Obrazy na stronie
PDF
ePub

postposita consideratione sacerdotali, in fratris sur A berent percipere; sed admonendi sunt, inquit sanctus

præjudicium atque condemnationem injuste el contra Dei timorem versati sunt, condemnans, in monasterio recipiendos ad agendam in tempus poenitentiam statuo atque decerno. Illum vero qui locum antedicti sanctissimi Januarii contra sacrorum canonum statuta nequiter præsumpsit invadere condemnans, privari sacerdolio et ab omni ecclesiastico ordine removeri statuo, ut et hoc quod male est adeptus amittat nec ad officium quod ante indigne gesserat, revertatur. Sæpedictum autem sanctissimum Januarium episcopum absolutum loco suo in episcopatus gradu Deo auctore reverti (Lib. x111, ep. 45).

2. Eidem defensori S. Gregorius in mandatis dedit ut monasterium Capricanæ, seu Caprariæ insulæ prope Majoricam visitaret, et monachorum corruptos mores emendaret (Lib. x111, ep. 46). Nam ita perverse B agere dicebantur, ut non Deo, sed antiquo potius hosti, se militare ostenderent. Sic studium suum pro conservanda aut resarcienda monastica disciplina ubique demonstrabat sanctissimus pater. Anno ejus pontificatus decimo quarto ineunte, ipsi curæ fuit providere monasterio sanctorum Laurentii et Zenonis in Cæsenati castro, quod Concordius hujus loci episcopus turbarat injusta Fortunati abbatis depositione. Ab ejus antecessore Natali, Cæsenæ episcopo, Fortunatus ordinatus fuerat abbas hujus monasterii; et si nulla existente causa novus episcopus eum ab hoc amoverat officio, aliumque instituerat abbatem. Fortunatus de sua dejectione querelam ad summum detulit pontificem, qui, quamvis ex ipso Concordii diacono abbatem injuste spoliatum cognovisset, de hoc negotio tamen Marinianum, Ravennatem archiepiscopum, voluit inquirere, quia, inquit, certior in partibus ubi res acta est, potest esse probatio. Etsi nulla manifesta causa depositionis exstitisset, jussit Fortunatum in pristinum gradum restitui, increparique episcopum qui decessoris sui, nullis provocatus excessibus, destruere ordinationem molitus sit (Lib. xiv, ep. 6).

De quibusdam abbatibus monasteriorum Sardinia scripsit eodem fere tempore S. Gregorius ad Vitalem hujus insulæ defensorem, eos qui cum adhuc in monachico et minori essent ordine, lapsi fuerant, abbatis officium suscipere minime debuisse, nisi omnino correcla vita et digna præcedente pænitentia; sed quia jam abbates facti erant, voluit sapientissimus Pater ut de eorum vita, moribus ac sollicitudine curam gereret Vitalis. Et si actus eorum inventi contra officium non fuissent, in accepto perseverarent ordine et officio. Alioquin remotis, inquit, eis alii qui commissis sibi animabus prodesse valeant ordinentur (Lib. xiv, ep. 2).

3. In epistola ad Vitalem ea de re scripta respondet S. Gregorius quæstioni proposita de Januario, Caralitano archiepiscopo, qui tempore quo sacrificium celebrabat tantam frequenter angustiam patiebatur, ut vix post longa intervalla ad locum canonis redire valeret. Inde multis offensionis data occasio, ita ut dubitarent, si communionem de ejus consecratione de

C

Doctor, ut nullatenus pertimescant, sed cum omni hide et securitate communicent, quia ægritudo personæ sacri mysterii benedictionem nec mutat nec polluit. Voluit nihilominus a Vitali suggeri Januario, ut quoties aliquam sentiret molestiam non procederet; ne ex hoc et se despicabilem præberet, et infirmorum animis generaret scandalum.

