Obrazy na stronie
PDF
ePub

niorem ; qui cum ad papam scripsisset de sua provectione, ac fidei professionem ut moris erat misisset, responsum ab ipso tulit pergratum et charitatis melle conditum. Ut sedis Anastasii majoris successor fuit ille patriarcha, ita etiam molestiarum et persecutionum : nam post novem episcopatus annos, in seditione martyr occubuisse dicitur. In epistola S. Gregorii (Lib. 1x, ep. 49) qua respondet Anastasio nuper ad sedem Antiochenam assumpto, id præ cæteris observatione dignum, pseudo-Ephesinam synodum a Nestorianis habitam, in qua impia Cœlestii et Pelagii dogmata sunt approbata, tunc sæpius pro ipsamet œcumenica synodo Ephesina, versipellium hæreticorum fraude fuisse obtrusam.Cui errori ut occurratur, suadet doctissimus pater, in scriniis præcipuarum Ecclesiarum Romanæ, Alexandrina, Antiochena, Sincera Ephesinæ synodi acta perquiri; ubi vides veterum codicum fidem et auctoritatem assertam.

sibi (a) candidam vestem a recens baptizatis gestari A et successorem habuit alium Anastasium dictum jusolitam, ob rei domesticæ angustias, pares esse non viderentur, jussit Fantino defensori ut Ecclesiæ sumptibus compararentur hæ vestes, quas egestate laborantibus distribuere curaret. Interim episcopum Agrigentinum monitum esse voluit, ut illos Christianæ religionis candidatos catechumenos faceret, ac eos fide quam suscepturi erant mature docere, necnon Evangelicæ legis præceptis imbuere sollicitus foret. 3. Ut facilius Judæos alios clementia et mansuetudine ad fidem pertraheret sapientissimus pontifex, prohibuit ne locis juxta leges sibi concessis depellerentur, aut aliis afficerentur injuriis. Id liquet ex epistola Victori, Panormitano episcopo, in gratiam Judæorum hac in urbe degentium scripta, (b) paulo post superiorem de Judæis Agrigentum incolentibus ad Fantinum directa (Lib. vi, ep. 25). Si qui tamen Judæorum insolescerent adversus Christianos, eorum audaciam frangere et coercere quantocius satagebat; et episcopos ut eorum pravis: consiliis resisterent hortabatur (Ibid., ep. 21).

4. Lætum de tot infidelibus ad fidem conversis nuntium turbarunt Anastasii, Antiocheni episcopi, epistolæ, quæ pro verbis lacrymas fluebant (Lib. VIII, ep. 2). Amici dolorem lenire, animumque pene sub adversitatum pondere deficientem erigere conatus est Gregorius. A quibus tunc vexaretur hic patriarcha, non explicatur in epistola consolatoria summi pontificis. Hæreticos tamen qui tunc in Oriente grassabantur plurimi, sub variis Acephalorum, Severianorum, Theodosianorum nominibus, adversariorum ejus antesignanos exstitisse vix dubitamus. Præter commemoratos heterodoxos, alia monstra nuper consurrexisse queritur vigilantissimus papa; novos videlicet errones, qui Prophetas, Evangelia, et dicta Patrum evacuare moliebantur. Sed permanente, inquit Gregorius ad Anastasium, vita vestræ sanctitatis, 279 in protectoris nostri gratia speramus quod eorum ora citius obmutescant quæ contra soliditatem veritatis aperta sunt: quia et quamlibet acuti gladii immit·lantur, cum saxum feriunt, fracti resiliunt. Optimna sane ratio, cur tot hæreticorum tela in Ecclesiæ firmissimam petram intorta, retusa tandem in ipsos reciderint auctores. Aliunde spes affulgebat victoriæ de his Ecclesiæ hostibus reportandæ, scilicet ab eorum divisione: Quia, inquit sanctus Doctor, in ipsis, qui a sanctæ ecclesiæ doctrina divisi sunt, unitas

non est.

Inter eos qui sancto Anastasio infensi erant, S. Gregorius designare videtur patriarcham CP., quem ait addidisse onera, cum sublevare debuisset ; sub ovium vestitu intus fuisse lupum rapacem; et solum præ aliis halere appetiisse, quod dignus non fuerat vel cum fratribus habere, ob usurpatum scilicet cecumenici patriarcha titulum.

