Obrazy na stronie
PDF
ePub

durante ejusmodi pœna, omnia dicti registrarii officium contingentia exequatur.

CXXXV. Feodorum, quæ juris ecclesiastici administris debentur, census debet esse statarius.

Nullus episcopus, suffraganeus, cancellarius, commis-5 sarius, archidiaconus, officialis, aut alius ecclesiasticam jurisdictionem quamcunque exercens, nec ullus cujuslibet curiæ ecclesiasticæ registrarius, vel administer quicunque dictis officiariis vel curiis subserviens, pro qualibet causa in illorum curiis promota, alia aut majora feoda sive 10 salaria deinceps recipiet, quam ea, quæ anno M.D.XCVII. reverendissimo patri D. Johanni, nuper Cantuariensi archiepiscopo, certificata, et ab eodem rata sunt, et approbata. Quodsi quis judex aut registrarius, vel eorum minister aliquis contrafecerit, pro singulis ejusmodi delictis per sex 15 menses officii sui exercitio privabitur. Proviso semper, quodsi dubium aliquod de talium feodorum, aut eorum cujuslibet certa summa oriri contigerit, tum ea feoda pro legitimis judicabuntur, quæ per archiepiscopum Cantuariensem pro tempore existentem sub manus suæ subscrip- 20 tione erunt approbata, nisi statuta hujus regni hactenus edita in particulari aliquo casu alia expresse præstiterint. Proviso etiam, quod nihil salarii aut pecuniæ recipietur, vel per archiepiscopum, vel per episcopum, aut suffraganeum ullum directe aut indirecte pro quolibet in sacros 25 ordines suscipiendo; nec quod aliqua persona vel persona eisdem archiepiscopo, episcopo, vel suffraganeo subservientes, pro membrana, scriptione, cera, sigillatione, vel alia quavis causa hoc negotium contingente, supra decem solidos percipient, sub pœnis hac in parte lege consti- 30 tutis.

CXXXVI. Statarius feodorum census in tabulas relatus, publice in consistoriis et archivis proponendus.

Statuimus porro et ordinamus, ut cujusque judicis ec

R

clesiastici registrarius tabulas binas, in quibus certæ singulorum feodorum summæ separatim exprimentur, publice figi curet et proponi; unam in consistorio, vel loco consueto, ubi dicta curia teneri solet; alteram in suo archivo; utramque in loco ita congruo, ut quilibet, cujus intererit, 5 ejusdem inspiciendæ, et legendæ, vel etiam transcribendæ liberam habeat facultatem: quod ante festum Nativitatis proxime futurum perfici volumus. Quodsi quis registrarius dictas tabulas juxta tenorem præmissorum publice figendas non curaverit, ab executione officii sui eousque 10 suspendetur, quoad præmissa, modo et forma specificatis, perfecerit; easque tabulas semel fixas si quando vel auferet, vel in fraudem hujus constitutionis ex loco, in quo primum positæ erant, removeri, vel quovis pacto occultari patietur, tunc pro singulis ejusmodi delictis ab 15 exercitio muneris sui per semestre spatium suspendetur.

CXXXVII. Feoda pro ordinum literis, aliisque licentiis episcopo exhibendis, tantum dimidia, præterquam in prima episcopi visitatione, persolvenda.

Cum non minima sit visitationis causa et effectus, ut 20 episcopus, archidiaconus, aut alius visitans de statu, sufficientia, et facultatibus cleri, et aliorum visitandorum perfectiorem aliquam notitiam consequantur, æquum duximus, ut quilibet rector, vicarius, curatus, ludimagister, et alius quicunque licentiatus literas ordinum, in- 25 stitutionis, et inductionis, itemque dispensationes, licentias, et facultates suas quascunque in visitatione prima illius episcopi, vel in proxima post ejus admissionem exhibeat, per dictum visitantem approbandas, aut, si justa fuerit causa, rejiciendas; et si approbatæ fuerint, per regis-30 trarium, uti moris est, consignandas; quodque feoda in visitationibus intuitu præmissorum consueta solvi, semel duntaxat tempore alicujus episcopi integra persolvantur ; in reliquis vero ejusdem visitationibus, quamdiu in ea sede

permanserit, dictorum feodorum dimidium tantum exi

gatur.

Apparitores.

