Obrazy na stronie
PDF
ePub

LIBER SECUNDUS.

Quo exponitur qualiter sanctus Gregorius in pontificatu vixerit.

[ocr errors]
[ocr errors]

-

55.

ARGUMENTUM, 1. Gregorius servum servorum Dei se scribens, mediocribus vestimentis amicitur. -2. Fidei suæ irreprehensibile symbolum dictat.-3. Patriarchalibus thronis suam synodicam dirigit. — 4. Quinque concilia se venerari fatetur. 5. Collecta synodo, pravas consuetudines damnat. 6. Antiphonarium centonizans, cantorum constituit scholam.-7. Cur Occidentales dulcedinem cantilenæ corrumpant. - 8. Per Joannem Romanum cantorem correcti sunt. 9. Carolus rex dissonantia cantus offensus, duos clericorum suorum erudiendos Romæ dimisit. 10. Idem dissonantia cantus offensus, duos Romanos cantores ab Adriano rursus percepit.-11. Gregorius, pulsis laicis, familiares sibi clericos elegit.-12. Talem Ecclesiam Romanam exhibuit, qualis primo sub apostolis fuit.-— 13. Quanta et qualia tunc Romæ studia reflorebant.-14. Quod non divites, sed sapientes ad consilium convocabat. 15. Quamobrem laici primo cœperint tonsurari.-16. Laicos non ad ecclesiasticum officium admittit, sed tantum ad monachicum habitum.-17. Codicem Gelasianum coarctat. 18. Stationes (a) constituens, tractatus Evangeliorum declamat. — 19. Cum verbi pabulo pauperibus alimenta ministrat. 20. Consuetudines novas inducit. 21 Murmurantibus pro eisdem humiliter satisfacit. 22. Pro hospite Dominum recipit.-23. Duodecim invitatis, tertium decimum angelum sibi deputatum divinitus recognoscit. 24. Quater in anno distribuendum per polyptychum censet.-25. Aureos et peregrina vestimenta largitur. 26. Calendatim diversas species erogat.-27. Tribus millibus ancillis Dei octoginta libras annualiter præstat.-28. Diatim per veredarios coacta stipendia destinat. 29. Pro paupere mortuo vehementissime lamentatur.-30. Quot et qualium remunerandorum nomina in serinio teneantur. 31. Arianorum basilicam in Suburra Domino dedicat. 32. Quot et qualia miracula ibi divinitus sint ostensa. -33. Pro convertendis Anglis Saxonibus Augustinum cum aliis mittit. 34. Sine profectu redire volentes ad proficiscendum hortatur. - 35. Prædicantes miracula faciunt, multosque convertunt. -36. Augustinus epicopus consecratus postulat adjutores. 37. Ei Gregorius Pallium, et diversa necessaria, simulque nonnulla responsa transmittit. 38. De consanguinitatibus percunctatus, ponit (b) pacifice rationem.-39. Quantà et qualia de conversione Saxonum, signisque discipulorum suorum Gregorius præconetur. -40. Augustinum monet, ne pro miraculis tumeat 41. Panis frustum in carnem, carnis rursus in panis primordia reformavit, - 42.Pannum pupugit, et sanguis effluxit. 43. Maleficos cæcitate multavit.44. Qualiter intelligi debet, Gregorium Trajani animam de inferni cruciatibus liberasse 45. Monachum sub excommunicatione defunctum mirabiliter solvit. 46. Paganos pueros comparat, ut Christianos efficiat. 47. Pro paganis rusticis, episcopis comminatur. 48. Judæos (c) conversos a pensionibus levigat. -49. Baptizandis vestimenta largitur. 50. Pueris Arianorum subveniri prædicat. 51. Singulis diaconis vel xenodochiis rectores constituit. 52. Jerosolymis xenodochium constituens, (d) et ibi et in monte Sina monachis annualia stipendia assignavit. — 53.Singulis patrimoniis singulos rectores constituit. 54. Uni personæ duo ministeria nullomodo committenda definit. Eleemosynas localiter ac personaliter ordinat. - 56. Quod omni petenti se voluntarie tribuit. 57. Quod etiam non petenti necessaria ministravit. - 58. Liberalitatis ejus innocentia comprobatur. 59. Pro faciendis eleemosynis frumenta comparat quinquaginta libris auri. — 60. (e) Quale de eo somnium Eremita cognoverit. 45 1. Agejam nunc, quoniam athletæ Christi Gre- A personas, unam substantiam: Patrem ingenitum, Figorii, viriliterin gymnasio sanctæ ipsius Ecclesiæ desudantis, prælato libello, torosa membra descripta sunt, qualiter in palæstra quoque conflixerit, aspirante Domino, proferatur. Si quidem mox ut summum pontificium felicissimæ Romanæ urbis, Christo mortalibus consulente, sortitus est, superstitiosum Universalis vocabulum, quod Joannes Constantinopolitanus episcopus insolenter sibi tunc temporis usurpabat, more antecessorum suorum pontificum, sub districlissimæ interminationis sententia refutavit, et primus omnium se in principio epistolarum suarum servum servorum Dei scribi satis humiliter definivit, cunctisque suis successoribus documentum suæ humilitatis tam in hoc quam in mediocribus pontiñcalibus indumentis, quod videlicet hactenus in sancta Romana Ecclesia conservatur, hæreditarium reliquit.