5. Paulo post acceptas a Gregorio litteras, Anastasius ad tranquilliorem et meliorem vitam (c) transiit,

(a) Consule notam 327 ad Librum Sacramentorum. (b) Lege etiam ep. 6 libri îx, et 55.

(c) De Anastasio legendus Evagrius lib. iv Hist.

B

6. Tumultuantes adversus Anastasium hæreticos mox vidimus in Oriente. Pacatior autem erat Ægyptus et Alexandrina Ecclesia sub Eulogio patriarcha, qui plerosque hæreticos Ecclesiæ reconciliaverat, et concordiam inter fideles firmarat. Hæc ut accepit S. Gregorius, arrepto calamo statim amico gratulatus est, vicissimque de conversis nuper Anglis eum certiorem fecit. At de his jam diximus. Erat inter utrumque sanctissima consuetudo mutuis confirmata beneficiis et officiis. Eulogius postularat a summo pontifice, ut sibi cunctorum martyrum gesta, quæ piæ memoriæ Constantini temporibus ab Eusebio Cæsariensi C collecta sunt transmitteret. At ille respondit se de hac (4) Eusebiana collectione nihil unquam ante acceptam Eulogii epistolam audiisse. Addit: Præter illa quæ in ejusdem Eusebii libris de gestis sanctorum martyrum continentur, nulla in archivo hujus nostræ Ecclesiæ, vel in Romanæ urbis bibliothecis esse cognovi, nisi pauca quædam in unius codicis volumine collecta. Nos autem pene omnium martyrum distinctis per dies singulos passionibus collecta in uno codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione missarum solemnia agimus. Non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus indicatur, sed tantummodo nomen, locus, et dies passionis ponitur. Unde fit ut multi ex diversis terris atque provinciis per dies, ut prædixi, singulos cognoscantur martyrio coronati (Lib. vii, ep. 36).

D

7. Hic habemus Martyrologii Romani prima veluti rudimenta. Ipsius meminit synodus Cloveshoviensis an. 747 habita, in qua decretum ut per gyrum lotius anni natalitia sanctorum uno eodemque die juxta Martyrologium Ecclesiæ Romanæ, cum sua sibi conveniente psalmodia et cantilena venerentur. Martyrologiorum origo a fastis Ecclesiarum repetenda nobis videtur. Singulæ enim habebant martyrum suorum aliorumque sanctorum catalogum quorum in memoriam festi celebrabantur dies. Hinc Cyprianus: Denique, inquit,

Eccles. c. 4, et lib. v, cap. 5.

() Lege notas ad hanc epistolam.

sed dilatæ nihilominus erant actis singularibus martyrum, maxime in Italia, et præsertim Romæ martyrio coronatorum. Taceo de veteribus codicibus ad alia quam ad martyrum historias pertinentibus, quorum poterat esse Romæ maxima copia de his enim silet sanctus Doctor.

Tertio quid velat eliam post sanctissimi Pontificis obitum multos aliunde codices Romam fuisse allatos, quos nunc laudare nos non puderet, etiamsi non essent Gregorio antiquiores? Qua etenim veneratione dignæ sunt membranæ plusquam centum annorum supra mille? Nunc ad historia Gregorianæ seriem revocemus gradum.

