Obrazy na stronie
PDF
ePub

tatis Dei, per quæ invisibiliter ipse in nobis operatur, nostramque fidem in se non solum excitat, verum etiam confirmat.

Duo a Christo Domino nostro in Evangelio instituta sunt Sacramenta; scilicet, Baptismus, et Coena Domini. 5 Quinque illa vulgo nominata Sacramenta; scilicet, Confirmatio, Pœnitentia, Ordo, Matrimonium, et Extrema Unctio, pro Sacramentis Evangelicis habenda non sunt; ut quæ, partim a prava Apostolorum imitatione profluxerunt, partim vitæ status sunt in Scripturis quidem pro- 10 bati, sed Sacramentorum eandem cum Baptismo et Cœna Domini rationem non habentes: quomodo nec Pœnitentia, ut quæ signum aliquod visibile, seu cæremoniam, a Deo institutam non habeat.

Sacramenta non in hoc instituta sunt a Christo, ut 15 spectarentur, aut circumferrentur, sed ut rite illis uteremur; et in his duntaxat qui digne percipiunt salutarem habent effectum: qui vero indigne percipiunt, damnationem (ut inquit Paulus) sibi ipsis acquirunt.

Ministrorum malitia non tollit efficatiam institutionum 20 divinarum.

Quamvis in Ecclesia visibili bonis mali semper sunt admixti, atque interdum ministerio Verbi et Sacramentorum administrationi præsint; tamen cum non suo, sed Christi nomine agant, ejusque mandato, et auctoritate 25 ministrent, illorum ministerio uti licet, cum in verbo Dei audiendo, tum in Sacramentis percipiendis. Neque per illorum malitiam effectus institutorum Christi tollitur, aut gratia donorum Dei minuitur, quoad eos qui fide et rite sibi oblata percipiunt; quæ propter institutionem 30 Christi et promissionem efficacia sunt, licet per malos administrentur.

Ad Ecclesiæ tamen disciplinam pertinet c, ut in malos

c "Pertinent" in the original, but altered by the pen to " pertinet."

ministros inquiratur, accusenturque ab his, qui eorum flagitia noverint, atque tandem justo convicti judicio deponantur.

De Baptismo.

Baptismus non est tantum professionis signum, ac5 discriminis nota, qua Christiani a non Christianis discernantur, sed etiam est signum regenerationis, per quod, tanquam per instrumentum, recte Baptismum suscipientes, Ecclesiæ inseruntur; promissiones de remissione peccatorum, atque adoptione nostra in filios Dei per Spi- 10 ritum sanctum visibiliter obsignantur; fides confirmatur; et vi divinæ invocationis gratia augetur.

Baptismus parvulorum omnino in Ecclesia retinendus est, ut qui cum Christi institutione optime congruat.

De Coena Domini.

15

Coena Domini non est tantum signum mutuæ benevolentiæ Christianorum inter sese, verum potius est Sacramentum nostræ per mortem Christi redemptionis. Atque adeo, rite, digne, et cum fide sumentibus, panis quem frangimus est communicatio corporis Christi: similiter 20 poculum benedictionis est communicatio sanguinis Christi. Panis et vini transubstantiatio in Eucharistia ex sacris literis probari non potest, sed apertis Scripturæ verbis adversatur, Sacramenti naturam evertit, et multarum superstitionum dedit occasionem.

Corpus Christi datur, accipitur, et manducatur in Cœna, tantum cœlesti et spirituali ratione: medium autem, quo corpus Christi accipitur et manducatur in Coena, fides

est.

25

Sacramentum Eucharistiæ ex institutione Christi non 30 servabatur, circumferebatur, elevabatur, nec adorabatur.

d "Suspicientes" in the original, but altered by the pen.

De utraque specie.

Calix Domini laicis non est denegandus; utraque enim pars Dominici Sacramenti, ex Christi institutione et præcepto, omnibus Christianis ex æquo administrari debet.

5

De unica Christi oblatione in cruce perfecta. Oblatio Christi semel facta, perfecta est redemptio, propitiatio, et satisfactio pro omnibus peccatis totius mundi, tam originalibus, quam actualibus: neque præter illam unicam est ulla alia pro peccatis expiatio: unde missarum sacrificia, quibus vulgo dicebatur sacerdotem to offerre Christum in remissionem pœnæ aut culpæ pro vivis et defunctis, blasphema figmenta sunt, et perniciosa imposturæ.