2. Denique (f) in specula sanctæ universalis Ecclesiæ, vir totius (g) humilitatis, auctoritatis, ac orthodoxiæ, unde videri et audiri clarius evangelicus præco valeret, consistens, oris sui divinissimo gladio et rectam fidem munivit et cunctas hæreses uno symbolo dissipavit. Quod videlicet sacræ confessionis symbolum ita se habet: Credo in unum Deum omnipotentem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, tres

(a) Gemet., per stationes tractatus Evang. declamat. (b) In Reg., ponit pontifici Felici rationem.Ita quoque in Ed. Bolland. et Mabill.

(c) Gussanv. el Vatic. cum Ms. Reg., convertens. (d) Et ibi abest a Gemet.

B

lium genitum, Spiritum vero sanctum, nec genitum, nec ingenitum, sed coæternum, de Patre et Filio procedentem. Confiteor unigenitum Filium consubstantialem, et sine tempore natum de Patre, omnium visibilium et invisibilium Conditorem, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, splendorem gloriæ, figuram substantiæ; qui manens Verbum ante sæcula, perfectus homo creatus est juxta finem sæculorum, conceptus et natus ex Spiritu sancto et de Maria virgine, qui naturam nostram suscepit absque peccato; et sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus tertia die resurrexit a mortuis; die autem quadragesimo ascendit in cœlum, et sedet ad dexteram Patris. Unde venturus est judicare vivos et mortuos, positurus ante oculos omnium omnia occulta singulorum, dalurus sanctis perpetua præmia regni cœlestis, iniquis autem supplicia ignis æterni, innovaturus sæculum per ignem in carnis resurrectione. Confiteor unam fidem, unum baptisma, unam apostolicam, et universalem Ecclesiam, in qua sola possunt laxari peccata in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

3. Synodicam quoque suam Gregorius, secundum priscum decessorum suorum morem, Joanni Constantinopolitano, Eulogio Alexandrino, Gregorio Antio

(e) Id non legitur in Gemet.

(Reg., Colb., Norm., in speculo.

(g) Sic legitur in plerisque Mss. At in Reg., Colb. et in Excusis, totius humilitatis et auctoritatis orthodoxæ. Boll., et orth. fidei.

B

Mediatoris Dei et hominum (g) in duobus subsistentiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur. Scripta 47 quoque Theodoriti, per quæ beati Cyrilli fides reprehenditur, ausu dementiæ prolata refutantur. Cunctas vero quas præfata veneranda concilia personas respuunt respuo; quas venerantur amplector. Quia dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis præsumit aut solvere quos religant, aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit ». (Lib. 1, cap. 25).

