Obrazy na stronie
PDF
ePub

nata: 'videre' autem interpretor, τὸ ὁρᾶν, ἡ ὅρασις, ut sup. 'Præterea meminisse jacet.' nisi quis malit dicere, nec fuit, i. e. nec licuit, videre, &c. Lamb. Videre, Usus videndi, ut recte Lactantius de Opif. Dei 3.6.

Creech.

836 Præcessit] Sic legendum, et ita scriptum est in lib. manuser. quibuscum consentiunt Parisiens. et Veneti antiq. alii enim vulgati habent præcedit, non recte. Lamb. Præcessit, Ita vet. libri. Vulg. præcedit: male; nam mox: 'creatæ sunt,' 'fuere,' &c. Gifanius.

845 Objectum] Πρόβλημα, 'objectum'autem 'parmæ daret' dixit pro eo quod est, parmam objiceret. Jam vero 'parmam' esse Θρακικὸν ὅπλον, docet auctor vocabularii LatinoGræci; Festus autem, 'scutum breve.' Lamb.

Daret objectum parmai læva per artem] Nihil fortasse est quamobrem hic aliud quam quod prima fronte apparet quæratur; sed nec abs re tamen fuerit dicere, clypeatos olim, et præcipue peltastas, discursare per hostilia castra solitos, eo tantum fine ut obvios protruderent, quo ceteræ copiæ disturbatos jam et perculsos aggrederentur. Faber.

848 Quam pocula] Quare Diogenes, qui in victu naturam bene vivendi ducem sequebatur, cum poculum sibi ligneolum paravisset, viso puero qui concavata manu sorbillabat aquas, pocillum et cymbiolum protinus abjecit, et pandata palma pro vase deinceps est usus. 'Concavat ille manus, palmasque in pocula fingit,' Calpurnius inquit, cum pastoriam vitam describeret. Pius.

849 Hæc igitur possunt] Hæc, nempe tela, parma, lectus, pocula. Lamb.

850 Vitaque] Ita hoc loco usurpat 'vitam' ut Græci τὸν βίον, non ζωὴν, pro experientia scilicet et πράξει τῶν ἐν τῷ βίῳ. Faber.

856 Illud item non est] Nunc cur esuriant et sitiaut animantes, rationem affert, Lamb. Circa famem et sitim siquis difficultatem moveat, il lam vss. 19. facile expediet Lucretius. Erebus omnibus multa corpora emittuntur, ex animalibus plurima, multa per poros corporis, multa per os effluunt; subductis autem hisce partibus, cæteræ minus cohæreant, ideoque totum corpus languidius fiat necesse est ; ut hæc intervalla repleantur, cibus sumitur, pariterque potus, inde iterum corpus fit integrum, et vires reficiuntur; potus insuper reprimit calorem istum qui stomachum et viscera nimium torreret. Creech,

Corporis ipsa natura] Ipsa, i. e. per se se, ultro, δι' ἑαυτῆς. Faber.

858 Quippe etenim] Aiunt medici, cibum et potum ab animante propter magnitudinem caloris nativi desiderari: qui, nisi cibo et potu restingueretur, membra depasceretur atque absumeret. nunc autem, alimento sicco et humido refrenatus, et vireis imminutas reficit, et quæ depereunt, reparat ac resarcit. Lamb.

Atque recedere] Fortasse legendum ac decedere, ut sup. 2, 1127. Nam certe fluere ac decedere corpora rebus Multa, manus dandum est.' Cum multa (inquit) corpora fluunt e rebus et corporibus nostris, tum longe plurima ex iis animantibus quæ plu rimum exercentur atque agitantur. Lamb. Atque recedere, Vide sup. vss. 699. Gifan.

Quippe etenim fluere, atque recedere corpora rebus Multa modis multis docui: sed plurima debent Ex animalibus iis, quæ sunt exercita motu] Tollendum ex oratione vitium est, legendumque ....sed pluria. Sic enim sentit poëta, 'multa' ex rebus inanimatis corpora recedere, sed longe 'pluria' ex animalibus quæ motu exercita sunt. Res plana est. Ita etiam olim peccatum infra fuerat, 1082. 'Unaque res hæc est, cujus quam pluria habemus,' &c. quem locum restituit diligentissimus interpres. Faber.