et dies eorum quibus excedunt annotate, ut commemo- A raque reperirentur, quasi in unum corpus redacta, rationes eorum inter memorias martyrum celebrare possimus (Ep. 12, Patrol. tom. IV). De hoc argumento lector studiosus consulat Henricum Valesium, qui singularem edidit de Martyrologio Romano dissertationem, et suis in Eusebium Cæsariensem annotationibus attexuit; perpendatque rationes quibus adstruere conatur vir doctissimus nullum unquam fuisse proprium ac peculiare Martyrologium Ecclesiæ Romanæ ante illud quod jussu Xisti V Pontificis maximi editum est hoc titulo, et Baronii annotationibus illustratum. Præcipua ducitur ex veterum scriptorum silentio, quæ tamen ruit lecto synodi Cloveshoviensis allato supra testimonio. Non inficiatur quidem Valesius Ecclesiam Romanam et alias saltem insigniores habuisse sua kalendaria suosque factos, quibus inscripta propriorum martyrum ac sanctorum episcoporum nomina continebantur, sed nullatenus martyrologia, quæ non unius, inquit, loci propria, sed totius Ecclesiæ fuere communia, quippe quæ totius orbis martyres confessoresque generaliter continerent. Certe si ex allata definitione controversiam dirimamus, Valesius lite casurus videtur. Quippe non alicujus kalendarii meminit S. Gregorius, in quo martyrum tantum Romanæ passorum nomina continerentur, sed codicis in quo pene omnium martyrum distinctis per singulos dies passionibus collecta nomina. Ut autem agi de martyribus ubique terrarum passis ostendatur, subdit. In eodem volumine..... nomen, locus, et dies passionis ponitur. Unde fit ut multi ex diversis terris atque provinciis, per dies.... singulos cognoscantur martyrio coronali. Hic quid sentiamus C de Valesii opinione aperire operæ pretium judicavimus, ne quis forte crederet notam quamdam quæ Valesio favet subjectam laudatæ epistolæ ex Gussanvillæo fuisse a nobis adoptatam. Absit enim ut omnia quæ in Gregorianas epistolas observavit vir doctus, nobis approbentur.

8. Certe hoc loco suspicionem injicit de manu exaratorum codicum etiam Vaticanorum suppositione, quam diluere nostri est officii. Ait enim : Romæ nulla vel pauca tunc fuisse martyrum gesta, nullas de martyrum passionibus narrationes, id certe est mirabile, et novis auctoribus qui Vaticanos codices passim ingerunt, incommodum.

9. Bellum hoc anno in Italia exarsisse innuit sanctus Gregorius, dum deflet mala quæ a Barbarorum B gladiis perpeti cogebatur (Lib. VIII, ep. 2). Ipsos in vi, Sardiniam descensionem fecisse colligitur ex epistola sequenti indictione scripta (Lib. ix, ep. 1 et seq.). Idcirco fortasse voluit S. Gregorius ut nullus etiam clericus a vigiliis et excubiis ad urbium custodiam necessariis excusaretur: eademque lege tenebantur Monachi (Lib. 1x, ep. 73). Non minus dolet vir sanctus de judicum et magistratuum perversitate et iniquitate, quam de ferocitate hostium. Inter arma enim silentibus legibus omnia sibi licere existimabant. Gennadius, Africa Patricius, Paulum, episcopum in Numidia, multis ab annis vexabat. Cumque sedem apostolicam appellasset, variis calumniis impetitus præsul, quominus Romam veniret obstiterat patricius, penes quem in administratione hujus provincia summa erat auctoritas (Lib. vi, ep. 63). Consensit papa ut episcopus ad comitatum pergeret atque ad Augustum suas deferret querelas (Lib. vII, ep. 2). Tandem Paulus in Numidiam redire jussus est, ut ab episcopis hujus provinciæ judicaretur; cujus innocentiam cognoscens Gregorius, ipsius causam episcopis Adeodato, qui tunc (a) primatum gerebat, Maurentio, et præsertim Columbo commendavit (Lib. vIII, epp. 12 et 13); hunc enim noverat Ecclesiæ a beato Petro fundatæ addictissimum, et recti tenacissimum. Nihilo. tamenminus ipsum adhuc munire curat contra optimatum sollicitationes et impulsus, quibus ejus virtus labefactari potuisset: Nulla ergo, inquit, vos res ab æquitatis studio, nulla suspendat potentia personarum. Sed innitens præceptis Dominicis, omnia quæ sunt rectitudini adversa, contemne. In defendendis partibus justitiæ constanter insiste. Odia pro veritate, si qua sunt, sustinere non renuas; ut tanto majorem in adventu Redemptoris nostri fructum mercedis invenias, quanto ejus mandata non negligens, in favorem justitiæ et defensionem impenderis.

At primo sanctus Gregorius minime dicit non exstitisse inarchivo Ecclesiæ Romanæ codicem 280 quem D sibi communicari postularat Eulogius, sed tantum non inventum; unde subdit: Quærentes quidem non invenimus, sed adhuc non invenientes quærimus; et si potuerint inveniri transmittemus.

