Obrazy na stronie
PDF
ePub

gno Cassiodoro, qui in Italia jacentes litteras excitaveral, et celeberrimam iu suo monasterio academiam instituerat, ut toto fere libro tertio ejus Vita descripsimus. Notanda præ cæteris sunt hæc Pauli Diaconi (Nun. 1) verba: Inerat ei (Gregorio) 202 in parva adhuc ælate maturum jam studium, (a) adhærere scilicet dictis majorum, et si quid dignum potuisset auditu percipere, non segniter oblivioni tradere, sed tenaci potius memorie commendare. Hauriebatque jam tunc silibundo doctrinæ fluenta pectore, quæ post congruenti tempore, mellito gulture eructaret.

7. Gregorii nomen, quod vigilantem sonat, Non A litterarum studia, nimirum, annitente præsertim masine magno quodam præsagio consecutus est, inquit Paulus Diaconus (num. 1) Re etenim vera vigilarit sibi, dum divinis inhærendo præceptis laudabiliter vixit; vigilavit fidelibus populis, dum doctrinæ affluentis ingenio eis quo tramite cœlestia scanderent patefecit. Quanti fecerit vigilantiam sollicitudinemque Gregorius noster non obscure multis in locis aperit, maxime vero lib. xx Moral. num. 8: Electi quique, quandiu in hac vita sunt, securitatis sibi confidentiam non promittunt. Horis enim omnibus contra tentamenta suspecti, occulli hostis insidias metuunt, qui etiam teniatione cessante, vel sola graviter suspicione turbantur. Nam sæpe multis grave periculum incauta securitas fuit: ut callidi hostis incidias non tentati, sed jam prostrati cognoscerent. Vigilandum quippe semper est, ut mens continue sollicita nunquam relaxetur intentione superna, ne laboriosa deserens, in cogitationibus fluxis, quasi in quibusdam mollibus stramentis jacens, venienti corruptori diabolo mens se resoluta prostituat. Cætera omitto etsi ad Christianam vigilantiam suadendam exquisitissima.

B

Paulo concinit Joannes Diaconus, additque Grægorium fuisse arte philosophum (Lib. 1, n. 1). Quam vero philosophorum sectam sit amplexus, non aperit. Ethicen ab eo maxime cultam fuisse nullus ignorare potest, nisi in operum ejus lectione fuerit peregrinus. Certe Christianorum Senecam eum libenter appellarem, nisi de illo satius videretur dicere, quod de Abraham Ambrosius: Magnus plane vir el muliarum virtutum clarus insignibus, quem votis suis philosophia non potuit æquare. Denique minus est quod illa finxit quam quod iste gessit (Lib. 1 de Abrah. c. 2).

Astrologiam divinantem aliasque curiosas et periculosas artes nunquam sectatus est. Contra mathematicos futura prædicere præsumentes insurgit hom. 10 in Evangelia num. 4 et 5. Quod autem ait Joannes Sarisburiensis lib. II de Nugis Curialium c. 26 et lib. vIII, c. 19, eum non solum mathesin ab auta recedere jussisse, sed etiam Bibliothecæ Palatinæ in cujus archivis recondebantur omnium disciplinaC rum libri,zelo intempestivo ignem admovisse, ut major esset sacræ Scripturæ auctoritas, et in ea legenda flagrantius studium ; id plane inter nugas et aniles fabulas rejici debet. His virtutibus ornatus,his excultus studiis Gregorius, mox ad præcipuas Urbis, senatus, reipublicæ dignitates viam sibi aperuit. Quia vero pars magna fuit eorum quæ aut in imperii aut in Ecclesiæ administratione gesta sunt dum viveret, qualis tunc fuerit utriusque status, maxime in Italia paucis exponendum.

