. Sed idcirco hunc sermonem ex integro ponere necessarium duximus, quia ex eo confictor in proximo subsequentium capitulorum duo capitula de Præscientia et Prædestinatione confuso et præpostero ordine, ac sensu falsis imo, in secundo capitulo

بنسليم

لسمنه

illa legerit aperto

[ocr errors]

C

cundum opera sua (Rom. 11, 4-6). Hinc etiam alia
Scriptura testatur dicens: Deus mortem non fecit,
nec lætatur in perditione vivorum. Impii autem mani-
bus et verbis accersierunt illam, et æstimantes amicam
defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam
digni sunt qui sint ex parte illius (Sap. 1, 13, 16).
Non ergo omnipotens Deus ulli hominum causa mor-
tis vel perditionis existit, sed ipsam mortem et per-
ditionem manibus et verbis ipsi impii sibi accersunt,
dum nequiter operando, et nequius aliis persuadendo,
et sibi et illis damnationem adducunt: dum viam
iniquitatis et perditionis amantes, a recto itinere
deflectuntur, et ad perpetuam damnationem, tan-
quam datis inter se dextris, pari consensu nequitia B
quasi ex voto et sponsione festinant, fœderati mor-
tis et vitæ æternæ inimici, ipsi secundum duritiam
suam, et cor impœnitens thesaurizant sibi iram in
die iræ. In qua die justi judicii Dei, quia unusquis-
que secundum opera sua recipit, nemo ex Dei præ-
judicio, sed ex merito propriæ iniquitatis condemna-
tur. Non enim ille aliquem prædestinavit ut malus
esset, sed vere omnem malum prædestinavit ut impu-
nitus non esset [cod. Her., prædestinavit pœnam,
ut omnis malus impunitus non esset]: quia et una-
quæque lex justa crimen non habet, ne sit injusta ;
et tamen criminosum punit, ut vere sit justa. Qui
ergo dicit quod hi qui pereunt prædestinati sunt ad
perditionem, et ideo aliter evenire non potest; simi-
liter quoque et de justis, tanquam et ipsi ideo salven-
tur quia prædestinati ad salutem, aliud esse non potue-
runt; qui ergo hæc tam confuse et insulse dicit, et illis
tollit meritum damnationis, et istis meritum salutis.
Ac per hoc quid aliud agit, nisi ut et pereuntibus se-
cundum illum sit imposita necessitas perditionis, et
his qui salvantur sit imposita necessitas salutis ? at-
que ideo nec illi juste damnentur, quia justi esse non
potuerunt, nec isti juste remunerentur, quia aliud
quam justi esse nequiverunt: ut in utraque parte
et perditio et salus non sit ex judicio propriæ actio-
nis, sed ex præjudicio divinæ præordinationis. Et ubi
erit illud: Qui reddet unicuique secundum opera sua?
(Rom. 11, 6.) Et iterum: Nunquid iniquus Deus qui
infert iram? Absit (Rom. 11, 5). Aperte namque causa
perditionis illorum qui pereunt, in Deum refertur,
si ipse eos ita ad interitum prædestinavit, ut aliud
esse non possent: quod sentire vel dicere horribilis
blasphemia est. Sed Ecclesiae catholicæ fides, cu-
jus filii et sectatores esse debemus, ita nobis fir-
missime tenendum insinuat, ut superius juxta
Scripturæ sanctæ auctoritatem breviter designa-
vimus videlicet, omnipotentem Deum in malis
ipsorum malitiam præscisse, quia ex ipsis est; non
prædestinasse, quia ex illo non est; pœnam vero
eorum et præscisse quia Deus est, et prædestinasse
quia justus est, ut et in illis sit meritum suæ damna-
tionis, et in illo potestas et judicium juste damnantis.
Non enim prædestinat Deus, nisi quæ ipse facturus