cheno, Joanni Jerosolymitano, et Anastasio (a) patriar- A erroris plena, reprobatur, et Theodorus personam cha Antiocheno destinavit, quæ ita 46 se habet: << Consideranti mihi quod impar meritis ac toto animo renitens pastoralis curæ pondera portare compulsus sim, caligo mororis occurrit, et triste cor nihil aliud nisi eas quæ videri nil sinunt tenebras videt. Nam quid antistes (b) ad Dominum, nisi pro delictis populi intercessor eligitur? Qua itaque fiducia ad eum pro peccatis alienis intercessor venio, apud quem de propriis securus non sum? Si fortasse quispiam apud potentem virum, qui et sibi iratus, et mihi esset incognitus, intercessorem suum me fieri quæreret, protinus responderem: Ad intercedendum venire nequeo, quia ejus notitiam ex sedula familiaritate non habeo. Si igitur recte homo apud hominem, de quo minime præsumpsissem, fieri intercessor erubescerem, quantæ hoc audaciæ est quod apud Deum pro populo locum intercessoris obtineo, cui familiarem me esse per vitæ meritum non agnosco? Qua in re est mihi adhuc aliud gravius formidandum, quia sicut cuncti liquido cognovimus, cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur, et valde pertimesco ne commissa mihi plebs fidelium reatus mei additamento depereat, cujus nunc usque Dominus æquanimiter delicta tolerabat. Cum vero utcunque hunc timorem supprimo, et consolatam mentem ad pontificalis operis studia accingo, considerata ipsa rei immensitate, deterreor. Perpendo quippe quod omni cura vigilandum est ut rector cogitatione sit mundus, operatione præcipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proximus, præ cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia (c) per zelum rectitudinis erectus »>, et cætera quæ post in libro Pastorali prosequitur.

5. Hoc modo, postquam Gregorius fundamentum suæ fidei secundum priscum prædecessorum suorum pontificum morem, luculenter apostolicis thronis exposuit, animadvertens se ideo a Domino super gentes et regna summum pontificem constitutum, ut, juxta illud propheticum (Jerem. 1), vitiorum radices evelleret, destrueret atque disperderet, sicque demum ædificaret, plantaretque virtutes, omnes consuetudines quas contra priscam traditionem apostolicam no. viter pullulasse cognoverat, videlicet de ministris cantoribus, de laicis pontifici familiariter adhærenti. bus, de titulandis præjudicialiter quibuslibet rebus, de contegendo dalmaticis apostolico feretro (h), de pastillatico, et de non admittendis passim laicis ad ecclesiastici juris officium, pro pallio vel consecratione pontificum, primo quidem a Romanæ Ecclesiæ, postmodum vero collectis circumquaque positarum provinciarum episcopis, a totius sanctæ universalis Ecclesiæ corpore segregavit, eaque sub interpositione C terribilis anathematis, tam generaliter quam perpetualiter condemnavit.

6. Deinde in domo Domini, more sapientissimi Salomonis, propter musica compunctionem dulcedinis, (i) 4. « Præterea quia corde, inquit, creditur ad justi- Antiphonarium centonem cantorum studiosissimus tiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x), nimis utiliter compilavit; scholam quoque cantorum, sicut sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor con- quæ hactenus eisdem institutionibus in sancta Rocilia suscipere et venerari me fateor: Nicænum sci- mana Ecclesia modulatur, constituit; eique cum licet, in quo perversum Arii dogma destruitur; Con- nonnullis prædiis duo habitacula, scilicet alterum sub stantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Mace- gradibus basilica beati Petri apostoli, alterum vero donii error (d) convincitur; Ephesinum etiam primum, sub Lateranensis patriarchii domibus fabricavit, ubi in quo Nestorii impietas judicatur; Chalcedonense usque hodie lectus ejus, in quo recubans modulabavero, in quo (e) Euthycetis, Dioscorique pravitas re- tur, et flagellum ipsius, quo pueris minabatur, veneprobatur, tota devotione complector, integerrima ratione congrua cum authentico Antiphonario reserapprobatione custodio, quia in his velut in quadrato vatur, quæ videlicet loca per præcepti seriem sub inlapide sanctæ fidei structura consurgit; et cujuslibet D terpositione anathematis ob ministerii quotidiam utrovitæ atque actionis (f) norma existat, quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse cernitur, tamen extra ædificium jacet. Quintum quoque concilium pariter veneror, in quo epistola quæ Ibæ dicitur,

[blocks in formation]

bique gratiam subdivisit.