Infirma Januarii valetudo in provecta ætate, magna Ecclesiis, xenodochiis, et monasteriis damna intulerat in Sardinia. Xenodochiorum curam habere Ecclesiæ Caralitanæ œconomum et archipresbyterum jussit papa, de neglectu,si quis deinceps esset, poenas daturos. 4. Gregorii sollicitudinem pro tota Ecclesia, neque ingravescens ætas, neque assidui acrioresque labores in dies morbi, qui mortem prænuntiabant proximam, potuerunt imminuere; maxime cum de pace restituenda inter episcopos agebatur. Quod ipse significat in epistola hoc anno scripta: Quoties, inquit, nos eorum discordia tristes facit, qui pacis prædicatores esse debuerant, magna sollicitudine studendum est, ut litigii ablata materia, ad concordiam redeant, qui diversa ab invicem voluntate discordant (Lib. xiv, ep. 8). Hæc ait occasione litis inter Alcysonem, Corcyræ, et Joannem, Euriæ in Epiro episcopum, qui ex hac urbe fugere coactus a Barbaris una cum clero, ablatoque secum sancti (a) Donati corpore in Cassiopi castro sacras illas reliquias deposuerat, sibique ac suis clericis sedem fixerat, annuente Alcysone, Corcyræo episcopo, ad cujus diœcesim pertinebat castrum Al contra ecclesiasticam ordinationem, contra sacerdotalem modestiam, contra sacrorum canonum statuta, prædictum castrum de jurisdictione Alcysonis abducere ac suæ molitus est potestati subjicere, ut fierent quodammodo domini ubi prius suscepti fuerant peregrini. De ingrato episcopi animo, injustaque castri usurpatione expostulavit Alcyson tum apud imperatorem, tum apud Andream, Nicopolitanum episcopum, utriusque metropoli- " tam, qui tum ex officio, tum ex principis præcepto lata sententia, decrevit Cassiopi castrum sub jurisdictione Corcyritanæ Ecclesiæ debere persistere. Metropolitani sententiam comprobavit papa. Et quamvis districtionem contra se non modicam hujus litigii culpa videretur exigere, propter quod mala pro bonis sunt reddita : Studendum tamen est, inquit clementissimus Pater, ut excessu benignitas non vincatur, nec illud quod extraneis debetur, fratribus etiam necessitatem patientibus denegetur... oportet ergo ut sacerdotes vel clerus Euriæ civitatis ab antefati Cassiopi castri habitatione nullatenus repellantur, sed et beati Donati sanctum ac venerabile corpus, quod secum detulerunt, in una ecclesiarum antedicti loci quam elegerint, sive intus, sive foris habeant recondendi debita cum veneratione licentiam. Sic tamen ut dilectioni tuæ in cujus porochia castrum ipsum est positum, emissa procuretur cautione munitio, per quam promiltat episcopus Euriæ nullam sibi in eo potestatem, nullum privilegium fore, nullam jurisdictionem, nullam tanquam

D

(a) A quo hæc urbs nomen accepit, vocaturque etiam nunc San-Donato. PATROL. LXXV.

15

cardinalis episcopus ulterius auctoritatem defendere, A laïcis sibi subditis, et de Ecclesiis de quarum dedicased pace Deo propitio reddita, abbato 304 venerabili sancti Donati, si maluerint, corpore, ad propria se modis omnibus reversuros (Lib. xiv, ep. 7).

Huic judicio non statim acquievit episcopus Euria, sed ab imperatore subreptitiam obtinuit jussionem qua in castrum Cassiopi omnem sibi vindicabat potestatem. Id ægre tulit S. Gregorius; ne tamen contra Augusti præceptum aut in despectum ipsius aliquid facere videretur, nulli partium data ex juris formulis sententia: satis habuit eum admonere, Bonifacii legati sui opera, de jussionis ab ipso surreptæ iniquitate, rogareque ut contrariam daret, qua metropolitæ judicium a sancta sede ratum habitum confirmaretur (Lib. xiv, ep. 8). Resipuisse Euriæ episcopum nos docet scripta ad Alcysonem epistola (Ibid., ep. 13). Nam capitulare obtulit quo supplex patebat a Corcyritano antistite, ut in Ecclesia S. Joannis, intra castrum Cassiopi posita, licentia recondendi corporis beati Donati sibi daretur; paratumque se asserebat ad emittendam munitionem qua Jocum hunc Corcyritanæ diœcesis esse ultro agnosceret, nullumque sibi jus in illum unquam vendicaturum polliceretur. Alcysonem hortatus est papa ut accepta cautione postulata concederet, sponderetque tum episcopo Euriæ tum ejus clericis, restituta pace, cum ad propriam redire liceret Ecclesiam, ipsos auferendi secum corpus sancti Donati fas habituros.

