Obrazy na stronie
PDF
ePub

pietatis opera facienda, quæ Deo grata sunt, et accepta, nihil valemus.

De hominis justificatione. Tantum propter meritum Domini ac Servatoris nostri Jesu Christi, per fidem, non propter opera, et merita 5 nostra, justi coram Deo reputamur. Quare sola fide nos justificari, doctrina est saluberrima ac consolationis plenissima; ut in homilia de justificatione hominis fusius explicatur.

OS

[ocr errors]

De bonis operibus. Bona opera, quæ sunt fructus fidei, et justificatos sequuntur, quanquam peccata nostra expiari [sic], et divini judicii severitatem ferre non possunt; Deo tamen grata sunt, et accepta in Christo, atque ex vera et viva fide

The clause is wanting in other copies, viz.

15 1563. Jugge and Cawood. Engl. Ch. Ch. Oxford. 1571. Johan. Day. Lat. Bodl.

1571. Jugge and Cawood. Engl. Bodl. Of this clause one part is contained expressly in Article 34, and the other by implication in the sequel of Article 20; and perhaps, the 20 method, in which the latter and more important part was elsewhere stated, being indirect but yet conclusive, may explain the different conduct of the two parties as to the adoption or the omission of the clause. The Confession of Wurtemberg from which the additions made by archbishop Parker were generally taken, would certainly have sug-25 gested to him the introduction of such a clause, had he not been satisfied that there was in other passages a sufficient acknowledgment made respecting the authority of the church. In that Confession are the following words, “ Credimus et confitemur quod — hæc Ecclesia habeat jus judicandi de omnibus doctrinis -- quod hæc Ecclesia 30 habeat jus interpretandæ Scripturæ.”

Comp. Fuller, Ch. Hist. cent. 16. b. 9. p. 73. Collier, Hist. vol. i. p. 490. Strype, Ann. vol. i. P. i. pp. 484–487. Parker, vol. i. pp. 237. 243. Burnet, Hist. Ref. vol. iii. p. 579. Bennet, Ess. on the Thirty-nine Art. c. 29, &c. Heylin, Eccl. Rest. p. 331. Hist. Presb. 35 p. 268. Lingard, vol. v. p. 207. Neal, Purit. vol. i. p. 120. Priestcraft in perfec. p. 21, &c. Laur. Bamp. Lect. p. 236.

necessario profluunt, ut plane ex illis æque fides viva cognosci possit, atque arbor ex fructu judicari.

Opera ante justificationem. Opera quæ fiunt ante gratiam Christi, et spiritus ejus afflatum, cum ex fide Jesu Christi non prodeant, minime 5 Deo grata sunt, neque gratiam (ut multi vocant) de congruo merentur. Immo, cum non sint facta ut Deus illa fieri voluit et præcepit, peccati rationem habere non dubitamus.

IO

Opera supererogationis. Opera quæ supererogationis appellant, non possunt sine arrogantia et impietate prædicari. Nam illis declarant homines, non tantum se Deo reddere, quæ tenentur, sed plus in ejus gratiam facere quam deberent; cum aperte Christus dicat: Cum feceritis omnia quæcunque præcepta 15 sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus.

Nemo præter Christum sine peccato. Christus in nostræ naturæ veritate, per omnia similis factus est nobis, excepto peccato, a quo prorsus erat immunis, tum in carne, tum in spiritu. Venit ut agnus 20 absque macula esset, qui mundi peccata per immolationem sui semel factam tolleret; et peccatum (ut inquit Johannes) in eo non erat: sed nos reliqui, etiam baptizati, et in Christo regenerati, in multis tamen offendimus omnes. Et si dixerimus, quia peccatum non habemus, 25 nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

De lapsis post Baptismum. Non omne peccatum mortale post Baptismum voluntarie perpatratum est peccatum in Spiritum Sanctum, et irremissibile: proinde lapsis a Baptismo in peccata, locus 30 pænitentiæ non est negandus. Post acceptum Spiritum Sanctum possumus a gratia data recedere, atque peccare, denuoque per gratiam Dei resurgere, ac resipiscere: ideoque illi damnandi sunt, qui se, quamdiu hic vivant, amplius non posse peccare affirmant, aut vere resipi-5 scentibus pænitentiæ locum denegant.