8. De educatione et institutione Gregorii in puerili ætate nihil nobis compertum est; verum neque summa parentum pietas, neque filii sanctitas eximia, qui etiam in sæculo militans, mores suos ad exactissimam Christianæ perfectionis normam componere satagebat, dubitare sinunt quin a teneris fuerit omnibus legis Evangelicæ præceptis innutritus, in omnium virtutum palæstra quantum ferebat ætas, imo supra ætatem, exercitatus et edoctus. Cumque parvulorum educatio matrum potissimum sit provincia, juxta Paulum (I Tim. v, 10), non immerito conjicimus S. Silviam hoc strenue officio erga suum Gregarium defunctam esse, omnesque Christianæ matris partes in ipso instituendo diligenter implesse. Qua vero arte ac industria excoli ad pietatem informarique debeant pueri nobiles maximeque regiæ stirpis, Gregorius docet pulchre ad Theoctistam scribens lib. vii, ep. 26, cui ut charissimæ sorori Mauricius Augustus dulcissima pignora sua crediderat, filios videlicet tradiderat educandos. Inter cætera eximia quæ hac in epistola leguntur, hæc maxime ponderanda et memoriæ inculpenda: Verba, inquit, nulrientium, aut lac erunt si bona sunt, aut venenum si mala. 9. Quibus magistris ac doctoribus usus fuerit sanctus puer, ut ad tantum scientiæ ac sapientiæ cul- D men perveniret, penitus nos fugit. Litteris grammaticis, inquit Gregorius Turon. loco tam laudato, dialecticisque ac rhetoricis ita erat institutus, ut nulli in Urbe ipsa putaretur esse secundus. Linguam tamen Græcam minime calluisse, raro inter doctos humili. tatis exemplo, profitetur ep. 32 libri vii. Juris eum fuisse peritissimum et consultissimum plurimæ probant ejus epistolæ, maxime libri decimi tertii 45. Eadem cum Gregorio Turon. tradit Paulus Diaconus, additque Romæ hoc tempore potissimum floruisse

[ocr errors]

CAPUT II. ARGUMENTUM.-1. Ecclesiæ status. 2. Et imperii. Langobardi Italiam invadunt. 3. Gregorius fit prætor Urbis. Ejus præturæ tempus.-4. Quomodo in prætura se gesserit. 5. Frequentia de rebus piis colloquia ad monasticæ vitæ propositum eum accendunt.Quod diu differt.-6. Septem ædificat monasteria. - 7. Fit monachus. Quo in loco et tempore. 8. Quibus magistris. (An. 574.)

1. Dejecto S. Silverio papa, Vigilius ab anno 537 usque ad an. 554 vel 555 sedem Romanam occupavit, a Justiniano Aug., quo auctore ipsam invaserat, multa postea perpessus. Cum condemnationi trium capitulorum, ut imperatori obsequeretur, tandem consensisset, ab ejus communione secesserunt plurimi in Occidente, maxime Illyrici et Africæ episcopi quod indigne ferrent tres episcopos Theodorum Mopsuestenum, Ibam Edessenum, et Theodoretum

(a) Id ipsum de seipso testatur. Ut mihi, inquit, senum collocutio esse semper amabilis solet. Dialog., lib. 1, c. 9.

Cyri, quos concilium Chalcedonense pro orthodoxis A et septem annos ducimus, quod in hac urbe inter Lanhabuerat, condemnatos et reprobatos ab Orientalibus fuisse in synodo Constantinopolitana, quæ quinta camenica vulgo appellatur.

Demortuo in Sicilia Vigilio Pelagius I successit. Quo tempore Istria, Liguria, Venetiarumque episcopi, habita synodo, cui præfuit Paulinus, Aquileiensis episcopus, pro causa trium capitulorum in apertum schisma eruperunt; Narsemque comitem tumultuantes coercere conantem, imbelli inanis excommunicationis fulmine percusserunt. Tot tantisque Italiæ malis conflictatum Pelagium mors ad quietem æternam vocavit an. 559. Illi tamen undecim anni pontificatus et menses decem, in appendice ad Marcellini comitis Chronicon tribuuntur.

Ejus successor Joannes III per annos 14 Ecclesiam rexit. Sedente hoc pontifice, Gregorius præturam Urbis sapienter gessit, ut infra dicemus; verum quo anno cœperit, utrumve Justiniano, qui usque ad an. 565 pervenit, adhuc imperante, non liquet.

2. Reportatas de barbaris victorias, recuperatas plures imperii provincias, aliaque sub Justiniano præclare gesta, in Vita Cassiodori magna ex parte attigimus. Immortales sane laudes consecutus fuisset Justinianus, si in rebus ecclesiasticis et theologicis sapere ad sobrietatem didicisset. At præire volens episcopis, factus est erroris dux et magister, quos sequendo factus fuisset discipulus veritatis.