859 Docui] Sup. hoc libro, non longe a princip. Lamb.

Sed plurima] Legendum omnino pluria, i. e. plura. Faber. Faber pluria: Nihil muto. Creech.

868 Humor item discedit] Atqui cibus et potus in ventriculo commiscentur, atque una concoquuntur. Quibus concoctis, succus ex illis expressus, atque ab alienis secretus, permanat ad jecur, ibique in sanguinem vertitur. Lamb.

869 Vaporis] Caloris. Lamb.
871 Dissupat] Discutit. Lamb.
873 Sic igitur tibi anhela satis, &c.]

860 Exercita] Fatigata. Lamb. 866 Interdatus] Interea datus: ut I. e. sic sedatur sitis, sic expletur et alibi. Lamb.

Atque patentem, &c.] Hæc et quæ sequuntur venustissima, ubi enim fames patulis suis faucibus hians convenientius quam in exsiccatis pene venis hospitetur? et quid accommodatius dici possit quam anhelam sitim de corpore nostro infuso humore ablui? Creech.

867 Ut amorem obturet edendi] Reperio alibi scriptum : ut amore obduret edendi: ut sit hic sensus: Cibus tum capitur ut membra roboret ac fulciat: tum ut duret, hoc est perennem faciat ac promptum amorem edendi: qui fame languente stomacho vanescit et obtunditur. 'Amor edendi,' pro appetentia ponitur: ut illud est Maronianum 8. 184. et amor compressus edendi.' Pius. Obturet. Ita lego ex veteribus. Vulg. obduret. Ex vestigiis etiam vet. librorum forte: obcludat, quod congruit verbo: 'patentem.' Gifan.

Obturet] Sic legendum est, tametsi hoc loco mendosi sint codices manuscr. præter Bertinianum, qui perspicue habet obturet; vulg. autem obduret. Sic Homer. idque non semel: Αὐτὰρ ̓ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος ἐξ ἔρον ἕντο. cui prope par est hic versus Virg. Æn. 1. 220. 'Postquam exemta fames epulis, mensæque remotæ.' Cum hæc scripsissem, et jam sic bis edidissem, homo ἀναιδής, meam emendationem sequens et probans, 'Ita lego,' inquit, 'ex veterib. libris.' Talis est usquequaque istius βδελυροῦ ἀναισχυντία καὶ ἀδικία. Lamb.

fames. Lamb.

874 Jejuna cupido] I. e. esuries, seu fames. Lamb.

875 Nunc qui fiat] Causam motus ad locum vult esse simulacra quædam ad meandum apta, mentem seu animum pulsantia, et voluntatem movendi e loco ad locum corporis efficientia. Idem lib. 2. simplicius et planius voluntatem vult esse principium motus, et a corde initium motus exsistere. Sic enim illo loco vs. 282. 'Nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas Principium dat: et hinc motus per membra vagantur.' seu genuntur. ibid. 269. 'Ut videas initum motus a corde creari,' &c. Aristoteles duas hujus motus causas esse vult lib. 3. de Anim. ὄρεξιν, καὶ νοῦν. i. e. 'appetitum, et mentem.' Lamb. De motu voluntario animalium vss. 30. breviter inquirit, et hoc modo explicat: simulachra quædam quibus voluntas movendi in animo excitari potest pulsant animum: inde vult animus, et ut perficiat quod voluit animam sibi conjunctam et per totum corpus diffusam (vid. 2. 260.) excitat; et inde protruditur tota moles. Quoniam vero tanto oneri movendo anima tenuis illa et subtilis substantia impar videretur, aër externus venit in subsidium, qui corporis rarescentis (nam corpora motu exercita rarescunt) poros et meatus subeuns onus pariter propellit, atque ita corpus ab anima intus laborante, et aëre externo subeunte, ut navis velis et remis, promovetur. Tenuia quidem hæc sunt instrumenta, sed et ventus tenuis qui magnam navim protrudit; manus debilis, at navim regit, et gubernaculum contorquet, et machinæ quædam vi non magna agitatæ immensa pondera sustollunt. Creech.

