Obrazy na stronie
PDF
ePub

pollebat, rescindendæ hujus electionis suasor et auctor esset, conjicitur ex epistola 4 libri 1, in quo cum ipso expostulat, quod ne ad episcopatum eveheretur minime obstiterit. Sed præfectus urbis Romæ, (a) germanus ejus, præoccupato nuntio, misit ad imperatorem solemne electionis decretum. Mauricius Deo gratias agens, quod diaconus sibi amicitia conjunctissimus, ad tanti honoris culmen populi suffragiis fuisset vocatus, dato ex more præcepto jussil eum institui et ordinari. Hæc ex Gregorio historico excerpta, quæ ipse ab oculato teste, Turonensis Ecclesiæ diacono (quippe qui tunc Romæ ageret), didicerat. Inter optimates qui ad electionem Gregorii suis suffragiis et fortasse consiliis auctoritateque

diu autem Romam, imo totam Ecclesiam sine pastore A cham, ut imperatori, apud quem gratia plurimum tunc fuisse nullus ex historiæ scriptoribus litteris consignavit. Itaque inundatio de qua Gregorius Turonensis accidit mense Novembri an. 589, Januario sequenti pestilentia Pelagium papam abstulit. Paulo post electus est Gregorius in summum pontificem. Verum cum reluctaretur exspectandusque foret imperatoris consensus, ejus ordinatio citius quam ineunte mense Septembri proximo non potuit impleri. His certis terminis deficienda fuit et stabilienda chronologia, antequam cætera quæ vel præcesserunt Gregorii electionem, vel subsecuta sunt, prosequeremur. Inundationis Tiberis meminit ipse Gregorius lib. III Dialog. cap. 19 his verbis: Ante hoc fere quinquennium, quando apud hanc Romanam urbem alveum suum Tiberis egressus est, tantum crescens ut ejus unda B plurimum contulerunt, præcipuam laudem meruesuper muros Urbis influeret, atque inde jam maximas regiones occuparet, apud Veronensem urbem fluvius Athesis excrescens, ad beati Zenonis martyris atque pontificis ecclesiam venit. Hæc magis ac magis confirmant stabilitam a nobis chronologiam. Gregorius enim scripsit Dialogos an. 593, qui erat fere quintus, hoc est quintus inchoatus ab anno 589. Tiberis inflatio jam antea Romæ non semel exitialis fuerat, videratque suis temporibus Horatius :

Tiberim retortis

Littore Etrusco violenter undis
Ire dejectum monumenta Regis,
Templaque Vestæ. (Lib. 1, od. 2.)

Inter maximas autem Urbis et orbis clades hujus fluminis exundatio censebatur. Unde Tertullianus 216 Apologetici c. 40: Si Tiberis, inquit, ascendit ad mænia, si Nilus non ascendit in arva; si cælum stetit, si terra movit; si fames, si lues statim Christianos ad leonem; quasi tot calamitatum suis flagitiis provocatores et auctores.

runt Joannes, exconsul et quæstor, vir Patricia nobilitatis, necnon Philippus, excubitorum comes, de quibus eam ob rem queritur epistolis 31 et 32 libri 1.

Gregorium solummodo diaconum fuisse cum ad pontificatum evectus est, ex hoc alterius Gregorii testimonio liquet. Neque vero legimus eum (b) presbyteratu donatum, antequam in pontificem ungeretur et consecraretur; quod hodiernis quidem moribus adversari haud diffitemur; sed non ita fortasse antiquis.