7. Hujus modulationis dulcedinem inter alias Europæ gentes Germani seu Galli discere crebroque rediscere insigniter potuerunt, incorruptam vero tam

Legendum ergo in duabus subsistentiis, seu personis, ut habent alii Mss. nostri, tam Joannis Diaconi quam epistolarum.

(h] Norm., Reg. et Colb., de pastillatico, pro pallio, vel consecratione pontificum, et de non, etc.

(i) Gemet., Antiphonarium concentum stud. Prius lectum ut in Colb. concentu. Utic. habet, Antiph. cantum, et per correctionem concentum. Reg., Antiph. cantorum.

levitate animi, quia nonnulla de proprio Gregorianis A veritatem diligunt comprobatur. Hæc ergo per anti

cantibus miscuerunt, quam feritate quoque naturali, servare minime potuerunt. Alpina siquidem corpora, vocum suarum tonitruis altisone perstrepentia, susceptæ modulationis dulcedinem proprie non resultant, quia bibuli gulturis barbara feritas, dum inflexionibus et repercussionibus mitem nititur edere cantilenam, naturali quodam fragore, quasi plaustra per gradus confuse sonantia rigidas voces jactat, sicque audientium animos, quos mulcere debuerat, exaspe rando magis ac obstrependo conturbat.

8. Hinc est quod hujus Gregorii tempore cum 48 Augustino tunc Britannias adeunte, per Occidentem quoque Romanæ institutionis cantores dispersi, barbaros insigniter docuerunt. Quibus defunctis Occidentales Ecclesiæ ita susceptum modulationis organum vitiarunt, ut Joannes quidam Romanus cantor cum Theodoro æque cive Romano, sed Eburaci archiepiscopo, per Gallias in Britannias («) a Vitalliano sit præsule destinatus, qui circumquaque positarum Ecclesiarum filios ad pristinam cantilenæ dulcedinem revocans, tam per se, quam per suos discipulos mullis annis Romanæ doctrinæ regulam conservavit.

9. Sed et Carolus noster patricius, rex autem Francorum, dissonantia Romani et Gallicani cantus Romæ offensus, cum Gallorum procacitas cantum a nostratibus quibusdam næniis argumentaretur esse corruptum, nostrique e diverso authenticum Antiphonarium probabiliter ostentarent, interrogasse fertur quis inter rivum et fontem limpidiorem aquam conservare soleret? Respondentibus fontem prudenter adjecit: Ergo et nos qui de rivo corruptam lympham usque hactenus bibimus, ad perennis fontis necesse est fluenta principalia recurramus. Mox itaque duos suorum industrios clericos Adriano tunc episcopo dereliquit, quibus tandem satis eleganter instructis, Metensem metropolim ad suavitatem modulationis pristinæ revocavit, et per illam, totam Galliam suam correxit.

Sed cum multa post tempora, defunctis his qui Romæ fuerant educati, cantum Gallicanarum Ecclesiarum a Metensi discrepare prudentissimus regum vidisset, ac unumquemque ab alterutro vitiatum cantum jactantem adverteret: Iterum, inquit, redeamus ad fontem. Tunc regis precibus, sicut hodie quidam veridice astipulantur, Adrianus papa permotus, duos in Galliam cantores misit, quorum judicio rex omnes quidem corrupisse dulcedinem Romani cantus levitate quadam cognovit, Metenses vero sola naturali feritate paululum quid dissonare prævidit. Denique usque hodie quantum Romano cantui Metensis cedit, tantum Metensi Ecclesiæ cedere gallicanarum Ecclesiarum Germaniarumque cantus, ab his qui meram

(a) A sancto Vitaliano P. ordinatus est Theodorus, vii Kal. April., Dominica, ann. 668. Ita Beda, 1. iv, c. 1. BOLLAND.

(b) Colb., Gemet. et Bigot., vanitatem. Utic., varietatem. Et superscribitur, levitatem.