tione dubitabatur. Ad primum dicit ea quæ indulsit Anglis neophytis (L. x1, ep. 64), nimirum ut matrimonium in gradibus prohibitis contrahere possent, non esse omnibus a se concessa; imo nec ipsismet Anglis nisi ad tempus, videlicet donec in eis coalesceret religio Christiana. Ad secundum quæsitum respondet : Si David, regum justissimus, in Saul, quem constabal jam a Domino reprobatum esse, manum mittere non præsumpsit, quando magis cavendum est ne manum detractionis aut vituperationis, sive indiscretionis aut dehonorationis, quidam mittant in unctum Domini, vel in prædicatores sanctæ Ecclesia? quia eorum vexatio sive detractio ad Christum pertinet, cujus vice in Ecclesia legatione funguntur. Unde summopere cavendum est omnibus fidelibus, ne clanculo aut publice B episcopum suum, id est unctum Domini, detractionibus aut vituperationibus dilanient. Ad tertiam vero interrogationem ait: De dedicationum vero Ecclesiarum dubitatione, super qua inter cætera nos consulere voluistis, hoc vos rite tenere debetis, quod ab antecessoribus nostris traditum accepimus: id est, ut quoties tam de baptismo aliquorum vel confirmatione, quam de ecclesiarum consecratione dubitatio habetur, et nec scriptis, nec testibus ratio certa habetur utrum baptizuti vel confirmali, sive ecclesiæ consecratæ sint : u baptizentur lales ac confirmentur, atque ecclesiæ canonice dedicentur, ne talis dubitatio ruina fidelibus fiat: quoniam non monstratur iteratum, quod non certis indiciis ostenditur rite peractum.

5. Euriæ episcopum ad propriam Ecclesiam deserendam coactum esse a Sclavis aut Avaribus suspicamur, non vero a Langobardis, cum quibus nullum tunc fuisse bellum conjicimus ex litteris et munuscu- C lis a S. Gregorio ad Theodelindam reginam hoc anno missis (Lib. xiv, ep. 21). Ipsa scripserat summo pontifici, ut eum sui gaudii participem efficeret ob Adaloaldum filium in lucem editum, quem in fide catholica baptizari curaverat, licet Agilulfus rex, ejus pater, nondum Arianismum ejurasset. Regio puero ejusque sorori papa misit sacra quædam dona et alia munuscula, de quibus legenda epistola ad reginam scripta. Ipsam rogavit ut suo nomine regi conjugi de facta pace gratias agere dignaretur, atque ejus animumn, sicut consueverat, ad pacem de futuro provocaret.

In eadem epistola, cum rogatus esset a Theodelinda respondere scripto Secundini abbatis pro tribus capitulis decertanlis, excusatum se haberi postulat D ob infirmitatem cujus testes fuerant reginæ legali; quandoquidem ipsum discedentes in summo vitæ periculo ac discrimine reliquerant.

6. Neque tamen pro Ecclesia sollicitudinem gerere intermisit. Nam eodem tempore, cum vacasset pastore Anconitana Ecclesia, de ordinando episcopo qui dignus esset diu deliberavit, animi dotes, virtutes, mores trium qui electi fuerant explorans (Lib. XIV, ep. 11); et ad plurima quæsita Felicis, Messanensis episcopi amplissime respondit (Ibid., ep. 17), scilicet de consanguinitatis gradibus intra quos nubere licet, de vexatione quam episcopi patiebantur a

7. His responsis totam informare Ecclesiam cura

bat sanctissimus Doctor, nec ab admonendis privation

amicis, ubi e re Ecclesiæ esse videbatur, cessabat. Gratulatus est Paulo Scholastico (Lib. XIV, ep. 1), tum de ipsius sollicitudine in coercendis puniendisque maleficis, tum de ejus cum Leone, Catanensi episcopo, reconciliatione; et utrumque hortatus est ad diligendam pacem, fovendamque charitatem : quatenus reciprocum affectum, quasi mutuum aliquod fœneratores, semper ab invicem possent exigere.

Audiens abductam a quodam milite ancillam Dei, de tanto facinore puniendo scripsit ad Guduinum, Neapolitanum ducem, in hæc verba: Cum inter mulla bona quæ nobis de magnitudine vestra sæpius, nuntiantur, illud in vobis plus laudabile dicatur existere, quod castitatem diligitis, et disciplinam, sicul dignum est, custoditis: satis mirati sumus quod in milite illo qui ancillam Dei diabolica instigatione perdiderit, districlissima hactenus vindicta facta non fuerit. Nam et moribus et bonitati vestræ valde conveniens fuit, ut ante ad nos ultio quam perpetratæ culpæ iniquitas perveniret, etc. Pro exarcho sollicitus, cum sciret

eum

ex linguæ incontinentia ea sæpe loqui quæ omnes qui illum amabant, ad inimicitias illius valerent provocare, ad quemdam ejus familiarem scripsit ut ea de re amicum commonere studeret (Lib. xiv, ep. 15).