Ut Gothos ex Italia penitus expelleret imperator, Langobardos e Pannonia evocavit, belloque confecto, priores sedes, additis in mercedem præstitæ operæ quibusdam urbibus, repetere jussit. At Italiæ deliciis inescati, data postea redeundi occasione, stalim advolarunt. Cum vero de ipsis deinceps frequentissime simus locuturi, eorum historia a prima origine breviter est deducenda.

E Scandinavia orti, quam utpote feracissimam belligerantium populorum, Jornandes officinam gentium, vaginam nationum, optime appellat de Rebus Gelicis c. 4, in eam Germaniæ partem quæ Pomerania nunc dicitur prius commigrarunt, deinde in Pannoniam, licet ab Hunnis magna jam ex parte occupatam.

Langobardi, teste Paulo Diacono (De Gestis Langob. lib. 1, c. 1 et 2), a longa barba dicti sunt. Nam eorum lingua lang longam significat, et baert barbam. Quarum vocum uti (a) et aliarum plurimarum apud Paulum Diaconum passim occurrentium affinitas cum Gothicis ac Germanicis vocabulis, Langobardorum originem non obscure demonstrat. Ducibus primum, dein regibus paruerunt. Ab Agelmundo, qui primus fuit, duodecim numerantur, usque ad Alboinum ; quo imperante Italiam a Narse invitati invaserunt, anno 203 scilicet 568, ut ex duabus Gregorii epistolis colligitur. In priori enim scripta indictione tertia decima an. 595, quæ est libri v, 21, ait: Viginti jam

(a) Ut sunt Wodan seu Godan, quæ significat Deum, Feld, patentes campos; Lama, aquam; Scala, pateram, Schilpor, armigerum; Marpahis, vel Marhais, equisonem, unde forte Gallica vox Maréchal; Fara, familiam. Omnia fere vocabula hæc Germanica sunt :

gobardorum gladios vivimus. In posteriori vero, scripta an. 603, indict. sexta, quæ est 38 libri XIII: Qualiter, inquit, quotidianis gladiis..... ecce jam per triginta quinque annorum longitudinem premimur, quæ chronologiam nostram mire adstruunt.

Quantis autem rapinis, incendiis, cædibus Italiam fere totam devastaverint, idem Gregorius nos docet lib. m Dialog. c. 38: Mox effera, inquit, Langobardorum gens de vagina suæ habitationis educta, in nostram cervicem grassata est, atque humanum genus, quod in hac terra præ nimia multitudine quasi spissæ segelis more surrexerat, succisum aruit. Nam depopulatæ urbes, eversa castra, concrematæ ecclesiæ, destructa sunt monasteria virorum ac feminarum desolata Bab hominibus prædia, atque ab omni cultore destituta, in solitudine vacat terra; nullus hanc possessor inhabitat; occupaverunt bestiæ loca quæ prius multitudo hominum tenebat. Easdem clades deflet hom. 17 in Evangelia, et alibi. Non dissimilia narrat Gregorius alter Turon. testis coævus lib. IV Hist. c. 38, ubi præsertim observat spoliatas a barbaris ecclesias, occisos presbyteros et episcopos, ut sane decebat gentem aut idolorum cultui adhuc addictam aut Arianorum impietatibus corruptam. Victoribus tota cessit Italia, si Romam, Ravennam, finitimaque ac maritima loca excipias. Ravennæ totiusque Italiæ tunc præfectus erat Longinus Narsi successor datus, qui primus exarchi nomen assumpsit.

C

D

leiensis episcopus seu patriarcha (sic enim eum apLangobardorum furorem fugiens Paulinus, Aquipellat Paulus Diaconus (Lib. II, c. 10 et 25), quasi novum hunc titulum pro præmio conflati a se schismatis fuisset consecutus), Gradum insulam et urbem Forojulii, hostibus, quod navibus carerent, inaccessam se recepit; ubi expleto 12 episcopatus anno mortuus Probinum habuit successorem.

Alboinus, scelerum et singularis immanitatis qua uxorem coegerat cranio patris, quem ipse occiderat, uli pro poculo, pœnas dedit ipsius uxoris artibus interemptus. Clebo postea quem sibi regem elegerant, elapsis decem et octo mensibus etiam occiso, Langobardi a multis simul ducibus per decennium regi maluerunt.