ille. Ipsos quoque malos non ideo perire quia boni
esse non potuerunt, sed quia boni esse noluerunt, et
suo vitio vasa iræ apta in interitum (Rom. 1x, 22)
perseveraverunt, et in massa damnationis vel origi-
nali vel actuali merito permanserunt. In bonis autem
omnipotens Deus, sicut supra satis ostensum est,
utrumque præscivit et prædestinavit, ut et in præ-
senti vita per suam gratiam existerent boni, et in
futura etiam beati. Utriusque enim boni eorum, id
est et præsentis et futuri, ipse est auctor et ipse
largitor, et idcirco sine dubio utriusque præcognitor
et prædestinator: quia et ipsi ex seipsis non solum
aliud esse potuerunt, sed etiam aliud fuerunt ante-
quam per eum, qui justificat impium, ex impiis
justi efficerentur. Sive autem in illis qui salvantur,
sive in illis qui pereunt, voluntas propria remunera-
tur, voluntas propria damnatur. Sed in illis quia per
gratiam Domini Salvatoris est sanata, ut ex mala et
prava fieret bona et recta, est procul dubio dignissime
coronata in istis autem, quia non acquiescit per
Salvatorem recipere sanitatem, justissime per eum-
dem judicem sentiel perpetuam damnationem. Et
hoc est breviter totum quod de libero arbitrio juxta
veritatem fidei catholicæ est tenendum, quod scilicet
omnem hominem liberi arbitrii condiderit Deus. Sed
quia per unum hominem peccatum intravit in mundum,
el per peccatum mors, et ita in omnes homines per-·
transiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12), ita

D

istud liberum arbitrium in universo humano genere illius prævaricationis merito vitiatum et corruptum, ita obcæcatum est et infirmatum, ut sufficiat homini ad male agendum, id est ad ruinam iniquitatis, et ad hoc solum possit esse liberum : ad bene vero agendum, id est ad exercitium virtutis et fructum boni operis, nullo modo assurgat et convalescat, nisi per fidem unius Mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu et donum Spiritus sancti instauretur, illuminetur atque sanetur: sicut ipse Salvator in Evangelio promittit dicens: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. vIII, 36). Et Apostolus ait: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. m, 17). Ut per hanc gratiam Christi et Spiritus Christi humanum liberum arbitrium liberatum, illuminatum atque sanatum, dicat gratulans illud Psalmiste: Dominus illuminatio mea et salus: quem timebo? (Psal. XXVI, 1.) Qui igitur hanc gratiam libertatis accipere desiderat, ut ad bene et pie vivendum veraciter liber fiat, non de suis viribus præsumat, sed illi se fideliter sanandum corroborandumque committat, de quo idem Psalmista dicit: Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet (Psal. xxxvi, 25). Illum oret atque illi supplicet dicens: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dom netur me omnis injustitia (Ps. cxvi, 133). Et iterum: Domine, deduc me in via tua, et ingrediar in veritate tua (Ps. v, 9). Et cætera similia. Hæc vobis breviter rescrips ad ea quæ jussistis. Nunc fideliter deprecor et ex

[blocks in formation]

nostri Jesu Christi incipit libellus FLORI adversus cujusdam vanissimi gnominatur Joannes, ineptias et errores de prædestinatione et præscientia i humani arbitrii libertate.

REFATIO.

est, ad Ecclesiam Lugdunenqui et garruli hominis scripta, tia et prædestinatione divina,

B humanis et, ut ipse gloriatur, philosophicis argumentationibus disputans, nulla ratione reddita, nulla Scripturarum sive sanctorum Patrum auctoritate prælata, velut tenenda et sequenda sola sua præ

NOTE DUVALLII DOCTORIS SORBONICI theologos de sequentis libri tio, aliis Floro magistro seu io Lugdunensi archiepiscopo, olitano episcopo illum tribuentione consule P. Ludovicum Historia Gotteschalci, lib. 11, 5, et lib. iv, cap. 14 et 15. rimis Ecclesiam Lugdunensem pue invehi in modum loquendi Plagianis favere maxime videpres quilibet eo facile decipi et nt. Quod isto in limine propoxi, ut videant nostri sæculi C eteres non solum dogmatum, osorum novitatem horruerint, ipsit Hieronymus apud magifine: Ex verbis inordinate m; itemque libro adversus olymitani, verborum ambiguiesia admittendas. Qui pure, quatur. ›

Erigena accipe ex Matthæo 1 annum 883: Eodem anno ster Joannes, natione Scotus, et facundiæ singularis. Hic d partes Gallicanas transiens, atque in magna ab co dignaduus comes ei fuerat mensæ liqua de illius ingenii felici

