Obrazy na stronie
PDF
ePub

omnes censemus esse obnoxios, ut supremæ illius spiritualis potestatis usus per canones totius orbis observantiâ consecratos, determinandus moderandusque sit : si quâ autem ex ecclesiarum dissensione gravis difficultas emerserit, major, ut loquitur Leo Magnus', ex toto orbe sacerdotum numerus congregetur, generalisque synodus celebretur, quæ omnes offensiones ita aut repellat aut mitiget, ne ultra aliquid sit vel in fide dubium, vel in caritate divisum.

Cæterùm, fratres religiosissimi, cùm respublica christiana non sacerdotio tantùm, sed etiam regum et sublimiorum potestatum imperio gubernetur ; ita quoque ut prospeximus, ne schismatibus dividatur Ecclesia, sic et debuimus omnibus imperii tumultibus, populorumque motibus obviam ire, in eo præsertim regno, in quo tot olim, specie religionis, perduelliones exortæ sunt, ac propterea regiam auctoritatem, quoad temporalia, à pontificia liberam esse pronuntiavimus; ne si fortè ecclesiastica potestas crederetur aliquid moliri quod temporalem minueret, christiana tranquillitas turbaretur. Rogamus porrò fraternitatem pietatemque vestram, reverendissimi præsules, ut quondam concilii Constantinopolitani primi Patres rogabant Romanæ synodi episcopos, ad quos synodalia sua gesta mittebant; ut de iis, quæ ad Ecclesiæ Gallicanæ perpetuò sartam tectam conservandam pacem explicuimus, nobis congratulemini'; et idem nobiscum sentientes, eam, quam communi consilio divulgandam esse censuimus, doctrinam in vestris singuli ecclesiis, atque etiam universitatibus et scholis vestræ pastorali curæ commissis, aut apud vestras dioceses constitutis, ita procuretis admitti, ut nihil unquam ipsi contrarium doceatur. Sic eveniet ut quemadmodum, Romanæ synodi Patrum consensione, Constantinopolitana universalis et œcumenica synodus effecta est, ita et communi nostrum omnium sententiâ noster concessus fiat nationale totius regni concilium; et quos ad vos mittimus doctrinæ nostræ articuli, fidelibus venerandi et nunquam intermorituri Ecclesiæ Gallicanæ canones evadant. Optamus vos semper in Christo bene valere, precamurque Deum immortalem, ut vestram fraternitatem, ad Ecclesiæ suæ bonum florentem et incolumem servet.

Vobis addictissimi collega archiepiscopi, episcopi et cæteri ecclesiastici viri à clero Gallicano deputati.

FRANCISCUS, archiep. Parisiensis, præses.

De mandato illustrissimorum et reverendissimornm archiepiscoporum, episcoporum, totiusque cœtus ecclesiastici in comitiis generalibus cleri Gallicani Parisiis congregati. MAUCROIX, canonicus Remensis, à secretis.

COURCIER, theolog. eccl. Parisiensis, à sectis.

Parisiis, 14 kalend, april, ann. 1682.

1 S. Leo, Ep. XXXIX. ad Th. Aug. — 2 Epist. Synod, Conc. Const, 1. ad Conc. Rom.

DECRETUM.

DE MORALI DISCIPLINA,

QUOD ERAT A CLERO GALLICANO PUBLICANDUM IN COMITIIS GENERALIBUS ANNI 1682.

Moralem theologiam decus maximum ac præcipuum fructum evangelicæ prædicationis, his posteris temporibus pravà ingeniorum licentiâ ac subtilitate corruptam, mutatumque in scoriam argentum optimum ac probatissimum christianæ disciplinæ, dudum boni omnes, totaque Ecclesia ingemiscit. Quo animarum periculo permotæ doctissimæ ac celeberrima theologiæ facultates, maximè verò Parisiensis, pro officio suo gliscentem in dies novandi libidinem represserunt. Fratres quoque nostri Presbyteri ecclesiarum, vocem suam exaltaverunt in viis Sion, atque episcopos in altiore speculâ constitutos assiduis efflagitationibus excitarunt. Qui quidem, pro loci sui auctoritate, valentiore manu gladium spiritûs assumpserunt, quod est verbum Dei, ad dirumpenda cervicalia et pulvillos inani arte consutos sub omni cubito manus : ne infelices animæ in morte obdormiscerent, ac per falsæ pacis somnium, ad æterna supplicia traherentur, ubi jam vermis eorum non moreretur, et ignis non extingueretur *. Neque tantùm episcopi, præsertim Gallicani, in suis diœcesibus ascenderunt ex adverso, sed et plenitudo exercitûs Israel, clerus scilicet universus Parisiis congregatus, gravissimo judicio suo damnavit perversam ac falsi nominis scientiam, quâ instructi homines, non jam accommodarent mores suos ad evangelicæ doctrinæ normam, sed et ipsam potiùs regulam ac sancta mandata ad cupiditates suas inflecterent ac detorquerent, novâque et inani philosophiâ christianam disciplinam in academicas quæstiones ac dubias fluctuantesque sententias verterent 5.