8. His assiduis laboribus non minus quam continuis morbis absumptus Gregorius, tandem ad optatam quietem transivit iv Idus Martias, anno Phocæ

imperatoris secundo, (a) indict. vi, Christi anno 604, A in celeberrimum S. Medardi coenobium legendi Mabillonius et Bollandus (Sæculo iv Bened., part. 1, p. et sepultus est in extrema porticu basilica beati Petri apostoli ante vetus secretarium. De his ac de ejus 383; Bolland. die 12 Mart.), qui agit etiam de transepitaphio legendus Joannes Diaconus (Lib. iv, c. 68), lato ejusdem sancti capite ad monasterium S. Petri qui ait venerabile ejus corpus a Cregorio IV papa vivi apud Senonas, circa an. 876, ex dono Joannis 305 translatum ante novellum secretarium, con- papæ, favente Carolo Calvo, Francorum rege et imstructis absidibus, sub altari sui nominis collocatum, peratore, postulanteque Ansegiso, Senonensium arubi ejus anniversaria solemnitas cunctis certatim chiepiscopo. pernoctantibus celebrabatur (Ibid., c. 80). Honores ei sacri ab Anglicana Ecclesia decreti sunt in concilio Cloveshoviæ an. 747, can. 17: Ut dies natalitius beati papa Gregorii, et dies quoque depositionis S. Augustini archiep. ab omnibus, sicut decet, honorifice venerentur; ita ut uterque dies ab ecclesiasticis et monasterialibus feriatus habeatur. Non a solis Latinis coli meruit vir sanctissimus, sed etiam a Græcis, quorum menologio sacrum ejus nomen inscribitur ad diem 11 Martii, cum amplissimo encomio quod refert Bollandus.

De translatione sacrarum reliquiarum S. Gregorii (a) Ejus tamen obitum Beda consignat indict. vIII, quem secutus est Paulus Diaconus in Historia Lan

B

Staturam sanctiesimi Pontificis, vultus lineamenta, capillamentum, barbam, et quæcunque ad formam spectant, satis accurate depingit Joannes Diaconus (Lib. IV, c. 81). At præstantissimi animi statum, flagrantissimum amorem in Deum, immensam erga proximum charitatem, demississimam humilitatem, fortitudinem infractam in adversis, modestiam, temperantiam, vigilantiam, prudentiam cælerasque virtutes quæ Gregorium nostrum certatim ornaverunt, quis describere valeat? Ut enim cum S. Hildefonso loquar, Vicit sanctitate Antonium, eloquentia Cyprianum, sapientia Augustinum (Lib. de Viris Illustr. c. 1). gob.; at uterque fallitur, ut probat Baron. ad hunc

an.

IMAGINES BEATI GREGORII
GREGORII MAGNI

EJUSQUE PARENTUM,

A Joanne diacono descriptæ lib. iv in ejusdem Sancti Vita, cap. 83 et 84, et ab Angelo
Rocca, apostolici sacrarii præfecto, notis illustratæ.

Cest, præferens, non coronam. Ex quo manifestissime declaratur, quia Gregorius, dum adhuc viveret, suam similitudinem depingi salubriter voluit: in qua posset a suis monachis, non pro elationis gloria, sed pro cognitæ (/) districtionis cautela frequentius intueri. Ubi hujusmodi distichon ipse dictavit:

312 De imagine B. Gregorii, cap. 84. In (a) absidicula Gregorius in rota gypsea pictus ostenditur, statura justa et bene formata, facie de paternæ faciei longitudine, et materna rotunditate, ila medie temperata, ut cum rotunditate quadam decentissime videatur esse deducta; barba paterno more subfulva, et modica ; ita calvaster, ut in medio fronte gemellos cincinnos rarusculos habeat, et dextrorsum reflexos; corona rotunda, et spatiosa, capillo subnigro et decenter intorto, sub auricula medium propendente; fronte speciosa, elatis et longis, sed exilibus superciliis; oculis pupilla fulvis [Al. furvis], non quidem magnis, sed patulis, (b) subocularibus plenis; naso a radice vergentium superciliorum subtiliter directo, circa medium latiore, deinde pau lulum recurvo, et in extremo patulis naribus præmi-n nente; ore rubeo, crassis et subdividuis labiis, genis compositis, mento a confinio maxillarum decibiliter prominente; colore (c) aquilino, et livido [Al. vivido], nondum, sicut ei postea contigit, cardiaco; vultu mitis, manibus pulchris, teretibus digitis, et habilibus ad scribendum. Præterea planeta super dalmaticam castanea, Evangelium in sinistra, modus crucis in dextra; (d) pallio mediocri a dextro videlicet humero sub pectore super stomachum circulatim dedu. cto; deinde sursum per sinistrum humerum pcst tergum deposito, cujus pars altera super eumdem humerum veniens propria rectitudine, non per mcdium corporis, sed ex latere pendet; circa verticem vero (e) tabulæ similitudinem, quod viventis insigne

D

Christe potens, Domine, nostri largitor honoris,
Indultum officium solita pietate guberna.