Secundo etiamsi cunctorum martyrum gesta, quæ... Constantini temporibus ab Eusebio Cæsariensi collecta fuerant, in archivis et bibliothecis Romanis tunc locum non obtinuissent, inde temere colligitur tunc Romæ nulla vel pauca fuisse martyrum gesta, nullas de martyrum passionibus narrationes. Fatetur fortasse Gregorius caruisse suo tempore bibliothecas Romanas collectaneis in quibus acta martyrum omnia aut ple

(a) Vide quæ supra diximus lib. 11, c. 6, num. 2.

10. Præter communem sollicitudinem quam de tota Ecclesia gerere debebat summus pontifex, singulari studio et cura Ecclesiæ Africanæ prospicere tenebatur, quod a Romana suam traberet originem, ut docet S. Gregorius ad Dominicum, Carthaginensem episcopum, scribens: Scientes unde in Africanis partibus sumpserit ordinatio sacerdotalis exordium, lau

presbyteris, diaconis, ac clero, ut tibi visum fuerit, discrete dividere: ita sane ut unicuique sicut meritum laboris exegerit, libera tibi sit, juxta quod prævideris, largiendi licentia; quatenus et hi qui merentur, etiam temporali se sentiant hoc commodo consolari, et alii, adjuvante Domino, eorum ad melius contendant imitatione proficere (Lib. 1x, ep. 64).

dabiliter agitis quod sedem apostolicam diligendo, ad A debeas segregare, atque eam secundum Dei timorem officii vestri originem prudenti recordatione recurritis (Lib. vii, ep. 33). Ilinc ad fovendam mutuam charitatem teneri utriusque Ecclesiæ antistites probat; excurritque hac occasione in laudes charitatis, his verbis plane aureis: Magna autem charitatis virtus est, dilecte frater, quæ sinceritatis suæ vinculo alterna mutuo affectu corda constringit, et ea a gratiæ non sinil compage dissolvi; disjuncta conjungit, unita custodit, et ignotos sibi imagine reddit cognitos per amorem. Quisquis igitur in hujus cardine mentem figit, eum de supernæ patriæ habitaculo cujuslibet adversitatis impulsio non evellit: quoniam quocumque sé verterit, a mandatorum limine non excedit (Ibid.). Ita sapientissimus ille pietatis Christianæ magister omnibus epistolis suis exquisitas (a) inspergebat sen- B tentias de charitate, de mundi contemptu, de adversis patienter ferendis, de studio sacrarum litterarum, et de cæteris virtutibus ad cœlestem vitam pertinentibus; eoque veluti sale quidquid scriberet condire curabat.

11. Episcopos, aliosque sacris ministeriis addictos a turpi lucro et avaritia verbo et exemplo avertere potissimum satagebat sanctissimus Pontifex. Hinc moleste tulit Donum, episcopum Messanensem, pro sepultura tantum pretium accepisse, ut ejus qui sepulturæ jus comparaverat, hæredes ad inopiam redacti viderentur. Suadet igitur episcopo ut quæ accepit restituat, maxime cum ea esse juris alieni Palumbi, episcopi Consentini, testimonio probaretur (Lib. vIII, ep. 3). Etsi vero non prohibeat aliquid pro sepultura accipere, fateaturque antiqua ex consuetu

dine id factum; ait tamen in sua Ecclesia vetitum a se fuisse, nec cuiquam assensum se præbiturum, ut loca humandi corporis pretio possint adipisci. Nos, inquit, qui episcopi dicimur, de humandis fidelium corporibus pensa facere quid debemus ? Postea scribens ad Januarium, indulsit tantum ut pro luminaribus acciperetur quod quisque offerre vellet. Peti vero, inquit, aut aliquid exigi omnino prohibemus; quod valde irreligiosum est, ne aut venalis fortasse, quod absil, dicatur Ecclesia, aut vos de humanis videamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studeatis quærere quolibet modo compendium (Lib. x1, ep. 3).