876 Varieque] Melius quam vareque, quod quidam Codd. exhibent.

Creech.

877 Oneris] Quidam lib. scripti habent honeris, ut fortasse legendum sit honeris cum aspirationis nota. 'honorem'n. ab 'honere' dictum esse docet Varro lib. 4. de L. L. Lamb.

878 Insuerit] Insueverit, solita sit. Quidam tamen 'insuerit' positum esse volunt pro insuefecerit. Lamb.

880 Accidere] Accidere animo nostro, i. e. accidere ad animum nostrum, ut supra locutus est eod. lib. 236. 'in luci quæ poterit res Accidere ad speciem, &c. et sup. eod. 216. ad terrarum accidat oras.' Lamb.

882 Rem quisquam, quam mens] Ordo est: neque enim quisquam ullam rem facere incipit ante quam mens providit, quid velit. Lamb.

883 At quod providet] At id quod mens 'providet,' seu prævidet, (inquit) illius rei quam quisque facere instituit, est imago. licet autem hunc versum dimetiri duobus modis, vel ut pronominis illius' secunda syllaba longa sit, 'rei' unius sit syllabæ: vel ut 'illius' secunda syllaba sit brevis, et s absumatur, 'reii' sit disyllabum. Lamb. At quod providet, &c. At id quod mens prævidet illius rei quam quis facere instituit est imago: Lambinus. Aliam sententiam, et quam veriorem existimo, sequutus sum.

Creech.

887 Quoniam conjuncto] Quoniam anima cum animo conjuncta est. Sic 5. 557. 'Nonne vides etiam quam magno pondere nobis Sustineat corpus tenuissima vis animai, Propterea quia tam conjuncta atque uniter apta est? Lamb.

888 Proporro] Deinceps, ἑξῆς δέ. Fab. 890 Præterea tum rarescit] Altera causa motum adjuvans. Lamb. Animalium, quæ sunt motu exercita, rarescit corpus: vid. vs. 860. Creech.

894 Hinc igitur rebus fit utrimque duabus, &c.] Mihine operoso et magno molimine probandum sit, legi debere, his igitur rebus fit utrimque duabus? Quid enim loci habeant τὰ 'hine utrimque' cum 'rebus duabus? Faber. His igitur: Faber: Et versu sequenti pro velis ventoque optime conjecit Gassendus legendum remis ventoque; alioqui velis et vento una eademque res significaretur. Gifanius vero, Corporis ut hæc navis velis ventoque feratur: inepte. Creech.

895 Corpus uti, ut navis] Sic reposui, paullum discedens a scriptura vulgata, quæ est, Corpus ut ac navis, &c. Inusitatum autem et insolens loquendi genus, 'ac navis,' pro proinde ac navis, vel ita ut navis. Adde quod lib. scripti a vulgatis dissentiunt, et ipsi inter se dissident. In aliis enim scriptum est, Corporis, ut de navis: in aliis, Corporis, ut ac na vis. ex qua scriptura Muretus suspicabatur legendum esse, Corporis, ut navis, velis, &c. ut per 'navim corporis' corpus ipsum intelligamus. Cum ita bis edidissem, Zoilus conjecturam Mureti arripuit, neque tamen eam integram servavit: sed corrupit. Sic enim vult legi, Corporis, ut hæc navis, &c. quam scripturam quis mediocriter doctus non videt ferri non posse?

885 Inde gredi] Et ingredi: tmesis. Nam quod ait 'in voce 'corporis's Lamb.

Ferit extemplo] Animus ferit animam per totum corpus fusam, et permanantem. Lamb.

absumi,' hoc non solet fieri, nisi ante consonantem. ita jacet istius βασκάνου acumen. Omnino corpus nostrum, quod ad ejus motum attinet, cum nav comparat hoc modo: Quemadmodum navis velis ventoque agitur, ita corpus nostrum impellitur et movetur ab animæ potestate, et ab aëre multo, corpus rarefactum penetrante. Lamb. Corporis ut hæc navis velis, sic ex vet. nostris scripsi. In quibusdam vet. ac. Quidam veteres : de. quidam veteres: hac. Slittera absumitur in Corporis. Marullus fecerat: Corpus ut, ac. Gifan.