Illud verò judicium sancti Caroli Borromæi commonitionibus ad confessarios datis præfixum, ad collegas suos sanctos Ecclesiarum Gallicanarum episcopos transmiserunt, ac deploratâ sæculi cæcitate, id quoque indoluerunt, quod in ipso comitiorum exitu, oppressi negotiis, congruà medicina pestiferam doctrinam exscindere non potuerint. Quibus sanè verbis ea remedia non omisisse, sed in opportuniora tempora distulisse, eamque provinciam secuturis conventibus demandasse visi sunt.

1 Is., 1. 22.-2 Ephes., VI. 17. - 3 Ezech., XIII. 18 et seq. 4 Marc., 1x. 43.5 Conv. Cleri Gallic. 1655. Epist. ad Episcop., etc., præfixa editioni libelli cui titulus: Instruct. de saint Charles aux confesseurs.

VIII.

20*

Neque in eo discrimine Romana Ecclesia, omnium ecclesiarum mater, ac sanæ doctrinæ magistra conticuit. Nullius est enim tam ferreum pectus, cui lacrymas non excutiat paterna illa oratio felicis memoriæ Alex. VII, quâ magno animi sui mærore testatur complures opiniones christianæ disciplinæ relaxativas, atque animarum perniciem inferentes, partim antiquatas iterum suscitari, partim noviter prodire, ac summam illam luxuriantium ingeniorum licentiam in dies magis excrescere, per quam in rebus ad conscientiam pertinentibus modus opinandi irrepsit alienus omnino ab evangelica simplicitate sanctorumque Patrum doctrinâ, et quem si pro rectâ regulâ fideles in praxi sequerentur, ingens eruptura esset christianæ vitæ corrup tela 1. Neque verò satis fuit sanctissimo pontifici, novam hanc methodum ludificandæ conscientiæ atque involvendæ veritatis, hoc est, ipsum mali detexisse fontem; sed exitiabilis doctrinæ rivulos insectatus, complures propositiones, ut minimum tanquam scandalosas, non probatis aliis quæ occurrere possent, sub interminatione divini judicii, atque excommunicationis pœnâ, à quâ nemo posset præterquam in articulo mortis, nisi à Romano pontifice absolvi, damnarit et prohibuit. Quod salubre opus Innoc. XI pro suâ pietate prosecutus, alias longè plures, parique doctrinæ ac diligentiæ laude selectas, nec probatis aliis, sub iisdem pœnis damnavit et prohibuit; dumque eas omnes ut minimum tanquam scandalosas et in praxi perniciosas damnandas censuit, non tantùm à libris ac prædicatione, sed ab omni etiam vitâ christianâ procul amandandas judicavit.

Atque utinam sanctissimi pontifices decretum formulis nostro usu receptis, quæque ad universas ecclesias pertinerent, infandam doctrinam proscripsissent. Sed dum speramus fore, ut Innoc. XI tantum opus, tanto pontifice dignum, more majorum, Sedis apostolica plena auctoritate perficiat, et adversùs perniciosissimas novitates gladio Petri dextras omnium armet antistitum, nos archiepiscopi et episcopi Parisiis permissu regio congregati, ecclesiam Gallicanam repræsentantes, unà cum cæteris ecclesiasticis viris nobiscum deputatis, ne dirum virus serperet, ac Satanæ laqueis incautæ animæ caperentur, rei gravitate, totque episcoporum, et quod est maximum, summorum pontificum exemplo atque auctoritate permoti, has propositiones à prædictis pontificibus damnatas, primùm, ut magis in promptu essent, in certa capita redigendas, tum, ad ampliorem cleri et christianæ plebis informationem, suis quasque censuris notandas esse duximus. Absit autem cæteras haud leviore notà dignas, approbare credamur, præsertim verò eas quas censuris pontificiis reprobatas, quòd ad mores nostros minùs pertinerent, aut in