3. Inter tot armorum strepitus et bellorum calamitates Gregorius aliquandiu prætoris Urbani officio defunctus est; verum quo tempore magistratum bunc auspicatus sit aut deposuerit, non in promptu est statuere. Ipse testatur (Lib. iv, ep. 2), se, dum præturam Urbanam gereret, subscripsisse cum aliis nobilissimis viris cautioni seu promissioni, quam Laurentius Mediolanensis episcopus de tribus famosis capitulis ad sedem apostolicam miserat. Id contigisse an. 581, quo Laurentius creatus est episcopus fidemque suam contestatus est, asserit Baronius, ex Me

explicantur autem ab Hugone Grotio Hist. Goth. Wandal. et Langob. pag. 574 et seq., quem consule, necnon Mabill. Analect. tom. II, pag. 422 et seq.

diolanensium pontificum indicibus, qui duodecim A non sæculo sed Christo militabat; inter illos reges et annos pontificatus Laurentio tribuunt. Cumque Laurentii obitum, Constantique in ejus locum electi ordinationem factam fuisse an. 593, exploratum habeamus ex epistolis 29, 30 et 31 libri tertii, ut duodecim annos pontificatus Laurentii numeremus, ejus exordium ad an. 581 referri debet; consentiuntque, teste doctissimo annalista, omnes qui res Ecclesiæ Mediolanensis prosecuti sunt, et ex ejusdem Ecclesiæ monumentis episcoporum seriem texuerunt. Proindeque Gregorius nondum tunc, abdicata prætura, ad monasterii portum confugerat.

Sed hanc Baronii argumentationem evertit index archiepiscoporum Mediolanensium ex veterrimis illius Ecclesiæ tabulis a nostro Mabillonio editus, ex quo post Frontum seu Frontonem Laurentius episcopus sedit annos novemdecim, menses septem; obiitque duodecimo Kalendas Septembris (Mus. Ital. tom. I, pag. 111); quos annos, inquit Mabillonius, si ex nonagesimo tertio Constantius ei suffectus est, detraxeris, anno 574, Laurentii creationem, adeoque ejus cautionem ad Romanum pontificem missam, cui Gregorius prætor subscripsit, admittas necesse est. Huic sententiæ, ait idem Mabillonius, subscripsere Bollandiani socii in vita S. Gregorii; ubi tamen incaute post Baronium, Gregorium præfecturam gessisse dicunt, quamvis in omnibus codicibus manu exaratis sive Epistolarum sive Vitæ a Joanne Diacono conscriptæ, legatur prætor, el prælura, non præfectus, et præfectura.

B

C

4. Prætor Urbanus, ut jus in Urbe diceret, creatus est. Penes eum erat omnis publici privatique juris potestas adeo ut novum jus condere, et vetus abrogare posset. Ut auctoritate, sic dignitatis apparatu et insigniis consulibus pene par videbatur. Primus qui præturam obtinuisse in Urbe memoratur, fuit Furius Camillus, Romanorum suæ ætatis clarissimus, qui multoties patriam suam in libertatem vindicavit. Quid in hac amplissima dignitate gesserit Gregorius, ignorari a nobis voluit; conjicitur tamen ex morum probitate, juris peritia, judicii maturitate, strenuitate, vi indefessa in laboribus et negotiis, denique ex tot tantisque animi dotibus quibus magis quam purpure splendore præfulgebat, eum optimi prætoris partes omnes obiisse; unde singularis ille amor quo Romani cives ipsum prosecuti sunt, quique maxime in ejus ad pontificatum electione enituit. Itaque haud dubie suo tum exemplo docuit quod postea scripsit D ad Justinum Siciliæ prætorem: Nulla vos lucra ad injustitiam pertrahant, nullius vel minæ, vel amicitiæ ab itinere rectitudinis deflectant. Quam sit vita brevis aspicite, ad quem quandoque ituri estis Judicem, qui judiciariam potestatem geritis, cogitate. Solerter ergo intuendum est, quod cuncta lucra hic relinquimus, et solas dispendiosorum lucrorum causas nobiscum að judicium deportamus. (Regist. l. 1, ep. 2.)