313 De imagine Gordiani, cap. 83.

In venerabilis (g) monasterii atrio jussu Gregorii juxta Nymphium duæ iconiæ veterrimæ artificialiter depictæ usque hactenus videntur. In quarum altera beatus Petrus apostolus sedens conspicitur, stantem Gordianum (h) regionarium, videlicet patrem Gregorii, manu dextera per dexteram nihilominus suscepisse. Cujus Gordiani habitus castanei coloris planeta est, sub planeta dalmatica, in pedibus (1) caligas habens, statura longa, facies deducta, virides oculi, barba modica, capilli condensi, vultus gravis.

De imagine Silviæ, eodem cap.

In altera icona mater Gregorii sedens depicta est Silvia, candido velamine a dextro humero taliter contra sinistram revoluto contecta, ut sub eo manus tanquam de planeta subducat, et circa pectus sub gula inferior tunica (k) pseudolactini coloris appareat, quæ magno sinuamine super pedes defluat; duabus (zonis ad similitudinem dalmaticarum, sed latioribus, omnino distincta; statura plena, facies rotunda quidem et candida, sed senio jam rugosa, quam ipsa quoque senectus pulcherrimam fuisse significat;

oculis glaucis et grandibus, superciliis modicis, la- A retinens, in quo hoc scriptum est : Vivit anima mea,

bellis venustis, vultu hilaris, ferens in capite matronalem (m) mitram candentis brandei raritate niblatam, duobus dexteræ digitis signaculo crucis se munire velle prætendens; in sinistra vero patens psalterium

et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. A dextero vero cubito usque ad sinistrum circa scapulas, versus ascendens reflectitur, qui ita se habet: Gregorius Silviæ matri fecit.

OBSERVATIONES ANGELI ROCCÆ

314 Hæc Joannes Diaconus lib. Iv, cap. 83 et 84, de Vita B. Gregorii Magni, qui obiit anno Domini 604 vel 605, teste Trithemio; Joannes vero Diaconus claruit circa annum Domini 870. Quamvis autem dictæ imagines a Joanne descriptæ non eodem in loco essent, eas tamen hoc disposui ordine, juxta quem in ædicula sancti Andreæ pictas Romæ inveni: hæ namque circa trecentos fere annos ex iis quas Joannes Diaconus sua tempestate in atrio monasterii exstitisse testatur, desumptæ videntur, a pictore ta- B men non satis perito, sicut res minus aptæ, minusve ad artem pictoriam pertinentes, id nobis persuadent. Idcirco ego suasione judiciosorum hominum monitus, dictas imagines juxta exactissimam Joannis Diaconi descriptionem quasi penicillo repræsentatas, omni ex parte ad vivum exprimendas diligenter curavi: quibus etiam magna ex parte respondent illæ, quæ rudi nunc arte pictæ in ipsa cernuntur ædicula.

Quonam autem in monasterio dictæ imagines pictæ fuerint, non satis constat, si verba Joannis Diaconi cap. 83 accurate perpendantur. Ego autem Romæ monasterium illud esse credo, quod in ejusdem beati Gregorii ædibus ad Clivum Scauri prope ecclesiam SS. Joannis et Pauli in honorem sancti Andreæ, teste Joanne Diacono lib. 1, cap. 6, et lib. vi Registri sancti Gregorii ep. 13, constructum fuit: cujus Ecclesia præsens in tempus nomine sancti Gregorii vocitatur. Idque ex eo quod cap. 95, 96 et 97, ab eodem Joanne Diacono scribitur, colligi potest. Huc accedit C quod Joannes Diaconus dictas imagines describere, et quasi penicillo, earumdem, ut ita dicam, minutias tam exacte non potuisset repræsentare, si eas Romæ, ubi vitam degebat, non vidisset.