(c) De exceptoribus harum homil. agit sanctus Gregoríus in prologo earumdem ad secundum episc.

cipationem retulerim, ne indiscussam Gallorum (b) levitatem videar præteriisse.

11. Cæterum prudentissimus rector Gregorius, remotis a suo cubiculo sæcularibus, clericorum sibi prudentissimos consiliarios familiaresque delegit, inter quos Petrum Diaconum coætaneum suum, cum quo postea disputans, quatuor Dialogorum libros composuit; Æmilianum quoque notarium, qui quadraginta homilias Evangelii cum sociis suis (c) excepit; Paterium æque notarium, qui ab eo secundicerius factus, ex libris ipsius aliqua utillima defloravit ; et Joannem defensorem, qui ejus jussu in Hispanias cognitor destinatus (d), Januarium episcopum civitatis Malacitanæ, abepiscopis suis compatriotis depositum, sedi propriæ restauravit, et depositores ejus cum eo B qui in locum ejus obrepserat pari sententia condemnavit. Monachorum vero sanctissimos sibi familiares clegit, 49 inter quos Maximianum, monasterii sui abbatem, quem postea Syracusis episcopum fecit, eique per Siciliam vices suas commisit; Augustinum ejusdem monasterii sui præpositum, et Mellitum, per quos Anglorum gentes ad Christianismi gratiam convocavit; Marinianum ejusdem monasterii sui monachum, quem in Ravennati metropoli episcopum consecravit; Probum, quem subito abbatem spiritu revelante constituens, pro construendo xenodochio Jerosolymam destinavit; simulque Claudium (e) Classitanæ civitatis abbatem, qui de Proverbiis, de Canticis canticorum, de Prophetis, de libris Regum, deque Heptateucho, papa disputante, multa, licet non eodem sensu, composuit (Lib. x1, epist. 24).

C

12. Cum quibus Gregorius diu noctuque versatus, nihil monasticæ perfectionis in palatio, nihil pontificalis institutionis in Ecclesia dereliquit. Videbantur passim cum eruditissimis clericis adhærere pontifici religiosissimi monachi, et in diversis professionibus habebatur vita communis, ita ut talis esset tunc sub Gregorio penes urbem Romam Ecclesia, qualem hanc fuisse sub apostolis Lucas, et sub Marco evangelista penes Alexandriam Philo commemorat.

13. Tunc rerum Sapientia Romæ sibi templum visibiliter quodammodo fabricabat, et septemplicibus artibus, veluti columnis nobilissimorum totidem lapidum, apostolicæ sedis atrium fulciebat. Nullus pontifici famulantium, a minimo usque ad maximum, D barbarum quodlibet in sermone vel habitu præferebat, sed togata, Quiritum more, seu trabeata Latinitas suum Latium in ipso Latiali palatio singulariter obtinebat. Refloruerant ibi diversarum artium studia, et qui, vel sanctimonia, vel prudentia forte carebat, suo ipsius judicio subsistendi coram pontifice fiduciam non habebat.

Taurom. BOLLAND.

(d) Quartus fuit hujus civitatis episc., quo ejecto, intrusus est quidam Joannes. Vide Hist. Malacit., auct. Martino de Roa, cap. 12. In Mss. Norm. et Colb. legitur Malalitanæ, pro Malacitanæ. In Reg., Malani

tanæ.

(e) De eo lege Rubeum, lib. rv Hist. Ravenn.

præfixa sacris canonibus tempora, licenter jam ad quodlibet ecclesiasticum officium provehatur, si tamen illis non fuerit criminibus maculatus, quæ in Testamento Veteri morte mulctantur. >>

17. Sed, et (b) Gelasianum Codicem de missarum solemniis, multa subtrahens, pauca convertens, nonnulla vero superadjiciens, pro exponendis evangelicis lectionibus in unius libri volumine coarctavit. In canone apposuit: Diesque nostros in tua pace dispone, atque ab æterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. »