C

13. Qui, justis Calanensium clericorum querelis pulsatus, hanc sententiam tulit contra episcopum, eorumdem superbiam et inanem gloriolam repressit paulo post, ob usurpatos (b) campagos, quod est genus calceamenti ad usum prælatorum solemniter missam celebrantium. Iis uti cum solis in tota Sicilia diaconis Messanensis Ecclesiæ a Romanis pontificibus concessum olim fuisset, Catanenses tamen diaconi calceati campagis procedere præsumpserant. Quem temerarium ausum exosus papa scripsit ad Joannem Syracusanum ut ea de re inquireret, ac utrum a se vel alicujus auctoritate id præsumpsissent exploraret; posteaque decerneret ipse quid facto esset opus. Nam si negligenter, inquit, ea quæ male usurpantur omittimus, excessus viam aliis aperimus (Lib. vIII, ep. 27). 14. Quemadmodum superbe insolenterque agentes coercebat, ita etiam utiliter pro Ecclesia militantibus debita honoris præmia rependere satagebat. Idque defensores hoc anno sunt experti; nam septem ex ipsorum collegio regionarios constituit, ob strenue navalam in causis Ecclesiæ et pontificum obsequiis operam (Lib. VIII, ep. 14). Olim ex solis diaconis assumebantur regionarii; postea, quorumdam pontificum concessione, ex schola notariorum et subdiaconorum

nonnulli constituti sunt; tandem ad defensores hic honor pervenit S. Gregorii beneficio.

15. Etsi hoc præsertim anno S. Gregorius quantum sibi curæ essent res monastica (c) plurimis epistolis palam fecerit, pauca tamen ex his delibabimus. Insigne præ cæteris est privilegium concessum monasterio sanctorum Joannis et Stephani in urbe Classitana constituto, de quo scripsit ad Marinianum, Ravennatem episcopum (Lib. VIII, ep. 15). Quid hoc privilegio cautum esset in gratiam monachorum, inde repetendum.

Ex epistolis 31 et 34 liquet Castelliense monasterium olim a magno Cassiodoro fundatum, non solum tunc perseverasse, sed etiam floruisse, aliaque mo

12. Leo Catanensis episcopus ferebatur quartam redituum ecclesiasticorum partem non ex integro, sed cum aliqua diminutione suis clericis dividere, D nasteria sibi unita obtinuisse. Nam priori epistola

quod cupiditatis argumentum erat. Inde acolythorum et aliorum de clero querelæ ad papam pervenerunt. Ex tribus aliis bonorum Ecclesiæ portionibus una cedebat episcopo et familiæ ejus, propter hospitalitatem et susceptionem, alia pauperibus, alia denique reparandis ecclesiis servabatur (Lib. VIII, ep. 7). Ut autem omnis querelarum calumniarumque in episcopum tolleretur occasio, hæc decrevit sapientissimus et æquissimus judex: Volumus ut quidquid 281 Ecclesiæ tuæ ex reditu vel quolibet alio titulo fortassis accesserit, quartam exinde portionem sine diminutione aliqua

(a) Vide ep. 17 ac 35 lib. ejusdem vIII. (b) Vide notas ad laudatam ep.

Secundinus, Tauromenitanus episcopus, in Sicilia, monetur ne patiatur monasterium suæ diœcesis ad Castellienses monachos pertinens, in laicæ personæ potestatem venire. Alia epistola S. Gregorius increpare videtur Joannem, episcopum Scillitanum, in cujus civitate positum erat illud Castelliense cœnobium, quod ipsi concessa privilegia longo usu firmata tentaret labefactare. Hac ex epistola constat ipsum Scillacium Castrum in solo juris monasterii fuisse fundatum, cujus incolæ Castelliensibus persolvere censum tenebantur.

(c) Vide epp. 4, 8, 9, 11, 15, 31, 34.

LIBER QUARTUS ET ULTIMUS

Quidquid superest historiæ vitæque S. Gregorii exhibens,

282 CAPUT PRIMUM.

ARGUMENTUM. —1. Pax fit Romanos inter et Langobardos,
annitente S. Gregorio. 2. Prædicit eam non fere
diuturnam. - 3. Bellum redintegratur ab exarcho.
4. Schismatici ad Ecclesiam redeunt. Quid pro ipsis in
unitate Ecclesiæ confirmandis præstiterit S. Gregorius.
-5. Schismaticorum episcoporum depravati mores. -6.
S. Gregorii charitas erga schismaticos. - 7. De Secun-
dino, monacho celeberrimo. Scribit contra tria capitula,
etsi minime schismaticus. - 8. Secundini humilis con-
fessio. Eum consolatur S. Gregorius. 9 S. Doctoris
sententia de usu et cultu sacrarum imaginum expendi-
tur. Ab Ecclesiæ doctrina nunc recepta non exorbitat.
10. Objectionibus occurritur. S. Gregorius in epistolis
ad Serenum prohibet solum ne imaginibus latriæ cultus
tribuatur. 11. Laudat imaginum usum, tanquam anti-
quitus receptum. Sed non adorationem proprie dictam.
12. Ejusdem veneratio erga sanctorum reliquias. (An.
598 et 599.)