Rogatu ejusdem regis reopagitæ de Græco in Latim librum edidit quem repi D de naturæ divisione, intitusimum ait ad varias quæstiodandas. Si tamen ei in qui

quibus a Latinorum tramite

[ocr errors]

deviavit, cum in Græcos acriter oculos intendit :
unde et hæreticus a quibusdam putatus est; scripsit
enim contra eum Florus quidam (qualis ille fuerit
ignoratur) qui et ejus scripta depravando damnavit.
Sunt enim revera in prædicto libro perplurima quæ,
nisi diligenter discutiantur, aliena a fide catholica
judicantur. Et statim subdit epistolam pontificis
Romani Nicolai [f. Marini] ad Carolum Calvum: Re-
latum est apostolatui nostro quod opus Dionysii Arco-
pagitæ quod de divinis nominibus et de cœlestibus
ordinibus Græco descripsit eloquio, quidam vir Joan-
nes, natione Scotus, nuper transtulit in Latinum,
quod juxta morem Ecclesiæ nobis mitti et nostro
judicio debuit approbari, præsertim cum idem Joan-
nes, licet multæ scientiæ esse prædicetur olim, non
sane sapere in quibusdam frequenti rumore dicatur.
Propter hanc infamiam idem Joannes Franciam re-
linquens venit in Angliam, ubi post aliquot annos
a pueris quos docebat graphiis perforatus, animam
exhalavit tormento gravi et acerbo. Jacuit autem
aliquandiu in humili sepultura in beati Laurentii
basilica sed ubi divinitus cecidit super eam sepul-
turam radius ignis cœlestis, monachi de talibus ani-
mati revelationibus, in majorem transtulerunt eccle-
siam, et ad sinistram altaris partem honorabiliter
locaverunt. Hac Westmonasteriensis. His omnibus
addit epitaphium Guillelmus Malmesburiensis (lib.
11, c. 4), cujus versus scabri quidem et moderni tem-
poris fima carentes, sed ab antiquo non adeo de-
formes.

Clauditur hoc tumulo sanctus sophista Joannes
Qui ditatus erat jam vivens dogmate miro,
Martyrio tandem Christi conscendere regnum
Quo meruit sancti regnant per sæcula cuncti.

Baronius ad annum 883 dicit a nullo causam proải
cur ca passué sit ut mariye dici passit Lenehrar-

vanissima, et contra fidem ac veritatem Dei plena
mendacii et, erroris) Deo opitulante facillime judi-
cantur et respuuntur, imo etiam contemptui et risui
idem
habentur. Sed quia a multis, ut audivimus,
homo quasi scholasticus et eruditus admirationi ha-
betur, et talia garriens sive scribens, alios ad hæsi-
tationem deducit, alios, quasi magnum aliquid dicat,
erroris sui sequaces efficit, omnes tamen auditores
et admiratores suos inani verbositate et ventosa
loquacitate perniciosissime occupat, ut non divinis
Scripturis, non auctoritatibus paternis se humiliter
submittant, sed ejus potius phantastica deliramenta
sequantur: necessarium omnino duximus, ut studio
charitatis, et debito nostri loci atque ordinis, ejus B
Ansolentiæ, auctore Domino, responderemus: ut
quicunque hæc cum Dei timore et cura salutis suæ
{al., sive] fideliter legere voluerint, agnoscant vera-
citer quantum necesse sit, in his maxime periculo-
sissimis et extremis temporibus, inhærere firmiter
Scripturæ sanctæ immobili veritati, obedire humili-
ter sanctorum orthodoxorum Patrum fundatissimæ
auctoritati, claudere et obstruere auditum indisci-
plinatæ et vanissimæ verbositati : et illud Domini
dictum tota intentione pertimescere, quod jam pene
videmus impleri, quo ipse ait : Putas filius hominis
veniens inveniet fidem in terra? (Luc. xvm, 8.) Et
quod Apostolus in quo idem Dominus loquebatur,
terribiliter denuntiat, dicens: Erit enim tempus cum
sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua deside- C
ria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus: et
a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem
convertentur (11 Tim. iv, 4, 5). Unde et alibi sub
persona dilecti et electi discipuli omnem fidelem,
et præcipue ordinem pastoralem, solertissime admo-
net, dicens: 0 Timothee, depositum custodi, devitans
profanas vocum novitates, et oppositiones pevovóμov

ows, id est, falsi nominis scientiæ. Quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt (1 Tim. vi, 20, 21). Propositis igitur verbis quæ in decem et novem opusculi sui digessit capitulis, prout Dominus donare dignatur, non nostro sensu, sed sanctarum Scripturarum et beatissimorum catholicorum Patrum ita respondendum aggredimur.

nitiones.