3. Nonnullorum quoque mentem haud dubie pulsabit, quod narrat laudatus scriptor, de petito et expectato imperatoris consensu, antequam Gregorius Celectus ordinaretur. Sed a regum Gothorum Italiam obtinentium saltem temporibus usurpatum erat, ut electus papa non sederet nisi accedente prius principis confirmatione. Huic juri vel injuriæ quæsitus hic color, quod cum summi pontificis electio, non solum ad clerum, sed etiam ad senatum populumque Romanum tunc spectaret, citra auctoritatem imperatoris aut principis, qui senatus populique caput erat, stare non deberet. Neque vero Gregorius, qui sacrum (c) sibi ministerium ab imperatore commissum agnoscit (Lib. 1, ep.5), hunc morem usquam dammare visus est, aut improbasse. Nam quod affert Baronius ut displicuisse sanctissimo pontifici morem hunc ostendat, id ex spurio vel saltem dubio commentarii in (d) Psalmos Pœnitentiales loco deprompsit. Restituto in Occidente imperio, Carolus Magnus ejusque posteri, hoc jure confirmandi summi pontificis, nullo repugnante, potiti sunt, ut ex Anastasio, Ecclesiæ Romanæ bibliothecario et ex aliis passim non iniquis erga sedem apostolicam scriptoribus

2. Quanta mala intulerit hæc Tiberis prope immensa effusio, narrat Gregorius Francicus his verbis: Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modum trabis validæ, per hujus fluvii alveum in mare descendit: sed suffocatæ bestiæ inter salsos maris turbidi fluctus littori ejectæ sunt. Subsecuta est de vestigio clades quam inguinariam vocant. Primus omnium hoc flagello percussus interiit Pelagius papa, eodem Gregorio teste, juxta illud quod in Ezechiele propheta legitur: A sanctuario meo incipite. Mox subsecuta est magna populi strages. In tanta ergo D calamitate populus Romanus ad Gregorium confugit, eumque in summum pontificem elegit. At ille hunc apicem attentius fugere tentans, ne quod prius abjeceral, rursum ei in sæculo de adepto honore jactantia quædam subreperet, Mauricium Augustum, cujus filium ex sacro fonte susceperat, confestim supplicibus litteris oravit, ut consensum eligenti populo seque ad episcopatum deposcenti denegaret. Scripsisse quoque ad Joannem, Constantinopolitanum patriar

(a) Aliqui legunt apud Greg. Toron., Præfectus urbis germanus, ejus, etc., minime rati referendum esse ejus ad germanus. S. Gregorium fratrem seu germanum habuisse jam supra ostendimus, c. 1, num. 5.

[blocks in formation]

basilicam ex conducto cum precibus et lacrymis procederent. Insuper congregatis Clericorum catervis, præcepit psallere per triduum. Hora igitur tertia (nostro more nona) veniebant omnes chori psallentium ad Ecclesiam, clamantes per plateas, Kyrie eleison. Ipso autem supplicationis tempore intra unius hore spatium octoginta homines spiritum exhalarunt. Hæc Gregorius Turonum episcopus, ex sui diaconi qui tunc Romæ erat haud dubia relatione memoriæ prodidit, cui subscripsit Paulus Diaconus (Lib. 111 de Gestis Lang. c. 25). Joannes Diaconus vero et alii non parum discrepant ab aliis scriptoribus sive in recensendo personarum ordine, sive in assignandis basilicis. Nam Joannes Diaconus assignat pro litania

enim de sponsa Christi captiva facta et tributo sub- A rum regionum presbyteris, ad sanctæ Dei Genitricis dita, quæ profertur ex commentario in Psalmos pœnitentiales neque id significat, neque extra suspicionem interpolationis et suppositionis est. Non me fugit Athalaricum Arianum aliquando imperasse tria solidorum millia pro confirmatione apostolici pontificis, et duo millia pro confirmanda aliorum patriarcharum, hoc est metropolitanorum electione; sed catholicos principes, liberata a Gothis Italia, idem exegisse, aut Gregorium ab hujusmodi simoniaca pecuniæ pensitatione non abhorruisse nusquam sibi persuadere poterit, qui legerit ejus epistolas quamplurimas contra simoniacam hæresim scriptas. Præterea rex Arianus pecuniam persolvi non jubet, nisi cum de electione aut ordinatione præsulum, ad palatium producta fuerit altercatio populorum. (a) At in B clericorum ecclesiam S. Joannis, consentitque charelectione Gregorii mirus fuit populorum consensus. Addo insuper obscurum esse locum hunc ex rescripto ad Joannem papam quæsitum, quandoquidem in eo rex contra simoniacos, sive qui dant, sive qui accipiunt, saluberrima promulgat decreta. (Cf. Cassiodor. l. ix, ep. 15.)