Ut consuetudini et dignitati morem gereret Gregorius, serico contectus ac gemmis micantibus solitus erat per Urbem procedere trabeatus, inquit alter Gregorius Turon., a quo hæc ipsa verba mutuatus est Paulus Diaconus (Num. 2). Verum sub sæcularibus pompis,

consules terræ proculdubio numerandus, qui, ut Joquitur Job, ædificant sibi solitudines (Job 111, 14). Quem locum exponens noster Gregorius lib. 1v Moral. n. 58 et 59, seipsum dum prætor sederet, adumbrasse videtur: Solitudines, inquit, quippe ædificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et una intentione æternæ patriæ in amorem intimæ quietis anhelare. Bene autem hi qui sibi solitudines construunt, etiam consules vocantur: quia sic in se solitudinem mentis ædificant, u! tamen in quo prævalent, aliis per charitatem consulere minime desistant. Et libro xxx, num 52: Si prematur, inquit, 204 aliquis popularibus turbis, et tamen nullos curarum sæcularium tumultus in corde patitur, non est in Urbe, sed solitudinis quiete fruitur.

5. De illo sane ita scribit Paulus Diaconus: Hic in annis adolescentiæ, in quibus solet hujusmodi ætas sæculi vias ingredi, Deo cœpit devotus existere, et ad supernæ vitæ patriam totis desideriis anhelare. Vix quidem annum vigesimum attigerat, cum frequentibus collocutionibus a beato Constantino, S. Benedicli discipulo ejusque in monasterii Casinensis regimine successore, qui anno circiter 60, supra 500, obiisse legitur, jam omnia pene quæ de eodem S. Benedicto scripsit toto lib. 1 Dialogorum perfecte didicerat, ut ipse Gregorius testatum reliquit in laudati libri Dialog. præfatione; unde intelligas quæ fuerint nobilissimi hujus juvenis studia. De eodem argumento, scilicet de S. Benedicti vita, frequenter etiam colloqui solebat cum Valentiniano, qui annis multis monasterio Lateranensi præfuit; cum Simpli. cio, qui S. Benedicti congregationem post eum tertius rexit ; et cum Honorato, qui Sublacensi monasterio præerat; jamque tunc ad arctioris et perfectioris vitæ propositum accendi videbatur.

At conceptum vitæ monasticæ desiderium implere diu distulit, utilem se suis concivibus existimans, meliusque putans sæculari habitu contegi, sub quo specietenus tantum sæculo militare sibi persuadebat, quam exteriorem cultum mutare. Postea tamen pius prætor, cum intimos animi sensus explorare scrutarique sæpe consuevisset, animadvertit tandem, cœlesti lumine illustratus, inolita se vitæ sæcularis consuetudine devinctum mundique blanditiis irretitum, in ipsis relinquendis moras nectere, neque corpore tantum, ut falso putaverat, sed ipso mentis affectu in sæculo retineri. Cuncta itaque sollicite fugiens portum momasterii petiit, et relictis quæ mundi sunt, ex hujus vitæ naufragio nudus evasit, ut ipse scribit ad Leandrum in epistola quam libris Moralium præmisimus statim ab exordio.

6. Antequam autem sæculo nuntium remitteret In rebus propriis sex in Sicilia monasteria congregavit, ut loquitur illorum temporum scriptor Gregorius Turon. (Lib. x, c. 1), septimum infra urbis Romæ muros instituit, quibus tantam delegans terrarum copiam, quanta ad victum quotidianum præbendum sufficeret, reliqua vendidit, cum omni præsidio ac pauperibus erogavit.

Observet hic obiter studiosus lector, consillum A biennium integrum commoratum esse censet. Hujus

munifici ac pii fundatoris non fuisse ut monachi proprio labore sibi (a) victum quærere cogerentur. Et sane in omnibus epistolis in quibus de monasteriis instituendis agit, iis assignari vult sufficientes reditus ad vitæ necessaria. Sex illa Siciliæ monasteria enumerat post Rochum Pirrum Mabillonius Annal. Bened. lib. vi, pag. 164, et de iisdem deinceps sæpe agit. Opes ad hæc ædificanda et sufficientibus prædiis dolanda necessarias, liberamque iis utendi facultatem consecutus fuerat Gregorius parentum obitu, si Paulo Diacono fides sit. Contra vero Joannes Diaconus scribit (Lib. 1, n. 9) Silviam ejus matrem ipsi monacho legumina ministrasse. Locus ergo Pauli de solo Gordiano patre videtur accipiendus.