14. Arcessebantur pontificalibus profundis consiliis A gulas irreprehensibiliter fuerit conversatus, post prudentes viri, quos perhibui, potius quam potentes; et paupere philosophia intrinsecus quid potius aut potissimum in unoquoque negotio sequendum puta. retur artificiosis argumentationibus rationabiliter inquirente, dives inertia, quæ modo se de sapientibus pari sorte ulciscitur, præ cubiculi foribus despicabilis remanebat. Sola deerat interpretandi bilinguis peritia, et facundissima virgo Cecropia, quæ quondam suæ mentis acumina, Varrone cælibatum suum auferente, Latinis tradiderat, imposturarum sibi præstigia, sicut ipse in suis epistolis queritur, vindicabat. 15. Nemo laicorum, quodlibet palatii ministerium, vel ecclesiasticum patrimonium procurabat, sed omnia ecclesiastici juris munia ecclesiastici viri subibant, nimirum laicis ad armorum solam militiam, vel agro- B rum curam continuam deputatis. Ob hoc se nonnulli procerum sub obtentu religionis primo tonsurare cœperunt. Quorum tergiversationi Mauricius imperator prudenter occurrens, data per Longinum Stratorem lege, præcepit ut quisquis fuisset publicis administrationibus implicatus, ei ad ecclesiasticum venire officium non liceret. Quam legem Gregorius super hoc valde laudavit, dicens : « Qui sæcularem habitum deserens, ad ecclesiastica 50 officia venire festinat, non relinquere cupit sæculum, sed mutare. » (Lib. 111, ep. 65. )

16. Verum, dum ad clericalem professionem tam ex ecclesiastica, quam ex sæculari quoque militia diversis occasionibus, quotidie pene innumerabilis multitudo conflueret, pastor ad omnia providus, nequaquam eos ecclesiastici decoris officium, sed ad capiendum solummodo monachicum propositum suscipiendos esse censebat, dicens : « Multos ex ecclesiastica seu sæculari militia novimus ad omnipotentis Dei servitium festinare, ut, ab humana servitute liberi, in divino servitio videantur familiarius in monasteriis conversari. Quod si passim dimittimus, omnibus (a) fugiendi ecclesiastici vel sæcularis juris dominium occasionem præbemus. Si vero festinantes ad omnipotentis Dei servitium incaute retinemus, illi invenimus negare quædam, qui dedit omnia. Unde necesse est ut quisquis ex juris ecclesiastici vel sæcularis militiæ servitute ad Dei servitium converti desiderat, probetur prius in laico habitu constitutus, et si mores ejus atque conversatio bono desiderio illius testimonium ferant, absque ulla retractatione servire in monasterio omnipotenti Deo permittatur, ut ab humano servitio liber recedat, qui in divino obsequio districtiorem subire appetit servitutem. Si autem et in monachico habitu secundum Patrum re

(a) Andeg., fugiendi ad ecclesiastici, vel sæcularis juris dominium occasionem præbemus.

(b) Sic dictum ex Gelasio I, ejus auctore. De additione facta verborum, Diesque nostros, etc., lege_Bedam, lib. II Hist., cap. 1. Censet doctissimus Hugo Menardus, in nota 2 ad lib. Sacramentorum sancti Gregorii olim post hæc verba, in unius libri volumine coarctavit, lectum fuisse, quod volumen librum Sacra• mentorum prætitulavit; nititurque testimonio Bernonis abbatis Augiensis, c. 1 libri de quibusdam rebus

18. Stationes per basilicas vel beatorum martyrum cœmeteria, secundum quod hactenus plebs Romana quasi eo vivente certatim discurrit, sollicitus ordinavit: per quas et ipse simul discurrens, dum adhuc eloqui prævaleret, viginti homilias Evangelii coram Ecclesia diverso tempore declamavit; reliquas vero ejusdem numeri dictavit quidem, sed, lassescente stomacho languore continuo, aliis pronuntiandas commisit.

19. Sequebatur exercitus Domini ultra citraque Gregorium præeuntem, et audituræ verbum doctrinæ innumerabiles undique diversi sexus, ætatis ac professionis, voluntariæ confluebant cohortes, quibus ille, utpote doctor cœlestis militiæ, cunctis duntaxat arma spiritalia suggerebat, pauperibus vero et advenis, qui pro conditione temporum Romam influxerant, quoti diana stipendia ministrabat.