5. Interea dum expectaretur Augusti responsio et assensus, in dies augebatur pestilentia, Romaque continuis funeribus devastabatur. Ab hac lue immune non fuit S. Andreæ cœnobium; tuncque enituit maxime fratrum omnium sollicitudo et charitas erga Theodorum adolescentem hoc morbo correptum, et ad extrema perductum; quem eorum orationibus a duplici morte animæ scilicet ac corporis liberatum refert Gregorius tum homil. 19 et 38 in Evangelia, tum lib. IV Dialog. cap. 38.

ta de litaniis quæ nunc legitur in appendice Epistolarum: Gregorius Tur. vero, basilicam sanctorum Cosma et Damiani. Hoc tamen dissidium componi potest si dicamus non semel indictas fuisse supplicationes illas; et in his quidem servatum ordinem a Gregorio Turonico relatum, in aliis alterum a Joanne assignatum; quod ex ritualibus libris potest confirmari, si Emin. Annalium Eccl. parenti fides sit. Habent, inquit Baronius (Ad an. 590, num. 18), rituales libri ultimis litaniis esse processum ad basilicam apostolorum principis, atque ab Gregorio sanctam imaginem (e) Deiparæ magna veneratione delatam. Tunc ferunt prope molem Hadriani Tiberi adjacentem visum esse angelum, in signum reconciliati Numinis, nudatum gladium in vaginam reponere, eoque symbolo morC bum cessasse significare voluisse. De supplicationibus sæpius habitis, et ultimo loco factis in basilica S. Petri contendere minime volumus, etsi de multiplici, aut etiam duplici processione tempore pestis habita scriptores omnes sileant. At quæ narrantur de viso angelo et sedata peste dubiæ videntur fidei. Si enim id contigit, quonam pacto Gregorius Turon. id a suo diacono non accepit? Si vero ipsum audierit tanta miracula referentem, quomodo ab ipsis commemorandis abstinuit, qui aliquando levissima nec ita certa referre delectatur? Altum est quoque de istis Bedæ, Pauli, et Joannis silentium. Pestilentiam tamen quievisse Paulus et Joannes, qui res a Gregorio gestas accuratius prosecuti sunt, non obscure testantur; sed brevi recruduisse postea ostendemus. Cum de supplicationibus iterum aut sæpius tempore pestis habitis, scriptores omnes sileant; felicius fortasse dissidentes scriptores ad concordiam revocabuntur, dicendo unius ejusdemque litaniæ ordinem varie indictum ac præscriptum. Nempe cum prius assignatæ fuissent hæ et illæ basilicæ quo varii convenirent ordines, aliæ postea mutato consilio delecta

Aberat tunc a monasterio sanctus Pater, procurandis afflictæ civitati solatiis totus incumbens. Ut autem pene jam despondentes animum Romanos spe in Deum erigeret, atque ad poenitentiam tot inter flagella vel invitos provocaret, concionem ad populum habuit, dignam sane quam litteris consignaverit 217 Gregorius Turonensis. Ejusdem meminerunt Paulus et Joannes diaconi, necnon alii quamplurimi. In prioribus editis legitur habita indictione sexta, cujus loco potius legendum, indictione viij. Constat enim Gregorium incipiente indictione nona fuisse ordinatum. Erroris causa fuit, quod hæc oratio libro Epistolarum olim xi, nunc xIII, fuerit præmissa, cujus videlicet libri indictio est sexta. (b) Nec minus mendose assignatur dies quarta Kalend. Sep- D tembris.

6. Post concionem S. Gregorius publicas supplicationes seu litanias indixit, præcepitque ut convenientes ad septem designatas in totidem Urbis regionibus basilicas, omnes clerici, monachi, sacræ virgines, infantes, laici, viduæ, conjugatæ, inde cum singula.