Velis ventoque feratur] Ut hic versus cum superiori omnino consonet, ' his rebus utrinque duabus' optime conjecit vir maxim. legendum, remis veloque. alioqui velis et vento una eademque res significaretur. Illum adibis in Physiologia pag. 537. Fab.

899 Quippe etenim ventus] Aristoteles μηχανικῶν cap. 7. rationem affert, quam ob rem, quanto antemna sit altius elata, tanto citius navis feratur, eodem velo, eodemque vento. quæ ratio intelligi non potest, nisi ab eo, qui, quare vectis tantam vim habeat movendorum gravissimorum onerum, causam cognorit. (est autem'vectis' palus ligneus, seu ferreus lingulatus, seu rostratus: μοχλὸν Græci appellant.) 'Nam' (ut scribit Vitruv. 10. 8.) 'quod onus manuum multitudo movere non potest, supposita, veluti centro, et porrecta pressione (quod Græci ὑπομόχλιον appellant,) et vectis lingua oneri subdita, ejusdem vectis caput, unius hominis viribus depressum, id onus extollit. Causa igitur hujus rei est' (ut docet ibidem Vitruv.) ' quia prior pars vectis brevior ab ea pressione, quæ est loco centri, subit onus: et quia caput ejus longius ab eo centro, i. e. a pressione, distans, cum per id duci. tur, faciendo motus circinationem, cogit pressionem paucis manibus oneris maximi pondus examinare. Semper enim, quanto posterior pars, i. e. ea quæ est a centro, seu a pressione ad vectis caput, quod a motore premitur, fuerit longior priore, i. e. ea

parte quæ a centro ad lingulam seu rostrum pertinet; tanto facilius onus movebitur.' His igitur cognitis et præpositis, quamobrem velum vento inflatum, maxime si antemna non procul absit a cacumine mali, celerrime navem moveat, facile intelligere licet. Malus enim rationem vectis obtinet: mali sedes, seu mali calx, est loco hypomochlii, id est, pressionis: ventus, qui velum implet, est veluti motor. Itaque si antemna longissime absit a sede mali, (ἑδώλιον nominat Aristoteles,) quæ quidem mali sedes centri rationem obtinet, navis citissime feretur. Linea autem, quo longius abest a centro, eo majorem circulum describit. At, ut maximus quisque circulus est, ita celerrime et concitatissime movetur. eodem enim temporis spatio, quo circulus minor, nempe is qui propius abest a centro, certi loci spatium metitur et conficit, circulus major ampliorem locum percurrit. Lamb.

901 Et manus una regit] Vitruvius eodem quem commemoravi libro: Quemadmodum etiam' (inquit) 'navis onerariæ maximæ gubernator ansam gubernaculi tenens, quod oἴαξ a Græcis appellatur, una manu momento per centri rationem pressionibus artis agitans, versat eam amplissimis et immanibus mercis et penus ponderibus oneratam, &c. Aristoteles cap. 6. μηχανικῶν hujus rei causam hanc affert, quod gubernaculum vectis locum obtineat, navis oneris, gubernator motoris, cardines, in quibus vertitur gubernaculum, hypomochlii.' Lamb.

902 Unum] Nempe gubernaculum. Alii legunt una, ut subintelligatur manus: a quibus dissentio. non dissimulabo tamen, in nonnullis libris legi unus: quam scripturam nihilo magis probo. Omnino hæc mihi hujus loci sententia videtur esse. Atque unum gubernaculum, non plura, navem quolibet torquet. Lamb. Quolibet una. Ita vet. libri nostri melius, quam alii: unum vel unus. Gifan.

Quolibet unum] Rectius forsan quam una, viz. manus, vel unus navis rector.

Creech.