De Conjugio Sacerdotum.

Episcopis, Presbyteris, et Diaconis nullo mandato di-15 vino præceptum est, ut aut cœlibatum voveant, aut a matrimonio abstineant. Licet igitur etiam illis, ut cæteris omnibus Christianis, ubi hoc ad pietatem magis facere judicaverint, pro suo arbitratu matrimonium contrahere.

Excommunicati vitandi sunt.

Qui per publicam Ecclesiæ denunciationem rite ab unitate Ecclesiæ præcisus est et excommunicatus, is ab universa fidelium multitudine donec per pœnitentiam publice reconciliatus fuerit arbitrio judicis competentis, habendus est tanquam ethnicus et publicanus.

Traditiones Ecclesiastica.

Traditiones atque cæremonias easdem, non omnino necessarium est esse ubique aut prorsus consimiles. Nam ut variæ semper fuerunt, et mutari possunt, pro regionum,

20

25

temporum, et morum diversitate, modo nihil contra verbum Dei instituatur.

Traditiones, et cæremonias Ecclesiasticas, quæ cum verbo Dei non pugnant, et sunt autoritate publica institutæ atque probatæ, quisquis privato consilio volens, et 5 data opera, publice violaverit, is, ut qui peccat in publicum ordinem Ecclesiæ, quique lædit antoritatem Magistratus, et qui infirmorum fratrum conscientias vulnerat, publice, ut cæteri timeant, arguendus est.

Quælibet Ecclesia particularis, sive nationalis, auto- 10 ritatem habet instituendi, mutandi, aut abrogandi cæremonias, aut ritus Ecclesiasticos, humana tantum autoritate institutos, modo omnia ad ædificationem fiant.

Tomus secundus homiliarum, quarum singulos titulos huic articulo subjunximus, continet piam et salutarem 15 doctrinam, et his temporibus necessariam, non minus quam prior tomus homiliarum, quæ editæ sunt tempore Edwardi Sexti. Itaque eas in Ecclesiis per ministros diligenter et clare, ut a populo intelligi possint, recitandas esse judicavimus.

Catalogus homiliarum.

De recto ecclesiæ usu.

Adversus Idololatriæ pericula.

De reparandis ac purgandis ecclesiis.

De bonis operibus.

De jejunio.

In gulæ atque ebrietatis vitia.

In nimis sumptuosos vestium apparatus.

De oratione sive precatione.

De loco et tempore orationi destinatis.

De publicis precibus ac Sacramentis idiomate vulgari

omnibusque noto habendis.

De sacrosancta verbi divini auctoritate.

De eleemosina.

20

25

30

E

De Christi nativitate.

De dominica passione.

De resurrectione Domini.

De digna corporis et sanguinis dominici in cœna Domini

participatione.

De donis spiritus sancti.

In diebus qui vulgo Rogationum dicti sunt, concio.
De matrimonii statu.

De otio seu socordia.

De pœnitentia.

5

10

Libellus de consecratione Archiepiscoporum, et Episcoporum, et de ordinatione Presbyterorum et Diaconorum, editus nuper temporibus Edwardi VI. et auctoritate Parlamenti illis ipsis temporibus confirmatus, omnia ad ejusmodi consecrationem et ordinationem necessaria continet, 15 et nihil habet, quod ex se sit aut superstitiosum aut impium: itaque quicunque juxta ritus illius libri consecrati aut ordinati sunt, ab anno secundo prædicti Regis Edwardi, usque ad hoc tempus, aut in posterum juxta eosdem ritus consecrabuntur, aut ordinabuntur, rite or- 20 dine, atque legitime statuimus esse, et fore consecratos et ordinatos.

De civilibus Magistratibus.

Regia Majestas in hoc Angliæ regno, ac cæteris ejus dominiis, summam habet potestatem, ad quam omnium 25 statuum hujus regni, sive illi Ecclesiastici sint, sive non, in omnibus causis suprema gubernatio pertinet, et nulli externæ jurisdictioni est subjecta, nec esse debet.

Cum Regiæ Majestati summam gubernationem tribuimus, quibus titulis intelligimus animos quorundam calum-30 niatorum offendi, non damus Regibus nostris aut Verbi Dei, aut Sacramentorum administrationem, quod etiam injunctiones ab Elizabetha Regina nostra nuper editæ, apertissime testantur; sed eam tantum prærogativam,

« PoprzedniaDalej »