(a) Eodem sensu debet intelligi Justinianijussio de qua Baronius ad an. 594, num. 1 et 2, et quod legitur apud Anastasium Biblioth. in Agathone: Hic suscepit divalem jussionem (imperatoris constitutionem) per quam relevata est quantitas quæ solita erat dari pro ordinatione pontificis facienda, sic tamen, ut si post ejus transitum contigerit electionem fieri, non debeat ordinari qui electus fuerit, nisi prius decretum

generale introducatur in regiam urbem secundum antiquam cousuetudinem. Tom. VI Concil. in Agath. pag. 574. Cæterum ista pecunia persolutio potius videtur populis eligentibus imperata, ut jus eligendi conservarent, quam electis pontificibus.

(b) Lege notam qua ista priorum editorum errata castigavimus tom. I, col. 1663.

(c) Quam dicunt a S. Luca factam,

sunt, vel quod ampliores, vel quod propiores forent, A electum studio, certiorem faciebat, sibi maxime vel quod in regionibus ubi sitæ erant ecclesiæ illæ pestis minus grassaretur. Nimirum cavendum erat a locis in quibus acrius morbus desæviebat. Itaque juxta opinionem hanc quam ultro fateor nullibi legisse me, tum Ecclesia S. Joannis, tum sanctorum martyrum Cosme et Damiani designatæ sunt, quo conveniret litania clericorum, et unde postea procederet (idem de cæteris in quibus discrimen est, dicendum), sed ad alterutram tantum convenere clerici.

Ab illis supplicationibus originem traxisse videntur (a) litaniæ quæ dicuntur majores, et in festo S. Marci quotannis celebrantur, cum illæ quæ in triduo ante Ascensionem Domini fiunt, dicantur mi

nores.

timendum ratus, de fuga quamprimum cogitavit. Formidabat enim celsum quidem, at arduum 218 locum, Et sic metuebat paupertatis suæ securitatem perdere, sicuti avari divites solent perituras divitias custodire, ut ejusdem Gregorii (Lib. 111, Dialog. c. 14) verba usurpem. Verum cum latibula fugæ præpararet, capitur, trahitur, et ad beati apostoli Petri basilicam deducitur, ibique ad pontificalis gratiæ officium consecratus, papa Urbi datus est. Hæc Gregorius Turon. cujus ultima verba exscripsit Paulus Diaconus. Addit vero Gregorium, cum ad portas Urbis sollicite excubaretur, ne evaderet, a negotiatoribus impetrasse ut in cratera occultatus educeretur extra Urbem; sicque per triduum delituisse, sed tertia noB cte indicio fulgidæ columnæ fuisse detectum et comprehensum. Missa facio cætera quæ tum obtigerunt, mira quidem et stupenda, quia apud Paulum legi queunt. Joannes Diaconus in omnibus fere Paulum secutus, nullius tamen alius signi meminit, quam columnæ fulgidæ. Ipse Gregorius miracula tunc facta, etsi premere silentio, præ modestia et animi demissione (quæ ambæ virtutes in ipso præsertim enituerunt, plurimum optasset, dissimulare tamen omnino non potuit, scribens ad Natalem, Salonitanum episcopum: Conscientiam nostram indicamus, ipsius honoris onera me ægro animo suscepisse. Sed quia divinis judiciis non poteram resultare, etc. (Lib. 1, ep. 21). Et ad Cyriacum, Constantinopolitanum patriarcham: Ego quoque qui indignus ad locum regiminis veni,

C

7. Quæri potest quo nomine quave auctoritate Gregorius adhuc diaconus tantum, electus quidem ad pontificatum, ad nondum ordinatus, Ecclesiæ Romanæ gubernationem, quodam modo præoccupavit, omnia quæ superius retulimus decernendo. Eum quidem jam presbyterum factum fuisse putant nonnulli, quos inter eminet Baronius, propter illa de eo Gregorii Turonensis dicta: Sed non destitit sacerdos tantus prædicare populo, etc. At vero sacerdotis nomine non solebant veteres designare presbyterum. Ilaque Turonensis episcopus nostrum Gregorium hic non alia ratione sacerdotem appellat, quam quod esset ad summum electus sacerdotium; unde paulo post non obscure innuit eum adhuc in diaconatus gradu positum. Neque vero presbyteratus ordo jus c infirmitatis meæ conscius, secretiora loca petere aliipsi contulisset exercendæ in Romanam Ecclesiam potestatis. Subodoramur ergo Gregorium tanquam electum pontificem, vacantis sedis administrationem nactum esse cum aliis Ecclesiæ Romanæ vicariis; idque conjicimus ex epistola cleri Romani ad Scotos reddita, cum mortuo Severino papa sedes apostolica vacaret anno circiter 640. Illa enim epistola scripta legitur nomine Hilarii, archipresbyteri et servantis locum, scilicet, ut auguror, vicarii, sanctæ sedis apostolicæ; Joannis, diaconi et in Dei nomine electi, qui fuit Joannes IV; Joannis, primicerii et servantis locum apostolicæ sedis; et Joannis, servi Dei, consiliarii ejusdem sedis apostolica. Quod monumentum exhibet venerab. Beda lib. 11 Hist., c. 29; unde addiscere licet, quibus demandata foret Ecclesiæ Romanæ administratio, donec qui electus erat pontifex consecraretur.