1. Quadruvio regularum totius philosophiæ qua tuor omnem quæstionem solvi.

2. Dusque prædestinationes non esse a.

Cui fides Ecclesiæ e contrario respondet, veritatem æterni judicii et ordinationis Dei, quæ vocabulo prædestinationis exprimitur, non esse requirendam a philosophis, sed ab apostolis et prophetis Dei : nec in mundanæ doctrinæ quadruviis, sed in una et vera via, quæ dicit de semetipsa: Ego sum via, veritas et vita (Joan. xiv, 6); ad quam nos B. Jeremias propheta hortatur et invitat, dicens: State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quæ sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium animabus vestris (Jer. vi, 16); et de qua Isaias propheta ipsi Ecclesiæ promittit, dicens: Et erit ibi via, et via sancta vocabitur. Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam : et hæc erit nobis directa via, ita ut stulti non errent per eam (Isa. xxxv, ♂). Quicunque ergo eligunt huic sæculo stulti esse propter Christum, et obedire student Apostolo dicenti : Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18), teneant incessanter et indeclinabiliter hanc viam veram, viam bonam, viam directam, quæ ipse Dominus Christus est. Et fugiant humanæ sapientiæ astutiam et deceptionem, de qua idem Apostolus dicit: Scriptum est enim Comprehendam sapientes in astutia eorum (Ibid., 19); et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanæ sunt (Psal. xcTM, 11). Et ideo per hujusmodi philosophiam et inanem fallaciam non est soluta de divina prædestinatione quæstio, sed potius confusa et involuta, et diversis mendaciis atque erroribus accumulata.

Prædestinationem autem æterni consilii et judici Dei, sive in remuneratione justorum, sive in damnatione iniquorum, et propter unam ac simplicem scientiam divinam, in qua simul atque æternaliter de omnibus præordinatum et præfinitum est, unam veraciter dicimus : et propter duplicem ejus efficientiam, qua alii misericorditer liberantur, alii juste damnantur, duas dicere non timemus; fideliter cum Psalmista ipsi judici universorum dicentes: Miseri

NOTÆ DUVALLII Doctoris SORBONICI.

dus tamen in Liturgiam D. Dionysii Gallico idiomate, affirmat pueros propter Sacramentoriorum errorem in eum ita sæviisse. Quæ si vera sint, cum in martyribus magis causa quam pœna attendi debeat, in album martyrum non erit recensendus, maxime cum Lanfrancus, lib. de Veritate corporis et sanguinis Christi, eum inter Sacramentarios numeret, ejusque libellum de Sacramento altaris in concilio Vercellensi damnatum dicat. Lectoris prudentiæ omnia discutienda relinquimus: suspectum certe mihi est Genebrardi additamentum, nullo auctore et teste munitum.

Quod ad Scripturæ versionem qua Ecclesia Lugdunensis utitur, incertum est cujusnam sit; certum

D forte propriam sibi versionem fabricaverat illa Ecclesia, utpote viris apprime doctis refertissima, quia juxta Augustinum (lib. 11 de Doctrina Christiana, cap. 11, et Isidorus Eccles. Offic., lib. 1, cap. 12) Græci traductores numerari possunt, Latini vere minime; ut enim cuique veniebat in manus Græcus codex, et aliquantulum sibimet facultatis utriusque linguæ habere visus est, ausus est etiam interpretari.

a Contra Scotum contendit præcipue Ecclesia Lugdunensis duas esse prædestinationes, unam bonorum, alteram vero malorum, dummodo hæc non sit causa malorum culpa, sed tantum pœna aut præparatio malitiæ, sicuti illa bonorum est causa et

« PoprzedniaDalej »