Septimum quod in ipsis ædibus paternis con- B struxit monasterium, celebre fuit cœnobium (b) 8. Andreæ ad Clivum Scauri, in quo ipse vitam amplexus est monasricam, Eucherium, Paulinum, Cassiodorum, aliosque plurimos patriciæ ac senatoriæ nobilitatis viros æmulatus. Hoc asceterium, postquam a monachis Benedictinis diu occupatum fuisset, Joannis Diaconi tempore Græcis monachis cesserat, forsitan Stephani III beneficio, qui etiam Græcis tribuit aliud monasterium a se constructum, et S. Dionysio Areopagitæ dicatum; at Benedictinam regulam sequentibus tandem restitutum est a Gregorio XIII istud S. Andreæ sanctuarium, et Camaldulensibus datum. De Gregorio sua Deo consecrante sat diximus; eumdem seipsum totum offerentem vitæ monastica professione videamus. (Cf. Joan. Diac. l, vi, n. 82.

7. Incongruum cuipiam fortasse videbitur pium virum in ipsa patria, in ipsa urbe quæ ejus imperiis paruerat, secessum sibi tranquillamque stationem quæsiisse. At vero nullus erat in tota Italia locus a barbarorum armis et incursionibus tutior, ac proinde quieti aptior urbe Roma, propugnantibus eam sanclis apostolis, ut sæpe suis in epistolis asserit sanclissimus Pater, et Langobardorum impetum retundentibus.

C

Ul vero quantum licebit assignemus quo tempore, quave ælate Gregorius monachum induerit, id factum subodoramur paulo post subscriptam Laurentii cautionem de qua supra num. 3, hoc est, anno 575, cum quadragenario quinque annis esset minor. Sane plurima quæ de se in monasterio degente narrat, aut 1) quæ aliunde ipsum gessisse novimus, infra a nobis ordine referenda, nos minime sinunt in sententiam Baronii descendere, qui vix eum in monasterio per

(a) Ubi monasteriis non erant sufficienter assignata prædia, quæ monachis sufficerent ad victum et vestitum, bæc Ecclesiæ sumptibus suppeditabantur, ut colligimus ex Severi Sulpicii Dialogo in de S. Martino: Sed priusquam pondus illud (centum viginti librarum) monasterii limen attingeret, redimentis id captivis continuo deputavit (S. Martinus). Et cum ei suggereretur a fratribus, aliquid ex eo in sumptum monasterii reservare........... Nos, inquit, ECCLESIA ET PASCAT ET VESTIAT; DUMMODO NIHIL USIBUS QUÆSISSE VIDEAMUR.

autem opinionis fundamentum nutat, imo penitus subruitur, post vindicatos Laurentio pontificatus novemdecim annos. Neque enim alia ratione vir historiæ ecclesiastica peritissimus adeo contraxit tempus quo S. Gregorius in monasterio vixit, quam quod Laurentii in Ecclesia Mediolanensi episcopatum duodecim tantum annorum fuisse crediderit, ac inchoatum an. 581, quo emissam ab ipso cautionem a Gregorio adhuc prætore subscriptam asserit.

Etiamsi veteris monumenti a Mabillonio laudati de tempore episcopatus Laurentii, nulla haberetur. ratio, certe ipsi Gregorio credendum est toties in monasterio vixisse diu se testanti, ut lib. v, ep. 48: Marinianum quem diu mecum didicere in monasterio conversalum; et lib. 11 Dialog. c. 33, de Eleutherio :

Diu mecum est in hac urbe in meo monasterio conversatus.

Doctissimi annalistæ chronologia aliunde evertitur a Joanne Diacono, imo ab ipso Gregorio. 205 Dialogos ab eo scriptos fuisse an. 593 aut 594 probavimus in præfatione ipsis præfixa num. 18; et iis vero Dialogis cap. 47 libri iv, narrans felicem exitum quorumdam monachorum quos in monasterio convictores habuerat, ut expresse docet Joannes Diaconus (Lib. 1, n. 19), nec obscure colligitur ex Gregorii verbis, Meruli mortem ante annos quatuordecim contigisse asserit; ergo vel an. 579 aut 580, proindeque Gregorius an. 581, Romæ prætor non erat. His rationibus trutinatis, eminentissimus cardinalis Norisius Baronii chronologiam deserit in dissertatione historica de Synodo v, § 3, et nostram confirmat sententiam. Utque probet S. Gregorium diu moratum in monasterio, adducit hunc locum Dialog. lib. 1, c. 33, ubi de Eleutherio abbate dicit: Diu mecum est in urbe, in meo monasterio conversatus.