Non desunt qui a beato Gregorio Magno duo monasteria ad Clivum Scauri constructa fuisse opinentur, moti ex iis, quæ lib. 1 in ejusdem Sancti vitam cap. 32 et 38, lib. 11, cap. 45, et lib. iv, cap. 97. Joannes Diaconus scribit, præsertim vero lib. II cap. 45, in quo ipse Diaconus ex libro, qui Græce Actμov dicitur, Latine autem Campus, sive Patrum, hæc invenisse ait: Is (nempe Gregorius) effectus papa ædificavit monasterium virorum magnum, et dedit mandatum, ut nullus monachorum proprium aliquid haberet usque ad unum obolum. Hæc Joannes Diaconus. Cum autem a beato Gregorio monasterium unum ad Clivum Scauri ante pontificatum, mortuo patre Gordiano, ædificatum fuisse constet; alterum, et magnum quidem, in pontificatu constructum fuisse dicas opor-D tet, nisi illud ipsum, a Joanne Diacono lib. 1, cap. 6, commemoratum, in ampliorem deinde formam redactum dicamus. Quamvis item a Joanne Diacono lib. 1, cap. 6, monasterium a beato Gregorio constructum sub nomine sancti Andreæ, et cap. 38 sub nomine venerabilis levitæ Gregorii nuncupetur, utrumque tamen esse potest, etiamsi unum tantum fuisset monasterium: nam sancti Andreæ dici valet, quatenus in honorem ejus ædificatum; Gregorianum autem quatenus a Gregorio constructum. Hinc Pelagius II, ut legitur lib. 1 cap. 32 Joannis Diaconi, et tom. I Decretal. Epist. ult. ad beatum Gregorium, tunc levitam, et Constantinopoli apocrisiarium scribens, monasterium, ab eodem Gregorio ædificatum, Gregorianum nominat. Idem scribitur a Joanne Diacono lib. IV cap. 88 et aliis in locis; idemque legitur lib. 11

Dialogorum cap. 36, 1. Iv Dialog. cap. 21 et 26 et alibi. Sed nodus difficilior redditur ab ipso Diacono, qui, lib. iv cap. 97, eodem in loco de monasterio Gregoriano, necnon de monasterio sanctimonialium sancti Andreæ mentionem facit, quasi unum fuerit virorum, alterum feminarum: quod etiam, ut Diaconus expresse ait, Clivus Scauri appellabatur; fieri enim potest ut vetus monasterium modo Gregorianum, modo sancti Andreæ ob assignatam rationem nuncupatum, ætate Joannis Diaconi, non virorum sed sanctimonialium foret. Sunt interea qui ædiculam sancti Andreæ vocitatam, fuisse oratorium monasterii primitus ædificati: majorem vero Ecclesiam monasterio annexam, multo post tempore ab eodem Gregorio in suo videlicet pontificatu constructam esse 315 velint, opinantes illud fuisse oratorium, de quo Joannes Diaconus lib. 1, cap. 12, mentionem facil. Hæc de monasterio et ecclesia sancti Andreæ ac beati Gregorii mibi dicenda videbantur: quid autem sentiendum sit, judicent alii, rationibus ad utramque partem diligenter pensitatis.

Quatuor interea circa descriptam, et incisam beati Gregorii Magni effigiem explicatu digna videntur; cur scilicet imago ipsa senilem ætatem non referat; cur barbata sit; cur item absque columbæ specie appareat, nam senior, abrasa, et columbæ specie prope ejus caput ex tantis, ab omnibus depingi solet; cur denique sine mitra, aut sine tiara, quam regnum vocant, effictus cernatur.

Gregorius Magnus, ut nodos propositos dissolvamus, dum levita, ut ait Joannes Diaconus lib. 1, cap 41, 43 et 44, in ejusdem beati Gregorii Vita, sive S. R. E. cardinalis diaconus adhuc foret, uno omnium consensu, invitus tamen, pontifex creatur, homo, ut conjectare licet, annorum 46, vel ad summum quinquagenarius: propterea quod anno ipsius beati Gregorii pontificatus iv nutrix ejus vivebat, ut ex ejusdem beati Gregorii libri III Epistolarum ultima videre licet: sanctus namque Gregorius ad Rusticianam patriciam scribens ait: Domnam vero illam, nutricem meam, quam per litteras commendatis, omnino diligo, et gravari in nullo volo. Hæc beatus Gregorius circa annum sui pontificatus quartum. Adde etiam quod beatus Gregorius nunquam de senectæ ætate, quæ morbus ipse vocitari solet, conquestus est, quippe qui præcipitata aut ingravescente ætate non erat; sed tantum podagræ ac stomachi molestiis se laborasse multis in locis narravit: immo lib. VII Registri indict. 2, epist. 1, circa annum suæ Ordinationis, se potius juniorem quam senem ostendit, si verba ejus diligenter examinentur. Dicta namque in epistola, dum Januarium, episcopum Caralitanum, hominem senem, reprehendere studet, reprehensionem ab illa beati Pauli apostoli sententia I Timothei cap. v exorditur, dicens: Seniorem ne increpaveris; camque in ejusdem epistolæ initio interpretatur, ne ipse apostolicæ sententiæ refragari videatur, seniorem se reprehendens. Is interea in lib. Diagolorum III, cap. 2 sua tempestate (hoc est infantili, vel ad summum puerili, ut conjicio, ætate) Totilam, Gothorum regem, viii ab Urbe milliario cum exercitu resedisse testatur. Totila vero, occupata omni fere Italiæ parte, Romam per annum integrum obsessam expugnavit anno Domini 546, anno 9 Vigilii papæ, et