8. De concivium suorum salute sollicitus Gregorius, pene sui oblitus fuerat, et propositum fugiendæ pontificiæ dignitatis intermiserat. Securus forsan dormiebat, quod Mauricium imperatorem suis supplicibus litteris permotum electioni factæ non consensurum speraret. Ut vero accepit interceptam fuisse suam ad Augustum epistolam et aliam delatam qua præfectus Urbis eum de electione unanimi consensu facta, et de incredibili populi totius erga

D

quando decreveram; sed superna mihi judicia adversari conspiciens, jugo Conditoris subdidi cervicem cordis. (Lib. vii, ep. 4.) Fuge latebrarumque suarum memi. nit quoque initio libri Regulæ Pastoralis. Ita Gregorius vocantis, melius dixerim, cogentis Dei signis, potius quam hominum votis obtemperans, accedente imperatoris consensu et gratulatione, ordinatus est die 3 Septembris an. 590, in ipso indictionis nonæ principio, quæ dies in tabulis ecclesiasticis consignala, olim fuit celeberrima. Cum enim sanctissimi Pontificis natalis incidat in diem 12 Martii, quo tempore propter Quadragesimam nullæ antiquitus erant Sanctorum solemnes feriæ, anniversaria ejus ordinationis dies, ipsius memoriæ celebrandæ fuit consecrata.

Nunc vero paululum subsistamus, et admirati pene invictam Gregorii in fugiendo pontificatu pertinaciam, doleamus Ecclesiæ vicem, cujus dignitates et summa sacerdotia invadunt plerique ambitiosi, ea vel natalium suorum splendori, vel consanguineorum bellica fortitudini, vel suis in aula obsequiis assiduisque precibus et excubationibus debita existimantes. Tantum e Gallia malum magna jam ex parte depulit Rex Christianissimus Ludovicus XIV, cujus exemplo utinam obsequantur omnes quorum interest: Et tamen nomen Christi etiam per lucrorum sectatores suæ gloriæ

(a) De Litaniis consulendæ notæ ad librum Sacramentorum.

retinet potestatem. Et fiunt in talibus causis ministri ▲ luti: et tamen mare sæculi hujus necessarios habet mercenarii, sicut naves onerariæ..... quarum rectores hujusmodi transvectores. (Vide Arnald. de Bonavalle potius eorum quos ducunt pecuniis inhiant, quam sa- lib. de Card. Christi oper., c. de Baptis. Christi.)

lum emittit.

[ocr errors]

--

LIBER SECUNDUS,

Quatuor priores pontificatus S. Gregorii annos complectens.

CAPUT PRIMUM.

