Obrazy na stronie
PDF
ePub

verùm etiam, quod caput est, adnotari voluit ipsam rei tractandæ rationem eam introductam esse, undè videremus corruptelam morum non modò secuturam, verùm etiam facto velut impetu irrupturam, quam vix cohibere possimus.

Neque verò satis fuit sanctissimo pontifici novam hanc methodum ludificandæ conscientiæ et involvendæ veritatis, hoc est ipsum mali detexisse fontem : sed exitiabilis doctrinæ rivulos insectatus, complures propositiones, ut minimùm tanquam scandalosas, (non probatis aliis quæ occurrere possent) sub interminatione divini judicii, atque excommunicationis pœnâ, à quâ nemo posset præterquam in articulo mortis, nisi à Romano pontifice absolvi, damnavit et prohibuit. Quod salubre opus Innocentius XI pro suâ pietate prosecutus, plures alias parique doctrinæ ac diligentiæ laude selectas (nec probatis cæteris) sub iisdem pœnis damnavit et prohibuit : dumque eas omnes, ut minimum tanquam scandalosas, et in praxi perniciosas, damnandas statuit et decrevit, non tantùm à libris ac prædicatione, sed ab omni etiam vitâ christianâ procul amandandas judicavit.

Atque utinam sanctissimi pontifices decretorum formulis antiquo ac nostro usu receptis; quæque ad universas Ecclesias pertinerent, infandam doctrinam proscripsissent: sed dum expectamus fore ut tantum opus more majorum et canonico ordine perficiant, nos interim cardinales, archiepiscopi, et episcopi, in unum congregati, ne dirum virus serperet, has propositiones à prædictis pontificibus, uti memoravimus, applaudente toto orbe christiano condemnatas, earum præcipuis expressè adnotatis, primùm ut magis in promptu essent, ad certa capita redigendas; tùm censoriè notandas, et ad ampliorem cleri et christianæ plebis informationem, suis quasque censuris configendas esse duximus.

Sed enim incredibile dictu est, ex pessimis principiis, totâ licet Ecclesià reluctante, quanta malorum incrementa pervenerint; subtilioribus ingeniis in id unum intentis ut, eò quisque se vel maximè theologum videri velit, quò plura ejusmodi inventa in probabilitatis auctoritatem adduxerit. Verùm hæc constabilire, aut per eam speciem mentes infirmorum in falsam et noxiam securitatem inducere, nihil est aliud quàm animas perdere, ac doctrinas et mandata hominum3, vanasque traditiones, exemplo Pharisæorum, divini mandati loco obtrudere. Quare tot errorum experientià victi, necesse habuimus ipsam malorum radicem exscindere, eam scilicet opinandi rationem, quæ ignota SS. Patribus, tanta de rebus maximis dissidia peperit, ut iisdem in parochiis, iisdem in templis passim cer

`1 Decr. Alex. VII. 24 sept. 1665, et 18 martii 1666 in fine. 2 Decr. Innoc. XI. 2 mart. 1679.3 Matth., xv. 9.

neremus ab aliis teneri et ligari, quæ ab aliis solverentur, ac plebem christianam in varia atque incerta discerpi, nec scire quibus credat; magno dedecore ecclesiasticæ auctoritatis, magnâque apertâ januâ ad salutis incuriam et indifferentiam, quam vincere non episcopi singulares, sed sola episcopalis unanimitas et auctoritas possit dicente Apostolo: Obsecro vos, fratres.... ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata 1. Sequuntur autem damnatæ propositiones, nec probatis aliis propositionibus aut erroribus, quos pro angustia temporis prætermisimus.

[blocks in formation]

De observandis Innocentii X et Alexandri VII Constitutionibus circa quinque propositiones damnatas.

1. JAM tandem Ecclesiæ et regnorum principes ex hoc clarissimo argumento agnoscant, phantasma Jansenismi quæsitum ubique, sed nusquam repertum, præterquam in laboranti quorumdam phantasia. Præfat. libri cui titulus: Augustiniana Ecclesiæ Rom. doctrind, etc.

2. Constitutione Innocentii X nihil aliud actum, quàm ut renovarentur atque exacerbarentur disputationes... In eamdem viam pertractus est Alexander VII, ut homo ab hominibus facilè impellendus in eas res, quæ parum ejus officio convenirent...... Innocentius quoque XII cum ex officio teneretur claram proferre sententiam, generalibus æquivocisque verbis adhibitis, dat locum existimandi, se non ausum esse clariùs loqui, tanquam errare metuentem ;....... atque illud, in sensu obvio, ejusdem pontificis, magis adhuc generale est et vagum, quàm verba Alexandri VII, in sensu à Jansenio intento... Episcopi denique Gallicani libertate Ecclesiæ Gallicanæ sub earum asserendarum specie labefactarunt, super recipienda constitutione Innocentii X contra Jansenium.