imperii Justiniani 19, vel, ut alii volunt, aliquot post A annis. Beatus autem Gregorius circa annum Domini 591 Romanus pontifex renuntiatus, anno Domini 604 vel 605 obiit. Hinc eumdem sanctum, ut conjectura mea fert, atque ex ejusdem lib. Dialogorum m, cap. 4, 5 et 11, colligitur, quinquagenaria ad summum ætate,ad pontificatum fuisse assumptum affirmandum videtur. Ille enim sub initium Totilæ regni duobus videlicet annis plus minusve ante Urbis obsidionem natus indicatur, ut ex locis nuper citatis ac diligenter perspectis videre licet. Ad hanc de B. Gregorii Magni ætate sententiam Cæsar Baronius S. R. E. cardinalis videtur accedere, sicut ex iis quæ tom. VII Annalium non minus accurate, quam erudite scribit, colligi potest.

Idem barbatus a nobis expressus est, non solum juxta picturam, quæ in ædicula S. Andreæ et in oratorio Aula Leoninæ prope Scalam sanctam annexo exstat, sed juxta etiam luculentissimum testimonium Joannis Diaconi, qui floruit circiter 265 annis post B obitum beati Gregorii, suaque tempestate dictas imagines hominum prospectui fuisse, scriptum reliquit. Absque interea columbe specie a Joanne Diacono imago beati Gregorii describitur, quippe quæ jussu ejusdem depicta fuit, eo scilicet tempore, quo (ut sic dixerim) apparitio columbæ illa ad ipsius caput a Petro Diacono ejus familiarissimo nondum fuerat promulgata hic enim nonnisi post beati Gregorii obitum dictam columbæ apparitionem super caput Gregorii scribentis se vidisse testatus est, ut Joannes Diaconus lib. IV, cap. 69 et 70, refert. Adde etiam quod Spiritus sanctus in specie columbæ super beati Gregorii caput, 316 nonnisi dum sanctus Doctor in actu scribentis repræsentatur, teste Joanne Diacono, depingi solet: in quo videlicet actu ipsam columbam ad beati Gregorii caput frequentissime se vidisse Petrus Diaconus medio solemni juramento affirmavit, divinoque miraculo approbavit et confirmavit, ut scribit Joannes Diaconus, lib. iv, cap. 69 de Vita beati Gregorii papæ.

Hoc loco beatum Gregorium nudo capite effingendum curavi, quia non solum in ædicula sancti Andreæ ita pictum, verum etiam a Joanne Diacono scriptore accuratissimo, ita descriptum inveni, etiamsi jam inde a Silvestro papa hujus nominis primo, infulam vel mitram episcopalem; necnon tiaram, quam cydarim et diadema, vel coronam et regnum vocant, fuisse constet. Hæ namque, mitra scilicet, per quam spiritualis auctoritas; ac tiara, sive corona, per quam temporalis potestas, significantur, teste Innocentio III, serm. 3 de consecratione pontificis Maximi, beato Silvestro datæ sunt, ut in prima parte Decreti, distinct. 96, cap. 14, et apud Theod. Balsam. in Nomocan. Photii, tit. 8, cap. 1, videre licet. Hinc Platina in beati Silvestri Vita de hujus generis concessione ac donatione luculentissimam facit mentionem. De mitra vero qua usus est beatus Silvester, in Eugenii IV Vita idem Platina loquitur hunc in modum Eugenius sancti Silvestri mitram Romam Avenione delatam, ipsemet e Vaticano ad Lateranum detulit. Hæc Platina. Nunc autem medietas ejusdem, aut alterius mitræ beati Silvestri ad sanctum Martinum in Montibus inter reliquias custoditur. De sua ipsius mitra ipsemet Gregorius Nazianzenus in Apologetico 3 sermonem habet. De mitra vero sancti Ambrosii Ennodius in suo Epigrammate, more poetico, sub sertorum nomine verba facit. Medietas vero mitræ beati Silvestri holoserica non villosa, viridis coloris est, in qua beatæ Mariæ semper Virginis imago Filium in gremio gestantis, acu (rudi tamen arte) picta cernitur, puerulis alatis ac stellulis circumspecta. Usum itaque mitræ antiquissimum ante beati Gregorii Magni pontificatum fuisse ambigendum non est. Quamvis autem diadematis vel coronæ sive tiaræ pontificalis originem Sigebertus ad annos Domini 550, et Aimoinus sive Annonius monachus in Historia Francorum, lib. 1, cap. 24, Clodoveo acceptam referant, dicentes Anastasium imperatorem Clodoveo,