[ocr errors]

ARGUMENTUM. 1. S. Gregorius ordinatur, et fidei symbo-
- 2. Ejusdem synodica epistola ad patriar-
chas. 3. De ipsius inscriptione. -4. Cur dicta syno-
dica. 5. Gratulantibus de suscepto pontificatu quam
humiliter rescripserit. 6. Aliæ præter animi demis-
sionem, detrectandi episcopatus causæ, gravissima Ec-
clesiæ mala. 7. Ea magna ex parte sustulit. 8. Ejus
hoc in opere adjutores. Joannes CP. 9. Eulogius
Alexandrinus. 10. Anastasius Antiochenus. - 11.
Joan. Jerosolymitanus. — 12. Domitianus, Arabiæ me-
tropol. 13. Dominicus Carthag. 14. S. Leander in
Hispania. 15. Virgilius Arelat., Syagrius, etc., in
Galliis. (An. 590 et 591.)
1. (a) Consecrandus de more Gregorius, ad Confes-
sionem S. Petri apostolorum principis ductus est
(hoc nomine intelligitur apud veteres ejus sepulturæ
locus), ubi fidem orthodoxam exposuit, quam intra
paucos articulos complexus est. Illud autem symbo-
lum exhibent Registri Epistolarum codices fere
omnes manu exarati, vel in capite vel ad calcem,
legiturque apud Joannem Diaconum lib. 11, c. 2: id-
circo ipsum tanquam genuinum S. Gregorii fetum
epistolis subjiciendum duximus.

B

2. Ut etiam, receptæ jamdudum (b) consuetudini morem gereret, synodicam epistolam scripsit ad omnes patriarchas, in qua suscipere ac venerari profitetur quatuor concilia, Nicænum, Constantinopolitanum primum, Ephesinum, et Chalcedonense, sicut sancli Evangelii quatuor libros (Lib. 1, ep. 4). In ea- C dem epistola synodica, ea qua par erat veneratione, Gregorius amplectitur quintum concilium, in quo epistola quæ lbæ dicitur, erroris plena reprobatur; Theodorus personam Mediatoris Dei et hominum, in duabus 219 substantiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur; scripta quoque Theodoriti, per quæ beati Cyrilli fides reprehenditur, ausu dementiæ prolata refutantur. Subdit: Cunctas vero quas præfata veneranda concilia personas respuunt, respuo (Ibid. ep. 25). Tandem quoslibet aliter sentientes anathemate ferit. In alia rursus epistola (Lib. 11, ep. 10), quatuor universalis Ecclesiæ synodis cum totidem libris Evangeliorum collatis summam supremamque tribuit auctoritatem.

3. In hujus epistolæ synodicæ ad patriarchas in- D scriptione primum omnium occurrit Joannis Constantinopolitani nomen, quod a Gregorianarum epistolarum collectoribus factum, non ab ipso Gregorio jure censet Baronius (Ad an. 591). Singulis enim patriarchis singula misit illius epistolæ exemplaria, in quibus

(a) Hujus ordinationis dies in tabulis ecclesiasticis consignatur; estque tertia Septembris.

(b) Hujus consuetudinis meminit Gregorius lib. ix, ep. 52: Hinc est, inquit, ut quotiens in quatuor præcipuis sedibus, antistites ordinantur, synodales sibi

solum nomen patriarchæ ad quem unumquodque mittebatur erat inscriptum. Neque enim exemplum quod ad Joannem delatum est, aliud quam Joannis ipsius nomen præferebat. (c) Hinc legitur Frater charissime, non Fratres charissimi. Nostram sententiam confirmat, quod subjunctum fuerit, a paribus, post patriarcharum nomina, ut in notis observavimus. Nihilo tamen minus jam consentientibus aliis patriar. chis, Constantinopolitanus primum locum post Romanum pontificem obtinebat.

Tunc duo erant Antiocheni patriarchæ ; nam (d) Anastasio, ex hac sede pulso, Gregorius subrogatus fuerat; quo cum injuria magis quam jure factum fuisset, aliundeque Anastasius præcipua laude pietatis et doctrinæ inter Orientalis Ecclesiæ antistites fulgeret; noluit sanctus pontifex pro exauctorato eum habere, sed ad ipsum sicut ad cæteros patriarchas synodicam transmisit. Jamque ad ejusdem litteras de suscepto summo pontificatu gratulatorias responderat. Sed quia Gregorius ei successor datus, pro legitimo pastore in universa Orientis Ecclesia, nemine reluctante agnoscebatur, vir alioquin ob sanctissimos mores, episcopatu dignus, eum præterire insalutatum non debuit novus papa, ne pacem turbaret.