8. Idem eminentissimus Annalium scriptor colligit (Ad an. 581, num. 8) ex lib. iv Dialog. c. 21, S. Gregorium habuisse in vita monastica institutorem Valentium seu Valentionem abbatem, cui successit Maximianus, Maximiano Pretiosus; post quem 8. Andreæ monasterio præfuit Probus. Itaque ex abbatum cœnobii hujus catalogo expungit Hilarionem, quem Joannes Diaconus primum Gregorii patrem doctoremque in monasticis institutis tradit; nisi dicamus Hilarionem alium non esse a Valentione, cujus mentio fit in prælaudato libri IV Dialogorum loco. Asserit autem Baronius Gregorium sub Maximiano abbate non militasse, quod diu non sit permissus in

(b) Verisimile est aliud fuisse Romæ monasterium 8. Andreæ, et S. Lucia; alii, melius forsitan, S. Lucæ. Singularis erat causa SS. Andream et Lucam in eodem simul cultu conjungendi; nimirum eodem die scilicet 6 Maii, eorum reliquiæ translatæ fuerant. Vide Hieronymum de Scriptoribus Eccl. in Luca. Hujus monasterii abbas fuit ille Probus qui condendi testamenti facultatem impetravit; quam vide ad calcem Epistolarum. Consule Annales Bened. lib. ix, num. 26, et lib. x, num. 8.

indumentis se laicis deturpavit. Lib. 1x, ep. 114, habitum monachicum sacram vestem appellat. Idem conficitur ex hom. 10 in Ezechielem num. 8. Missa facio quamplurima alia testimonia, in quibus coacervandis frustra tempus tererem.

inonasterio degere, contra manifestum Joannis Dia- A Projectis quas sponte assumpserat religiosis vestibus coni (Lib. 1, n. 6) testimonium cui infra suffragabimur. Nec dissimulandum doctissimum scriptorem adhuc falli, cum Preliosum abbatem fuisse S. Andreæ asserit ex lib. iv Dialog. c. 55, ubi Pretiosus non abbas sed præpositus dicitur. Neque etiam legimus cap. 21 ejusdem libri, Valentium fuisse Gregorii in vita monastica institutorem, cum de eo S. Doctor tantum dicat: Valentius qui post in hac Romana urbe, mihi, sicut nosti, meo quoque præfuit monasterio. Quod spectat ad Probum inter illos S. Andreæ abbates a Baronio commemoratum, verisimile est alii S. Andreæ asceterio ipsum præfuisse, ut jam monuimus supra in nota ad num. 6.

Itaque sic restitui debet abbatum S. Andrea series: Hilarion, Valentius, Maximianus (qui tum cum Gregorius legatus creatus est Andriano monasterio præerat), ipsemet Gregorius (qui ex sua legatione reversus monasterium suum rexit, ut infra videbimus), denique Petrus, quo sedente sanctus Doctor suos scripsit Dialogos. Verum ad graviorem nobis a Baronio motam, de monastico quod Gregorius sectatus est instituto, litem dirimendam jam veniamus.

CAPUT III.

ARGUMENTUM. 1. S. Gregorii monachatus indubitatus.
2. Monachi olim ut nunc veste peculiari insigues. Et
tonsura. 3. Baronii de monastico S. Gregorii instituto
sententia refellitur.-4. Et nostra adstrnitur. Laudes a
S. Gregorio datæ vitæ S. Benedicti et Regulæ. — 5 In
ejus monasteriis observabatur. 6. Illius verba sæp
usurpat. 7. Fuit etiam propagata in Valeria. 8.
Adversariorum cavillationes refutantur. 9. Concilii

Ut singulari veste, ita etiam tonsura insignes erant monachi; quod S. Benedictus clare docet Regulæ c. 1, de pseudomonachis, dicens: Mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Id etiam liquido constat ex S. Gregorio lib. x1, ep. 50, ubi virum Agathosæ, monachum ipsa renitente factum, reddi jubet, Etiamsi jam tonsuratus est; hoc est, etiamsi post probationem jam vestem mutaverit, et tonsuram monasticam acceperit. Lege quoque libri x ep. 24, tonsuram etiam esse monachorum cœnobitarum, non eremitarum, B insigne apud Græcos, discimus ex (d) Theodoro Studita lib. xi ep. 137.