[ocr errors]

regi Francorum, coronam auream cum gemmis dono misisse, eamque deinde a Clodoveo ipsi sancto Petro ultro oblatam velint, legi tamen apud Anastasium Bibliothecarium, et Platinam, compluresque alios, qui Annales Romanorum pontificum scriptis mandarunt, multos ex antiquioribus pontificibus ante Clodoveum fuisse coronatos, papalique insignitos corona sive tiara, quam regnum vulgo appellant. Illud autem scitu dignum videtur, quod tiara tribus coronis, regiam scilicet, imperatoriam, et sacerdotalem, plenariam videlicet et universalem totius orbis poteslatem repræsentantibus, decorata, nonnisi jam inde a Bonifacio VIII, ex nobilissima Cajetana familia, usum recepit ante enim tiaram una tantum corona idem implicite comprehendente eo usque ornatam fuisse inveni, ut videre est in antiquissimis musivis, et in omnium Romanorum pontificum iconibus, quæ æneis typis incisa cernuntur. Ante igitur beati Gregorit Magni pontificatum, mitræ ac tiara usus exstabat, originem, ut ethnicorum pileos ac mitras posthabeam, a Testamento Veteri trahens. Nam in lib. Exodi xx, XXIX et XXXIX, Levit. vIII et XVI, Ezech. xxi, Zachariæ, et in aliis Scripturæ sacræ locis de mitra sacerdotali, necnon de cydari ac tiara pontificali expressam mentionem factam invenimus. Beatum tamen Gregorium hoc loco nudo capite ad vivum exprimendum curavi non quod ejus tempore, et ante ipsius pontificatum, mitræ ac tiara usus non esset; sed ob rationes initio assignatas id faciendum visum fuit. Hæc de imaginibus a Joanne Diacono descriptis : nunc reliquum est ut nonnullas voces subobscuras ac res intellectu subdifficiles in ipsarum imaginum descriptionibus comprehensas explicemus.

(a) Beatus Gregorius Magnus, pontifex creatus, in parva quadam abside, quam fornicis curvaturam appellamus, intra rotam gypseam, arte scilicet plastica constructam pictus fuit.

(b) Subocularia plena, hoc est partem illam, quæ subest oculis, plenam, sive turgidulam, subdividuaque labia, aliquantillum videlicet (ut ita dicam) ab invicem separata, beatus Gregorius habuisse a Joanne

Diacono scribitur.

317 (c) Deinde colorem aquilinum et lividum, sed in senectute colorem cardiacum eidem fuisse Joannes Diaconus ait. Colorem aquilinum apud eos qui de coloribus loquuntur non inveni, nisi ille sit, qui ab Antonio Thylesio aquilus nuncupatur, dicente: Aquilum veteres hunc fuscum a colore aquæ vocarunt, qui inter nigrum est et album. Id quod Plato etiam docet. Hæc Thylesius cap. 3 de coloribus. Cum autem in declaratione coloris aquili fiat mentio de fusco, qui inter nigrum est et album, aquilinum, sive aquilum ab aquæ colore dictum, eumdem fere cum livido esse puto fuscus enim color a livido, qui est color subniger, et plumbeus, parum aut nihil fere distare videtur, vel ad lividum proxime accedit, cum a Joanne Diacono aquilinus color cum livido conjungatur, ex quibus color fuscus componitur : qui, Thylesio teste, non est insuavis, atque in homine persæpe laudatur. Festus Pompeius de colore aquilo hunc ait in modum Aquilus color est fuscus, el subniger, a quo aquila dicta esse videtur, quamvis eam ab acute videndo dictam velint. Aquilus autem color ab aqua est nominatus: nam cum antiqui duos omnino naturales colores nossent, nigrum scilicet et album, interveniret autem is quoque, qui ita neutri similis est, ut tamen ab utroque proprietatem trahat, potissimum ab aqua, cujus incertus est color, eum denominaverunt. Hæc Festus, cui Junianus Sipontinus in commentariis, Huguitio, Papias, et alii assentiuntur. Si autem color aquilinus ab aquila dicatur, fulvus color intelligi potest. Aquila enim fulvi coloris est. Hinc Ovidius lib. v Fastorum, aquilam, avem fulvam appellat; et Claudianus fulvum Jovis armigerum nuncupat. Per colorem igitur aquilinum et lividum, vel colorem fuscum, vel fulvum intelligi posse opinor. At quia fulvum colorem multa jactant, et ut ait Thylesius cap. 11, aurichalcum inprimis, deinde aurum, stellæ, arena, leo, et

« PoprzedniaDalej »