3. Aliquam huic malo medicinam attulisse videbatur Innocentius XII in Brevi suo 6 feb. 1694..... Verùm mitigationem illam præsumptam non parum extenuavit Brevi 24 novembris 1696, ubi pontifex disertè negat, constitutionem aut formularium Alexandri VII Brevi suo alterata aut reformata... in aliqua minima ejus parte.... Nec placet eorum opinio, quæ ex ipso primo Brevi 6 feb. 1694 edito, aliquid mitigationis circa factum tentavit exculpere ...... sed et nihilo majorem in quæstione juris progressum factum esse, jam quoque convenit ostendere.

4. Circa condemnationem Augustini Jansenii, opus esset collatione regulari habita, vel coram judicibus à Romano pontifice, vel à rege datis...... Nondum omnes interierunt qui sciunt deliberationes (de Jansenianio negotio) quas nunc episcopi ut regulas suarum hodiernarum deliberationum (circa novum Quietismum) sumunt, cleri Gallicani æternùm fore propudia.

CENSURA.

Hæ quatuor propositiones, quibus inquieti homines Innocentii X et Alexandri VII Constitutiones, Innocentii quoque XII Brevia æquissima, et ab omnibus approbata apertè contemnunt, episcopos Gallicanos rebus judicatis adhærentes incessunt maledictis, et causam hanc de integro retractari postulant, tanquam tot Constitutionibus

11 Corinth., 1. 10.

apostolicis, etiam accedente Ecclesiarum consensione, causa nondum finita fuerit: falsæ sunt, temerariæ, scandalosæ, contumeliosæ in clerum Gallicanum, summos pontifices, et in universam Ecclesiam, schismaticæ, et erroribus condemnatis faventes.

II.

De gratid.

:

5. Axioma illud theologicum, Facienti quod in se est Deus non denegat gratiam, non solùm verissimum est, atque doctrinæ Scripturæ, conciliorum, et Patrum maximè consentaneum : verùm etiam per illud significatur obligatio, quam Deus habet dandi gratiam facienti quod in se est, nec solùm facienti quod est ex se viribus gratiæ; sed etiam illi, qui, cùm non habeat gratiam, FACIT QUOD EST IN SE VIRIBUS NATURÆ. 6. Quia tamen opera viribus solius naturæ elicita omnino sterilia sunt, atque incapacia merendi dona intrinsecè et theologicè supernaturalia ideo dicimus obligationem, quam Deus habet conferendi gratiam facienti quod est in se viribus naturæ seu viribus gratiæ purè naturalis, sive non theologicè supernaturalis, non oriri ex bonitate talium operum, aut ex ullo merito sive condigno, sive congruo, quod insit in illis operibus in ordine ad gratiam, sed EX PACTO inter Christum fidejussorem nostrum et Patreminito, ad gratiam hominibus conferendam propter Christi merita; respiciendo ea naturalia opera ut purum terminum, non ut meritum ullum aut rigorosam conditionem.

CENSURA.

Hæ duæ propositiones, quà parte, causam discernendi inter justos et non justos, in opera merè naturalia referunt, Semipelagianismum instaurant, mutatis tantùm vocibus. Pactum autem quod inter Deum et Christum asseritur, commentum est temerarium, erroneum, nec solum tacente, sed etiam adversante Scripturà et SS. Patrum traditione prolatum.

III.

De virtutibus theologicis.

De fide.

7. Homo nullo unquam vitæ suæ tempore tenetur elicere actum fidei, spei, et charitatis, ex vi præceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium. 1 Alex. VII. 8. Satis est actum fidei semel in vitâ elicere. 17 Innoc. XI.

CENSURA.

Hæ duæ propositiones sunt scandalosæ, in praxi perniciosa, erroneæ; fidei et Evangelii oblivionem inducunt.

9. Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem, stat cum notitia solùm probabili revelationis, imò cum formidine, quà quis formidet, ne non sit locutus Deus. 21 Innoc.

CENSURA.

Hæc propositio scandolosa est, perniciosa, et apostolicam fidei definitionem evertit.

1 Hebr., XI. 1.

VIII.

23

De fidei professione.

10. Si à potestate publicâ quis interrogetur, fidem ingenue confiteri, ut Deo, et fidei gloriosum consulo; tacere, ut peccaminosum per se non damno. 18 Innoc.

CENSURA.

Hæc propositio scandalosa est, præceptis evangelicis et apostolicis apertè contraria, et hæretica.

De motivis credibilitatis.