903 Multaque per trochleas] 'Trochlea' machina est tractorii generis, cum æreo aut ligneo orbiculo, qui per axiculum versatur, trajecto fune ductario. ea utimur etiam in haurienda e puteis aqua. 'fit' autem 'trochlea,' auctore Isidoro Etymolog. 19. 2. 'ad similitudinem litteræ Græcæ octavæ, dicta a trochis, i. e. rotis.' Lamb. Vulgo Pulley: 'Tympanum' autem est rota e solidis tabufis facta. Creech.

Тутрапа] Tympanum, quod Græci γέρανον appellant, genus rotæ est, magno circuitu præditæ, cujus axis fane obvolvitur, interea dum eam circumagunt homines, regulas pro gradibus affixas quasi ascendentes. Lamb. Machina notissima est ex Lexico Vitruviano Bernardini Baldi Urbinatis. Faber.

904 Sustollit] Sursum tollit. Utitur eodem verbo Plaut. Cistell. 1. 1. 117. 'amiculum hoc sustolle saltem.' et item alibi. et Catull. de nupt. Pelei et Thet. 'Dulcia nec mæsto sustollens signa parenti.' et Cicero Arato: 'Istius in Boream quod se sustollit acumen.' utitur et Arnob. non semel: uno exemplo nunc contentus ero: sic ille lib. 1. Qui pecudes vos esse, qui fugitivos, qui exsules prædicant, et insanos; admirantes, plaudentes, ad cæli sustollitis sidera.' Lumb.

905 Nunc quibus ille modis] Nunc de somno disputare incipit. Lamb.

Per membra quietem Inriget] Sic Virg. Æn. 1. 695. 'placidam per membra quietem Irrigat.' Furius Bibac. 'mitemque rigat per pectora somnum. Lamb. Animal omnibns sensuum operationibus perfunctum in cubili collocat Lucretius, non tamen deserit, sed dum dormit contemplatur, de somno usque ad vs. 958. et

de insomniis quibus agitatur usque ad vs. 1030. disputans: somnus autem fit, cum ita labefactatur anima, ut artus suffulcire non valeat, (anima enim est corporis fundamentum,) inde membrorum languor, et sensuum remissio: quod autem perturbatur anima, illud quidem manifestum est, nam corpus ab aëre externo et ab aëre inspirato perpetuo labefactatur; aër ením iste non tantum corporis superficiem radit, sed poros et meatus pervadens ad partes intimas admittitur, easque verberat. Inde prima corpora disjunguntur, eamque disjunctionem ipsius animæ dissolutio sequatur necesse est, ita ut pars ejiciatur, pars (ut Plinii verbis utar) in mediam sese recedat; reliqua vero pars distracta nimis per membra dispergatur. Hinc denique intelligi potest cur cibum aut lassitudinem gravissimus somnus sequatur: nam cibus obturat nimis atque infarcit istos meatus per quos anima debet libere ferri, inde major dispersio aut constipatio animæ ; lassitudine vero debilius fit corpus, atque inde eadem sequuntur. Υπνός τε γίνεται πονουμένων τῶν τῆς ψυχῆς μερῶν τῶν καθ ̓ ὅλην τὴν σύγκρισιν παρεσπαρμένων, ἢ ἐγκατεχομένων, ἢ διαφορουμένων, ἤτε καὶ συμπιπτόντων τινῶν τοῖς ἐσπαρμένοις, τὰ μὲν ἐξωθούντων, τὰ δὲ συνταραττόντων. Ερίcurus ad Herodot. Creech.

Ille Somnus] Non temere ponitur ille ;' ἐξοχὴν enim significat, ut alibi; a quo viz. tot et tanta in humanum genus promanant bona. Creech.

906 Inriget] Numquam vox venustior: Latini enim proprie 'rigua' appellant id genus rigationis quæ rivo fit et sulco: hinc 'rigua Nili' Plinio sunt rivi, et διώρυγες e Nilo ductæ, et 'rigua aquæ dulcis' apud eundem derivationes ex aqua dulci. Qui autem intelligit quomodo quies artus omnes et venas permanat, hæc etiam intelliget. Creech.

Curas e pectore solvat] Utroque mo

« PoprzedniaDalej »