CXXXVIII. Apparitorum excessus coerciti.

Quoniam excessibus et gravaminibus, quæ per appa-5 ritores inferri dicuntur, remedium cupimus adhibere opportunum ; censemus apparitorum multitudinem, quantum fieri poterit, restringendam. Statuimus ergo et ordinamus, nullatenus licitum fore episcopis vel archidiaconis, eorumve vicariis seu officialibus, aliisque inferioribus or- 10 dinariis deputare et habere plures apparitores, jurisdictionibus suis respective inservientes, quam ante triginta annos præteritos vel ipsi, vel ipsorum prædecessores habere consueverunt ; qui omnes per se suum fideliter exequantur officium, nec per nuntios aut substitutos, quocunque quæ-15 sito colore, sua vice mandatorum executiones demandent, aut permittant, nisi ex causa a loci ordinario prius cognita et approbata; neque vero promotorum officii, vel denunciatorum personas omnino sustinebunt, feodave ampliora vel majora, quam quæ his constitutionibus superius sta-20 tuuntur, ullatenus exigent. Quodsi vel plures, quam superius est expressum, deputati extiterint, vel illorum aliqui præmissa violaverint; deputantes, si episcopi sint, per superiorem moniti supernumerarios dimittant; si ordinarii episcopis inferiores, ab executione officii suspen-25 dantur, donec hujusmodi deputatos amoverint: deputati autem ipsi ab apparitorum officio amoveantur perpetuo, et si amoti non desistant, tanquam contumaces, canonicis censuris coerceantur; proviso semper, quodsi archiepiscopus Cantuariensis experientia compertum habuerit, 30 apparitorum numerum in aliqua diœcesi redundare, tum omnem ejusmodi redundantiam dicto archiepiscopo relinquimus, pro ipsius beneplacito minuendam.

Auctoritas synodorum.

CXXXIX. Synodus nationalis, ecclesia repræsentativa.

Quisquis de cætero affirmabit, sacrosanctam hujus nationis synodum in Christi nomine, ac de regis mandato congregatam, non esse repræsentative veram ecclesiam 5 Anglicanam, excommunicetur; nequaquam absolvendus, priusquam resipuerit, et impium hunc errorem publice revocarit.

CXL. Synodi acta tam absentes, quam præsentes obligant.

Quisquis de cætero affirmabit, nullos sive clericos sive 10 laicos, qui in eadem sacra synodo personaliter non convenerint, ejusdem decretis, ecclesiasticas causas concernentibus, quantumvis ex suprema regiæ majestatis auctoritate conditis, et per eandem ratihabitis, ullatenus obligari, ut quibus ipsi votum et consensum suum non 15 præbuerint, excommunicetur; nequaquam absolvendus, priusquam resipuerit, ac impium hunc errorem publice revocarit.

CXLI. Synodi auctoritati derogantes, coerciti.

Quisquis de cætero affirmabit, dictam sacram synodum, 20 congregatam ut supra, fuisse cœtum ex talibus conflatum, qui in pios et religiosos evangelii professores conspirabant, ac proinde tum ipsos, tum ipsorum acta in canonibus sive constitutionibus circa causas ecclesiasticas ex regis auctoritate, ut prædictum est, condendis ac sanciendis rejici, 25 ac contemni debere, quantumvis eædem per dictam potestatem regiam, ac supremam ejusdem auctoritatem ratihabitæ, confirmatæ, ac injunctæ sint, excommunicetur ; haudquaquam absolvendus, priusquam resipuerit, ac impium hunc errorem publice revocarit.

339

30

VI.

Sede Cant.
vacante.

Anno Christi
1604.

Reg. Angliæ
JAC. I. 2.

CONSTITUTIONS and CANONS Ecclesiastical, treated upon by the Bishop of London, President of the Convo-5 cation for the Province of Canterbury, and the rest of the Bishops and Clergy of the said Province; and agreed upon with the King's Majesty's License, in their Synod begun at London, Anno Domini 1603, and in the Year of the Reign of our Sovereign Lord JAMES, by the 10 Grace of God, King of England, France, and Ireland, the First, and of Scotland the Thirty-seventh: and now published for the due observation of them, by his Majesty's authority under the Great Seal of England.

JA

AMES, by the grace of God, king of England, Scot-15 land, France, and Ireland, defender of the faith, &c. to all to whom these presents shall come, greeting: Whereas our bishops, deans of our cathedral churches, archdeacons, chapters, and colleges, and the other clergy of every diocese within the province of Canterbury, being 20 summoned and called by virtue of our writ directed to the most reverend father in God, John, late archbishop of Canterbury, and bearing date the one and thirtieth day

Constitutions and Canons] These canons are taken from an edition "imprinted at London by Robert Barker, printer to the king's most 25 excellent majestie, anno 1604," a copy of which is in the Selden collection, and appears to have belonged to archbishop Bancroft. The translation from the original Latin was doubtless made under the direction of the archbishop. For other particulars see the note on the preceding number.

30

« PoprzedniaDalej »