20. Super corpora beatorum Petri et Pauli apostolorum missarum solemnia celebrari decrevit, acquisiC tis numerosissimis olivetis, quorum summam in tabulis marmoreis præ foribus ejusdem basilica 51 annotavit. Luminaria superaddidit, officia sedula deputavit. De sepultura juxta Ecclesiam, commodum sperare prohibuit. Septem ex defensoribus honore regionario decorandos indixit. Alleluia extra Pentecostes tempora dici ad missas fecit. Subdiaconos exspoliatos procedere statuit. Kyrie eleison cantari præcepit, et orationem Dominicam mox post canonem super hostiam censuit recitari.

D

21. De quibus cum postea quosdam murmurare sentiret, tanquam qui Constantinopolitanæ Ecclesiæ consuetudines sequeretur, piissimus Pater non dedignatus est reddere rationem, dicens : « Nos in nullo horum aliam Ecclesiam secuti sumus. Nam ut Alleluia hic (c) diceretur, de Jerosolymorum Ecclesia ex beati Hieronymi traditione, tempore beatæ memoriæ Damasi papæ, traditur tractum; et ideo magis in hac sede illam consuetudinem amputavimus, quæ hic & Græcis fuerat tradita. Subdiaconos autem, ut spoliatos

ad missam spectantibus: unde, inquit, et in Vita ipsius legimus; Sed et Gelasianum, etc..., coarctavit, quod volumen, etc. Sed fortasse ultima illa verba sunt Bernonis, non Joannis Diaconi. Certe in ipsius Codd. mss. nihil simile legitur, nullaque supersunt abrasionis aut avulsionis vestigia.

(c) Mabill. et Gussanv., non diceretur. Tollenda est necessario negatio; alioquin Gregorius non responderet querelis de introducto cantico Alleluia.

procedere facerem, antiqua consuetudo Ecclesiæ fuit, A 23. Alio quoque tempore idem Gregorius, juxta sed placuit cuidam nostro pontifici, nescio cui, qui eos vestitos procedere præcepit. Nam Siciliæ Ecclesiæ, nunquid traditionem a Græcis acceperunt? Unde ergo habent hodie ut subdiaconi in lineis tunicis procedant, nisi quia hoc a matre sua Romana Ecclesia perceperunt? Kyrie eleison autem nos neque diximus neque dicimus, sicut a Græcis dicitur, quia in Græcia omnes simul dicunt, apud nos vero a clericis simul dicitur, a populo respondetar. Et totidem vicibus etiam Christe eleison dicitur, quod apud Græcos nullomodo dicitur. In quotidianis autem missis alia quæ dici solent tacemus, tantummodo Kyrie eleison, el Christe eleison dicimus, ut in his deprecationis vocibus paulo diutius occupemur. Orationem vero Dominicam idcirco mox post precem dicimus, quia mos apostolorum fuit ut ad ipsam solummodo orationem oblationis hostiam consecrarent. Et valde mihi inconveniens visum est ut precem quam scholasticus composuerat super oblationem diceremus, el ipsam traditionem quam Redemptor noster composuit super ejus corpus et sanguinem non diceremus. Sed et Dominica oratio apud Græcos ab omni populo dicitur, apud nos vero a solo sacerdote cantatur. In quo ergo Græcorum consuetudines secuti sumus, qui aut veteres nostras reparavimus, aut novas et utiles constituimus, in quibus tamen alios (a) non probamur imitari? Ergo vestra charitas, cum occasio dederit ut ad Catanensem civitatem pergat, vel in Syracusana Ecclesia, eos quos credit aut intelligit, quia de hac re murmurare potuerunt, facta collocutione, doceat, et quasi alia ex occasione eos instruere non desistat. C Nam de Constantinopolitana Ecclesia quod dicunt, quis eam dubitet sede apostolicæ esse subjectam ? Quod et piissimus dominus imperator, et frater noster ejusdem civitatis episcopus assidue profitentur; lamen si quid boni, vel ipsa, vel altera Ecclesia, habet, ego et minores meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus sum. Stultus est enim qui in eo se primum existimat, ut bona quæ viderit discere contemnat. (Lib. 1x, ep. 12.)