A ducibus per diversa loca, el maxime in Romanis parti-
bus constitutis præcipiat pacem sicut promissum erat
custodire. Metuebat enim ne redintegrandi belli occa-
sionem quærerent. Neque vanus fuit timor; Ariulfus
enim, dux Beneventanus, pacem servaturum se
jurare noluit, nisi adhibitis certis conditionibus in
quibus latenter ac subdole opportunitatem quærebat
Romanos incautos ob fidem datam opprimendi.
Suspicionem augebat, quod Warnil frida, ex cujus
arbitrio et consilio Ariulfus cuncta faciebat, omnino
jurare despexisset. (Cf. Paul. Diac. l. 1v, Hist. c. 13.)
2. Alia ex parte Agilulfus et Langobardi urgebant
Gregorium ut pacto subscriberet, quod negabat, quia
medius et sequester erat regem inter ac exarchum.
Itaque cum res in ancipiti essent, bellumque sub
specie pacis periculosius imminere videretur: ne
B
ignis doloso cineri suppositus erumperet, Romanis
nibil tale cogitantibus, suasit Gregorius ut in ipsa
pace, belli agitarentur consilia; scripsitque præser-
tim ad Januarium Caralitanum primo de conciliandis
inter se hostium metu civium animis, quia, inquit,
hoc maxime tempore, quando de hosle formido est, di-
visum populum habere non debetis. Deinde vero de
Caralitana urbe aliisque insulæ locis muniendis. Unde
necesse est, inquit, ut fraternitas vestra, dum licet,
civitatem suam vel alia loca fortius muniri provideat,
atque immineat ut abundanter in eis condita procu-
rentur: quatenus, dum hostis illuc Deo sibi irato ac-
cesserit, non inveniat quod lædat, 283 sed confusus
abscedat. Sed et nos pro vobis quantum possumus co-
gitamus, et iis quorum interest, ut se ad obsistendum
C
Deo auctore præparare debeant, imminemus : quia,
sicut vos nostras tribulationes vestras attenditis, ita
quoque nos vestras afflictiones nostras similiter reputa-
mus (Lib. 1x, ep. 6).

1. Jam a longo tempore S.Gregorius de pace Romanos inter et Langobardos facienda confirmandaque cogitabat; quam ut impetraret egit tum apud imperatorem, tum apud Agilulfum regem ejusque uxorem Theodelindam, missis non solum epistolis, sed etiam legatis. Tam utili necessarioque reipublicæ consilio semper obstiterat Romanus exarchus ; quamvis viribus impar, aliundeque belli et rei militaris non satis peritus esset, ut a Langobardis Italiam liberaret. Nuper Hunnorum rex ab Agilulfo, Mediolani sedente, pacem impetrarat. Rebus itaque compositis cum bellicosissima gente, Langobardi ferocius imminebant urbibus adhuc intactis. Non ita pridem Crotonam in extrema parte Italiæ expugnarant, abductis in captivitatem civibus. Nuperrime Sardiniam populabundi invaserant, quod futurum prænuntiarat Gregorius; monueratque tum Gennadium, Africæ præfectum (Lib. vii, ep. 3), tum Januarium, Caralitanum episcopum (Lib. ix, ep. 4 et 43), ut insulæ defensioni prospicerent. Quis tunc ausus fuisset pacem sibi polliceri? At Deus in cujus manu sunt corda regum, Agilulfum ad arma deponenda et accipiendas pacis conditiones a papa oblatas flexit. Usus ille fuerat Probi, (a) abbatis ministerio, quem jam ante multum temporis ad regem reginamque miserat, ut de pace. ageret, irrito tamen semper conatu quandiu vixit Romanus exarchus, hostis pacis infensissimus. Eo itaque mortuo cum Callinicus pro reipublicæ bono melius affectus summa rerum potitus esset in Italia, spes denuo pacis resarciendæ affulsit. Tandemque facta est annitente præsertim Theodoro, Ravennæ curatore, quem adjutorem expertus est in omnibus. Probus pro pace concilianda legatus (Ibid., ep. 98). D Pacta conditionesque pacis Agilulfus rex optima fide sacramento confirmavit, qua de re Gregorius tum ipsi gratias egit, tum Theodelinda reginæ, quam studiosius pro concordia laborasse, a Probo abbate acceperat. In epistola ad Agilulfum eum rogat ut suis