4. Synodica vel synodalis dicta est prælaudata epistola. Simul ac enim quis creatus erat Romanus pontifex, collectis vicinis episcopis, synodum habe. bat, in qua se fidei catholicæ assertorem profitebatur; ex eaque synodo epistola synodica transmitti solebat ad absentes universi orbis episcopos, potissimum vero ad præcipuarum ecclesiarum patriarchas. Hujus sane consuetudinis exempla in antiquis Ecclesiæ monumentis passim sunt obvia. Porro fidei suæ confessionem recens assumptus ad pontificatum mittebat, non solum ut se orthodoxum probaret, sed etiam ut sub quæ fide vivendum esset secundum statuta patrum, sibi subditos doceret. Hac etiam in epistola, primariis Orientalis Ecclesiæ episcopis, ipse primus pastor Gregorius, voluit absolutissimam recte regendi et pascendi Christi gregis formam præbere ad illos enim fusissime ac doctissime scribit de munere pastorali; adeo ut in ea epistola suo de Regula Pastorali aureo plane libro prælusisse videatur. Verum nihil magis elucet in ea, quam stupenda viri sanctissimi humilitas, imparem se episcopali curæ ex animo profitentis. (Cf. ep. 2 Gelasii I, tom. nostro LIX.)

invicem epistolas mittant, in quibus se sanctam Chalce-
donensem synodum cum aliis generalibus synodis cu-
stodire fateantur.

(c) Vide notam u ad hanc epistolam.
(d) De illo consule notas ad ep. 7 lib. 1.

5. Eamdem animi demissionem testatam reliquit A Quippe Langorbardi aut (a) idololatriæ addicti, aut imin plurimis quas paulo post susceptum pontificatum rescripsit epistolis. Qnippe statim ac fama de ejus ad summum pontificatum assumptione percrebuit, illustres viri quamplurimi, maxime qui in urbe regia ejus modestia, sapientiæ, pietatis, cæterarumque virtutum testes et conscii fuerant, eum amicis et gratulatoriis litteris compellavere, quibus potius lacrymas et gemitus quam verba, rescribendo reddidit et rependit. Legendæ sunt præ cæteris tertia cum quatuor sequentibus, vigesima prima, et quadragesima tertia lib. 1, in quibus vehementissime dolet imposita sibi immerito et impari episcopatus pondera: Tanto, inquit Narsetem patricium alloquens, me percussum mærore agnoscite, ut vix loqui sufficiam; oculos enim mentis meæ doloris tenebræ obsident. Triste est quidquid aspicitur, etc. Quia vero suas lacrymas, etsi juges, ad deplorandam mutatam sortem, minime sufficere putabat, familiaribus suis pro amicitiæ tessera, fletus ea de re suspiriaque imperabat.

Joannes exconsul non parum contulerat tum ad Gregorii electionem, ut jam monuimus, tum ad hujus lectionis confirmationem; idcirco in illum amice excandescere videtur. Sed nullibi magis prodit dolorem de amissa vitæ monasticæ tranquillitate, et suscepta pastorali cura, quam hom. 11 in Ezechielem. Unde non immerito Joannes Diaconus nonnullorum ex Langobardis vesaniam exagitat, quos non pudebat affirmare Gregorium appetiisse magis pontificatum quam fugisse (Vide Lib. 1, ep. 31).

6. Quid causæ esset cur a pontificatu tantum abhorreret sanctus vir, præter singularem animi demissionem et vitæ solitariæ amorem, hic investigare operæ pretium videtur. Tunc Roma, totaque Italia cruentissimo Langobardorum bello premebatur, cui accesserunt fide comites fames et pestilentia. Verum gravioribus adhuc malis Ecclesia laborabat. De his dolens ita scribit ad amicum Leandrum.