consuetudinem suam, præcepit sacellario ut duodecim peregrinos ad prandium invitaret. Qui pergens jussa complevit, eosque ad mensam pariter (b) ordinavil. Dum autem simul discumberent, intuens papa, tredecim numeravit; et accersito sacellario, cur contra jussionem suam tertium decimum invitare præsumpserit inquisivit. Ille obstupefactus, convivantes peregrinos curiosius numeravit, et duodecim solos inveniens, veluti securus respondit: «< Crede mihi, honorabilis Pater, non sunt nisi duodecim, sicut ipse jussisti.» Ergo dum convictus sæpius duodecim identidem numeraret, ac tertium decimum quem solus papa videre poterat, non videret, animadvertit spiritualis Pater Gregorius virum propius discumbentem vultus crebro convertere, et nunc adolescentem, B nunc vero vetulum veneranda quadam canitie simulare. Finito convivio, duodecim quidem abire permisit; tertium decimum vero manu suscipiens, iu cubiculum suum induxit, vehementer adjurans ut ei se nomenque suum simpliciter prodere dignaretur. Qui respondens, dixit: « Et cur interrogas de nomine meo, quod est mirabile? Verumtamen scito, memoria recognoscens, quia ego sum naufragus ille qui quondam veni ad te, quando scribebas in cella monasterii tui ad clivum Scauri, cui dedisti duodecim numismata, et argenteam scutellam, quam tibi miserat cum infusis leguminibus beata Silvia mater tua. Et hoc tibi pro certo sit cognitum, quia ab illo die quo mihi hæc hilari animo tribuisti, destinavit te Dominus fieri præsulem sanctæ suæ Ecclesiæ, pro qua et proprium sanguinem fudit, et esse te successorem atque vicarium apostolorum principis Petri, cujus et virtutem imitatus es cum substantiam offerentium divideret, prout cuique opus erat. Hæc audiens Gregorius dixit : « Et tu quomodo nosti quod tunc me Dominus præesse sanctæ Ecclesiæ suæ destinarit? At ille inquit : « Quoniam ego angelus ejus sum, et tunc ab eo ad tuum inquirendum propositum destinatus. » Tunc Gregorius, quia nondum manifeste viderat angelum, prorsus expavit, sibique hunc taliter dicentem audivit: Ne timeas, neque formides, ecce enim misit me Dominus, ut sim tibi custos, quandiu fueris in isto mortali sæculo, quatenus quamcunque rem petieris, per me apud eum fiducialiter valeas impetrare. » Illico Gregorius in faciem suam corruit, dicens: «< Si propter pusillum meæ parvitatis munusculum tanta mihi retribuit omnipotentissimus Dominus, ut et pontificem me sanctæ suæ Ecclesiæ faceret, et custodem mihi suum angelum deputaret, quanla putem mihi restitui, si in præceptis ejus totis viribus permanens, 53 plura studuero de pluribus erogare? »

22. Tantæ hospitalitatis Gregorius in ipso etiam patriarchio permansit, ut exceptis his quos, tam per diversas regiones quam Romæ quoque Langobardorum 52 perfidiæ gladios fugientes, ecclesiastica stipe misericorditer nutriebat, ad mensam suam quotidie peregrinos quoslibet invitaret. Inter quos die quadam D unus accessit, in cujus manibus dum ipse ex humilitatis ministerio aquam fundere vellet, conversus urceum accepit, sed repente eum in cujus manibus aquam fundere voluerat non invenit. Cumque hoc factum secum ipse miraretur, eadem nocte Dominus ei per visionem dixit : « Cæteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in memetipso suscepisti. >>

(a) Editi,comprobamur,repugnantibus Mss. et contra sancti Gregorii mentem.

(b) Bigot. et Utic., invitavit, Porro hic sacellarius,

24. Igitur incipiens tantum largior esse de collato temporali commodo, quantum certior de recipiendo præmio sempiterno, cunctorum patrimoniorum præ

seu potius saccellarius, dicitur, qui sacculos ac eleemosynam servat; seu thesaurarius. Apud sanctum Antonium scribitur saccellarius.

« PoprzedniaDalej »