11. Religio christiana est evidenter credibilis; nam evidens est prudentem esse, quisquis eam amplexatur: non evidenter vera : nam aut obscurè docet, aut quæ doeet obscura sunt. Imò qui aiunt religionem christianam esse evidenter veram, fateantur necesse est falsam evidenter esse. Infer hinc evidens non esse : 1° Quod existat nunc in terris aliqua vera religio : unde enim habes, non omnem carnem corrupisse viam suam ? 2° Quod omnium quæ in terris existunt veræ simillima sit christiana : an enim terras omnes aut peragrasti, aut peragratas ab aliis esse nosti? 3° Quod et apostolis et dæmonibus manifesta fuerit divinitas Christi; id enim si doces, docere te oportet Christum manifestè Deum esse. 4° Quod afflante Deo fusa sint prophetarum oracula; quid enim mihi opponas, si vel negem illa fuisse vera vaticinia, vel affir-, mem fuisse conjecturas ? 5° Quod vera fuerint, quæ à Christo edita fuisse commemorantur miracula, quanquam negare hæc nemo prudenter potest.

CENSURA.

Doctrina hâc propositione contenta, impia est, blasphema, erronea, et inimicis christianæ religionis favet.

12. Evidens non est evidentiâ morali, propriè dictâ, et physicâ, religionem catholicam esse veram.

CENSURA.

Hæc propositio doctrinam superiori propositioni consentaneam continens, temeraria est, et in errorem inducens.

De rebus explicita fide credendis.

13. Non nisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita remuneratoris. 22 Innoc.

14. Fides latè dicta est testimonio creaturarum similive motivo ad justificationem sufficit. 23 Innoc.

15. Absolutionis capax est homo quantumvis laboret ignorantia mysteriorum fidei, et etiamsi per negligentiam etiam culpabilem nesciat mysterium sanctissimæ Trinitatis et incarnationis Domini nostri Jesu Christi. 64 Innoc. Cens. Lovan. 1653. Prop. 17.

CENSURA.

Hæ tres propositiones in Deum remuneratorem, et in Christi mediatoris nomen 1 contumeliosæ sunt, erroneæ, et hæretica.

1

IV.

De Dei dilectione.

16. Sufficit ut actus moralis tendat in finem ultimum interpretativè : hunc homo non tenetur amare, neque in principio neque in decursu viæ suæ moralis. Decretum Alex. VIII, 24 Aug. 1690.

1 Hebr., XI. 6; Actor., Iv. 12.

CENSURA.

Hæc propositio est hæretica.

17. An peccet mortaliter qui actum dilectionis Dei semel tantùm in vita eliceret, condemnare non audemus. 5 Innoc.

18. Probabile est, ne singulis quidem rigorosè quinquenniis, per se obligare præceptum charitatis erga Deum. 6 Innoc.

19. Tunc solùm obligat, quando tenemur justificari, et non habemus aliam viam, quâ justificari possimus. 7 Innoc.

20. Præceptum amoris Dei per se tantùm obligat in articulo mortis.

21. Præceptum affirmativum amoris Dei et proximi non est speciale, sed generale, cui per aliorum præceptorum adimpletionem satisfit. Censura Guimen. Edit. Paris. 1665, pag. 6.

CENSURA.

Hæ propositiones sunt scandalosæ, perniciosa, piarum aurium offensivæ, erroneæ, impiæ, primum et summum mandatum irritum faciunt, atque evangelicæ legis spiritum extinguunt.

V.

De proximi dilectione.

22. Non tenemur proximum diligere actu interno et formali... Præcepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos actus externos. Innoc. 10 et 11.

23. Si cum debita moderatione facias, potes absque peccato mortali, de vita alicujus tristari, et de illius morte naturali gaudere, illam inefficaci affectu petere et desiderare, non quidem ex displicentia persona; sed ob aliquod temporale emolumentum. 13 Innoc.

24. Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris, non quidem ut malum patris, sed ut bonum cupientis, quia nimirum ei obventura est pinguis hæreditas. 14 Innoc.

25. Injuriarum condonatio commendatur nobis ut quid perfectius, sicut commendatur virginitas præ conjugio.

CENSURA.

Harum propositionum doctrina scandalosa et perniciosa est, piarum aurium offensiva, et secundo charitatis præcepto contraria, respectivè hæretica, et omnem vel in ipsis parentibus et liberis humanitatis sensum extinguens.

VI.
De festis.

26. Præceptum servandi festa non obligat sub mortali seposito scandalo, si absit contemptus. 52 Innoc. Cens. Lovan. 1653. Prop. 8.

CENSURA.

Hæc propositio est scandalosa, ad violandas leges tum civiles, tum ecclesiasticas, vel etiam apostolicas viam aperit, ac proinde superiorum auctoritate prohibenda.

« PoprzedniaDalej »