Duziacensis de Regula S. Benedicti testimonium.-10. C
Aliud invictissimum argumentum, a propagatione hujus
Regulee per S. Gregorii discipulos. 11. Nonnullis
objectionibus occurritur. (An. 575.)

1. Gregorium monachum fuisse nemo cordatus ac sanus negare potest, quod de se toties ipse clamat (a) tum in Dialogis, tum (b) hom. 12 in Evangelia, tum in (c) præfat. ad libros Moral. seu epistola ad S. Leandrum, ubi texit historiam conversionis suæ diu dilatæ, quod exteriorem cultum mutare molestum ipsi foret, maxime cum sub sæculari habitu Deo se posse militare non dubitaret. Sed cœlesti lumine afflatus moras rupit, monasterium petiit, et ex mundi naufragio nudus evasit. Idem. de illo docet Gregorius Turonensis, mutataque pretiosa et micantia gemmis indumenta in vilem vestitum miratur.

2. Ex his satis innuitur monasticas vestes, uti nunc, D olim etiam fuisse monachis peculiares; quo in probando non immorarer, nisi a nonnullis criticis injectos ea de re scrupulos viderem. Sane id luce clarius ex Gregorio demonstrari potest. Lib. vIII, ep. 5, scribit de militibus monasticæ vitæ candidatis : Juxta normam regularem debent in suo habitu per triennium probari, et tunc monachicum habitum Deo auctore suscipere. Ejusdem libri ep. 8: Nec projectis religiosis vestibus, ad sæcularem reverti habitum. Ibid. ep. 9:

(a) Lib. iv, Dialogorum: quem ipse jam monachus monachum vidi, et in præfat. ad Dialog., ubi suam in monasterio conversationem describit.

(b) Num. 7, quem ipse jam monachus monachum vidi.

206 3. His breviter et data tantum occasione observatis, expendamus Baronii de monastico S. Gregorii instituto sententiam, cujus auctorem fuisse non S.Benedictum contendit, sed S. Equitium; haud alia ratione quam prima primum S. Andreæ abbatem Valentium ex provinciæ Valeriæ monasterio, in quo S. Equitiï vigebat institutio petitum apparet, inquit, ex duplici Gregorii testimonio. Audiamus ergo S. Doctorem de se loquentem Vitæ venerabilis Valentius [Lege Valentio], qui post in hac Romana urbe, mihi, sicul nosti, [Deest meoque] monasterio præfuit, prius in Valeriæ provincia monasterium suum rexit. Qua vi aut arte ex his verbis extundi potest Valentionem fuisse primum monasterii S. Andrea abbatem, et institutorem? Quid hic de Equitio, Equitianove instituto, cui addictus Valentio fuerit? At, inquit Baronius, quædam de S. Equitio Gregorius narrat, quæ a Valentio suo abbate didicisse profitetur. Porro Valentius ea noverat, dum in monasterio S. Equitii degebat, quod solum celebre tunc fuisse reperitur in Valeriæ provincia. Quasi vero in aliquo vicino seu Valeriæ sive finitimæ cujuspiam regionis cœnobio degens, non potuisset nosse miraculum publica fama dissemi

natum.

Itaque prolatis a Baronio testimoniis nequaquam probatur Valentionem fuisse S. Equitii discipulum, ejusque instituti sectatorem,imo contrarium ex collatis inter se duobus locis elicitur. Nam 1. 1 Dialog., c. 4, Gregorius asserit Equitium post mortem discipulos suos tutatum esse contra Langobardos, atque a morte liberasse. At lib. iv, cap. 21, refert Langobardos e monasterio Valentionis abbatis duos monachos in ramis arboris suspendisse, qui eodem die defuncti sunt. Aliunde satis liquet, dum dicit Valentionem in Valeria prius rexisse suum monasterium, per suum, intellexisse monasterium non ab Equitio aut ab alio, sed ab ipso Valentione conditum; quo sensu suum semper dicit S. Andreæ Romanum asceterium. Judicent ergo æqui

(c) Portum monasterii petii, etc.

(d) Et quod stupendum magis, inquit, qui, quod solitariæ vitæ insigne, detonsus fueras... promissam rursus comam alas in morem Eremitarum. Vide etiam lib. xi, ep. 50.

« PoprzedniaDalej »