De prædestinatione, et electione. Prædestinatio ad vitam est æternum Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta, suo consilio, nobis quidem occulto, constanter decrevit, eos, quos in Christo 10 elegit ex hominum genere, a maledicto et exitio liberare, atque ut vasa in honorem efficta per Christum ad æternam

salutem adducere. Unde qui tam præclaro Dei beneficio * sunt donati, illi Spiritu ejus, opportuno tempore operante, secundum propositum ejus vocantur; vocationi per gra-15 tiam parent; justificantur gratis; adoptantur in filios; unigeniti Jesu Christi imagini efficiuntur conformes; in bonis operibus sancte ambulant; et demum ex Dei misericordia pertingunt ad sempiternam felicitatem.

Quemadmodum prædestinationis et electionis nostræ in 20 Christo pia consideratio, dulcis, suavis, et ineffabilis consolationis plena est vere piis, et his qui sentiunt in se vim Spiritus Christi, facta carnis, et membra, quæ adhuc sunt super terram, mortificantem, animumque ad coelestia et superna rapientem; tum quia fidem nostram de æterna 25 salute consequenda per Christum plurimum stabilit atque confirmat, tum quia amorem nostrum in Deum vehementer accendit: ita hominibus curiosis, carnalibus, et Spiritu Christi destitutis, ob oculos perpetuo versari prædestinationis Dei sententiam perniciosissimum est præci- 30 pitium, unde illos diabolus protrudit, vel in desperationem, vel in æque perniciosam impurissimæ vitæ securitatem Deinde, promissiones divinas sic amplecti oportet, ut nobis in Sacris Literis generaliter propositæ sunt; et Dei

voluntas in nostris actionibus ea sequenda est, quam in verbo Dei habemus diserte revelatam.

ery

Tantum in nomine Christi speranda est æterna salus.

Sunt illi anathematizandi, qui dicere audent unumquemque in lege aut secta quam profitetur esse servan-5 dum, modo juxta illam et lumen naturæ accurate vixerit; cum Sacræ Literæ tantum Jesu Christi nomen prædicent, in quo salvos fieri homines oporteat.

De Ecclesia.

Ecclesia Christi visibilis est cætus fidelium, in quo 10 verbum Dei purum prædicatur, et Sacramenta, quoad ea quæ necessario exiguntur, juxta Christi institutum recte administrantur. Sicut erravit Ecclesia Hierosolymitana, Alexandrina, et Antiochena ; ita et erravit Ecclesia Romana, non solum quoad agenda, et cæremoniarum ritus, 15 verum in his etiam quæ credenda sunt.

De Ecclesiæ autoritate. Habet Ecclesia ritus statuendi jus, et in fidei controversiis auctoritatem; quamvis Ecclesiæ non licet quicquam instituere, quod verbo Dei scripto adversetur, nec 20 unum Scripturæ locum sic exponere potest, ut alteri contradicat. Quare licet Ecclesia sit divinorum librorum testis et conservatrix, attamen ut adversus eos nihil decernere, ita præter illos nihil credendum de necessitate salutis debet obtrudere.

25

De autoritate conciliorum generalium.

Generalia concilia sine jussu et voluntate principum congregari non possunt; et ubi convenerint, quia ex ho

minibus constant, qui non omnes spiritu et b verbo Dei reguntur, et errare possunt, et interdum errarunt, etiam in his quæ ad normam pietatis pertinent: ideo quæ ab illis constituuntur, ut ad salutem necessaria, neque robur habent, neque auctoritatem, nisi ostendi possint e Sacris 5 Literis esse desumpta.

De purgatorio. Doctrina Romanensium de purgatorio, de indulgentiis, de veneratione, et adoratione, tum imaginum, tum reliquiarum, necnon de invocatione Sanctorum, res est futilis, 10 inaniter conficta, et nullis Scripturarum testimoniis innititur, immo verbo Dei contradicit.

Nemo in ecclesia ministret nisi vocatus. Non licet cuiquam sumere sibi munus publice prædicandi, aut administrandi Sacramenta in Ecclesia, nisi 15 prius fuerit ad hæc obeunda legitime vocatus et missus. Atque illos legitime vocatos et missos existimare debemus, qui per homines, quibus potestas vocandi ministros, atque mittendi in vineam Domini, publice concessa est in Ecclesia, cooptati fuerint, et adsciti in hoc opus. 20

Agendum est in Ecclesia lingua quæ sit populo nota.

Lingua populo non intellecta publicas in Ecclesia preces peragere aut Sacramenta administrare, verbo Dei, et primitivæ Ecclesiæ consuetudini plane repugnat.

25

De Sacramentis. Sacramenta a Christo instituta, non tantum sunt notæ professionis Christianorum, sed certa quædam potius testimonia, et efficacia signa gratiæ atque bonæ in nos volun

b“ Verbis” in the original altered by the pen to “ verbo.”

« PoprzedniaDalej »