[ocr errors]

3. Metus de brevi futuro bello non fefellit papam ; nam paulo post recruduit, et ferocius desæviit. Nuper Agilulfus pacem perpetuam cum Theoderico, Francorum rege, fœdusque constituerat. Tres duces, in his Veronensem et Pergamensem, cui jam bis pepercerat, cum rebellassent, oppressos jusserat morte affici, ut hac severitate cæteros in officio contineret. De pace paulo antea cum Hunnorum rege facta supra diximus. Hæc perpendens Callinicus, ob reportatas de Sclavis victorias forte ferox, metuensque ne, liber ab omnibus bellis, Agilulfus conjunctis viribus in Romanos ex improviso irrueret, ipsum occupare constituit. Collecto itaque exercitu, tractisque ad imperii partes nonnullis Langobardorum ducibus, Parmam urbem munitissimam obsidione cinxit ac expugnavit. Captos in hac expugnatione Godiscalcum ducem et ejus uxorem, regis filiam, Ravennam duxit exarchus. At

(a) Quis fuerit ille Probus abbas quærit Mabill. Annal. Benedict. lib, ix, num. 26, pag. 252,

illatam sibi injuriam ulcisci cupiens Agilulfus vicem- A ad schismaticum episcopum, qui de reditu ad Ecclesiæ

que rependere, cum tentare velle Cremonam, Mantuam, Montem Silicis in agro Patavino simulasset, ipsum adorsus est Patavium, quo potitus urbem solo æquavit; præsidium tamen Ravennam se recepit, populi autem pars maxima ad loca Venetorum palustria confugerunt. Ne obsessis opem ferre posset exarchus, rex imperavit Ariulfo et Langobardis Etruriam obtinentibus, ut Romam ipsamque Ravennam continuis excursionibus lacesserent. Interim Avares, Langobardorum et Sclavorum copiis juncti, ferro igneque Histriam vastavere. Patavio capto, Mons Silicis expugnatur, et duo Langobardorum duces, Tridentinus ac Forojuliensis, qui a rege defecerant, veniam ob violatam fidem petunt, atque in gratiam recipiuntur. Ita turbatæ pacis religione sacramenti paulo antea sancitæ et consecrate Callinicus pœnas dedit. (Cf. Paul. Diac. Hist. Lang. lib. iv, capp. 21, 24 et 25.)

4. Id quam moleste lulerit S. Gregorius, qui pro pace adeo laboraverat, quamque amare jacturam illius fleverit hic pacis angelus, facilius est cogitare quam verbis exponere. Dolorem tantisper lenivit reditus ad Ecclesiam (a) Capritanæ insulæ quæ schis. mati pro tribus capitulis conflato diu adhæserat. Quandoquidem Capritanos ad schisma ejurandum a Callinico impulsos audierat papa, ipsi gratias egit, laudavitque consilium de revocandis ad sinum Ecclesiæ dissidentibus, et tumultuantibus populis sibi subditis. Ne tamen in hoc proposito perseveraret, obstare videbatur jussio Mauricii Augusti, pro schismaticorum defensione ad ipsum transmissa; sed eam ita interpretatur Gregorius: Quod autem exemplar jussionis quæ ad vos pro schismaticorum defensione transmissa est, mihi ostendi voluistis, pensare sollicite dulcissima mihi vestra excellentia debuit: quia quamvis jussio ipsa subrepta est, non tamen in ea vobis præceptum est ut venientes ad unitatem Ecclesiæ repellatis, sed ut venire nolentes hoc incerto tempore minime compellatis. Unde necesse est ut hæc ipsa piissimis imperatoribus nostris suggerere festine debeatis ; quatenus cognoscant quod eorum lemporibus schismatici cum omnipotentis Dei solatio et labore vestro, sua sponte reverti festinant (Lib. ix, ep. 9). In eadem ad exarchum epistola conqueritur S. Gregorius, tum de majore ejus domus, tum de Justino cujus consilio utebatur ; qui nimirum non obscure hæreticis favebant atque schismaticis.