1 Decret. Alex. VII, 24 septemb. 1665, in præfat.

his partibus minùs pervulgatæ essent, hic commemorare nihil necesse habuimus. Addidimus aliquas undè gregibus nostris certam perniciem meritò timeremus; atque ut errores non tantùm notarentur, sed etiam suppeteret certa doctrina quà coargui possent, nos quædam selegimus, quæ et illustria maximè essent et præsenti corruptelæ sanandæ cohibendæque opportunissima esse viderentur. Sequuntur autem damnatæ propositiones.

PARS PRIMA DECRETI,

1

CONTINENS DAMNANDAS PROPOSITIONES. 1

I. De virtutibus theologicis.

1. [7] Homo nullo unquam suæ vitæ tempore tenetur elicere actum fidei, spei et caritatis, vi præceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium.

2. Fides non censetur cadere sub præceptum speciale et secundùm se.

3. [8] Satis est actum fidei semel in vità elicere.

De fidei professione.

4. [10] Si à potestate publicà quis interrogetur, fidem ingenuè confiteri, ut Deo et fidei gloriosum consulo; tacere, ut peccaminosum per se non damno.

De assensu supernaturali in rebus fidei.

5. Voluntas non potest efficere ut assensus fidei in seipso, sit magis firmus quàm mereatur pondus rationum, ad assensum impellentium.

6. Hinc potest quis prudenter repudiare assensum quem habebat supernaturalem.

7. [9] Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem, stat cum notitia solùm probabili revelationis, imò cum formidine quâ quis formidat ne non sit locutus Deus.

De rebus explicitâ fide credendis.

8. [13] Non nisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita remuneratoris.

9. [14] Fides latè dicta ex testimonio creaturarum similive motivo ad justificationem sufficit.

1 Numerus intra parentheses appositus, post numerum ordinalem, eas indicat propositiones quas Clerus Gallicanus, in comitiis anni 1700, censura notavit, et quo sint ordine damnatæ, duabus quandoque in unam coactis.

10. [15] Absolutionis capax est homo, quantumvis laboret ignorantia mysteriorum fidei, et etiam si per negligentiam etiam culpabilem nesciat mysterium sanctæ Trinitatis et incarnationis Domini nostri J. C.

11. Sufficit illa mysteria semel credidisse.

II. De Dei dilectione.

12. [17] An peccet mortaliter qui actum dilectionis Dei semel tantùm in vita eliceret condemnare non audemus.

13. [18] Probabile est ne singulis quidem rigorosè quinquenniis per se obligare præceptum charitatis erga Deum.

14. [19] Tum solùm obligat quando tenemur justificari, et non habemus aliam viam quâ justificari possumus.

15. [20] Præceptum amoris Dei per se tantùm obligat in articulo mortis.

16. [21] Præceptum amoris Dei et proximi non est speciale, sed generale, cui per aliorum præceptorum adimpletionem satisfit.

III. De proximi dilectione.

18. [22 unà cum 19] Non tenemur proximum diligere actu interno et formali.

19. Præcepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos actus externos.

20. [23] Si cum debità moderatione facias, potes absque peccato mortali, de vitâ alicujus tristari et de illius morte naturali gaudere, illam inefficaci affectu petere et desiderare, non quidem ex displicentiâ personæ, sed ob aliquod temporale emolumentum.

21. [24] Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris, non quidem ut malum patris, sed ut bonum cupientis ; quia nimirum ei obventura est pinguis hæreditas.

22. Licet matri optare mortem filiarum, quas dotare non possit. IV. De festis.

23. [26] Præceptum servandi festa non obligat sub mortali, seposito scandalo, si absit contemptus.

V. De homicidio.

24. [27] Licitum est filio gaudere de parricidio parentis à se in ebrietate perpetrato, propter ingentes divitias inde ex hæreditate consecutas.

25. [28] Est licitum religioso vel clerico, calumniatorem gravia crimina de se, vel de suâ religione spargere minitantem occidere, quando alius modus defendendi non suppetit, uti suppetere non vi

« PoprzedniaDalej »