[ocr errors]

C

Respondere epistolis vestris tota intentione voluissem, nisi pastoralis curæ ita me labor atlereret, ut mihi magis flere libeat quam aliquid dicere. Quod vestra quoque reverentia in ipso litterarum mearum textu vigilanter intelligit, quando ei negligenter loquor, quem vehementer diligo. Tantis quippe in hoc loco hujus mundi fluctibus quatior, ut vetustam ac putrescentem navem, quam regendam occulta Dei dispensatione suscepi, ad portum dirigere nullatenus possim. D Nunc ex adverso fluctus irruunt, nunc ex latere cumuli spumosi maris intumescunt, nunc a tergo tempestas insequitur. Interque hæc omnia turbatus cogor modo in ipsam clavum adversitatem dirigere, modo curvato navis latere, minas fluctuum ex obliquo declinare. Ingemisco, quia sentio quod negligente me crescit sentina vitiorum, et tempestate fortiter obviante, jamjamque putridæ naufragium tabulæ sonant. (Lib. 1, ep. 43.)

Certe si fluctibus obrui potuisset Petri navis, ex sævientibus tunc procellis nunquam emersisset.

pietatis Arianæ sectatores, Romæ totius Christianæ religionis arci imminebant; parumque abfuit quin expugnarent. Nuper Autharis, ipsorum rex Arianus, liberos eorum in fide catholica baptizari prohibuerat, orthodoxisque sese infensissimum ostendebat (Lib. 1, ep. 17). Fervebat furebatque in Istria et in finitimis provinciis schisma pro tribus capitulis excitatum. In Hispania et Gallia Narbonensi Wisigothi Arianam hæresim ad hæc usque tempora disseminarant 220 et propagarant. Qui Britanniam invaserant Angli, adhuc idolorum cultui mancipati, Christi nomen ignorabant. Pergebant Donatista Africanam Ecclesiam scindere vexareque jam pene tribus a sæculis. Fœda erat Orientalis Ecclesiæ facies, propter grassantes ubique Nestorii aut Eutychetis errores, quorum plurimi surculi pullularant. His accensebantur Agnoitæ, qui non ita pridem apud Alexandriam fuerant exorti. In Galliis, quæ catholicæ fidei semel receptæ tenacius inhæserant, variæ morum irrepserant corruptela, ipsamque disciplinam ecclesiasticam labefactarant, maxime simoniaca hæresis (sic appellat S. Gregorius) et Neophytorum, hoc est ad ejusdem mentem, laicorum immaturæ præcipitesque ad sacerdotium promotiones.

7. Tot malis mederi Gregorio incumbebat, cui cum summo pontificatu Ecclesiarum omnium sollicitudo fuerat demandata. Sed ad tantæ molis opus imparem se præ humilitate judicans, maxime infirma semper attritaque valetudine, magna animi anxietate laborabat. Verum adjutorem expertus est Deum, cui vocanti obsecutus fuerat; ejusque ope qui se servum inutilem existimabat et dictitabat, schismaticos Italiam turbantes coercuit, Langobardos ad fidem catholicam perduxit, Gothos Ecclesiæ reconciliavit, Anglos Christianis præceptis imbuit et sacro lavacro tinxit, repressit Donatistas in Africa tumultuantes, Agnoitas aliosque in Oriente hæreticos debellavit, varios ubique succrescentes contra fidem aut pios mores exstirpavit errores, tot denique tantaque intra paucorum annorum spatium præstitit ut jure omnium gentium consensu Magni cognomen sit consecutus. Præcipuos autem quos habuit laboris socios et adjutores, qui scilicet majoribus tunc præerant Ecclesiis, recenseamus.

8. Joannes, propter miram abstinentiam dictus Jejunator, ob insignes virtutes ad Constantinopolitanam sedem, quæ secundum post Romanam locum jam sibi vendicabat, mortuo Eutychio assumptus fuerat, ut supra diximus. At usurpato in synodo CP. œcumenici patriarchæ titulo, quem deponere nunquam consensit, Pelagium papam et postea S. Gregorium in se concitavit. De illo deinceps frequenter acturi sumus. Eum summis laudibus efferunt scriptores Græci, propter doctrinam, pietatem, singularemque in pauperes, cum sibimet foret parcissimus, liberalitatem et munificentiam. Diem clausit extremum an. 596, et a Græcis in Sanctorum catalo

(a) De stolida illorum idololatria, in capres capitis adoratione vide lib. 1 Dialog. c. 28,

« PoprzedniaDalej »