Quia hujus insulæ episcopus, postquam petitione oblata Callinico postularat ut sibi cum omni populo ad unitatem Ecclesiæ reverti liceret, mentem deinde mutaverat et se ad schismaticos iterum contulerat, placuit papæ ut Marinianus, Ravennas episcopus, Capritanæ Ecclesiæ ordinaret episcopum, qui ad suam metropolim pertineret, donec Histrici episcopi ad fidem catholicam rediissent, quorum scilicet provinciæ tribuebatur insula Capritana (Lib. Ix. ep. 10). Nihilotamenminus ante novi episcopi ordinationem visum est sapientissimo Pontifici, ut mitteretur prius

catholicæ unitatem et ad propriam plebem eum admoneret. Scripsit etiam Gregorius ad hujus insulæ habitatores, laudans amorem unitatis quos flagrabant, et de iis quæ Mariniano scripserat eos certiores faciens. Pauca ex hac epistola quasi flosculos quosdam excerpenda duximus, et apponenda: mulcebunt enim, et odore, et aspectu : Redemptor noster, inquit,..... sic imis summa conjungit, ut ipse in æternitate permanens, ita temporalia occulto instinctu pia consulens moderatione disponat: quatenus de ejus manu antiquus hostis nullatenus rapiat quos ante sæcula intra sinum matris Ecclesiæ coadunandos esse præscivit. Nam, etsi quisquam eorum inter quos corporaliter degit, flatibus motus, ad tempus ut palmes titubet, radix tamen rectæ fidei, quæ ex occulto prodit, divino judicio virens maB net; quæ accepto tempore fructum de se ostentare valeat qui latebat. Quod in vobis nunc ex desiderio vestro gestum esse superni respectus illustratione cognoscimus, qui schismaticorum inter quos habitatis pertinaciam refutantes, coadunari ovili Dominico mente promptissima ipsa rei operatione monstratis. Quíbus enim scissura displicet, sanos se velle esse testantur, et reprobantes errorem, ostenditis vos amare quod rectum est, vitare quod devium (Ibid., ep. 97). De aliis Histriæ populis qui schisma deseruerant, agitur in aliis plurimis hujusce anni epistolis (Ibid., epp. 63, 94, 95, 99). In illis ad Ecclesiam revocandis eluxerat maxime Gulfaris, magistri militum, studium, de quo ipsi gratulatur, et gratias agit piissimus pastor; eumque ad perseverantiam et ad protectionem a schismate redeuntibus impendendam adhortatur.

C

5. Qui ex schismaticis illis ad ovile reversi fuerant, de pravitate episcoporum Histriæ multa narrabant : quæ ut Mauricio imperatori significarent, medelamque flagitarent, Constantinopolim se contulerunt, et Anatolio, sedis apostolicæ legato, commendari postularunt. Id cum illis denegare non posset sanctissimus Pontifex, scripsit Anatolio ut eis, salva ratione, præberet auxilium. Non dubitabat enim quin hæreticis et schismaticis, haud secus ac cæteris, æquum reddi deberet (Lib. ix, ep. 66).

6. Hoc sane proprio probavit exemplo, erga Comensis Ecclesiæ clericos, qui ab Ecclesia Romana secesserant, ut Histricorum schisma sequerentur. Constantius, Mediolanensis archiepiscopus, studio D sacerdotali eos monuerat ut ad Ecclesiæ unitatem redirent. At illi responderunt se a multis injuriam passos, et præsertim ab Ecclesia Romana, quæ suæ Ecclesiæ prædium quoddam usurparat, potius 284 hac iniqua prorsus agendi ratione a Romanorum societate repelli, quam charitate allici. Hæc ut accepit a Constantio Gregorius, respondit possessionem quam sibi ablatam Comenses causabantur contra rationis ordinem ultra detineri se minime passurum, si eis jure competeret, quamvis ad communionem redire differrent, sed, cognita veritate, restitui jussurum. Porro si ad unitatem Ecclesiæ se converterint, prædium

(a) In intimo recessu maris Adriatici, non longe a littore provinciæ Forojuliensis.

« PoprzedniaDalej »